De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s 4 De Vita B. Gregorii posset gravissimam sarcinam, ne quod erat illi

acerbissimum, a sponsae suae sinu divelli cogeretur , rationes Omnes excogitavit; eamque inprimis versabat animo, quod alienum a severiore Ecclesiae disciplina, atque sacrorum Canonum praescripto videretur, quempiam ab una Episcopali sede ad alteram sine cause traduci. Itaque rem omnem cum Iohanne Paulo Oliva tum Pontifici a concionibus, deinde Societatis Iesu Generali Praeposito communicandam putavit, rogavitque hominem, quam studiosissime potuit, ut ab ea mente Pontificem dimoveret rationibus , ut sibi videbatur, ad id persuadendum is gravissimis. At operam ille suam inanem prorsus apud Pontificem futuram intelligens, hanc ad eum epistolam dedit, qua inducere consebatur ut Pontifici imperanti morigeraretur, neve consilia animi sui quantumvis aequa viderentur pIuris faceret prae Pontificis voluntate . Omenta r/rum; atque rationum diligenter expendi, quibus Eminentia Vesra tisum es ab Ecclesia Bergomensi discedendum non esse tametsi a Chrisi Uicario ad alia vocaretur. Ego autem sic

existimo. rationibus iis omnibus quamquam optimis praeferendam omnino esse divinam voluntatem, tum summam illius Diaecois , quo deninatur , necessitarem, manssum denique, in quo asydue versatur ,

82쪽

Barbarici Lib. I Cap. X. que Iam auIa Romana satis cognitum, perspectumque es, quantum E.M. aliena sit a quacumque Ecclesia,

vel natus mutatione ; nουit enim ob id arreptam

aIiquando ab Urbe suam novit praeterea E.

animum ab Ommi commodo, vel utilitate aversum tapenitus , . atque alienum e P ihilo tamen secius obe- . dientia , qua melior ea quam omnis viritima , ae Ionge major animarum numerus, qua tanti Pasoris

Uigilantia , ct exempla quam maxime indigent, non suadere modo , sed impellere debent S. V. ut divina se alacriter voluntati committar. eamque , Iectatur crucem, quam Chrisus ricarii sui manu humeris ejus imponit . Haces consilii mei ratio nihil

temporale, aut rerrenum, sed unam respiciens majorem Dei gloriam, atque omnino certam novi Gregis E. V. praesolantis utilitatem. .

Quas igitur meditabatur Gregorius Habendi, defugiendique vias, cum Pontificis vocet praeclusisset divina voluntas , cui refragari religio esset . acquiescendum sibi esse intellexit. apropter ad spem rei bene gerendae eXcitatus , ac divinae providentiae confisus, quae quo- Cumque se Vocaret, ac duceret, quod sibi, & Ecclesiae potius , atque utilius suturum esset, essiceret, manus dedit, ac paruit se totum aequissimo animo Deo vocanti permittens. Fuit ea dies ut Patavinae Ecclesiae felix, ac

jucundissima, ita Bergomensi tristis, ac ludinosa,

83쪽

σε De Vita B. Gregoriἱ quod adempto sibi egregio , sanctissimoque pastori vix parem unquam alium se habituram speraret. Itaque Grex universus in dolore, ac luctu esse, conqueri ereptum sibi optimum, amantissimumque Antistitem, ac veluti amisso Patre orbitatem suam deflere . Contra ingenti Patavini gestire laetitia , esserre laudibus Pomtificis Romani judicium, ac novum Gregorio honorem essusis omnium ordinum plausibus gra. tutari: Nihil non felix, faustumque sibi ominari ab eo Pastore , cujus virtutum, vi sanctitatis fama Italiam compleverat universam. Neque eδspes Patavinos fefellit, quum nullum fuerit Pastoralis solicitudinis genus, quod a priore Ec clesia in alteram non transtulerit Barbadicus, ut purgatam, expolitamque christianis moribus, beneficiisque insignibus auctam, ad posteri temporis firmitatem optimis legibus communitam ,

. exemplis denique suarum virtutum omni sanctitate ornatam , cumulatamque relinqueret .

Luae primum egerit in Patavino Episeopatu . ΡAtavina Ecclesia, cujus originem ab apostolicis usque temporibus Scriptores pleriaque deducere solent, ut ceteras Venetae Re

publicae Ecclesias amplitudine redituum ad spiscopi

84쪽

Barbadiei Lib. I. Cap. xt s seopi dignitatem nobilius tuendam praecellit,

ita oneribus superat, atque laboribus ab Episcopo , si modo recte munere ille suo iungi velit , perferendis. Praeest ille antiquissimae, amplissimaeque Civitati, cujus tamen pro ambitu

longe minor est civium numerus, incolarumque frequentia. Eorum nonnulli ob agri ubertatem, Terumque copiam , ut fieri plerumque solet, in otio vivunt, alii literas sequuntur, quorum alterum vix unquam , alterum haud ita saepe videmus cum eximiae pietatis studio conjungi. Neque eo secius ea Urbs, ut omnibus bonis

artibus, ac disciplinis, ita etiam cultu religionia semper excelluit Princeps Templum illustri

ornatur Capitulo , quod Canonicis XXVII. ex quibus dignitates, ut vocant, quatuor, Custodibus sex, totidemque animarum Curatoribus , Capellanis uvi. amplius triginta Clericis constat. Τempla Cxvr. in Urbe numerantur; quibus animarum cura adjuncta est xxa v. Regularium ,irorum Coenobia xxI., sacrarum Virginum Monasteria, aliaque foeminarum Collegia xxvIII. Xenodochia praecipua sexdecim , praeter alia pia loca , laicorumque hominum

1bdalitia, atque Oratoria. Dioecesis latissime patet ad quinquaginta sere passitum millia, oppidis , castris , vicis , pagisque frequens. Templa in ea sere quingenta : maximam partem

ampla

85쪽

sa ' De Vita B. Gregoria

mpla continetur, seracique planitie, amoenis que collibus cingitur , iisdemque frugiferis. Montibus tamen non Caret , iisque asperrimis, adituque difficillimis, ut alicubi equo conscendi vix possint . In Regiones dividitur xLv. Vicariis, ut vocant, soraneis tributas. Parochiales habet Ecclesias Cv. In tota Dioecesi censentur hominum capita mplius CCC. millia. In ampliorem hanc Provinciam translatus Gregorius eo tempore fuit, quo ex susceptis in Bergomensis Ecclesiae procuratione laboribus valetudine erat adeo asseeta , atque imbecilla ,

ut exiguum ei vitae spatium jam Medici praenunciarent. Ea in Civitate, in qua severioribus literis , & disciplinis adolescens operam dederat , tum ob proximas paternas aedes, atque assinium , amicorumque Venetorum familias quasi in sinu patriae tranquillum, tutumque portum , in quo demum quiesceret , invenisse via debatur . At ille , quod acceptum honorem

non veterum laborum mercedem, ac praemium,

sed novorum initium esse verissime reputaret, Posthabitis non tantum vitae commodis, sed honestis quoque levationibus ad mortem usque Continenter laborandum, desudandumque sibi

constituit. ,

Ut primum itaque novi regiminis clavo manum admovit , quae duo semper gerebat in oculis,

86쪽

Barbadiei Lib. I. Cap. XL sy

oeulis , divinae gloriae incrementum , & e-- missi sibi Gregis salutem omni ope , studio, aC diligentia promovenda suscepit. Atque ut ab omni alia selicitudine , & cura expeditus, ac liber, in solas incumbere posset Pastoralis muneris partes, rei familiaris administrationem a se prorsus amotam in alios rejecit. Idoneos erisgo Episcopali mensae Sacerdotes praesecit, quiabus prudentiae , & fidei laude probatos aliquot

laicos adjunxit, ut ab Oeconomis, Procurato- 'ribus , ceterisque administris dati, acceptique rationes exigerent, deque omnibus iis decernerent , quae ad Familiae expensas, aut reditus pertinerent: Quo id primum consequebatur . ut ad veteris disciplinae normam , ConCiliorumque decreta non sine testimonio in re pecuniaria esset Episcopi administratio, tum ut ipse non solum omni suspicione avaritiae careret, sed ingenti curarum parte, ac molestia liberaretur . Jam vero cum nihil grave sine consilio apgrediendum , ac sine aliorum opera perfici posse se intelligeret, neque se unum tantis parem esse oneribus, quibus premeretur rerum gerendarum , exemplo Mosis quod sacris literis proditum est , quae leviora esse viderentur, minorisque momenti, singula in fidissimos , atque id neos homines transferre constituit, qui probitate , ingenio, dc prudentia valerent plurimum,

.' atque

87쪽

6o De rita B. Gregorii

atque m variis ad BCclesiae commoda ministeriis adjutricem ipsi manum praestarent. Utrox itaque quoscumque potuit probos in primis, ac literatos cum ex ipso Patavinae Ecclesiae sinu, tum aliunde , aC praesertim ex Mediolanensium Oblatorum Congregatione , aliisque coetibus advocavit, quibus varia committeret Ecclesiae. munera. Non ita tamen in regiminis sui partem eos adscivit, ut onera omnia in eos transfunderet , seque curis levaret, atque laboribus, Nam in singulorum ossicia invigilabat sedulo , ac saepe inquirebat, atque in rebus singulis ordinandis , disponendis, ac transigendis, minutis quoque, ac temporariis per se curandis ita versabatur, ut spiritu , consiliis, & opera non praeire selum , sed sustentare omnes videretur. Et in Urbe quidem de auxiliari Sacerdotum manu laborandum ei magnopere non fuit, cum& plures haberet operi idoneos , atque opportunos , & Gregem praesens ipse intueri, atque curare facile posset; tum constituere hominem juris ,& Ecclesiasticae disciplinae peritum, cui Vicariam potestatem in universos committeret. Praecipua, ac dissicilior cura fuit externis Pr vinciae Ecclesiis idoneos , probatosque Pastores praeficere , aut jam constitutos in ossicio diligenter obeundo continere. In eorum propterea

delectu accuratissimus fuit , in observandis autem s

88쪽

Barbadici Lib. I cap. XI. Ortem, exercendisque jam praepositis vigilantissimus. Nam designatis per singulas regiones Vicariis , probatis nimirum , ac gravibus Sacer dotibus , singulas Paroecias regionis cuilibet suae lustrandas commisit, ut in earum Rediores diligenter inquireret , Cleri , populique mores notaret ; intueretur, ac circumspiceret omnia , accurateque ad Episcopum referret, quae in praesentia curare ipse, atque emendare non posset. Quae vero ab iis servandae leges, quae cuique potestas esset, quae cura exercenda, singulari libello descripsit, qui typis vulgatus circumfertur . Eos in Urbem aliquando arcessitos interrogabat diligenter de singulis, & quemadmodum muneris sui partes obiissent cognosce re volebat. Sed de illorum evocatione atque institutis erit alibi opportunior dicendi locus. Haud satis tamen Ecclesiae necessitati c0nsultum putabat, si alienis tantum oculis eam lustraret, nisi cognitum ipse perspectumque oculis haberet suis Gregem universum, '& quihus indigeret ad salutem remediis diligenter in vestigasset. Quamobrem instituta cum Urbis, tum Dioecesis visitatione , hanc nisi legitime absens, graviterve impeditus per se quotannis ita obire solebat, ut aliquam semper Civitatis

partem, ac Dioecesis inviseret , donec unive s m, qua late patet, . Provinciam cucumiret

89쪽

6a ' De Vita B. Gregorii De comitatu autem, frugalitate , curis, atque laboribus eo in munere adhibitis non est cur plura dicamus; sunt enim huc transferenda , quae de Bergomensis Ecclesiae visitatione supra indicavimus, cum eandem retinuerit in utraque Dioecesi peragranda vitae rationem, ac diis sciplinam.

CAPUT XII.

Te Oericorum Seminario , aedibus amplificato, reditibus , schοIis, aliisque insitutis. ac beneficiis aucto.

Ρ Rimas componendae , ordinandaeque Ecclesiae cogitationes, & curas ad Ecclesiasticorum hominum coetum convertit, quo nimirum sanete , riteque instituto iacile Populus ad religionis , ac pietatis ossicia revocaretur. Cum

vero intelligeret idoneos Ecclesiae Minis hos nonnisi ex optime institutis Clericis fieri posse, quantaque vis in recta horum institutione ad reliquum vitae cursum inesset, in id primum operam contulit, ut Ecclesiae addicti adolescentes pietate, aestiteris qua fieri posset maxima diligentia excolerentur ; Sed quod erat pro illis ad Concilii Tridentini leges Patavii excitatum jam olim Seminarium, vel ob aedium angustias, vel ob annui proventus tenuitatem paucos ad

modum

90쪽

Barbariei Lib. L Cup. XII. 63

modum pro Dioecesis amplitudine serebat alumnos . De illo itaque amplificando, augendoque cons1lium primum capiendum fuit , quod etsi - magnis dissicultatibus impeditum videbat, strenue tamen rem aggressus, brevi, ac seliciter absolvit ; Nam ingenti pecuniae xi Seminarii aedes a veteri angustiore loco in commodiorem, amplioremque transtulit, atque ita perfecit, ut novus aedificii conditor videri posset, ac duci . Proventus deinde multos adjecit ; Nam collata sibi jampridem Sacerdotia eidem Seminario Apostolicae Sedis adprobatione 'concessit, a que in perpetuum addixit, ut auctis subindecensibus amplius centum in eo sustentarentur

Rebus ita constitutis, adolescentes non antea in Seminarium admittebat , Pam eorum genus, indolem, mores explorata d1ligenter haheret . Tum quo animo ad Ecclesiae stipendia ac- Cederent ; num certo divini Numinis afflatu, an Caeco ineuntis aetatis impetu ; num honoris, Commodi, aut lucri causa ; an, quod unum Ecclesiasticis: viris spectandum , divinae gloriae ,

tum suae, aliorumque salutis studio exquirebat. Cumque non sbi eos tantum, sed Ecclesiae utiles em oporteat, ingenium quoque ad optima studia accommodatum requirebat; quod si aptos, idoneosque comperisset . seminarii Praefecto .

SEARCH

MENU NAVIGATION