장음표시 사용
321쪽
ram, & solicitudinem habent de emendatione vitae poenitentis; sed quodcunq; asseratur, temere judicatur de Regularibus in tali exeris citio praestando: Ergo temere asseritur , quod confessiones factae apud Regulares pleraeque sunt sacrilegae,vel invalidae. Probatur minor r non potest dici primum; quia nimis audax est ille Religiosus, qui facultatem non habens audiendi consessiones, illas audit; vel si habet talem facultatem, & non habeat illam absolvendi ab aliqui.
hus casibus, ab eis absolvit. I io Neque est dicendum secundUm: nam experientia compertum est, Religiosbs typis mandasse volumina sere infinita de materia spectante ad exercendum paenitentiae Sacramentum, de quibus saltem, non sine notabili praejudicio temere judicatur: sicut de aliis, qui maxima pollent doctrina, & hoc munus consessiones audiendi exercent charitate, doctrinae, ac Praestanti Zelo, copulata. Neque, ut praeteditur ah Authoribus istius propositionis,requiritur notabi lis, & superabundans virtus; alias vix a Sacerdotibus exerceri poGset hoc munus. Sufficit nanque ad hoc munus exercendum illa do ctrina, qua consessarius sciat discernere inter lepram , ct lepram
id est ut omnes notant Doctores qua cognoscat, & sciat consessarius distinguere inter peccata, & peccata; inter circumstantias. &circumstantias loci, Sc temporis: & ut sciat, se esse Medicum, Con-sliarium, & Judicem ; & ut prudenter se gerat, tam in medicamen 'tis , & consiliis praebendis , Quam in satisfactione, & sententia prO-
ferenda. Ut medicus , inquam, in morbis animam inficientibus curam praebere, corripiendo, & medicinam salutaris poeniteotiae adhibendo : & si gravis est culpa, sensitivam conferre debeat medici. Nam . Ut Consiliarius , ad occasiones proximas removendas, & ut Paenitens a quibusdam delectationibus abstineat, quae animam de- Π grare possent. Ut l udex tandem, infligendo poenas ad criminis me
suram , & pro delicti qualitate . Haec autem stilliciens doctrina ab Episcopis in Religiosorum examine est bene cognita; praesertim in quibusdam hujus Regni Dioecesibus , in quibus Praelati sunt ita Zelantes, ut, nisi per rigorosum examen, non approbant Regulares ad audiendas secularium conscisiones. Ili Neque est dicendum tertium , absque iudicio temerario: Nam asserere, Regulares non exercere cum Zelo munus audiendi consessiones,& quod levem imponant poenitentiam pro gravissimis Peccatis, est de cis malum , ac prauum estormare judicium ; cum certam scientiam de omnibus habere non possint. Solus enim Deus
cst cordium scrutator. Unde Joan q. habetur : Nolite judicares cuNdumfaciem fed justim judicium 1udicate. Ad Rom. 2. habet ul:Dquo enim judicat alteriain, teipsum condemnas. Et ad Romanos: TH
322쪽
quis 'es,qui alienum judicas feruumZErgo si nemini licitum est Uudi. cium temerarium habero de altero, multo minus potest de Viris ita dignis temere judicarer ac per consequens, temere judicatur, doni asseritur, quod consessiones factae apud Regulares sint, vel sacrilegae, vel inValidae.
ponitur sensus vigesim rimae Propositiovis, s ejusfabis υ
Vigesima prima damnata Propositio. Parachianus potest fuspicari de Mendicantibus, qui eleemos vir eommunibus Diuunt, de impoue
da nimis leυi,s incongrua paeniteutia, seu satisfatilone , ob quae- Iiumdeti lucrum subsidii temporalis. Ita C Ensis huius damnatae propositionis est, quod quia Mendio cantes vivunt de communibus eleemosynis , quando confessones audiunt, possunt poenitentibus nimis levem,& incogruam imponere Poenitentiam , ex eo, quod quaestum , seu lucrum ab eisdem poenitentibus acquirunt ' & iccirco potest Parochianus de ipsis Mendicantibus suspicari , quod reUera nimis levem ,& inconis gruam imponant poenitentiam. Per hanc promittionem Authoresisti faciunt licitum judicium temerarium , ct siuspicionem in re gravi: quod erroneum est. Opprivatio Propositionis.li 3 Udicium temerarium , ut omnes alsirmant Theologi , Illudi est, quo quis pleno assensu , s firma animi sententia judicat
opus proximi malum et unde quando quis Plenum praestat astensum, S non habet certissima indicia ad formandum judicium contra aliquem: tunc iste talis temere iudicat: ut si quis videret Sacerdotem ingredientem domum mulieris , & nesciret vitam , & honestate in ejusdem, vel vitam iniquam, & pravam; & aliunde nesciret vitam inhonestam mulieris, si runc judicat, Sacerdotem ingressiim habui Gle in domum illam ad fornicandum; quia nullam habcret certitudinem de prava , & inhonesta vita, tum Sacerdotis, tum syminia, te-inere de Sacerdote iudicat. Et hoc iudicium, quia famae, & honori Sacerdotis pra iudicat,& iustitiae adversatur, est mortale peccatum. etiamsi ad tale judicium sormandum indicia sint, sed levia , & non gravia ad inserendam certitudinem judicii quomodo possct iudi- Pp 2 cans
323쪽
cans a peccato excuseri) . Ubi adverto,quod hoc judicium, si alteri manifestetur,laedit famam judicati; & temere judicans, ratione talis manifestationis esset obligatus ad famae restitutionem. Suspicio es, quando 1 uspicatur ine se malum , s cum aliquo debili assensi ita esse
exipimattir, cum formidine tamen oppositi . Haec autem suspicio, quanquam non sit rigor sum judicium temerarium cum pleno Uoluntatis assensu , excludente omnem formidinem; est tamen actus inclinans ad malum . Quae si est de re gravi , etiam peccatum mortale est, licet non ita grave, sicut est judicium temerarium cum Pi
no asscnsiu , & firma animi sententia: ut si quis videret Sacerdotem ingredientem domum mulieris, & rutaret eum habuisse ingressum sorsan ad malum finem, sed interne non deliberate assentiretur talitini pravo, sed sormidinem haberet de actu opposito ; tunc actus iste judicandi esset suspicio. His itaque notatis, Itq Impugno nunc damnatam Proibositionem.Dum Parochia. nus suo catur de Mendicantibus, quod levem, & incongruam immPonant paenitetiam,& satisfactionem, ob quaestum,seu lucrum subinsidii temporalis, suspicio ista est de re gravi; Sed dum quis suspicatur de re gravi, quia suspicatur malum inesse persbnis sacris, & de
munere secro , & eminenti, ut est administratio Sacramentorum,licet plenum non praestet assensum, peccat tamen mortaliter et Ergo nequit Parochianus suspicari de Mendicantibus, quod nimis levem imponant paenitentiam, & incongruam , ob quaestum, seu lucrum subsidii temporalis. Maior est certa;quia ista suspicio est circa administrationem Sacramenti,circa gelum, & diligentiam exhibendam liconsessario, ut congruam imponat paenitentiam duxta Concilii determinationem,quod convenientes a consessariis injungantur satisfactiones, pro qualitate ci iminum , A quod non agant indulgentius cum Poenitentibus: ut Concilium loquitur seu Iq. cap. 8. Probatur nunc minor: dum quis suspicatur de re gravi, ut evenit in praesen ri materia, sormat judicium, licet non cum pleno aseni, inesse alicui malum, quod non inest: ut in castu malum, de quo sitispicatur ob quaestum, esset , quia Mondicantcs leviter se gererent, & indulgentius, & quas venderent Sacramentum ipsit in poenitentiae, si pecuniariam imponerent raenitentiam ; sed hoc judicium, quo suspi-Catur,alicui inesse grave malum, quod non inest,est peccatum mortale : Ergo mortaliter quis peccat , dum de re gravi de altero suspicatur, inesse malum.
I i s Deinde: esto suspicio, ob non plenum assensum, ex suo ge
mere non sit mortale peccatum , ut omnes tenent Theologi , est tamen veniale, quod etiam vitari debet in quacunque materia: & insuper potest esse mortale ex circumstantia; ut si quis videret Religiosum
324쪽
giosum colloquentem cum muliere. 9 suspicaretur, Religiosum ipsum provocare eam ad turpia;tunc talis sius icio esset mortale De catum , attenta non ilum persena Religiosi , sed etiam mulieris, quando tam ille, quam ista sint honat famae. Si ergo Parochus suspicari posset de Mendicantibus, iam posset licii e su*icari de personis piis, iustis, Sc sanctis; & quidem absque fundamento et quia sua-damentum suspicandi de Mendicantibus de impositione levis pce nitent ita , esset leve, scilicet ob quaesium, seu lucrum subsidii temporalis:& iniuria Mendicantibus illata,esset gravis, Sc de re gravi;quia esset de infidelitate, & parvo et clo in Sacramenti paenitentiae administratiotae: Ergo nequit Parochianus, sine peccato mortali, & injuria Mendicantium suspicari de ipsis Mendicantibus in causa, dc moti vo positis in damnata propositione.
Exponitur sensus vigesimaefecundae Propositionis , cs ejus falsitas
Vigesima secunda damnata Propositio. 5 ici seri sunt judicaudi, qui
Ius ad communionem percipiendam praetendum, autequam condiguam de delictis suis paenitentiam egerint. I I 6 QEnsius hujus damnatae propositionis est, quod illi, qui prae o tendunt habere J us ad percipiendam Sacram Communionem, antequam condignam egerint de suis delidus poenitentiam, judicandi sunt sacrilegi. Ex hac propositione praesiumunt AuthorES ipsius, quod paenitens antequam accedat ad suscipiendam cominu nionem , adim Plere debeat paenitentiam a consessario sibi impositam; quod falsum esse ostendimus art. I 6.I7.6c I 8. hujus Tractatus. ia oppugnatio Propositionis. 3ι Motandum est, eos , qui Sacram mmunt communionem in1 gratia , non indigne, sed digne eam fiascipere. Qui verosa munt Sacram Communionem in peccato mortali indignbeam suscipiunt: contra hos Apost. locutus est i .ad Corint. I r. Qui enim manducas, s hibit indignὰ , judicium sibi manducat, s bibis, ποπdijudicans Corpus Domini. Quare dum quis accedit ad Sacrum DO mini Corpus sumendum sine peccato mortali , quia ei per Sacramentum Poenitentiae fuit remissum , jam digne communionem suscipit: & sc ad reitatem non est imputandus. ii 3 SuP-
325쪽
Ii 8 Suppono cum communi Theologorum sensit , posse culpam remitti, sine tota poena; ita ut dum quis accedit ad cose Tarium contritus de peccatis, cum Voluntate de cetero non peccandi, & a Sacerdote jurisdietionem habente absolvitur; tunc quo ad culpa inest omnino absolutus; & non quo ad Poenam, quia adimplere debet 'cenam sibi a consessario iniunctam in criminum satisfactionem . Vnde stupposita doctrina, quam tradidi art. I 6. I . ,& I8. huius Ira istatus , impugnando illas propositiones , quibus Authores earum Praetendebant, satisfactionem pro Peccatis este Praemittendam absolutioni, adverto hic & denuo confirmo cum Tridentino Concilio, ibidem relato, satisfactionem speestare tantum ad integritatem, non vero ad valorem, essentiam, & este tum Sacramenti poenitentiae; cum et iasi postponatur absolutioni,& adimpleatur post ab Elutionem , vel simpliciter non imponatur, ob Sacerdotis inad Uertentiam; semper sit validum Sacramentum essentialiter completum ex materia, forma, & intentione ministri,& siuum s britatu restedium. ii ' Plura falsa supponit is a damnata propositio . Primum , quia i satisfactio a consessario imposita adimplenda sit ante com munionem; & hoc est primarium intentum huius propositionis.Secundum, non Pol Ie valide esse remissiim peccatum quo ad culpam, nisi sit remissum quo ad poenam & intendunt Authores, quod poena remittatur. dum adimpletur iniuncta poenitenti satisfactio , seu Poenitentia. Tertium , uti hil satisfactio sit pars essent talis Poenitentiae. Haec tria supposita falsa sunt ex doctrina Concilii Tridentini. Primum est falsum , quia dum quis sacrilege se communicaret ante impletionem satisfactionis , seu poenitentiae iniunctae a Sacerdote, iam supponeretur per ahilutionem non fuisse ei remissum pecca wm: Quod eli contra Concilium cit. ses L I4. can. 9. ubi habetur: Si quis dix rit absolutionem Siscramentalem Sacerdotis nou esse adtam Iudicialew, se. anatbema sit. Secundum etiam est falsium ex relato Concilio can. 12. tibi habetur et Si quis dixerit totam paruam simul cuin mista remitti femper ἁ Deode. analbema sit. Et idem Concilium DCs .cit. cap. S. ait: Sancta Synodus declarat, falsum Omutuo esse, 6ς ὰ i ei ho Dei alienum , culpam a Domino nusquam remitti, quiuuntυerjὰ etiam poeua condonetur. Ex quo patet, quod Possit re initti Peccatum quia ad culpam , remanente obligatione in Poenitente ad satiSfaciendum quo ad poenam o Haec autem satis ιctio non est adim Plenda necessario piate communionem ad digne Corpuς Chri- si suscipiendum; sed susscit, ut post communionem adimPleat. r. Tertium tandem patet quia in eodem Concilio satisfactio tantum requiritur ad intenritatem . non ad substantiam Sacramenti I cenitem LI sed cuius C siseutiam iuillatet peccatorum confessio,cum dolo
326쪽
re, & proposito non peccandi ex parte poenitentis;& abiblutio quae est forma, cu ministri intentione .His omnibus suppositis,c notatis,lao Impugno nunc damnatam propositionem. Ille reputandus est sacrilegus,dum ad suscipiendam communionem accedit, qui illam sumit in peccato mortali non remisso,Vel saltem,in urgenti Πύ-
Cessitate, non contrito de eo; sed qui post confessionem, adhuc non adimpleta satis filictione, sumit Eucharistiam,illam sumit, dum ei est remissum peccatum, quo ad culpam saltem: Ergo non est reputandus sacrilegus, si Eucharistiam simit, non adimpleta adhuc Poenitentia imposita pro satisfactione peccatorum. Probatur minor; primo, quia ut supra dictum est,impletio satis fastionis non est pars essentialis huius Saeramenti; & sic, illa non adimpleta, adhuc Poenitens in instanti ab lutionis a peccatis recipit gratiam sanctificantem, in qua tundatur jus poenite: is ad illam augedam per Euchari stia. Per gratia nepe iustificationis homo ius acquirit adulteriores actus sanctitatis ut ad Eucharistiam,& ad gloriam: Ergo adhuc non adimpleta satisfactione,qui Eucharistiam sumit in gratia, quam Per absolutionem h peccatis recepit, digne Eucharistiam sumit: ac Per
Consequens nequit sacrilegus reputari , si ius praetendit ad sacram suscipiendam communionem , non adhuc adimpleta satisfactione. A ultoties nanque accidit quod consessarius imponat Poenitentiam Per annum continuum faciendam: multoties, durante toto temPO-
e Uitae paenitentis; ut V. G. si imponatur poenitenti, ut in singulis festivitatibus Beatae Virginis recitet quinquies Satye Eegina tunc ex hac damnata propositione sequeretur , quod non nisi in fine vitae suae poenitens posset ius habere ad Sacram communionem; & sic etiamsi perseverasset in gratia post impositionem huiusmodi poenitcntiae , nunquam posset digne Eucharis iam suscipere: quod omnino irrationabiliter asseritur. Ial Ex quibus ration thus peto: vel qui est rite absolutus,recem Pit gratiam, non adhuc expleta paenitentia iniuncta; vel non. Si dicatur primum: Ergo quia iste talis ius accepit per gratiam ad eius dem augmentum, quod per Eucharistiam recipit. iam ius habet ad ipsam Eucharistiam suscipiendam ; Sed ut ius habet ad suscipiendam Eucharistiam , si illam suscipit, non est ut sacrilegus reputandus: Ergo qui praetendit habere ius ad communionem, dum est ingratia, adhuc non adimpleta poenitentia, non est sacrilegus supposito tamen quod sit rite consessus, & absiolutus . Si vero dicatur secundum, redit id, quod supra suit dictum: primo,quod impletio satisfactionis non sit pars essentialis, nec valoris, nec essectus Sacra menti paenitentiae: secundo, ut paenitens recipiat gratiam Per P se niteatissi Sacramentum sussicit, ut praevio dolore supernaturali tua
327쪽
confiteatur peccata , de illis vere doleat, cum proposito de cetero non peccan δέ & de illis sit a consessario absolutus: Ergo ante satis- fictionis impletionem , iam homo diceretur iustificatus , & ius ad communionem haberet. Contra hanc propositionem militant omnia ea, quae dicta sunt contra i6.I7., & I8. Propolitiones, ab eodem Alexandro VIII. damnatas.
Exponitur sensus vigesimaetertiae Propositiovis, s ejus fastu
Vigesimatertia damnata Propositio. Similiter areendi sunt a Sacra communione,quibus non dum ines amor Deiputris us , s omvis
SEnsus huius damnatae propositionis est,quod nequeant Sacramentum communitinis sustipere illi , qui non habent amorem Dei purissimum, & expertem omnis mixtionis, ortum nimirum ex charitate persecta , qua fidelis amet actu Deum super Omnia, omnesque suas bonas actiones ad Deum reserat. Authores huius pro stionis affirmare conantur, attritionem supernaturalem esse insinscientem ad disponendum hominem ad gratiam sanctificantem. st ad illam suscipiendam per Sacramentum Poenitentiae. Secundo tenent, Deum graviter offendi , dum quis dolorem habet de peccatis,ob eorum turpitudinem vel ob metum geliennae, di poenarum. At utrumque est falsum , & erroneum . ut impugnatum ' ia 9.Iq. , di is .ex damnatis propositionibus ab eodem Alex. Oppugnatio Propositionis. sag D Ro consutanda hac propositione suppono, duplicem esser amorem circa Deum unum persectum,& persectissimum cst alterum imperfectum . Primus habetur, quando quis ita amat Deum, ut eum omnibus praeserat, eumque respiciat, ut summum honum amabile;& insuper voluntas creata omnes actus suos honos ad ipsum, ut ad ultimum finem, aftualiter ordinat. Hic anior quandoque est istum perfectus, quandoque persectissimus , eX maiori. scilicet, Vel minori conatu potentiae diligentis . Hic item amor, si Vest persectissimus, sive perfectus, supponit in amante gratiam sanctificantem ut comprincipium operativum amoris: vel saltem minponit intensium dolorem de peccatis commissis, pro ut sunt ostensa. . Dei; Disit iroo by Cooste
328쪽
Dei ; qui dolor a Theologis communiter Uocatur contritio . Haec' autem contritio per Tridentinum Concilium vocatur quandoque formata charitas, quae est principium diligendi Deum: ut constat in se si i q. cap. q. his verbis : Docet praeterea, s si contritionem bane aliquando ebaritate perfectam esse contis at , hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Sacramentum actu suscipiatur ipsam uia hilominus reconciliationem ipse contritiori e Sacramenti Usto,quod in illa includitiar, non esse adscribendam .vult ergo Concilium,quod contritio quandoque sit periecta charitate, perfectusque amor: at cum hac contritione necessarium est Sacramentum Poenitentiae in voto,inctu Q in ipsa contritione, ut actus ille sit persectus,& habeat reconciliare hominim cum Deo. a Secundus vero, qui dicitur impersectus,hahetur,quando quis amat Deum, ut summum bonum, sed non immediate amor ille toris minatur ad ipsum Deum,ut Qmnia diligibilem, sed immediate terminatur ad ipsum, ut peccata Vindicantem:unde detestata Deccata, ob eorum turpitudinem , vel ob metum gehennae, & Poenarum, di quatenus sunt privativa aeternae beatitudinis , & condigna poena
aeterna, dicitur amor Dei impersectus, qui a Theologis vocatur at is ritio; quae ut constat ex relato Concilio can. it. Si Doluntatem ρeccandi excludit, cum spe veniae, es donum Dei, s impulsus Spiritus Saucti: & insuper est dispositio ad gratiam sanctificantem. His ominnibus suppositis,
I 24 Impugno nunc damnatam propositionem. Qui accedit ad Sacramentum Paenitentiae cum dolore de peccatis ob eorum turDitudinem, & ob metum gehennae, & poenarum, cum voluntate de cetero non peccandi, ct cum spe veniae, est rite dispostus ad gratiam stia incantem recipiendam per Sacramentum Poenitentiae,ita ut dum est absolutus, dicitur digne dispositus ad Sacram sustipendam communionem; Sed in isto deficit amor Dei perscctissimus, &omnis mixtionis expers: Ergo ad digne sit scipiendum Eucharistiam, non est necesse, quod sustipientibus insit amor Dei perfectissimus,
Qui provenit a voluntate ponente totum smum conatum ad Deum diligendum super omnia . Probatur major: qui dolorcm hiat, et de Peccatis, oh eorum turpitudinem, & ob timorem gehennae. & poenarum, detestatur peccata Pro ut mala sunt, privativa aeternae heu titudinis. & meritoria poenae aeter nae; sed hic actus detestandi peccata est tussie iens dispositio ad recipiendam gratiam sacramentalem per Poenitentiae Sacramentum : Ergo etiam est sussiciens di positio ad digne suscipiendam Eucharistiam. Probatur minos: ille actuSdetestandi peccata non est pure naturalis, sed Spernaturalis, ut colli
gitur ex Concilio cit. quia est donum Dei, & iinpulsius Spiritus San- . cti;
329쪽
dii; sed omnis ad iis, qui donum Dei est, & ini pulsias Spiritus Sandii, est dispositio ad gratiam sanct jficantem, recipiendam per Poenitentiae Sacramentum et Ergo actus detestandi peccata est stilliciens dispositio ad digne i scipiendam sacramentalem gratiam . Ac Perconsequens est etiam dispositio ad digne suscipiendam Eucharistia.
I 23 Deinde: Titius V.C. audiat a Concionatore,quod peccat res digni sunt poena e terna : describst Concinnator turpitudinem Deccati,& insta per poenam aete am quo ad sui esse tum intensuum, tum extensivum. Moveatur Titius ad dolendum de peccatis,ob de scriptam, & ab eo auditam turpitudinem peccati, & ob metum de criptarum poenarum . & Sacramentum Poenitentiae statim petat. C6fitcatur Titius peccata ma cum proposito,& Voluntate amplius
non peccandi; habeatque in si per spem veniat. Motus hic Titii,quo dolet de peccatis, est attritio supernaturalis, quia est per impulsum Spiritus Sancti datum ei, dum Concionatorem audivit . Per illam consessionem rite factam recipit gratiam fianctificantem, ad quam fuit dispositus per illum dolorem . In eo tamen inesse non Potuit amor Dei perfectissimus, quia dolor ille non fuit a charitate persecta elicitus , seu a gratia, quae tunc inesse non poterat; alias suisset perfectus , & non obsolum metum gehennae,& turpitudinem Peccati, sed etiam ob ostensiam Dei facta;quomodo contritio, & non attritio diceretur;sed post talem c6sessionem,per quam gratiam justi ficationis recepit Titius,si statim absq;ullo actu lupernaturalis dile iactionis Dei, Sacramentum Eucharistior susciperet , digne illud sumsciperet: Ergo digne potest suscipi Sacramentum Eucharistiae ab iis, quibus non dum inest amor Dei persectissimus : & consequentem non sint arcendi a Sacra Communione. Impugnari potest ista Pro-Positio Omnibus argumentis, quibus impugnavimus 9.Iq. R Idamnatis propositionibus ab eodem Alex VIII
Exponitur se us vigesimaequartae Propositionisis ejus falsitas
Vigesima quarta damnata Propositio. Oblatio in Templo, qua fiebata B.M. V. in die Purificatiouis suae per duos pullos Columbarum, ranum is holocaustum , s alterrem pro peceatrs, is cienter tesan ἔur, quod indiguerit purificatione, s quodsilius, qui offerebatur, eriam macula Matris maculatus esset, secundum Verba legis.1a 6 CEnsus hujus damnatae propositionis est , Beatam Mariamo Virginem indiguisse Purificatione,& Filium ejus Christum
330쪽
Dominum macula Matris suisse maculatum; ex eo, quod in die Purificationis post quadraginta dies a partu, Obtulit in l emplo, juxta legem Moysi, duos pullos Columbarum, unum in holocaustum, &alterum pro peccatis . Authores hujus Pro Positionis inserre conaniatur , Beatam Mariam, nec immaculatam , nec Virginem fuisse , &Christum Dominum maculam Matris cotraxisse;quod impium est. Oppumatio Propositiouis. ia I N libro Levitici cap. 32. habetur et Cum expleti fuerim dies, Purifieariovis Juae , pro Filio , se. Et infra: Quod si non iu-
seuerit manus ejus. nec potuerit oferre suum sumet duos rurtures,
vel diaos pullos Corumbarum, unum in holocaustum , s alterum pro ι peccato. Orahitque pro ea Sacerdos; o' sic mundabitur. Haec lex tra dita suit Haebraeis ad significandum, quod omnis iamina in peccato concepissct; unde,ut a peccato post partum mundari debuisset, ei impositum fuit a lege, ut pro masculo , vel Par turturum , vel duos Pullos CC lumbarum offerre deberet in Temoto, & quidem in die Purificationis, qui est quadragesimus poli partum : unum quidem in holocaustum, & aliud pro peccatis , Hic Haebraeorum ritus ab omnibus feminis parturientibus observabatur, sub poenis, hanc legem , ritum , & ceremouiam violantibus et quia institutus fuit, cd abluendam Matrem ipsiam ab immunditia legati, quam per partum incurreret. Quare in lege Haebraeorum su Dponebatur, omnes feminas Per generationem fuisse maculatas , & habuisse claui nVirginitatis fractum;ac in se per generasse Per sieminis humani commixtionem.
i 28 Ex hoc autem Hathraeorum ritu sapponunt Authores huius propositionis, Beatam Matrem Dei, quia ritum illum observavit in die iae Purificationis, non fuisse ab omni macula immunem,
sed Filium communi macula, communimae Partu genera sic: ac Perconsequens, nec Virginem, nec purissimam suisse; asserente , quod sicuti subdita fuit legi, ita subdita fuit peccato. Et in Q per deducunt aliud non minus impium absurdum , Christum Dominum macula. tum suisse a Matre. Falsitas,& impietas huius asserti ita Sanctis Patribus,& Conciliis adversatur ae omnium Theologorum dom inis. lit miror , cur ante damnationem hujus pro Pristionis poterat ab Authoribus istis pronunciari; praesertim quia Fidei dogmatibus re Pugnat, quibus determinatum est, Beatam Mariam Virginem fu is se ante partum, in partu, & post partum s & Filiu in suum vir rutet
