Brevis, et clara expositio et impugnatio omnium, & singularum propositionum, quae a' summis pontificibus Alexandro 7. Innocentio 11. & Alexandro 8. damnatae sunt. Opus tres in tractatus divisum theologis speculativis, ... Auctore patre Bonaventura Tr

발행: 1707년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Eo vel maxime e per aduim credendi, quod illa opera placant Deum, & inducunt ad hahendam peccatorum remissionem , disponitur homo ad jejunandum, orandum, S C. At jejunare, orare, &c.dsi proveniunt a Qta fide supernaturali, sunt amas boni: Ergo opera , quae procedunt ex fide supernaturali, absque charitate,sunt bona, & non peccata. Probatur minor: jejunare, Orare,&c.pro ut a s la fide procedunt, sunt ex inclinatione virtutis, & quidem moerna. turalis , qua homo ad malum inclinari non potest ;praesertim quia Omnes Patres sentiunt cum Apostolo , quod fides sit nostrae salutis initium , radix, ct sundamentum e quomodo ergo fundamentum aeternae salutis potest ad malum inclinare,ad malum voluntatem diis sponere, & malum operari 3 Ergo absolute dicendum est, quod illa opera, esto sint facta sine charitate , quia tamen procedunt ex inclinatione fidei supernaturalis, licet non sint meritoria; quia meritum habetur per gratiam , sunt tamen moraliter bona e S sic non intPeccata . Hoc imyugnari potest authoritatibus, tum Concilii Tri-uzntini, tum scripturae, & Patrum relatis in 7. & 8.articulo.

Exponitur fenfus duodecim e Propositionis, s ejus falsitas

demoliratur.

Duodecima damnata Propositio . Quando in munis peceatoribus deficit omnis amor, deficit etiam es, s etiamsi υj astur credere, non es sides disiua, sed humaua. 69 ς Ensus huius damnatae propositionis est , quod in magniso peccatoribus, in quibus omnis amor, tum Dei, tum PrOXimi deiicit, etiam fides divina deficit: & volunt Authores illius pi O-Positionis, quod magni peccatores,ut in t blasphematores, Vsurarii, Concubinarii, homicidae,&c. si credunt mysteria fidei, hujusimodi actus credendi non sunt in eis ex fide divina, sed tantum ex lide

humana.

Oppugnatio Propositionis. o P Ro maiori notitia procedendi contra hanc dare natam proin post ionem, suppono, fidem infidelitati opponi. sipem dein

sperationi. & Charitatem peccato . Omnis nanque sorma suae Pri-Vationi opponitur. ut satis constat ex physicis. Qia are ad ingrestum alicujus privationis in subiecto , sorma ipsa deperditur. Forma ergo ignjs suae Privationi opponitur Mon vero privationi sormae ligni, Diuitiam by Coos

302쪽

vel cineris: unde fit,quod ad ingrestum privationis formae ignis sorma ignis tantum deperditur , non forma cineris , quae ad firmam ignis siucced it. Sic in casu per privationem gratiae, quae privatio est Deccatum in genere,gratia ipsa privatur subi edtum,non aliis formisiimul in subi edto inhaerentibus;quia ceteris sormis peccatum ipsiunnon opponitur; nisi sit illarum formarum privatio: ut si quis peccato desperationis peccaret,anima privaretur spe: si peccaret peccato infidelitatis,privaretur fide;cum sola desperatio opponatur spei,& sola infidelitas fidei. Vnde dum quis esset continuus fornicatur, Publicus blasphemus, Concubinarius, Vsurarius,&c. cum isti actus Pravi non opponantur fidei, nec sint actus infidelitatis, scd soli charitati opponuntur; ideo , esto per ipsos actus anima charitate pri- Vetur, non tamen privatur side. 7i Suppono insuper ex materia de fide in 3. lib. sent. quod ut quis credat fide divina debet credere,sicut oportet, ut ex Primitur in Concilio Trid. ses L 6. can. 3. dicente: Si quis dixerit, siue praeveniente Spiritus Sancti inspiratione, atque eius adiutorio, hominem credere, sperare,diligere, aut paenitereoeut oportet,ut ei iusti cationis gratIa conferatur,auatbema sit. Credere autem sicut op tet,est

credere omnibus fidei mysteriis, pro ut sunt a Deo revelata, & adi Ecclesia proposita , ut credantur. Vt quis vero credat tantum fide humana, siussicit, ut credat, quia aliquis dicit , & hoc modo potest etiam infidelis credere. His omnibus notatis , quae ad prauientem materiam necessaria sunt, a Impugno nunc damnatam propositionem . Magni peccatores, & quidem baptizasi, dum quaecunque lethalia committunt, Peccant, non constituuntur per illa peccata infideles; Sed si deficeret fides in magnis peccatoribus, dum deficit omnis amor, jam isti peccatores constituerentur infideles:Ergo in magnis peccatoribus, quibus deficit omnis amor,non deficit fides. Maior patet, quia non est infidelis,nisi qui peccat peccato infidelitatis,id est non credendo, vel omnibus,vel aliquibus fidei mysteriis . Probatur nunc minor: ii

magni peccatores constituerentur infideles Per alia peccata , excCPto peccato infidelitatis;tunc Christiani V siurarii,Concubinarii,&c. dicerentur infideles, , consortio fidelium segregandi essent , &ab Ecclesia expellendi, & excommunicandi, ut membra divisa a corpore mistico Ecclesiae: Sed hoc est absiardum; alias omnia Christianorum peccata essent peccata infidelitatis; & idem esihi fornicari,

usuram committere,&c. ac non credere mysteriis revelatis et Ergo esto in magnis peccatoribus deficeret omnis amor, non per hoc deficeret fides. Vltraquam quod : sit Titius magnus peccator. 9 credat,Hut oportet omnibus mysteriis revelatis, huiusinodi actus credendi

303쪽

dendi nequit procedere a fide humana, nec actuali, nec habitu alipuuia crederet ex motivo divino, quatenus Deus revelavit, & Ecclesia ea mysteria proposuit credenda: Ergo esto esset magnus peccator, non tamen ei deficeret fides.

3 Deinde: haec damnata propositio opponitur directe Τridentino Concilio QT. 6. can. 28. in quo habetur e Si quis dixerit, amissa per peccatum eratia,simul, s fidem semper amisti; aut fidem,

quae remanet, non esse veramfidem, licet uoust visa ; aut eum, qui fidem,siue charitate habet , nouesse Christamιm , anatbema sit. Ubi Concilium tria dicit . Primum , quod anaisIa gratia per peccatum non semper amittitur fides,sed solum,si peccatum esset infidelitatis. Secundum, quod amissa gratia, seu charitate Per peccatum, adhuc perseveret vera fides , licet non viva ; quia sine charitate non ope. ratur opus meritorium. Tertium, quod qui habet fidem sine charitate, adhuc est Christianus; quia talis est per fidem et Scoppositum asserentes excommunicantur. Unde esto quis sit magnus peccator, si ei deficit omnis amor, a charitate elicitus, per hoc ei non deficit

7 Nec est verum, quod magnus peccator tunc crederet fide humana; quia vel crederet ,sicut oportet, omnibus mVsteriis , vel non. Si primum: Ergo talis actus nequit a fide humana provenire; quia crederemur oportet , est credere fide divina sit pernaturali. Si secundum, tunc nedum iste talis esset magnus peccator, sed etiam infidelis; quia ad infidelitatem sufficit,ut alicui ex articulis non cre datur: ut patet de haereticis,qui esto multis crcdant articulis nostrae fidei, quia tamen aliis non credunt, ideo actus credendi aliquibus, non est ex fide divina supernaturali , sed tantum ex stde humana. Quare clum Authores hujus propositionis siupponunt, magnum peccatorem em Christianum, & credere omnibus articulis revelatis , dicendum est, quod iste magnus peccator fide divina, non humana credat.

Exponitur sensus tertiadecimae Propositioni s ejus falsitas

rimons tum Tertiadecima damnata Propositio. Qui quis etiam aeternae mercedis intuitu, Deo famisatur, ebaritate se caruerit,vitio non caret, quo ries intuitu , licet beatitudinis, operetur.

304쪽

Traci. III. Artie .XIII. Propo fota II 1 et 8 i

& ejusdem beatitudinis intuitu, peccat. Unde volunt Authores hujus Propositionis, nullum peccatorem posse Deo famulari, & operari, intuitu aeternae mercedis; alias eius Operationes essent Peccata

oppugvatio Propositionis. 6 WX dictis contra decimam propositionem damnatam,quae similis est huic, constat, Deum pactum iniisse cum creaturis ad conserendam gloriam omnibus iis , qui bene operantur, ipsi . famulantur per peccatorum detestationem, & per mandatorum, Praeceptorumque observantiam: unde sicut detestando peccata, &observando praecepta Ius acquiritur ad aeternam beatitudinem , ita Propter ipsam, tanquam propter finem, potest homo licite operari:& si justus non est, per bona opera ex fide elicita, quae sundamentum, & radix est nostrae justificationis,& facta iuxta diictainen ratio-tionis , disponitur ad justificationem , qua posita iustificatione Ius acquirit ad beatitudinem . Quare Concilium Tridentinum sess 6.can. 3 i. ait: Si quis dixerit, justbeatum peccare,dum intuitu aterna

mercedis bene operatur, anathema suo ubi Concilium, licet Ioquatur

de iustificato, tamen idem dici poterit de non iustificato, sed disposito ad recipiendam gratiam justificantem, quae dimositio fundatur in bonis operibus exortis ab observantia legis , & praeceptorum Dei, & Ecclesiae. Unde si quis moveretur ad bene operandum , &ad praecepta servanda , intuitu recipiendi aeternam beatitudinem, non solum hic non peccaret; quia operaretur ex pacto, & promisesione a Deo facta;sed etiam gratiam justificationis reciperet. Si quis nanque diceret Titio peccatori,convertere ad Dominu Deum tuu; quia ipse Dominus promisit aeternam beatitudinem omnibus ad ipsum accedentibus per paenitentiam : tunc si Titius peccata detestaretur, de ipsis dolendo,cum proposito de cetero non peccandi,& legem,ac mandat3 Dei servaret,intuitu aeternae beatitudinis non peccaret,sed opera bona faceret; quae si essent patrata ante justificatio-tionem, essent dispositiones ad ipsam iustificationem. Si post iustificatione,essent vitae aeternae meritoria, quia a gratia factificate orta. 77 Suppono insuper, gratiam sanctificantem, seu habitum charitatis latum facere opera meritoria, quae alias facta sine tali gratia, licet sint ad merit D mortua,sunt tamen vivae dispositiones ad gratia: ut patet de attritione, quam peccator elicit ante poenitentiam , d lendo de peccatis ob eorum turpitudinem, vel timorem gehennae, quae tamen attritio est dispositio ad gratiam sanctificantem. Hinc colligimus, quod ille, qui operatur,vel dolendo de peccatis,ut consequatur beatitudinem, vel se dis inendo ad praecepta observan- Nn . da

305쪽

da eiusdem beatitudinis intuitu, non peccat, sed opera hona facit.

Eis notati S,

8 Impugno nunc damnatam propositionem. Vel peccat, qui Deo famulatur intuitu aeternae beatitudinis;praecise quia caret charitate, se u gratia sanctificante : Vel praecise quia operationes suis Ordinat ad finem beatitudinis consequendae; sed neutro modo quis Peccare potest, dum Deo famulatur, intuitu aeternae beatitudinis: Ergo non peccat , qui intuitu aeternae beatitudinis Dco famulatur, esto charitate careat . Probatur minor primo : quod scilicet non Peccet, quia caret charitate. Qui operatur in conformitatem legis,

Peccata detestando, ac se disponendo ad gratiam, & amicitiam Dei, non peccat, alias peccatum esset disposito ad gratiam, quod non

est dicendum ut pluries impugnatum est; ) sied qui caret gratia,

ct Deo famulatur, intuitu aeternae beatitudinis, detestatur Peccata, Operatur in consormitatem legis , & se disponit ad gratiam, & amicitiam Dei: Ergo praecise quia charitate caret, non peccat, si Deo famulatur, intuitu aeternae beatitudinis . Probatur eadem minor secundo, quod scilicet non peccet, quia ordinat operationes siuas aufinem consequendae beatitudinis. Tum quia finis consequendae bea-

tudinis est honestus, promi ilus, ct ex Parte Dei liber, ut conseratur eis , qui Jus ad talem finem acquirunt; sed nemo peccare potest, operando propter finem honestum , a Deo promissiam , & libere , Deo conserendum ei, qui Jus ad illum finem acquirit : Ergo prae

cise quia operationes illae ordinantur ad beatitudinem consequendam, homo non peccat , si operatur intuitu eiusdem beatitudjnis. Tum etiam,quia Deus,stante promissione laesa,tenetur promeren tibus beatitudinem, illam conserre: Ergo nullum ei infertur praeiudicium, quando homo ipsi famulatur, intuitu eiusdem beatitudinis. 79 Addo,quod fideles bene operantes petunt a Deo mercedem suarum operationum; unde canit Ecclesiar Retribuere dignare,Domine , omnibus nobis boua facientibus propter nomen tuum, visam aeternam. Hanc petitionem non admitteret, nec vellet Ecclesia , si Peccatum esset. Quare si nos docet Ecclesia, ut retributionem Petamus de nostris honis operibus, signum est , quod operari intuitu aeternae beatitudinis non sit peccatum. Hic iterum reseram D. Pe tri petitionem Christo Domino factam, ex Matth I9. Ecce nos re hquimus omnia, s seeuti fumias te. Quid ergo erit nobis i Et Christus Dominus respondit: Vos , qui fecuti esis me , centuplum accis pietis, es vitam aeternam possidebitis. Nunc sic arguo. Si Diuus Petrus petendo mercedem a Christo Domino, peccasset, non dixisset

Christus: Centuplum accipietis, ct vitam aeternam possidebitis ; sed potius dixisset, sicut dixit Matri filiorum Zebedaei, quae voleba I, ut

306쪽

unus ex filiis eius sederet ad dexteram Christi, & allus ad sinistret i nin Regno suo . Christus Dominus vero considerans ambitiosam, ii cet gloriae petitionem, resipondit: Nescitis quid petatis ; ut habetur in Evang.Matth. 2o. Ad illam vero Divi Petri petitionem, quae iusta est & ex promissione facta, licit Hieronymus lib. 3. in Matth.cap. I9. Fecimus, quodjustisi, quid ititur dabis uobis praemii Ergo intuitu aeternae beatitudinis, quae praemium est illorum, qui Deo famulantur , Potest quis operari, absque Peccato,

Exponitur sensus quartadecimae Propositiovis, s ejus falsitas

demonstratur.

Quartadecima damnata Propositio . Timor gehennae nou essupervaturalis.

So QEnsus huius damnatae propositionis est, quod qui dolet deo peccatis ob timorem gehennae, non habet dolorem supernaturalem, sed pure naturalem ; quia timor ipsie gehennae non est iupernaturali S.

Opprivatio Propositionis. TAm fidelis, quam infidelis timorem habet gehennae r cum hoc

tamen discrimine, quod hic timor in fideli ortum cucit a fide supernaturali , a qua regulatur, & dirigitur circa obiectum si perna turale,quomodo credere debet, Deum daturum aeternam gehenam Omnibus peccatoribus, qui sine gratia moriuntur, juxta illud Christi Domini Matth. 23. De maledicti in senem aeternum: unde D. Αugustinus in exposhujus Εyang lib.de fide, & operibus cap. IS. tona. q. circa medium, ait: Veritas dicit, quorum nou fidem , Ied hona opera defui Ne declaraυit, M. Quare si fidelis timet gehennam . hic timor a fide sit per naturali ortum ducit. In infideli vero, qui fide siu-Pernaturali caret, ortum ducit tantum a fide humana, vel a ratione didiante, Deum sitam vindicaturum ostensam ac per consequens peccatores damnaturum in ignem aeternum. 8I Suppono, nos hic loqui de fideli,qui credat adesse infernum, quo damnati poenam aeternam patiuntur; non vero de infideli, qui nullo modo credit, infernum adesse; ut putabant Saraceni, & alii, infernum negantes,in quem animae peccatorum naittentur,ut aeter Nn a nos

307쪽

nos percipiant cruciatus, in poenam commissorum criminum. Nam infernum negantes nullum habent gehennae timorem,nec supersaturalem, quia infideles sunt, nec naturalem, quia non credunt fide humana, in sernum adesse. His notatis, 8 a Impugno nunc damnatam propositionem. Omnis actus directus a fide supernaturali, quo timetur,Deum daturum infernum,

seu Poenam aeternam peccatoribus, est actus supernaturalis; sed timor gehennae est directus a fide supernaturali inexistente, & perseverante in fideli: Ergo timor gehennae est supernaturalis. Probatur minor: timor gehennae, dum includit propositum non peccandi de cetero, cum spe veniae, est donum Dei; sed non posset esse donum Dei,nisi esset directus a fide supernaturali,qua fidelis credat, Deum daturum gehennam peccatoribus: Ergo a fide supernaturali est directus. Probatur maior ex Concilio Tridentino sesLIq. cap. q. de

Contritione , ubi circa medium habetur e Blam vero contrationem imperfectam, quae attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis pec eari consideratione, vel ex gehennae, o poenarum metu communiter concipitur ,si voluntatem peccandi excludat, cum spe venia, declarat, Non Iolum non facere hominem hypocritam magis peccatoremς

verum etiam sinum Dei esse , s Spiritus Sancti impulsum, non ad

fue quidem inhahitantis ded tantum moventis,quo paeuitens adiutus, viam i adjustitiam parat. Quae verba Concilii, non solum declarant, metum gehennae in attritione non esse naturalem, sed esse donum De i, quatenus talis metus habet excludere voluntatem Pec candi,& includit spem recipiendi veniam peccatorum.Αt quis cium timet gehennam, actum supernaturalem producit,ex fide nimirum supernaturali, & auxilio Dei coadiuvante voluntatem ad timorem illum habendum.Neque ex puris naturalibus haberi potest, sirpPosta fide supernaturali, qua credatur, adesse infernum , & quod Deus daturus sit aeternam gehennam peccatoribus morientibus in Peccato mortali. Quare ipsum Concilium sest 6.can A. anathemati Zat eos, qui dicunt, timorem gehenna: esse peccatum, his Verbis: Si quis dixeris, gehennae merum , per quem ad misericordiam Dei, de peccatis dolaudo, confvimus, veli peccando absinemus, peccatum e se , aut peccatores pejores facere, anathema sit. Quoties ergo metus ille gehennae non esIet supernaturalis , iam non esset dolor de Peccatis sic posset esse adius peccaminosus , quod esset contra citatum Concilium. Hoc magis patebit in sequenti articulo.

308쪽

Exponitur sensus quintaedecimae Propositionis, ejus falsitω

demonstratur.

Quintadecima damnata Propositio .a tritio, qua Vbenuae, ct poena- concipitur,sine dilectione benevolentiae Dei , propter se, non est bonus motus, ac supernaturalis. 83 C Εnssis hujus damnatae propositionis est,attritionem, quae esto dolor de peccatis ob metum gehennae, & Paenarum inserta, si est sine amore Dei, non esse dolorem stipernuturalem, nec mota bonum. Quare volunt Authores hujus propositionis, Peccatorem debere moveri ad dolendum de peccatis per attritionem,supposito amore Dei super omnia ; ita ut si dolet de peccatis obsolummo . tum gehennae, & poenarum, jam motus ad talem dolorem,nec esset bonus, nec supernaturalis.

Oppugnatio Propositionis. 84 A D vertendum est, quod, dum quis movetur ad dolendum

de peccatis ob metum gehennae, & poenarum, talis minus est, Vel interna inspiratio, vel illuminatio, qua primo intellectus il luminatur ad cognoscendum peccatum, quod sit reatus ad Poenam aeternam , a Deo infligendam peccatori ad condignam vindictam de offensa ipsi Deo facta: & deinde intellectus sic illuminatus proponit voluntati ipsem peccatum ordinatum ad poenam aeternam,adgehennam, a Dco infligendam: & tandem voluntas se determinat, stante tali illuminatione, ad dolendum de ipso peccato,prout est inductam poenae aeterna .Pi ima motio est auxilium divinae gratiae illu minans intellectum, & coadiuvans voluntatem ad elicendum dolorem illum. Sit hoc exemplum pro maiori claritate:dicat Concionator,vel Sacerdos,vel quicunque Christianus Titio peccatori: Rerues arernae mortis Oh tot peccata,qua commisisti: Mil aliud tibi superes, quam ut Diabolus rapiat animam tuam, s te ad aeternam conducat gehennam. Audiat hanc locutionem Τitius, timore oppressus, interius illustratur, dolet insuper, se peccata commisse, & propositum facit de cetero non peccandi, ne ad aeternam damnetur gehen nam. Tunc I itius primo interne illuminatur, deinde dolet de peccatis cum voluntate de cetero non peccandi . Hic Titii dolor motum habet I Spiritus Saneli gratia, ipsium Titium illuminante . Et esto

309쪽

esto Titius doleat de peccatis ob ipsam gehenae,& Poenarum metu, absque actuali dilemone Dei ; quia tamen Voluntatem de cetero Peccandi excludit, non habet actum oppositum diled ioni: & ideo dolor ipsus est bonus motus, 2 supernaturalis: est bonus, quia excludit voluntatem peccandi; & est supernaturalis , quia ad ipsum voluntas est adiuta auxilio divinae gratiae. 83 Ex his colligo, aliud esse metum gehennae,& Poenarum,cum proposito non peccandi de cetero ; Sc aliud esse metum gehennae, S poenarum absque proposito non peccandi de cetero. Primus metus est Ucra attritio, seu impersecta contritio , ut loquitur Concilium Tridentinum siess iq. cap. q.& haec est dolor per impulsiu Spiritus Sanm, & est donum Dei. Secundus vero est naturalis, cum non excludat Voluntatem peccandi,& quaedam hypocrisis;eo prorsus modo, ac si quis ore profiteretur, se dolere de peccatis, & animum haberet venenatum, peccata nimirum non relinquendi. Hoc

patet de dolore , quem ostendit Saul Propheta: Samueli ipsum increpanti de inobedientia sibi, & Deo praestita; qui dum Prophetaeum increpabat, Saul respondit: Peccavi, at ut notat noster Lyranus haec suit ita vox non correspondens cordi ipstus Regis. De primo dolore patet in Davide , qui dum Natan Propheta eum de

adulterio, dc homicidio corripiebat respondit: Peccaυι & Prophetasatim subiunxit: Dominus imustulit peccatum tuum. Verbo Davidis correspondebat cor eius , ex interna Spiritus Santa motione. Verbo vero Saulis no correspondebat cor;nam iuxta Lyranum, suit ficta paenitentia, ad decipiendum Prophetam: ct in stuper suit absq; Spiritus Santa motione. His itaque notatis, 86 Impugno nunc damnatam propositionem. Attritio, uae gehennae, & Poenarum metu concipitur, licet non sit cum actuali dilecto ne Dei, est tamen cum dilectione Dei virtuali; quatenus ad iis hic attritionis, seu doloris impersedit ordinatur ad Deum tanquam ad ultimum finem; Sed quando aliquis dolor est cum virtuali dile-dtione Dei, & ordinatur ad Deum tanquam ad ultimum finem , est

honus motus, A supernaturalis: Ergo attritio,quae gahennae,& poenarum metu concipitur, esto sit sine actuali dilemone Dei , est tamen bonus motus, & supernaturalis. Patet minor: nequit esse mala illa aetio, quae si non adlualiter, saltem virtualiter est ad Deum directa, ut ad ultimum finemmeque potest esse in disterens,cum obiecto consormetur iuxta regulam morum , ct inclinationem Virtutis, sive moralis, sive supernaturalis : Ergo est bona . Probatur nunc maior: tunc attritio concipitur cum virtuali dilemone Dei,quando dicit proseositum de cetero non peccandi, seu quando eXcludit Vo-Hutatem Peccandi; quia tusc tale propositum est virtualis dilecto

310쪽

Dei ; cum propositum ipsium sit sormaliter velle Deum non osten dere; & Deum non ostendere est virtualiter Deum diligere; Sed at-

ririo, quae gehennae, & poenarum metu concipitur , dicit proposis tum de cetero non peccandi, seu voluntatem peccandi excludit; ut rubctur in Trjdentino Concilio sess. iq. cap. q. de contritione , his Verbis : IIIam vero contritionem imperfectam , quae attritio dicitur; quoniam,vel ex stirpseudinis peccati consederatione, vel ex ebeuua S puenarum merti communiter concipitur , si voluntatem peccaudicommuniter excludat,cum De veniae; declarat, non solum non facerebcminem hypocritam, o magis peccatorem; verum etiam donum Dei esse, Spiritus Sancti impulsum,non adhuc quidem inhabitantis',sed tantum moventis, quo paenitens adiutus υiamsibi adjupitiam parat: Ergo haec attritio,cum voluntatem peccandi excludat,& sit donum

Dei, & Spiritus Sancti impulsus, etsi non dicat actualem Dei dilectionem, dicit tamen dileAionem virtualem , quae susticit ad red ecndam attritionem ipsa In bonum motum,& supernaturalem. 87 Τandem: etiamsi nulla esset dilectio Dei in ipso actu attritionis;ut sit honus motus, ct supernaturalis, sussicit, ut non sit attritio, seu dolor fidius,& hypocrisis, sed verus dolor internus, habitus Per impulsium Spiritus Sanctj, & parans viam ad justitiam; Sed talis est attritio,de qua loquimur,ut habetur in relato Concilio: Ergo attritio ipsa est bonus motus, ct supernaturalis. Probatur major : ad faciendum bonum motum,issicit,ut hic no sit cum odio Dei actuali, seu cum Voluntate peccandi:& ut sit supernaturalis, siussicit,ut sit ex inas ut si Spiritus Sancti; Sed illa attritio utrumque habet; scilicet non stat cum odio adi Mali Dei; quia excludit voluntatem peccandi: estque t um Spiritus Sancti impulsi: Ergo esto sit sine Dei dile et liniae, est tamen honus motus, & se pernaturalis.

ponitur sensus sextae decimae Propositionis , ct ejusfalsitas

demonstratur.

Sextadecima damnata Propositio. Ordinem praemittendi satisfactio-Πem abstulices. in xit, non Politia, aut iustitutis Ecclesin , sed ipsa Chrsi lex, ct praescriptio natura ret,idipsum quodaωmodo di

diantes.

8S O Ensus hujus damnatae propositionis est , quod ordo P ς' a mittendi satisfactionem ab Qtutioni si h Christo DomΠ0 insitutus in sua lege; & jus naturale , quod scilicet prius Deci

SEARCH

MENU NAVIGATION