Brevis, et clara expositio et impugnatio omnium, & singularum propositionum, quae a' summis pontificibus Alexandro 7. Innocentio 11. & Alexandro 8. damnatae sunt. Opus tres in tractatus divisum theologis speculativis, ... Auctore patre Bonaventura Tr

발행: 1707년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

satisfaciat,&postea a debito abituatur . Quare volunt Authores huius propositionis . esse necessario praemittendam satisfactionem ab Qtutioni,ita ut poenitens non absolvatur, nisi prius satisfaciat paenitentiae sibi impositae. Vtrumque est fal ,2 erroneum.

Oppugnatio Propositionis. 89 A D verto, duo requiri, & spectare ad integritatem Sacra-- menti Poenitentiae, materiam stilicet,& formam. Forma estabitutio poenitentis a peccatis , cum debita eiu sidem intentione; quae consistit in his verbis: Absolυo te a peccatis tuis. Materia vero est duplex remota, & proxima. Remota fiunt peccata: proxima V ro sent actus poenitentis; quae peccata si sint lethalia, siunt materia necessaria, quatenus necessario sunt confitenda , & in confessione aperienda secundum numerum, speciem, & circumstantias: si vero sunt Veni alia, dicuntur materia tantum misciens, quatenus sumcienter eis applicat Sacerdos sormam absolutionis. Insuper noto, ia-tisfactionem non spectare ad essentialia Sacramenti ; cum nec sit forma, nec materia, in quam cadit rma abQlutionis: sed tantu inest quasi materia,& speetat ad integritatem ipsius Sacramenti,& ad ipsius majorem efficaciam et ad quam habendam tria requiruntur, nempe cordis contritio, oris consesso, & operis satisfactio. Quare, ut habeatur essentialiter Sacramentum, sufficit materia , ct formacum dehita ministri intentione; ut vero habeatur integraliter, re quiritur satisfactio: unde posta mia materia, & sorma sola cum intentione ministri, habetur completum Sacramentum Poenitentiae,& essentialiter persectum, etiamsi nulla tuterveniret satisfactio. His

omnibus notatis.

9O ImPugno nunc damnatam propositionem, quo ad primam partem, quod scilicet ordo praemittendi satisfactionem ab2lutioni non sit a Christo Domino institutus in sua lege . Nullus est assigna bilis locus in Scriptura, ex quo deducatur, Christum Dominum in stituisse, satisfactionem esse praemittendam ahilutioni et immo in omni loco, ubi Christus Dominus ordinavit, esse ab Apostolis praedicandam paenitentiam in peccatorum remissionem , nullam facit mentionem de satisfactione: Ergo ab Authoribus gratis asseritur,& non probatur, Christum Dominum in Q a lege voluisse , ut fatis-famo praemittatur ahilutioni . Probatur hoc assumptum quo ad 2cundam partem: Christus Dominus pluribus in locis praeseripsit

innitentiam in remissionem peccatorum. Ex Joan. capit. 2O. Ω-r emiseritis peccata remittuntur eis, cte. Et si in aliquo loco dici Agendam esse paenitentiam,non praecipit,nec praescribit;sed ta tum

312쪽

ti m loquitur de illa quai cnus viali integruin esse Sacramentum ς nec dicit esse alisblutioni praemittendam: Ergo in siua lege Christus Dominus non Praecepit, nec Praescripsit , saltsi adtionem esse absiolptioni praemittendam. i Ex his deducimus,ordinem praemittendi satisfactionem abis solutioni, esse,non a Christo Domino, sed ab Ecclesia institutum ut Sacerdos prius imponat poenitentiam, & deinde absolvat poenitentem: & hic ordo non est requisitus ad Ualorem Sacramenti, sed tantum ad ipsius Sacramenti integritatem . Quare deliciente satisfactione, vel quod Sacerdos absolute oblivisceretur satisfactionis imponendae,vel post absolutionem illam im Poneret, adhuc Sacramen. tum esset validum: sicut homo essentialiter esset homo, adhuc si ei

pes,Vel manus deficeret, qui e membra tantum ad corporis integritatem requiruntur. Ita diccndum in casu nostro.

92 Impugno propositionem damnatam quo ad alteram paristem, non expressam, sed deductam ex ipsa propositione, probando non necessario esse praemittendam fiatisfactionem absislutioni. Vel Authores hujus propositionis de praemiis one satis famonis absolutioni, intelligunt, quod prilis Poeniteris debeat satisfacere poenitentiae sibi impositae , & postea absolvi : vel tantum quod Sacerdos debeat prius imponere poenitentiam in satisfactionem peccatorum,& postea absolvere ; Sed utrovis modo intelligatur, propositio ista est falsa, & erronea,& contra mentem Concilii Trid. PSI A cap. 3.infra reserendi : Ergo non necessario praemittenda est satisfactio absolutioni. Probatur minor, quo ad primam Partem, qu6d scilicet non prius poenitens satisfacere debeat Poenitentiae, & postea absolvi . Tum quia: Sacramentum paenitentiae est institutu in in forma judicii, quo Sacerdos profert sententiam condignam culpae commissae; & profertur per modum Poenae inflictae pro peccatis; Νed antequam prostratur sententia , nemo tencitar poenae inflictae satisfacere pro delicto commisso : Ergo neque debet poenitens citis facere poenitentiae inflictae,antequam absolvatur. Τum etiam quia, ex opinposita doctrina sequerentur duo absurda. Primum,non priss e Saceris dotem a 'solvere constitutum in articulo mortis , ndque impotentem satisfacere pro peccatis in hac vita. Secundum, quod siqia cretur est, Sacerdotem post auditam. Peccatorum confestio H m. dijh

re dimittere poenitentem , ut prius satisfaciat Paeriae tu i diae pro peccatis , & ut iterum se cum accedat ad absolutiouem ieci i n-dam; quod inconvenicias est; cum possct tunc Poenit Uns mori, di sit; ahsblutione: Ergo dicendum est, satisfactionem nori ci Ia a hi si n-dam ante absolutionem.

93 Secundum etiam est falsium , quod scilicet pomi sentia de'. O o bcat

313쪽

beat imponi ante absolutionem. Satisfactio non est pars essentialis Sacramenti, sed tantum integralis,ut tenent omnes Theologuquod colligitur ex Concilio Trid. seu i in cap. 3. his verbis: DoceI praterea Sancta Synodus, Sacramevri paenitentiae formam , in qua pracia pue ustis vis ita es , in illis mini iri verbis positam esse, Ego te absolvo : Quibus quidem, de Ecclesiae Sanctae more preces quaedam lauis

da,iliter adiunt tintur , ad ipsius tamen formae e seutiam Nequaquam spectant, seque ad ipsus Sacramenti administrationem suut neces=ariae . Sunt autem quas materia hujus Sacrameutι inius puduiteutis actus, nempe contristo, eo ego, s satisja tio. Qui quatevus in paenitente ad integritatem Sacramenti ad plenamque, S perfectam remissionem peccatorum ex Dei insitutione requiruntur, hac ratione poenitentiae partes dictivtur. Singula huius Concilii Uurba sunt notanis da , ut cognostatur, non necessat io esse praemittendam satisfictionem abitutioni. Primo dicit Concilium , sormam absis lutionis esse partem esicntialem , S praecipuam huius Sacramenti paenitentiae. Secundo , quasdam preces adiunctas formae absblutionis, &adipsam stubsequentes, quae a Sacerdote proseruntur , non este necesIarias ad Sacramenti administrationem;neque spectare ad eius essentiam. Tertio, actus Poenitentis, scilicet contritionem, consessionem, di satisfactionem, esse quasi materiam Sacramenti paenitentiae. 94 Ex his nunc arguo . Si ad Sacramentum poenitentiae ncccs sario esset praemittenda satisfactio absolutioni , sequeretur primo, nullam absislutionem esse validam, si prius non sit a consessario im rosita poenitentia de I cccatis, sed hoc est falsum, & contra relatum Concilium , dicens, satisfactionem non esse partem essentialem Sacramenti Poenitentiae, nec ad eius valorem spectare: Ergo non ne cessario praemittenda est setissectio absolutioni. Secundo sequeretur , quod quando poenitens accedit contritus ad consessarium, cum Proposito non amplius peccandi , & Sacerdos cum debita in tentione poenitentem absolveret , non imponendo setis iactionem, non esset validum, & sermatum Sacramentum Poenitentiae; quod

est falsum; cum absque tali impositione setis iactionis, adhuc Sacra mentum sit validum, remissiuum peccatorum, & collativum gratia: sanctificantis: Ergo dicendum est, setissectionem non necessario es si ab Qtuticini Draemittendam;nec ordinem,illam sic praemittendi LGse, a Christo Domino institutum.

314쪽

Exponitur feresus decim eptimae Propositionis,s ejusfastas

demonstratur.

Decima septima damnata Proposuo. Per illam praxim mox abfoia Meudi, ordo Paenitentiae es inversus. 93 Ensius huius damnatae propositionis est, quod quanda non ' praemittitur satisfactio absolutioni, ordo absolvendi dicitur inversus: unde inserunt Authores hujus propositionis , quod si

non praemittatur satisfactio absolutioni, Sacramentum Poenitentiae reddatur invalidum. Haec propositio sequitur ex antecedenti sextadecima, quam articulo antecedenti impugnavimus: estque omnino

erronea, & injuriosia. Oppravatis Propositionis. 96 A D vertendum est . Concillum Tridentinum sessione I 4. cap q. loquendo de necessitate satisfactionis requisitae agintegritatem Sacramenti Poenitentiae , nullam mentionem facere, nec de illa praemittenda absolutioni,nec de ejusdem necessitate uoad valorem Sacramenti. Unde ponit illam, ut necessarium medica mentum evitandi peccata in suturum , ne de novo peccatores la hantur in peccatum: estque ipsis satisfactio seu poenae impositio veluti si enum,quo peccatores se a consiletudine peccandi abstineant. Ut ipsum Concilium loquitur cap. cit. Proculdubio enim malu perea peccato reυoeaut, o quasi freno quodam coerceut B:e satisfa ctoriae pumae, cautioresque. s vigilautiores in futurum paeuieeuter e iuvi, medentur quoque peccatorum reliquiis, s υitiosos hahitus male vivendo comparatos, eontrariis virtutum actiouibus tollunt . Nutis inero securior ulla Oia in Ecclesia Dei utiquam eruditinata suis, ad

amovendam imminentem a Domino ρaeuam , quam ut haec Paeniteu riae opera homiues cum υero animi dolore frequentent . Accedit adhaee , quod dumsatisfacieudo patimur pro peccatis, Chri o Iesu . qui

pro peccatis vos. ris satisfecit, ex quo omnis nostra su leutia es eou- formes e ciamur , certissimam quoque iuda Arrbam habeutes. quod si compatimuri S co lar cabimur. Et prope finem idem Concilium subdit: Habeaut autem prae oculis lon rendo de consessariis, ut fatisfactio. quam imponunt , non sit tantum ad novae vitae custodiam, in miratis medicamentumsed etiam ad praeteritorum peccatorum

315쪽

Cindictam, es eastitationem. Ouae Verba Concilii, in toto hoc octavo capite, est O ponant necessariam, & fructuosam satisfactionem

pro peccatis, tum ad custodiam novae vit tum ad vindictam praeteritorum peccatorum,non tamen ponuntiatam necessario praemittendam absolutioni. Neque illam ponunt, ut dispositionem ad gratiam, sine qua non haberetur essectus Sacramenti nec valor ipsius: 1ed shlum ponunt illam per modum executionis sententiae iudiciariae. Hoc notato,

97 Impugno nunc damnatam propositionem. Non est inversius ordo Poenitentiae, quando ei pars essentialis non deficit ad faciendum validum Sacramentum ; sed quando fatisfactio non praemittitur ab Plutioni, nulla pars essentialis deficit Poenitentiae Sacramen. to, ut sit validum: Ergo non praemissa satisfactione absolutioni, non diceretur inversus ordo Poenitentiae. Prohatur minor; nam satisfactione non praemissa absolutioni, adhuc Paenitentiae Sacramentum Per peccatorum manifestationem,cum debito dolore ex parte pae nitentis,& per absolutionem cum debita intentione ex parte Ministri, esset essentialiter completum , & validum. Quare si ad ipsius Valorem exigeretur praemissa satisfactio absolutioni, iam Sacram tum, hac satisfactione non praemissa, redderetur invalidum: quolest fatim: Ergo dum satisfactio non praemittitur, nulla pars essen tialis deficit Sacramento. Necessias autem requisita ad Sacramen tum Poenitentiae est tantum ad ejus integritatem , ut plene Judici Deo exhibeatur satisfactio pro criminibus 1 peccatore commissis, cum rectu iratur, tum ad frenum peccatoris , tum ad medicamentum infirmitatis animae, tum ad delictorum vindictam, ut habetur in relato Conc. cap. 8.cit. Sed salvatur jusinodi integritas, etiam non praemissa satisfactione absblutioni:Ergo non necessario est praemittenda satisfactio absolutioni, neque ad valorem, neque ad integritatem Sacramenti Poenitentiae. 98 Eo vel maxime, quia contritio spectat ad essentiam valoris Sacramenti, & ad ejus effectum, est necesIario praemittenda abso lutioni; cum habeatur ex parte poenitentis habentis dolorem su-Pernaturalem de peccatis, pro ut sunt Dei ostensa, cum proposito de cetero non peccandi et estque insuper disposito ad validam ab solutionis sormam, & ad gratiam Sacramentalem recipiendam ἔ Ut habetur in cit.Conc. sessi cap. q. his verbis: Conrritis, quae primum locum inter dictos parvitentis actus babet, animi dolor, ac detessatio es de peccato commisso ctim Iroposito non peccaudi de cetero . Et infra sundit: Declarat igitur Sancta SInodus, hanc contritionem Mora solum cusationem ὀ peccato, s vitae nova propyrum ,discosatis nem; fed Oraeris etiam odium continere, juxia illud Mech. 18. Proiicite

316쪽

cite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus praeυar cati estis, Iucire vobis cor nouum,esspiritum uouum: Ergo cum satisfactio non spectet adessentiam valoris Sacramenti , nec ad cnectum ipsius consi quendum ex Sacramento Poenitent jae, non est necessario prae-Wittenda absolutioni.

ARTICULUS XVIII.

Exponisursensus decimaeoctavae Propositionis , s ejusfalset demonseratur. Decimaoctava damnata propositio. Consuetudo moderna , ςNoad administrationem Sacramenti paenitentiae , etiam eam plurimOrum hominum sustentet authoritas, s multi temporis diuturnitas confirmet, Dihilominus ab Ecclesa non habetur pro Uuded ab A. 99 C Ensus huius damnatae Propositionis sequitur ex duabus P antecedentibus propositionibus t unde volunt Authores Ipsius, quod non Draemittere satisfactonem absolutioni,sive quo ad imponendam ipsam satisfactionem a Sacerdote, & acceptandam , Poenitente; sive quo ad expletionem ipsius satisfactionis, sit abusius introduduas,non obstante quod consuetudo haec sustentetur auth ritate plurimorum Doctorum. Oppumatio Propositionis. ioo D Raemissa, & hic denuo consideranda,doctrina posta per to- tum articulum 16.contra sextam decimam damnatam Pro Positionem, adverto, duplicem sensum posse habere tres istas P sinpositiones de praemittenda satisfactione absolutioni. Primus scnsius, quod praemittatur a confessario ante absolutionem, ac ab eo impo natur, & h paenitente acceptetur: & secundus sensus est , quod a Consessario antequam paenitentem absolvat, imponatur. & h pceni tente expleatur ipsa satisfactio. Articulo ita cit. satis impugnatum Est utrumque:& ex utroque sensu plura sequi inconvenientia; quῖς ibi videri possitnt. Qua praemissa doctrina,

abusus ille,qui nec alicui legi opponitur,nec exponit Sacramentum Periculo invaliditatis , nec tandem directe opponitur valori Sacra menti Sed consuetudo absolvendi non praemissa satisfactione . sive quo aci impositioncm a Sacerdote,& acceptationem a poenitente;si ve quo ad eiusdem satisfactionis impletionem, nulli legi obstat; Dcc

317쪽

exponit Sacramentum periculo nullitatis; neque directe opponitur valori Sacramenti: Ergo illa consuetudo non est abusiis. Probatur minor: si aliqua esset lex , cui contrariaretur illa consuetudo absolvendi,non praemissa Latisfactione deberet constare,Vel in scripturis, vel in Sacris Canonibus; nec in scripturis, nec in Sacris Cataonibus constat; itrum, ex illis oppositum deducitur, Ut prohatum , di demonstratum fuit per Tridentinum Concilium, ponens satisfactionem tantum ad Sacramenti integritatem non ad essentiam, & Ualorem: qua desiciente integritate , adhuc Sacramentum Poenitentiae esset completum essentialiter, & validum : Ergo nulli legi opponitur consuetudo non praemittendi satisfactionem absolutioni.Neque tandem exponit Sacramentum periculo nullitatis,neque valori ejus opponitur; quia satisfactio ad Sacramenti poenitentiae valorem non Pertinet; sied tantum ad integritatem, quae satisfactio aeque bene integrat Sacramentum, si praemittatur absolutioni, ac si postponatur: Ergo absolute dicenduin est non esse abusum,ipsam satisfactionem non praemittere absolutioni. Io 2 Ultraquam quod: nulli legi obstare potest id ,ex cuius opposito notabile evenire potest damnum ; sed dato, qu6d extaret lex Praecipiens,non esse absolvendum paenitenteminis prius adimpleatini unetam Paenitentiam , notabile eveniret damnum : Ergo nulla

lex, dc quidem justa, esse posset, qua satisfactio, saltem quo ad cius

impletionem, praemittatur absolutioni . Probatur minor e evenire

Posset, quod poenitens, post factam plenam de peccatis consessionem, cum debito dolore, & proposito , dum satisfactionem inciperet adimplere, moreretur, & absblutionem de illis peccatis consensis non reciperet. Tunc, quia non esset hic absolutus a peccatis , Scgratiam non reciperet ex sola peccatorum consessione , ac manifestatione. jam damnaretur: & quidem hoc eveniret in suppositione, quod adimplenda esset satisfactio ante absolutionem: Erno notabile eVeniret damnum,si necessario praemittenda esset satisf. imo,quci ad eius impletionem, absolutioni : ac per consequens Consi Ctudo quo ad Sacramenti Poenitentiae administrationem, non Plaemit' tendi satia facitionem absolutioni, non est abusius.

Exponitur sensus dee runnae Propositionis, s ejus fastardemonstratur.

Decimanona damnata Propositio. Homo debet agere tota υita pae' micvtiam pro peceato origiuali.

318쪽

Tram III. AHic. XIX. Prop .XIX. 29 Io 3 QEnsius huius damnatae propositionis est , quod peccatumo originale ita habet animam maculare , ut homo teneatur toto tem Pore vitae sirae agere poenitentiam pro ipso,ut ab anima de .leatur . Hoc autem erroneum est ex multis inconvenientibus nunc di monstrandis.

Oppumatio Propositiouis. log DEccatum originale non est personale quia fuit ab Ada coni L missum,& transfusium ad posteros Adar;unde nobis non citformaliter voluntarium , A liberum, sicut fuit in primo Parente. Hinc Christus Dominus Sacramentum Baptisini instituit ad hoc Peccatum delendum ab anima , quo maculam Adar contraxit ; qui baptismus ita emcax est, ut anima baptizata , sive adulta, sive in sens postsia sceptum baptismum remanent a culpa originali purga. ta .Habet etiam vim bapti sinus delendi omnia peccata actualia De sonalia, quae ante bapti sinum ab adultis cominissi sunt, & quidem quo ad poenam, & culpam;ita ut bapti Eatus cvadat nouus homo in Christo, regeneratus per Sacri baptismi lavacriam;Juxta illud Apost. ad Gai 3 Quisunque enim in Christo bapticariesis, christum induisis . Chimsum autem induere, est habere plenam peccatorum remissionem, quo ad culpam,& poenam . Super haec verba Apostoli loquitur Concilium Trid.se Tiq.cap. 2.circa finem, his verbis: Per baptismum enim Christim induentes, nova prorsus in illo efficimur

creatura , plenam, ct tutegram peccarorum omnium remi Fouem consequentes. Quae Concilii verba ostendunt, per bapti sinum omnem maculam, tum originalis, tum actualium peccatorum deleri; ita ut nihil remaneat , cujus baptizatus possit , ac debeat paenitere. Hispositis, ros Impugno nunc damnatam propositionem , qua nituntur Authores ipsius auferre essicaciam baptismi. Ρrimo ratione.Non te netur hapti Zatus paenjtcntiam agere de macula peccati, quam propria sua voluntate non contra Xit ; Sed peccatum originale non est propria nostra voluntate contractum , sed voluntate primi Parentis, & ab co ad nos, uti membra ipsius, transfusum: Ergo non tenemur Poenitentiam agere toto tempore Vitae nostrae pro originali peccato. Probatur maior : de illo peccato debet quis poenitentiam agere, quod est Propria voluntate commissum; cum poenitentia stactus iustitiae vindicativae , ct punitivae commissi, rum delictorum: Ergo tantum lcnetur baptizatus poenitentiam agere de macula Peccati, propria vcltintate contracti , S non de eo , quod non con

319쪽

i, sheundo idem impustno ex doctrina Concilii Tride0xini

seu .s can s. ubi habetur: Si quis per IUM Chrisi Domini no tri gratiam. quae in haptismate confertur , reatum originalis peccati remitti negat' aut etiam a gerit uon tolii totum id. quod υeram , es propriam peecati rationem habet, sed illa d dicit tauium radi aut nou imputari, anathema sit. Et a stignat ipsium Concilium rationem desumptam ex Apost. ad Rom 8 dicente: D renatis enim vibit odit Deus, quia nihil est damuationis iis , qui Dere eousepulti fiant cum c brino per bapti ina in mortem; qui uou fecundum caruem ambulans , fed veterem hominem exeuntes. nouum,qui secundum Deum creatus est, Oduentes. Duocentes immaculari puri iunoxii ac Deo dilecti.efecti mur. haeredes quidem Dei. cohaeredes autem Christi; ita ut nihil prorsus eos ab inresiι Coeli remoretur; Sed ii deberent agere poenitentiam Pro peccato originali, decedentes cum bapti simo haberet aliquod ,quod remoraretur eos ab ingressu Caeli: Ergo non debemus agere poeni-tcntiam Pro peccato originali toto tempore vitae nostrae; alias hanc pornitentiam neglinam in hac Vita, deberemus facere in Purgatorio ό quod est contra citatum Concilium.

povitur sensus Digesima propositionis, s ejus falsitar

Uigesima damnata Propositio . Co Flaues apud Religio offacta pleraeque, υel sacrilega suut, vel inυalidae. io Ensus huius damnatae Propositionis est , qu bd aliquae con-

I sessiones factae coram Sacerdotibus Regularibus , vel sunt sacrilegae. Vel invalidae. Putant Authores huius propositionis, Vel quω Regulares facultatem non habeant absolvendi , vel quod Ob ignorantiam, ab Qlvant a casibus reservatis, circa quos facultatem non habent, Vel ob aliam causam ab iisdem Authoribus,non nisi teminere, falso, & calumniose excogitatam.

Oppugnatio Propositionis ros Consesso ex pluribus capitibus potest esse sacrilega. Primo.

quando paenitens malitiose peccatum aliquod tacet in consessione, ita ut materialiter consesso non es et integra; ex dcQ- scilicet materiae non consessae. Secundo modo,quando esto Pse nitens Omnia confiteatur peccata , tamen ei deficit necessarius dolora Disit iroo by Cooste

320쪽

lor, & propositum de cetero non peccandi: unde si paenitens dolorem non haberet de peccatis , nec haberet propositum de cetero non peccandi, jam consessio sacrilega, & invalida esset. Tertio, ex parte consessarii quandoque sacrilega, & invalida esse potest: quando nimirum consessarius excederet limites suae iacu itatis, &absbuveret paenitentem a casibus reservatis, a quibus ipse paenitens ab-Rlvi nequit; & aliunde paenitens sciat, casias illos esse reservatos: vel si id nestiat, hoc tamen non invincibiliter ignorat; cum aliunde notitiam de his casibus habere poterat ipse paenitens. Uel quando consessarius absolvit recidi vos, habituatos, & in proxima occasione Deccandi positos; ita ut amplam ostendat se potestatem habere, dc

medicamenta no praebet, ut vitae mutatio in paenitete habeatur: immo ex nimia facilitate absblvendi est causa continuationis vitae pravae, absque spe emendae , quam 1 paenitente consessarius exigere

debet. In his,& simili hus casibus consessio esse poterit invalida , α sacrilega. At in his casibus, & aliis consimilibus sacrilegium magis

oritur ex parte paenitentis, quam ex parte consessarii; praesertim si Poenitens certo stiat, de suis peccatis non posse absolvi, nisi a Papa, vel ab Epistopor vel si certo stiat, nisi occasionem removeat, habitumque destruat,quo solet inest nari ad continue peccandum,non esse ab Elvendum; & hac stientia non obstante , hos consessarios potius eligit, quam Peritos, Zelantes, & Justitiae, ac divinae vindictae Ministros ,& Judices. Multi alii assignari possunt cassis in specie, in quibus invalida , ct sacrilega esle potest consessio , tam ex parte

Paenitentis, quam ex parte consessarii. Quare Concilium Triden. tinum ad evitandas invaliditates consessionum , quae oriri possitnt Praestrtim ex parte consessarii, Praecipit, ut consessarii pro gravitate criminum poenitentiam im Ponant. Harciunt verba Concilii QT. Iq.cap. 8. Debe ut emo Sacerdotes Domit quansum spiritus , ct prudentia fura erit, pro qualitare criminum, s poenitentium facultate, famiares , o conoenremes satisfactisvex i u Eere; ne siforte ρee- eatis conuiseant, s ludustentius cum paenitentibus agant, levi aquaedam opera pro h υi is delictis rinungendo, alienorum pecearorum participes e tantur. Hac praemissa doctrina, Io9 Impugno nunc damnatam propositionem , qua approbatur, ut licitum, iudicium temerarium, Praesertim de personis ita dignis . Peto ah Authoribus huius Propositionis, quare consessiones factae apud Regulares, pleraque fiunt Lacrilegae, vel invalida: Hoc aliunde evenire non potest,nisi, vel quia non habent facultatem ab stlvendi; vel quia, ob ignorantiam absioluunt eos, quos, vel ahitin vere non possunt, vel non debent; vel ob eandem ignorantiam, ni mis levem imponunt poenitentiam pro gravissimis peccatis;nec cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION