Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

PARS QUARTA CAP. II. 38

2. Quibus ita paratis, Caeremoniarius incedendi signum Campanula Sacrarii dabit; statimque , exhibita . Cruci , seu Imagini , ac sibi invicem debita reverentia nudo capite, ad Altare sequenti ordine procedent, organis interim hilari modulatione personantibus . Praelis hunt duo Acolythi gravi ac decoro incessu , Candelabra

cum Cereis accensis prae manibus habentes . Subsequetur Saerorum Moderator Rituum ubi lustralem Aquam in ipso Sacristiae aditu omnibus dextera porrexerit Superpelliceo mundo sine Stola indutus, ac sine ferula , seu baculo, quod solis Cathedralium Caeremoniariis competit, ex Decr. S. R. C. II. Martii I - . & ad eius snistram aderit Thuriferarius sine Thuribulo. Postea venient duo Clerici statura & voce , quoad fieri poterit , uniformes , qui Cottis dumtaxat amicti Antiphonas suo tem pore praein tonabunt, & repetent, Psalmos intonabunt, Versusque concinent: praedicti autem quinque Ministri nudo capite incedent . Proxime accedent Pluvialibus Parati , bini & bini . Postremus tandem erit Celebrans medius inter Assistentes Pluvialis ejus fimbrias hinc inde elevantes; & isti tecto capite procedente cuncti vero oculis demissis, manibusque juntiis. Qiiod si via angustior occurrerit, incedent singuli, unus post alium , ita ut Iunior Seniorem praecedat. 3. Si transierint ante SS. Sacramentum sive in Pyxide, sive in ostensorio publice expositum, illud flexo utroque poplite, denudatisque cervicibus reverenter adorabunt. Transeuntes autem coram Altare Maximo, Ministri Pluvialibus induti, in hoc & consimili casu , ut servetur uniformitas, Crucem , sicuti Celebrans, discooperto capite ac prosunda inclinatione salutabunt, juxta Decret. S. R. C. 22. Dec. I 6ia. nisi ibidem Sacra recondat .r Eucharistia ;nam tunc omnes genuflectent ). Caeteris Sacellis nulla fiet reverentia, nisi sorte ratione Reliquiae inibi solemniter ex-C c c a Posi-

402쪽

388 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

positae , quam inclinatione , vel genu flexione si fuerit Domini Nostri Iesu Christi ) xenerari decebit . occurrenti tandem S. R. E. Cardinali, Archiepiscopo, vel Episcopo, aut Principi magnae potentiae in loco eorum jurisdictionis, debita exhibebitur reverentia . . Ubi ad Altare pervenerint , stabunt omnes recta linea , Ceroserarii omnium postremi hine inde a lateribus in eorum medio Cantores & Assistentes , &inter ipsos Celebrans . Tum capita simul denudabunt , debitamque primo Altari reverentiam peragent ; ac dein inde in imo gradu genuflexi brevi orabunt cuncti , exinceptis Cantoribus & Ceroserariis , qui , facta genuflexione, illico discedent, illi in Chorum , isti ad latera Altatis , ubi Candelabra cum Cereis extinctis super gradu , vel plano inferiori, aut Abaco deponent.

s. Posteaquam Parati cum Celebrante parumper oraverint, assurgent , iterumque cum Celebrante profunde sese inclinabunt , ut supra num. g. Si vero adsit Sanctissimum Sacramentum , omnes simul gemnu flectent . Cliorum inde ab utraque parte salutabunt capitis inclinatione ; qui similiter respondebit . Tum praecedente Caeremoniario , perget Celebrans ad Scamnum in cornu Epistolae paratum , ut magis convenit , vel ad Stallum, seu primam Sedem Chori Τapete cum Pulvino ornatam , ibique paululum tecto capite assidebit. Parati vero Pluvialibus stabunt ante eum in plano , in Sedilibus . 6. Brevi facta mora, Caeremoniarius signum incipiendi cum inclinatione dabit Celebranti ε, 3c tunc ipse , ac omnes de Choro assurgent , silebuntque organa. Dictis inde versus Altare Pater , de Ase , secret θ & integre , nudo ac erecto capite , manibusque junctis, Celebrans

clara voce , ac tono competenti intonstit Deus in adjutor um, signans se dextera aperta a fronte ad pectus , &

403쪽

PARS QUARTA CAP. II. 389

ab humero sinistro ad dexterum , ita morose , ut Verba ,& Crucis signum simul compleat, sinistra manu infra pectus tunc admota. Caerenaoniarius , vel primus Assistens paratus , si sint in Scamno, aliquantulum ei partem de iteram Pluvialis elevabit. . Expleto Versu Goria Patri , ad quem Omnes caput profunde inclinabunt versus Altare , usque ad Meae erat exclusive , Dignior ex Paratis , exhibita Cruci genuflexione , ad Celebrantem , comite Caeremoniario, propius accedet, ac illi profunde se inclinabit. Nox finito Aletris , vel Laus tibi Domine, & non prius, submissa quidem , sed intelligibili voce prae intonabit ei primam Antiphonam , qua per Celebrantem in cantu repetita, & non prius , ad proprium recedet locum cum Caeremoniario , peracta prius Celebranti profunda inclinatione , Altari vero genu flexione , quia non est a tactatus cum Celebrante, juxta S. R. C. Decret. supra num. 3.& S.

cnunciatum.

8. Finita Antiphona, duo supra memorati Can νtores Cottis induti ex suis inferioribus Subselliis in medium Chori cum debitis reverentiis prodeuntes , Psalmum in tono & voce competenti intonabunt . Tunc Omnes ad verba Sede a dextris meis te sto capite considebunt , Celebrans nimirum in ornato Scamno, & Pluvialibus Parati in Scabellis panno viridi coopertis, hinc inde contra Altare dispositis , quin Pluvialia unquam deponant. Caeremoniarius autem , ac Ceroserarii , etsi eontinuo eos stare maxime deceret , sedere tamen in

Vesperis poterunt, ille ad sinistram Celebrantis in Sca bello nudo, & isti supra gradus infimos Altaris, vel alibi, versa facie ad Celebrantem, pro situ & ratione loci . Chorus similiter in suis sedebit Stallis , & Psalmum cum gravitate & decore alternatim ad fineri perducet. 9. Cum

404쪽

39o CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONQ9. Cum in fine Psalmi dicetur Versiculus GlorIa

Patri, omnes caput detegent , illudque sedentes, vel prout reperientur , profunde inclinabunt. Praefatus autem Verius solemni ori vocis modulatione poterit decantari: quo expleto, eadem Antiphona ab organo repetetur, dum tamen per dictos Cantores clara & intelligibili voce legatur. Post quae iidem Cantores caeteras Antiphonas Dignioribus Coenobilis per ordinem ab utraque parte Chori prae intonabunt cum debitis ut supra reverentiis, stantibus tunc universis nudo capite , exceptis

Paratis.

Io. Circa finem penultimi, vel medium postremi Psalmi , Thuriserarius ignem in Thuribulum immittet , & Acolythi Candelabra sua accendent. Tum Assistentes parati , praemissa Altari genuflexione , ad Celebrantem venient , dum ultima repetetur Antiphon vi ,

eique profunde sese inclinabunt , ante faciem ejus sic in circulum consistentes usque ad Capituli & Hymni inintonationem. Ceroserarii pariter hinc inde, versa sibi adinvicem facie, ad latus ejus assistent cum Cereis ardentibus. Finita inde Antiphona, seu sono organi , Celebrans invitatus a Caeremoniario discooperiet caput , asi

surget , junctisque manibus Capitulum in cantu dicet , ex Libro scilicet super Legite locato , vel ab aliquo Clerico, si aliter fieri non posset, sustentato, vel, s in Choro permanserit, super Genu flexorium ornatum eodem Li bro collocato. Primus interim ex Assistentibus, comite Caeremoniario , Altari genuflexurus ibit, & responso a Choro Deo gratias , Celebranti Hymnum praeintonabit , eo prorsus modo , quo primam prae intonavit Antiphonam.

Quo per eum repetito , praedicti Acolythi , ac Sacerdotes parati , faeta Celebranti reverentia , pristina sument Ioca, ubi manibus junistis ad finem usque Hymni stabunt.

405쪽

PARS QUAR ΤΑ. CAP. II.

ii. Si initium Hymni contineat invocationem Dei, vel Christi, Celebrans in intonatione ejusdem caput versus Altare inclinabit. Si vero fuerint Hymni V ni Creator Spiritus, aut Ave Maris Stella , genuflectent omnes, exceptis illis cum Pluvialibus, & Ceroserariis, dum Celebrans intonat, & statim ipse quoque cum praedictis in loco suo procumbet ad finem usque primae Strophae . Qua expleta surgent omnes, & quando nominatur SS. Trinitas , profunde se inclinabunt . Chorus Hymnum prosequetur in cantu Gregoriano , vel Musicali , prout magis placuerit ; cui etiam organum intermisceri poterit , dum tamen verba ipsa clara & distinista voce per aliquos ad id deputatos, repetantur , vel cum organo

cantentur. Regulare autem est , ut primus Versus Canticorum , primus , & ultimus Hymnorum , Versiculus

Gloria Patri , & pariter Versus Hymnorum , in quibus

est genuflectendum , cantentur a Choro in Tono intelligibili , non autem ab Organo, etiamsi ersus immediate praecedens fuerit a Choro decantatus. ia. Post Hymnum duo ex ultimis Pluvialibus parati in medio Chori, seu ante Altare altiori voce concinent Versiculum, cui Chorus eodem Tono respondebit Et interim primus ex Paratis accedens ad Celebrantem , debitis cum reverentiis prae intonabit illi Antiphonam ad Magni'at ;qua repetita , discedet cum Caeremoniario, & ipse Celebrans, ac omnes alii tecto capite sedebunt. Expleta deinde a Choro Antiphona , duo Cantores superpelliceati praecinent Canticum Magnificat , cui mox assurgent omnes detecto capite, & signabunt se Crucis signo a fronte ad pectus . Tum Celebrans , perastis antea reverentiis , thurificaturus procedet cum suis Asssistentibus , tecto capite , Altare prius SS. Sacramenti , inde Aram Maximam, praeeuntibus Thuriferario , Ceroserariis, ac Cae

406쪽

I p. Perventi ad Altare Sacramenti , rectam es formabunt lineam, simulque , de te stis capitibus, genuflectent in plano . Subinde Celebraus cum duobus primis Assistentibus Aram conscendet , & osculabitur in medio . Mox aliquantulum conversus ad partem Epistolae , imponet , ac benedicet de moro Incensum , , ministrante a dexteris cum solitis osculis Assistente parato ; alter vero Pluvialis partem dexteram elevabit. Accepto inde Thuribulo, genu flectet, Crucemque & Altare nihil dicens thurificabit, prout initio Mi Lis . Ministri parati hine inde Pluvialis fimbrias eleva- . bunt , & cum Celebrante genuflectent , transeuntes ante Altaris medium ; reliqui vero stabunt immobiles in plano cum Ceroserariis . Incensatione peracta , Celebrans tradet in cornu Epistolae Thuribulum primo Asisistenti , & hic Thuriferario . Inde rediens ad medium Altaris , caput Cruci inclinabit , ac in planum descendet, ubi cum caeteris genu flectet ; eoque ordine, quo venerat, thurificaturus ibit Altare Majus, ac etiam Mimis, si qua sorte ibi Celebretur Festivitas, quin tamen Thus in Thuribulum denuo immittat.14. Post Altaris, seu Altarium thurificationem , recedent omnes, debito cum ordine & reverentiis, ad Sedes suas . Ceroserarii Candelabra ardentia ubi prius deponent , ac modeste consistent usque ad Orationem . Celebrans stans in loco suo, invitato prius ad honorem

incensationis cum capitis inclinatione, illo , qui post se immediate thurificandus est , triplici ductu Thuribuli a

primo ex dictis Paratis incensabitur, nisi tamen adsit Minister Generalis, vel excellentior Praelatus in sua juri Ddictione: nam tunc Celebrans incensatur duplici ductu cum profunda capitis inclinatione ante &post: cui primo AG sistenti ipse Celebrans modicum respondebit. Idem Ases stens , comite Thuriferario, triplici Thuribuli duinu

407쪽

Praelatum, si aderit, thurificabit; ita pariter Ministrunc, Generalem, ac Vicarium Generalem Apostolicum e quomodo idem primus Assistens incensabit etiam Ministros Provinciales , Commissarios Generales , Visitatores , Praesides Capituli, & Custodes in absentia Ministri Generalis, & tempore eorum Visitationis, vel delegationis

tantum, l

is. Thuriserarius inde, vel ultimus ex Assistentibus paratis , quatenus sint sex, aut quatuor, accepto de manu ejusdem primi Assistentis Thuribulo , incensabie primum duplici ductu Ministros Pluvialibus paratos ordine suo, cum reverentiis ante & post; deinde a parte Chori omnes in Sacra Theologia Magistros duplici pariter ductu ; postea caeteros Sacerdotes unico ductu , eo ordine , quo ipsi dispositi sunt in Subselliis cum superioribus, tum inferioribus; nunc Iuniores Clericos, faeta primo tantum in ordine capitis inclinatione; tamdem reliquos absque mora, & distinctione duetuum, qui idcirco mutuam praetermittent invitationem . Expleta digniori parte Chori, alteram, eodem ordine & modo, thurificabit; ac ultimo Populum ter , in medio scilicet, a dextris , & a sinistris, stans ante Altare aliquantulum a latere , exhibitisque ante dc post reverentiis. Quod si ultimus ex Assistentibus , ut supra dictum est, hoc incensationis munus objerit, Thus ipse recipiet duplici ductu post Sacerdotes omnes a Thuriserario, a quo subindb reliquum incensationis munus complebitur. I 6. Superior localis in capite triplici thurificationis ductu per primum Assistentem post Celebrantem poterit incensari: praesente vero Ministro Generali, aut aliquo ex supradictis numero I 4. duplici tantum ducta incensabitur per Acolythum , vel per postremum ex Ministris paratis. Ex-Generales tandem, & Ex-Uicarii Ge

408쪽

r94 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

vincialis Dioeceiani tempore visitationis , triplici Τhuribuli ductu per Acolythum, seu ultimum ex Paratis

ubique honorabuntur . vio honore etiam Procuratorem Generalem, Socium, & Secretarium ordinis , Provinciales ad uales , etiam Titulares , Sacrique Conventus Assisiensis Custode in , nec non Superiorem Conventus

SS. XII. Apostolorum de Urbe prosequi decebit. I . Si Sacrae Aetioni sorte interesset in habitu& sorma convenienti S. R. E. Cardinalis , Legatus, Primas, seu Patriarcha , Archiepiscopus, vel Episcopus in propriis Iurisdictionibus , Celebrans una cum Ministris

peculiarem ac profundam ipsi Praelato exhibebit reverentiam , cum ad Altare primo accedet, & ab eo, expleto ossicio, discedet. Idem Celebrans , priusquam incipiat Deus in adjutorium veniam ab eodem capitis inclinatione petet; nec , nisi illo prius assidente , in suo scamno sedebit. Dum a Choro cantabitur Antiphona ad Magni'at , Dignior ex Paratis accedet ad Praelatum, eique facta inclinatione, offeret cum osculis Naviculam

Incensi, & Acolythus Thuribulum, in quod Thus sedens

imponet, ac benedicet more consueto. Assistens autem

prius dicet Benedieite Pater Reverendi me , vel Emianentissime, si fuerit Cardinalis; repetita inde inclinatione post impositionem Thuris, ad Celebrantem remeabit. Incepto Cantico , Celebrans cum suis Assistentibus surget, dc facta reverentia Praelato, thurificaturus ibit Altare, quin Incensum rursus imponat. In regressu ad Scamnum suum repetet inclinationem Cardinali, vel Episcopo , ibique stans, nudo capite, duplici tantum Thuribuli ductu thurificabitur ab Assistente digniori, qui mox cum profunda ante & post reverentia Praelatum nuper memoratum triplici ductu incensabit; reliquis autem Thus

dabit Acolythus duplici , vel unico ductu pro qualitate& gradu Personarum .

409쪽

PARS QUARTA CAP. II. 393

ig. Exteri vero Episcopi , aut alii Praelati insignes, honoris gratia thurificabuntur immediate post Celebrantem triplici ductu a Digniori Parato, sicut ipse Celebrans . Caeteri Ecclesiastici Saeculares , aut Regulares, si adsint in Choro, Incensum ordine suo accipient ab Acolytho duplici vel unico ductu juxta gradum eorumdem . Laicis autem Saecularibus quibuscumque Thuris honor nusquam tribuetur; imo nec ipsis Chorum aut Presbyterium ingredi , ibique, maxime in Stallis cum caeteris Fratribus residere permittetur . Quod tamen attinet ad Reges, Principes absolutos, Magistratus, Barones & Dominos Locorum , aliasque Magni Nominis

Personas, laudabilis attendetur locorum consuetudo, ac Caerem. Epist. lib. I. cap. 23.i9. In ipso adhu Thurificationis Personarum subsequentia sedulo observabuntur . I. Unicum dumtaxat adhibebitur Thuribulum ex Decr. S. R. C. I s. Martii 16o8., & ai. Iulii I6i8. II. Minister Pluviali paratus, cum ex Altare ad Chorum ibit Thurificationis gratia, Thuribulum ipsemet, non autem praecedens Acolythus, in manibus deseret . III. Clericus dexteram Pluvialis fimbriam in actu Incensationis elevabit. IV. Si is, qui thurificat, aequalis fuerit Dignitatis cum eo, qui thurificatur, aut etiam majoris, mutuas sibi inclinatiope capitis reverentias praestabunt ante & post Incensationem.

Si verb qui thurificat , minor est , ipse quidem versus Maiores caput prosunde inclinabit ante & post: illi autem modicum respondebunt pro qualitate ipsius Thurificantis, qui & ipse thurificando alios sibi inferiores ac

minores, parum versus eos caput inclinabit iuxta gradum eorum. V. Thurificationis tempore, omnes omnino stabunt nudo capite, quasi extra Stallum, exceptis

Celebrante dc Assistentibus ejus, s expletum fuerit Calla Ddd a ticum

410쪽

Liciam Magni reat. VI. Alter alterum immediate subsequentem capitis nutu modeste invitabit ad Thurificati nem prius accipiendam . VII. Nemo sedens , vel genuflexus Incentim recipiet, sed stans , & quidem manibus junctis, alias Thuriserarius pertransibit , ipso praetermisib. VIII. Nullus item permittet se a quovis genuflexo thurificari, quae est specialis praerogativa Summi Pontificis. IX. Minister Generalis, cum thurificabitur, haud equidem caput versus Τhurificantem inclinabit ruerum a Benedictione cum dextera eidem danda omnino abstinebit . X. Si in Choro talis ac tanta fuerit Coen bitarum Copia, vel Cantorum celeritas, ut Thurificatio integre atque commode absolvi nequiverit ; Dignioribus tunc Incensum singillatim dabitur, Caeteris sine is mora . Iccirco advertent Cantores & organista , ut eantum & sonum ita invicem dimetiantur , ut antμ .

repetitionem Antiphonae Thurificationi ipsi finis sit in positus . XI. Ad v. Gloria Patri , Thuriferarius pausam faciet, & inclinabit se versus Altare, deinde prosequetur et Quod si inciperet Celebrans Dominus vobiseum , pro oratione , tunc cessabit omnino Thurificatio . 2o. Completo Cantico sedebunt universi, dum repetetur Antiphona. Et interim duo Ac lythi cum Candelabris accensis, necnon Ministri Pluvialiabus parati cum debitis reverentiis accedent ad Celebrantem, comite Caeremoniario , eique assistent , ut supra , ad Capitulum . Finita Antiphona , ac silente organo , assurgent omnes detecto capite ad nutum Caeremoniarii;& Celebrans stans versus Altare, medius inter primos AG sistentes Pluvialis fimbrias hinc inde elevantes, cantabit manibus junctis Dominus vobiscum, deinde Oremus cum inclinatione capitis versus Crucem , mox Orationem com

SEARCH

MENU NAVIGATION