Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

PARS QUARTA CAP. IV. MI

in Missa , nonam vero & ultimam a Celebrante . Dum autem legitur Textus Evangelii , stant omnes nudo capite , donec dicatur Et reliqua: nec ipse Cantor debet Librum aut seipsum signare , vel manus junctas tenere , sed super Libro, prout in aliis Leetionibus.

IO. Dum cantatur octavum Responsorium, Celebrans ac Ministri Pluvialia adjuvantibus Acolythis resumunt, si sorte ab initio ea dimiserint quod tamen

non approbatur Ceroferarii vero Candelabra accensa accipiunt , unaque cum Paratis ad Celebrantem accedunt , ante cuius faciem in gyrum consistunt , donec totam expleverit Lectionem, & Hymnum intonaverit. Finito itaque Responsorio , Celebrans stans in sua Sede detecto capite, inclinatus versus Digniorem de Choro, petit ab eo Benedictionem dicens in cantu Iube Domne benedicere , cui ille stans in loco suo nudo capite respondet Ad Societatem vel Per Evangelica dicta . . . Si tamen Celebrans siti Minister Generalis, petit benedictionem immediate a Deo dicens Iube Domine benedicere cui Chorus statim respondet Amen. Dum Celebrans cantat suam Lectionem , omnes pro ejus reverentia stant detecto capite . Qua finita, prosunde caput versus Altare inclinans dicit Tu autem Domine .... ἔ dc re sponso a Choro Deo gratias, accedit cum debitis reverentiis primus Assistens ante Celebrantem , & prae intonat ei Hymnum Te Deum . Quo per eum repetito , recedunt Parati & Acolythi ad pristina loca , dc Chorus prosequitur Hymnum , cui intermisceri poterit Organum cum regula superius tradita; dummodo v. Te

ergo uaesumuI .... exprimatur voce clara , alioquin

cum suavi harmonia sine organo . Qui Versiculus dum recitatur , Celebrans , ac alii. omnes genuflectunt in

locis suis. II. Expleto Hymno, Celebrans incipit Laudes

422쪽

absolute cantando tu adjutorium . . . cum signo Crucis : in quibus ea omnia respe live servantur , quae de Vesperis solemnibus dicta sunt . Et cum inchoatur Canisti cum Benedictus , Celebrans facto sibi signo Crucis, thurificaturus procedit Altare associatus a praedictis Mininistris , R deinde incensatur ipse stans apud Sedem suam a Digniori ex Paratis . organum quoque ad Hymnum , & Canticum , nec non in fine Psalmorum potest adhiberi, modo superius tradito , & ad orationem accedunt omnes Parati & Ceroserarii ante Celebrantem. Quod ad reliquas Horas Minores attinet , in iis decantandis nec Pluvialia, nec organa sunt adhibenda; imo nec Stola uti debet Hebdomadarius ex Decr. S. R.C. q. 'Augusti I 663. neque sedere in primo Stallo, seu Sede Chorali , quae ex eadem S. R. C. a I. Augusti I 626. conceditur Hebdomadario parato tantum . Tertia tamen,& Completorium, in iis Ecclesiis , in quibus praedictae Horae solemnius celebrari aliquando consueverunt , de cantari poterunt cum organo in sine Psalmorum , ad Hymnos, Canticum Nunc dimittis , & ad Antiphonam finalem B. M. V. juxta normam alias enunciatam. i a. Quod si quibusdam Ecclesiis Matutinas Preces ad normam Caeremonialis Episcoporum celebrarμ . placuerit; tunc congregatis in Choro universis Religiosis, Praelatus , sive alius ex praecipuis Patribus Missam cantaturus , stans in prima Sede Chori ornata cum Tapetis & Pulvinaribus , ac Libro aperto , Matutinum incipit in proprio Sc quotidiano Ordinis sui habitu. Deinde duo Cantores Novitii, vel Professi, ubi adsunt, vel duo alii in proprio pariter habitu, in medio concinunt Invitatorium cum Psalmo Venite exultemus. Quo expleto, Hymnum Sc Antiphonas ordine supradicto praein tonant, Psalmos incipiunt, ac Versiculos simul decantant,

exhibitis semper Altari, Choro, & sibi invicem debitis

423쪽

reverentiis . Circa finem tertii Nocturni Coenobita ossicium faciens, accipit Pluviale coloris tempori congruentis super Cottam & Amictum sine Stola; & duo Cantores similiter , vel plures, si sit consuetudo , induunt super Amictus, & Cottas Pluviali a ; Ceroserarii

vero Cottas tantum sumunt , 3c Candelabra duo accendunt et quae omnia opportune in Choro praeparabit Sacrista . Cum autem cantatur Octavum Responsorium ,

Ministri omnes cum Pluvialibus, nec non Acolythi cum Cereis ardentibus accedunt ad Celebrantem , & ante illum consistunt, donec legerit totam Lectionem , atque incoeperit Hymnum Te Deum , quem primus ex dictis Cantoribus paratis Pluviali praeintonat et , facta debita reverentia . Completo Hymno, incipit Laudes, easque perficit eodem ritu quo Vesperas . In Festis autem non

Solemnibus, & diebus serialibus Pluvialia non sumuntur.

De Matutinis Solemnibus Tenebrarum erieri uemris Canonicis. i. TIRO Matutinis Tenebrarum Feria quarta celebran-. dis, Altare Paramentis violaceis ornetur , abG

que noribus, ae Sandiorum Imaginibus, Reliquiis , seu Statuis. Super illud Candelabra sex cum Cruce in medio praealta, & Velo violaceo obducta, apponantur, ac totidem Ceret magni ex cera flavi coloris . A later , vero Epistolae ante Altare in plano. Presbyterii , ubi nimirum Subdiaconus canere assolet Epistolam, praegrande paretur Candelabrum Triangulare , in quo quindecim Candelae ex Cera pariter flavi coloris gradatim dispositae infigantur. Praeparetur item prope ipsum Can-

424쪽

delabrum idonea virga cum solito Instrumento ad Ce-

reos extinguendos. a. Si in eo Altari, ante cuius conspectum Celebrandum est Matutinum , asservetur SS. Sacramentum , paulo ante Completorium cum debita reverentia transferatur ad aliud secretum Sacellum decenter ornatum, in quo tres continuo ardeant Lampades , vel saltem una. Ostium vero Tabernaculi, e quo amotum est Sacramentum , relinquatur apertum, ne adoretur quod ibi non

est. Quibus dispositis, hora competenti, media scilicet Meridiem inter & oecasum Solis, inchoetur ossicium,

ita ut perficiatur hora tarda, . hoc est, Sole occidente, ut praescribit Caerem. Epist. lib. 2. cap. 22. num. I7. At vero quia Matutinum hac Feria quarta celebrandum spectat ad sequentem diem , quae solemnis est, ratione

Coenae Dominicae; ideo quamvis Offcium ipsum ob Pasiasonem Christi, quae praecipue recolitur, sit luctuosum , Campanarum tamen sonitus armonicus esse debet ac festivus, usque ad Gloria in Excelsis sequentis diei inclusive. g. Completorium itaque hac die dicatur more solito , post secundum Campanarum signum, cum duabus Candelis albis super Altare accensis . Sub illius finem per Ministros deputatos accendantur simul cum Cereis Altaris quindecim Candelae in Candelabro Triangulari positae, incipiendo ab altiori, quae est in cuspide, continuando prius a parte Evangelii , deinde a parte Epistolae . Quibus omnibus accensis , extinguantur, &amoveantur Candelae una cum Candelabris , quae pro Completorio accensae suerant; & interim tertio pulsentur Campanae, & absolvatur Completorium cum Precibus, Antiphona Ave Regina Coelarum nec non Pater , Ape , Credo, flexis genibus. q. Dato tertio intutini signo, ac expleto de

more

425쪽

more Completorio, assurgant omnes ad nutum Superioris , & de teisto capite dicant iterum versus Altare secreto & integre Pater nosser , Ave Maria Credo. Inde Clerici duo sine Cotta Cantorum munus obeuntes , genuflexione prius edita Altari in medio, accedant ad Superiorem , eique facta inclinatione profunda , unus ex illis a dextris prae intonet Antiphonam Zelus Domus tuae.

Qua per Praelatum in proprio Ordinis habitu intonata cum signo Crucis quod omnes pariter praestare debent hoc Triduo in principio cujuslibet Horae Canonicae in inclinent se eidem, & ad medium Chori ante Legite nudum redeant, ubi facta genuflexione, ac completa per Chorum Antiphona , primum intonent Psalmum . Quo

incoepto assideant omnes tecto capite , Divinamque Psalmodiam alternis prosequantur cantu Gregoriano

cum gravitate , devotione , & inflexione vocis in fine cujuslibet Psalmi, quin ullo paeto organum , seu Instrumentum Musicum in his ludius officiis admittatur. s. Finito quolibet Psalmo Caeremoniarius , vel alius deputatus cum debitis reverentiis Altari & Choro accedat ad Candelabrum Triangulare , & cum Instrumento idoneo Candelam in illius extremitate positam

a latere Evangelii extinguat, ac deposito Extinetorio, iisdemque repetitis reverentiis suum resumat locum.

Deinde in fine alterius Psalm pari disciplina extremam Candelam a parte Epistolae extinguat , dc sic successive alternatim ab utroque latere singulas Candelas in fine cujuslibet Psalmi tam Matutini , quam Laudum , post quem repetitur Antiphona , usque ad supremam Candelam , quae est in cuspide Candelabri exclusive. 6. Post unumquemque Psalmum integre repetatur Antiphona a Chori Vicario intonata; & interim duo

illi Cantores debitis cum reverentiis caeteras prae intonent

Antiphonas Religiosis ab utraque parte Chori per ordi-F sf a nem

426쪽

nem , incipiendo a Dignioribus , ut dictum est in Cap. a. R de Uesperis & Matutinis Solemnibus; eoque tempore assurgant Universi detecto capite. Item ii dein Cantores , dicta Antiphona tertii Psalmi cuiuslibet Noetur. ni, Versiculum altiori voce, ac tono debito decantentin medio, R Chorus assurgens similiter respondeat, di-etoque secrete Pater noser, iterum tecto capite sedeat. Interim Lectiones Cantaturi opportune cum debitis reverentiis Altari & Choro accedant ad Legite nudum, in medio Chori , vel alibi pro Ecclesiarum more praeparatum ; ibique, manibus hinc inde super Librum p sitis, Lamentationes , seu Threnos Hieremiae Prophetae cum Litteris Alpii abeticis Hebraeorum devotissime cantent, ut in Directorio Romano. 7. In principio non petatur Benedictio, nec in fine dicatur Tu autem Domine . . . sed Ierusalem, Ieru-rusalem , convertere e c. in primo tantum Nocturno, cum modica inflexione vocis . Lectiones vero secundi & tertii Nocturni pari modo, sed diverso ac consueto tono cantentur , inflectendo parumper vocem ad ultima Lectionis verba. Quibus finitis, Altare cum genuflexione, Chorum autem capitis inclinatione ab utraque parte salutent, ac deinde ad loca sua revertantur. Et si idem Cantor plures dicturus sit Lectiones, ad ultimam tantum, cum discedit, genuflectat, ad alias nec caput inclinet. Singuli, si fieri potest, singulas Lectiones decantent, incipiendo a Iunioribus ad Seniores . Responsoria autem cujuslibet Lectionis intonet Chori Vicarius , ut in aliis Matutinis, & Chorus eadem prosequatur voce gravi, Verosiculis inde concinentibus duobus Cantoribus. Et cunia hoc Triduo nec in Psalmis, nec in Responsoriis dicatur P. Gloria Patri ... ideo post tertiam Lectionem cujuslibet Nocturni, repetita per Chorum ultima parte Responsorii post Versum , Chorus totum illud repetat a pri

427쪽

PARS QUARTA CAP. V. 4 Ig

8. Nocturnis immediate subjiciantur Laudes eodem plane ritu, cum extinctione unius Candelae in fine cujuslibet Psalmi Antiphonam post se habentis . Superior Celebrans absolute incipiat cum signo Crucis a prima Antiphona , ei ab uno ex dictis Cantoribus a dexteris more solito praeintonata. Tum iidem Cantores , expletis Psalmis , ac repetita Antiphona, Versculum subsequentem , ut supra, concinant in medio; & dum a Choro stante nudo capite respondetur, Celebrantem cum debitis reverentiis adeant , primusque ex illis Antiph nam ad Benedictus prae intonet . Qua decantata , redeant

ad medium ; ibique , finita Antiphona , Canticum s lemniori tono incipiant , & prosequatur illud Chorus

alternatim .

9. Sacrista interim , vel alius Lampades omnes, ac Luminaria Ecclesiae extinguat, iis dumtaxat exceptis, quae sunt ante SS. Sacramentum. Cum autem dicitur in Cantico Ut syne timore. . . Minister extinguat primum Cereum, qui est remotior a Cruce Altaris, incipiendo a cornu Evangelii. Deinde ad sequentem v. In Sanctitare in IV D a. . . alterum Cereum in parte Epistolae magis dissitum a Cruce pariter extinguat, & sic successive alternatim ad quemlibet Uersiculum ; ita ut nonnisi ita fine Benedictus omnia luminaria reperiantur extincta. Io. Cum repetitur Antiphona post Benedictus, Minister removeat ex Candelabro Triangulari Candelam in summitate ejusdem Trianguli accensam; eamque ar dentem genuflextis sustineat dextera elevata super cornu

Epistolae Altaris ; & cum inchoatur Chrisus factus es...

illam sic accensam abscondat sub Altare, aut alio modo, ut non appareat . Porro Chrissus gravi voce s& solus intollet Celebrans, & Chorus prosequatur Factuἷes . . . In aliis vero Horis incipiat sine cantu Chrisus factus es , toto hoc Triduo , statimque genuflectat.

428쪽

4i4 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

Caeteri autem mox a principio Versus ad finem usque orationis ... genufle stant in locis suis , nudo capite , praedictum Versum eodem vocis tenore prosequentes . Quo finito dicatur Pater noster totum sub silentio , mox Psalmus Miserere mei Deus .... aliquan tutum altius, modulata sed flebili voce, absque Instrumentis Musicis , cum modica inflexione in fine. ii. Post Psalmum Superior genuflexus permanens , ac caput paululum inclinans , recitet orationem Respice gua sumus ... eodem tono, non praemittens Dominus vobiscum , neque oremus; & in fine dicendo Tormentum , vocem parumper deprimat, secreto inde complens Lui tecum vivit, in regnat . . . Qua Oratione finita, Caeremoniarius, vel Sacrista, aut alius qui Cereos extinguit, manu Scabellum seu Librum percutiens, fragorem ac strepitum excitet aliquantulum, &a caeteris similiter fiat modeste, per spatium unius Pater noser, vel circa,

donec Minister Candelam accensam de sub Altari, ubi abscondita fuerat , in medium proserat, & in summi tate Candelabri Triangularis reponat . Qua prolata , omnes cessare debent a strepitu , & Ecclesiae Custodes invigilare ne fragor ulterius protrahatur , in illis praesertim Regionibus, in quibus Pueri ad excitandum rumo

rem conveniunt.

ia. Finito strepitu discedant omnes in silentio, quin ullum vel Campanula , vel Crotato detur signum: Divina enim his diebus absolvi debent cum prae dicto fragore. Attamen, si hora advenerit, signum detur Salutationis Angelicae , hac die in Turri Campanaria, duobus vero subsequentibus diebus cum Instrumento ligneo. Candela autem , quae per aliquod spatium in cuspide Trianguli accensa remanere debuit , extin guatur, & Candelarum cum Candelis auferatur. Nullae Lampades ante Aram Principem, vel alibi accendantur

denuo:

429쪽

denuo: sed si in Altari Maiori adsit Τabernaculum SS. Sacramenti , hac die tantum, expletis Matutinis , illuc idem

S S. transseratur debita cum reverentia; & tunc coram illo continub ardeant Lampades.

I I. Eadem serventur in duobus subsequentibus Matutinis; hoc tamen habito discrimine , quod Altare, Sedes , Tribuna , Pavimentum , ac tota Ecclesia snt penitus denudata. Patres item Digniores Hebdomadarii manus successive obeant; ac denique Versiai Chrisas factus es. secunda die , idest Feria U. addatur Mortem

autem Crucis: Feria autem VI. Propter quod in Deus &c. In minoribus autem Ecclesiis praefatae Matutinae Laudes meliori , quo possunt , modo celebrentur ἔ ac primum saltem Nocturnum una cum Benedictus, ubi fuerit suia ficiens Fratrum numerus, decantetur; alias in directum dicantur alte, devote, cum pausa , & modica innexione vocis in fine Antiphona ruin , Psalmorum , Versuum ,

Lectionum , Responsoriorum, Versus factus es, Psalini Miserere & orationis Respice quaesumur . Ritus vero Cereos Altaris & Candelas Trianguli extinguendi

omnino, ut supra, retineatur, prout etiam ille abscondendi ultimam Candelam, ac denuo post modicum fragorem producendi eam . Qui iusta de causa Matutinum a Laudibus in privata recitatione dividunt , post nonum

Responsorium flexis genibus dicant P. Chrisus factus es,

orationem Dominicam , Psalmum Miserere mei Deus cum oratione Respice quaesumus ; & initio Laudum recitent Pater dx Ape cum signo Crucis ad primam Antiphonam , I 4. In hoc Triduo Horae diurnae persolvantur sine cantu, gravi ac demissa, sed intelligibili voce, Ce-

reis semper extinctis . Prima tamen , Tertia, Sexta b& Nona Feriae U. , ac Vesperae etiam Feriae IV. dicantur cum Candelis accensis. Hora itaque convenienti, Celebrans dictis secreto nudo capite , Pater nser , Ave Maris , Dissiligod by Cooste

430쪽

Maria , S: ad Primam Credo , absolute incipiat cum signo Crucis ac humiliori voce a primo Psalmo; & Chorus inde sedens ipsum simul cum aliis eodem tono prosequatur , quasi essent Versus unius Sc eiusdem Psalmi , usque ad ultimum illius Horae Uersum in esu sive , qui terminabitur cum modica inflexione vocis . Quibus finitis genufleetant omnes, ac prosequantur x. Chrissurfactus es inchoatum a Celebrante stante ; & caetera fiant ut supra ad Laudes absque tamen fragore. Martyrologium hoc Triduo non annuntietur, nec dicatur M. Pretio . . . Ad Vesperas autem Hebdomadarius gravi voce intonet primam Antiphonam cum signo Crucis , dicto prius Pater 8c Ape; deinde duo Cantores eamdem perficiant cum modica inflexione vocis, ac subsequentem incipiant Psalmum. Ad Magnificat intonamis pariter Antiphonam Hebdomadarius, deinde v. Chrsus factus es , cum reliquis ut supra . Ad Completorium denique idem Hebdomadarius , caeteris praetermissis, Consessionem more solito inclinatus peragat, inde voce gravi ac demissa cum signo Crucis inchoet Psilinum Cum invocarem , tum Nunc dimitiis , postremo Christas factus es , ut supra ad Laudes . Convenit tamen , ut Superior toto hoc Triduo , etiamsi ossicium non faciat, praedictam Orationem ce quaesumuι dicat.

CAPUT VI.

De Solemni O Io Defunctorum , die proer imGeneralis eorum Commemorationis.

I. TN omelis Mortuorum diversae pariter ab aliis Cae- remoniae , ac Ritus occurrunt . Ac primo agen tes de Vesperis & Matutinis , quae celebrantur quotan nis in Commemoratione omnium fidelium Desunctorum; Diuiti sed by Coosla

SEARCH

MENU NAVIGATION