Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

CAP. VIa

runt Constantium Episcopum Constantiae Cypri, seXtum Leonem sic appellant hoc in loco, Episcopum Heracleae, Singulis jam productis Conciliis Oecumenicis, quae primis

octo Ecclesiae seculis habitae fuerunt , operae nostrae praemium sane praeclarissimum alsequuti esse videmur, eo quod opinionis errore sublato planum secimus, quam incertas res nostra provocatrix evulgavit alacritate illa utens, ac liberi te dicendi quam vidimus. Etenim studio ac diligentiae nostrae satis erit factum , ubi homines norint offendi potius in Memoriali vitium posse quod constanter sapientes abominantur, quam veritatem fieri obviam, quam docti assequi sum

ma ope contendunt.

XIX. Revera si Ecclesia Hispalensis diligentia in disquirendis rebus aeque ac eruditione praestaret , nullus dubito, quin generaliter affirmasset Legatum , seu Legatos fi effem plures primis octo Ecclesiae seculis Pontince Summo non praesidente Conciliis tum Oecumenicis, tum Nationalibus &Provincialibus, subscripsisse primos, numero enim septimo secus esse factum animadvertimus. Docebimus parte altera ab Eminentissimo Ssondrato instituti, duplex Legatorum s Pontificis esse genus , qui aderant Conciliis; aliis enim jus, ac potestatem suam Pontifex in mandatis dabat, ut suo nomine praesiderent, aliis Vero non ita; qui tamen a Summo eodem Pontifice Iegabantur ut Conciliis adessent. Legatus, sive Legati , quibus Pontificis auctoritas in mandatis erat licet neque Episcopi, neque Presbyteri dignitate fulgerent, singulis tamen praeserebantur, seu sedendum, seu subscribe dum esset: contra Legati alii non sicut aliis honore Legationis, ita jure praecedendi omnibus, comparabantur. Testes mihi erunt primo, Arelatense Concilium convocatum causae cognoscendae gratia Caeciliani Episcopi Carthaginem sis a Donatistis delati, quo convenerunt Legati Pontificii Claudius, Vitusque Presbyteri cum Diaconis Eugenio, &Ciriaco, quorum profecto nullus ut videtur praesedit, namque Synodica Caecilianum innocentem asserens, nullius Praesert nomen Lagati subscripti. X X. Deinde Ephesinum quod capitis hujus num. I. re ferebam . In hoc Cyrillus, & Arcadius Legati subscribunt primi, Projectus autem, & Philippus , quanquam eodem munere Legationis fungentes, nonnisi post Episcopos plures

112쪽

obsignant. Denique Concilium Constantinopolitanum II. ac generale V. ut libet nonnullis , quae res mihi non comstat ut antea monebam: utcumque autem sit, in ea Synodo

ab Agapito indicta neque consederunt, neque subscripserunt primo loco ; quin septem Legatis Episcopis, Hippacii Eph sini Praesulis nomen, & Constantini Heracleae Eusebii Cyziceni, qui post Μenam Patriarcham proxime subscribunt, praesignatum legitur. Quare sapienter monuit Ca d. Slandratus, uti supra indicavimus, hanc Legatorum duplicem conditionem . Sciendum es non omnes Pontificum Legatos

semper Conciliis praesedisse, praesertim Trovincialibus, nec emper primo loco positos, nisi cum mandato prodendi mitterentur. Cum quo homines etiam doctissimi sentiunt Card. Perronius, Petrus de Marcha, & Μarchio de Monddar. Itaque dignis sima Ecclesia Hispalensis norit, se tot peccasse in Ecclesi1 stica historia, quot bene de eruditis merendi causa gloriatur

docere suopte ingenio a necnon memoria Opportune repetat, quae nos prudenter superius admonuit, nempe que es necessario mucho tiento, para hallar con aeserto, en cosas to anti M.

Id est is Μultum diligentiae necessario adhibendum esse, ut ,, de rebus adeo remotis recte sentire quis possit. Quod ce te consilium, praeterquam quod sapientiae plenum, maXimo erit usui scriptori, qui rebus tot seculis a nostra memoria dissitis coacervandis dat operam . XXI. At enimvero , quum nostris oculis propinsitae fuerint res adeo discrepantes a veritate, hanc mihi det veniam, certum mihi est sua ipsius verba in ipsam conve tereis: Si esto es abusar de Ia buena se de ei publieo de Asque 2 rigas creen quanto se G d la prensa, es d lo menos una dema da consaneta, de que no aSta quien examine to Ulampari en los libros impressos. Tero et pre ente Blo , con semesantes exemplares , ha entrari en mas defconsaneta, que los passaris . y assi, se cree con mas riento, F con examen de los odores. Poresa causa se ha puso, con tanta inimidualidad , ν disincionisque con a de los Concilios , 'Bulas de los Sumos Antifices , para

que nate se se de is que imprime la passon, quando sa se hace

rema de mautenecer, Io que una mer se rixo con poca confidericion. M Hoc nisi est abuti hominum fide, praesertim eorum, is qui caeco impetu ducuntur, ut credant quaecumque prae-M lis commissa fuerint, audax certe fiducia dicenda erit ,

L quasi

c. M. Μαrcha de concor.

Marchio de Mondedissere. EccLdus. .

113쪽

CAP. VI. - . pag. 38.

ia quasi defuturi illi sint, qui quoniam Typis editas, resis haudquaquam expendant . Jam vero haec nostra tempora, is quam superiora conniventia minus ingenia serunt, quae is maturiorem Scribentibus fidem adhibent, expensis antea is argumentis, quibus scripta eorum confirmantur . . is propter nobis religio fuit distincto, ac peculiari sermoneis non proferre quae Conciliis Bullisque Pontificum constant, is ne sorte alicui persuasum sit, quidquid alii studiose ni-- mis ediderunt, ac pertinaciter tuiti sunt postea, quae t ,, mere locuti erant. Mirandum sane consilium, ac sentemtiam Philosopho dignam, quae praesentis instar antidoti no- his praebetur ab Ecclesia Hispalensi adversus vehemens e rum rerum studium, quae literis commendantur l Cui equidem reponam quod Caelestis Medicus in Evangelio terrenum illum, mortalemque monuit: e drce, cura te ipsium. XXII. Iam satis luculenter ostendimus quantum, &quam saepe Ecclesiasticam depravat historiam inmortale Hispalenus Ecclesiae amplissimo nomine promulgatum: quae res, Opinor, inde orta erit, quod Auctor temere, & nullo consilio ad rem gerendam accessit, seu nimis confidit, minusque diligenter quam par erat, ad res tam VariaS, tamque multas coacervandas paratum se praebuit. Caeterum ne his quidem ridiculis subterfugiis defendi potest quod Μ morialis pag. 88. legitur. Refert Toletanum Praesulem Euphemium in tertia Synodo Toleti habita anno 639. ita subscribere. Euphemius in Christi nomine Ecclesiae Catholicae M tropolitanus Episcopus Provinciae Carpetaniae. Quae revera sic se habente verumtamen toto Caelo aberrat a veritate id quod ibidem sequitur, nempe : Υ ausi firmaran sus Sucesseres , basael atro 6 Io. que mutaron sa firma por decreto de A RI Gu rimam. is Musque successbres per eadem verba subscripsereri ad annum usque 6 Io. quum temporis ea subscribendi comia suetudo Gundemari Regis diplomate antiquata est. o Deum immortalem l Raram quidemcerte scriptoris audaciam l Audaciam dico t Melius opinor, aptiusque dixerim. . . sed praestat in tam venerabilem Ecclesiam cujus nomen praesesert Memoriale seu honesta, seu nulla uti significatio

ne . Concilia nulla , nullaque monumenta Veterum tum supra, tum citra memoriam illam omnino existunt, quantum videre potui, in quibus Toletanus Praesul subscribat :

114쪽

Metropolitanus Episcopus Provincia Carpetaniae. Qua ratione igitur servatus mos ille dicitur ab ejusdem Successoribus ad annum usque 6IO. eout minus accurate legenti persuasum sit non semel in ΙΙΙ. Toletana Synodo id esse factum , t XXIII. At vero luce ipsa clarius apparebit quam incerta, improbabilis, levisque sit propositio illa, si Lector consideret Concilium Gundemari aevo congregatum nimbrum 6 Io. unum duntaXat,& Viginti annos a tertio Tolet no distare quod s89. Recearedo regnante coactum fuerat. Itaque horum medium habitum erit unum tantum Reccar do eodem Rege anno scilicet s97. Huic vero qui subscriptum merit videre est penes Eminentissimum Aguirre volumine secundo pag. q16. itemque penes D. Garsiam de Loaysa Conciliorum Hispaniensium volumine pag. 263. etenim alios inter, qui subscripsere, Adelphius Euphemii successor, pro eo ut Praecetaris instar sui subscriberet, Metropolitarun potius duorum ante se Obsignantium morem sequutus fuit. Profero exemplum ipsum: admonendus mihi est Lector meus ideo primum occurrere Emeritensem, quia Bracarem sis, Tarraconensis, & Hispalensis aberant, I. Mausona in

Christi nomine Emeritensis Ecffae Episcopus subscripsi. II. -- getius in Christi nomine Porbonensis Ecclesiae Episcopus substri l. ΙΙΙ. Ad i ius in Christi nomine Toletanae Ecclesiae Episcopus Iu scripsi. Ad haec tam aperta, tamque perspicua quid reponet Ecclesia Hispalensis XXIV. Siqui forte haec nostra legerint, facile intelligent , quam acri egeat inspectione quidquid Ecclesia Huspalensiis pro certo asserit, ut ne sibi postmodo sit querendum ibi potissimum factam esse fraudem, ubi minus fidem crediderant defuturam . Cujus rei noVum ut argumentum is

habeant, observent scopulum, quo eadem impegit ipso in exordio numeri 88. ubi ait: Consta iambim, que en Cartagenad ore mismo ue O amia Obispo, que se Eamaba Metropolitano de la P incia Cartaginense. Consta de et Concilio de Tarragona. celebrari et ano de 3IT. Constat etiam Carthagine per idem tempus verba ista eXpendantur, J Episcopum extitisses, . ,, qui Provinciae Carthaginensis Metropolita Vocabatur. Constat ex Tarraconensi Concilio habito Redemtionis ,, anno EX quo tempore ad 389. anni Iaa lapsi sunt. a tot annorum intercapedine nihil pensi habita non v

CAP. VI

115쪽

retur asserere id totum eodem tempore obtigisse. Rusmodi occurrent mille alia, quae uti sincera atque integrae fidei Ε clesia Hispalensis jactat, quorum vim ingentem Omittimus, opportunius relaturi , nam secisse operae pretium remur . dum opus adeo gloriosum Ecclesiasticae depravationem historiae esse demonstravimuS.

CAPUT VII

Memoriale continet Propositiones V Documenta inter se pug amia

SUMMA CAPITI S.

I. Memoriale Ulamos quia Metro lite in Hismia esse coeperunt ab Anti ebeno Concilio, sicum pugnat. II. Detegitur qui nossi domi, di crepamria. III. IV. Contradictorium Memorialis de camorandis Conciliis in Hispania. U False Memorialis argumcntatis , priarandi causa Toletum 1- fvisse olim. Metropolim. VI. VII. VIII. Carthaginem novam nunquam βψst Metrviaitani dimiae Ornatam in Promiscis Oribamensi patet ex doctrina ejusdem Memorialis. IX. X. Pallium primum non fuit datum Di po O msi a Summo rim. D. Mareo; at Gerarensi a D. Petro. XL & seqq. usque ad XVI. Confutaaetur varia capita Memorialis circa Pallium, ejusque usum, discrimenque inter Latinum'Graecum. XVI. Doctrina Memorialis, tradi silitas vices rint scias cum Patiis. XVII. Impugnarur XVIII. Comismagur exemplis. XIX. Alia doctrima cuntraria de eodem Pallio in Memoriali detegitur. XX. Inde insertur, seu Ar iepiscopos in Occidente esse antiquiores quam vult Mem tale, seu Paelium non importare Apostolicas vices. XXI. XXIL XXIII. Mincit Aptas doctrime Memorialis, quia ante P. Leandrum mae fuerit Uus Pallii nee Archiepiscopalis musas in Hismis. XXIV. XXV. XXVI. A C stantini Im ratoris canetersione Hispania' salibus edimmercium fuit liberum ci- Rox canis Pontificibus quare non fuerum obibiti a Pallii Mnore obtinendo .XXUIL Gotbarum quoque temporibus eadem viguit commercii libertas. XXVIII. Summi Pontifices non habuerunt nece=e consensu m Imperatorum in

Pallii μι tradendo Epycvis Hispaniarum.

116쪽

XXIX. XXX. Tribus duntaxat ratibus assensis Imperatorum petita ese ostem Coe' Vii disin , probam M. XXXI. XXXII. Dis , utrum vere eum Passio eo uncte essent vices Pontificia. XXXIII. &-usque ad XXXVIL Ex ipsius S. Gregisti epistolis eo scitur, non fuisse commissas vices Pontificias D. Leandro, fitque apertum quamdo, Ur quibus eaedem com sesierint. X X X VII. Joannes Defensor in Hisamam missius ob Iantiarii de sitionempe bu D. Leandrum mn f e fulcitum Picaria Pontificis potestate.

XXXVIII. Ucarius ad eamdem rem probandam argumentum.

XXXIX. XL. Exactiον - ο ejusdem de Bianis Episcopi Ianuarii. I. Am vidimus quam minimum Memoriali constet cum I Scriptoribus caeteris: attendendum est modo quantum a seipso idem discrepet. Principio pag. 3 o. considerans qua tum Concilii Nicaeni Canonem, quo constitutum fuisse pamlo ante dixerat, ut in Provincias singulas singuli intropolitae mitterentur, ab eruditi Christiani Lupi verbis ordi-tuc: Hispanos A=edimisse vident oculi nostri. Los Espaseolis obe- ---.io. desieron, como nuestros ovis A meu . Deinde ita prosequitur: Pero que mucho olendo formari se Canon et grande Osio EspaMIObispo de Ordova, prefidente de se, I de Otros muchos Concilios eu et Oriente, como Legari de sis dos Samos Θnt res San BLmestre, di San Pulis L solo Medecieron en σο sis noles .fino iambien d la dum clan de A Canon nono de et Concilio Amriocheno .... Que confirmando la erection de los Metropolitanos .

manda, que Ha se hara en las Metropolis, di Capitales de sus Promiscias. Idest: is Quem Canonem, quod m jus est, quum is condidisset inclytus Hispanus Osius Cordubensis Episco- is pus, qui tum huic, tum aliis in Oriente Conciliis praes is dii Summorum Legatus Pontificum S. Silvestri, & SJulii Ι.

is non ei solum Canoni Hispanienses, Verum etiam nono An- tiochenae Synodi morem gesserunt ... Qui superiori Can is ne de creandis Metropolitanis insistens constituit, ut prae- cipuae suarum Provinciarum Urbes, ac Metropoles ejusia modi dignitatum munere decorentur. Ab illo jam tempore docet, Metropolitani nomen sere inauditum antea, tum frequenter audiri coeptum; atque omnibus palam fieri. Post hanc Θnodum Metropolitanorum nomen pas m invaluisse neminem latet. Hisce verbis Guillelmi Berveregii Haeresis tabe infecti rem suam adstruit Memoriale. Hujus autem,

117쪽

insanissimi capitis dicta minus apud nos Catholicos valent, ciuod infra ostendam, quam ut adjungi ipsis fidem oporteat. Haec tamen duo, Hispanorum nempe obedientia , & Μetropolitani nominis consuetudo frequens usque ab Antioch no Concilio non video quinam constare possint ubi simul conserantur quae 3Ι. num. Huslcm paginae, ac tota sequenti, Memoriale istud praescfert. II. Et sane nunquam pro meritis commendatus Episcopus Osius in PIispaniam reversus anno Redemtionis 336. convocat Nationale Concilium publica luce donaturus Nicaenos Canones, quod ex Memoriali edocti sumus. Nihilo

tamen secius anno 39O. celebratur Cesaraugustae Concilium , nullusque in eo convenientium Episcoporum Metropolita nuncupatur. Anno item qoo. prima Toleti Synodus Nationalis habetur, in qua nulla Metropolitae mentio est. I a dem SIT. congregatur Tarracone Concilium, ibique primum Μetropolitani nomen auditur; quum temporis quidem certe supra I O. annos elapsos esse a Nicaeni Canonum evulgatione in Hispaniis negat omnium nemo. Quaero igitur: ubinam parendi celeritas Nicaenae Synodi Decretis, quae de Hispaniensibus sertur Etenim anni Is O. ab eorum evulgatione lapsi contrarium potius evincunt. Praeterea quinam

subsistet Berveregii dictum: Post hanc S nodum Antiochenam anno 3 1. coactam) Metropolitanorum nomen passim in- maluisse neminem latet ; dum ante SIT. Μetropolitae nomen ,

ante 'octavum seculum Archiepiscopi prorsus inauditum in Hispania, falso id quidem ut vidimus, attamen Memoriale idem affirmati III. Cognoscamus aliam perspicuam magis discrepantiam. Pag. 68. numerum 67. orditur his verbis: Dr estaeisus sputa ob gliscentia tum temporis bella) eu II 6. a1Ios, que corrieron, d de et ano de goo. hasta et de s 16. no se hallaen et Canon de los Concilios de sipana junia astuna de Obispos Elpanoles: quiebra de la disciplina de esia Plesia , que liora nution et Magno. Nempe: Ea propter II 6. annorum spatio, is qui a qoO. ad si6. lapsi sunt in Canone Conciliorum . , Hispaniae nulli memorantur Episcopi Hispanienses conis gregati ob Ecclesiae disciplinam restaurandam , quam A S. Leo Magnus deplorat. Haec Ecclesia Hispalensis comprobare nititur ejusdem S. Pontificis auctoritate epistolaim .

118쪽

asserens 83. quam ille dedit ad D. Turribium Asturi censem Episcopum, quae, ni fallor, aperte pugnat cum ejus dictis.

Audiamus : Ex orato multas Promimias occupavis irruptio. Ex Sao say quo inter Sacerdotes Dei difficiles commeatus, o rari coeperunt esse conmentus, oe. Ergo armorum tempore Sacerdotes Dei

raro quidem sed aliquando tamen congregabantur. Itaque S. Leo Μagnus, dum queritur minus Dequentes, rariores que factos Episcoporum coetus Bellorum ingruentium causa , proculdubio nonnullos ponit extitisse ab anno o. ad id temporis quum scribebat, quod spatium annos minimum qu draginta complectitur: eX qua S. Pontificis auctoritate comtra quam asserit Memoriale, probatur. Adhuc tamen discrepantia non apparet. IV. Id quod pugnat,& contradictorium, ut loquar cum Logicis, potest vocari, est ejusdem S. Leonis literarum exbtuS qui eadem pagina, & numero Μemorialis habetur. Referet ejusmodi literis Turribio mandasse, ut quam posset fieri Concilium frequentius convocaretur, postmodo prosequitur. Esto suciata A ano de QT., Ua, averse mutari sis Obispos de M Aia. las quatro Provincias, Tarraconense, Cartaginense , Lotana, F Betica, di celebrari su Concilio. Id contigit anno QT. comis statque Episcopos convenisse quatuor Provinciarum Ta se raconensis, Carthaginensis, Lusitanae , ac Baeticae, cel si bratumque Concilium fuis . Iam vero conferat Ecclesia Hispalensis, quo est ingenio, & eruditione duo haec quae docet, nempe non constare, quod aqCo. ad 3I6. Concilium fuerit ullum aut coetus Episcoporum Hispaniensium ; &, comstare , quod quatuor Hispaniae Provinciarum Episcopi Tamraconensis, Carthaginensis , Lusitanae , & Baeticae literis D. Leonis obsecundantes congregati fuerint anno - . Iure quidem hoc genus loquendi a Logico appellaretur Contradictorium . . Non constat annis II 6. suisse coetum ullum Episcoporum Hispaniae. Constat iisdem 116. annis fuisse in Hispania coctum Episcoporum . . Haec, ut diXi, eadem

pagina, eodemque numero sunt congesta .

V. Tertio ; nullo potest pacto sibi convenire Eccl. Hispal. ubi pagina, & numero 8 probatura Toletanam Ecclesiam haud fuisse olim intropolim. En tori,inoseit,la Promincia Cari ginense, quando se emblecteron los Metropolitanos , no avia ot

Gudud, donis acudisen d demandar justicia tis sesenta di dos

119쪽

6 P partiris, o comarcas de loda ella, de las quales era tina latam

petallia , donde Uaeba Tolido, fluo es la Gudad de Cartagena . Los Metropolitanos, figun la insiturion Apostolica se oab erouen a uella Gudia de cada Protaincia, Monde los Pusilos a diaud ismandar iusicia eu sius negocios seculares. Lugo quando se Utablecteren los Metropolitanos, sta quando humiere fido, et de e ta Promineia Cartaginesse no puri stabiecerse en Otra parte, que en ιtagena . is Tota in Carthaginensi Provincia quum Meia tropolitarum constituta dignitas fuit, civitas erat praeteria Carthaginem nulla, in qua judicia fierent pro duobus &- sexaginta partibus, seu Comarchis, in quas tota divisa is erat, eque his Carpetania, cujus Urbs Toletum , . M A tropolitae Apostolicis inhaerentes mandatis ea in Urbe ,, cujuscumque Provinciae sedem suam collocabant, ubi in s is cularibus causis jurisdictio agitabatur. Itaque quum Μeia tropolitae, quandocumque id fuerit, renunciati sunt, qui Carthaginensem sortitus Provinciam fuit, nullibi sedem A suam praeterquam Carthagine collocarit. Exemplum hoc integrum protuli, quum enim legitima, & firma argume tatio sit, eadem uti ad meum roborandum institutum m cum ipse deliberavi. Tirones qui ad Dialecticam insormam tur , ici primum institui consueverunt in summulis , alte utra ex duabus praemissis salsa , nullam sequi conclusionem; quod apprime in argumento allato conjicio. Μ or quippe propositio ex ipsemet convincitur Memoriali falsa esse, & idcirco cum aliis pugnans, quae assirmat. VI. Anno, inquit, qoo. quo primum Toleti Concilium est habitum, Metropolita erat nullus in Hispania, ipsiusque Ius, & Praeeminentia nondum coeperant, quibus uti maeretur instituit Nicaena Synodus, confirmavitque Sardicensis,Mm ibid. N Constantinopolitana I. Itaque , urget, Canones constat Nicaeni Concilii qoo. an aO Vix, immo ne ViX quidem Vi- isseis. Insequenti anno Boreales inter incendia bellorum excitata ob subjugandam Hispaniam, toto seculo qui mio invaluerunt, nostri ut ferunt historici, & Memoriale ipsum amrmat parte I. g. 6. Quapropter nulla eXtant monumenta veterum tradentia Concilium aliquod esse habitum toto illo tempore in Hispaniis; nam bella teterrima ingruem tia Praesulibus haud ullam potestatem secerunt sese congregandi . LX.qua inter Historiae Scriptores omnes constanti

120쪽

veritate sequitur, ea omni perennitate quinti seculi nec nomen, nec auctoritatem, nec jurisdictionem ullam tota Hispania suisse Metropolitae δε quin etiam nullum in Hispania eadem Metropolitanum sedem suam posuisse . Neque autem minus constat, VVandalos Carthagine potitos, eo quod hostis tam impigre rem gessisset . ad vesaniam usque saevientes, Urbis ipsius excisae penitusque ablatae ViX pauca rud ra reliquisse, ut Mariana in Hispaniensium historia testatur. frequenterque asserit Memoriale, quae sub initia quinti s culi evenerunt. Quibus probatur major propositio contradictoria esse, omnisque amovetur potestas in argumentum hoc firmissimum insurgendi, quod sequitur. VII. Quum Carthago ea non esset Urbs quo duae ac sexaginta Provinciae Carthaginensis partes judicia auditurae confluebant. Metropolita in ea civitate constitui nequaquam poterat. Propositio ista constat ; quippe Μemoriale ipsum . docet , ex Apostolica institutione Metropolitas ea in Urbe cujusque Provinciae creatum iri, quo in jus venire consueverunt Populi pro secularibus causis. Atqui tum quum in Hispaniis, ac proinde in Carthaginensi Provincia Metropolitae fuerunt instituti ea Urbs non erat Carthago, ubi fierent j dicia pro iis Provinciae partibus 62. quemadmodum ex Mein moriali expressum habetur. Quando igitur Metropolitae fuerunt in Hispaniis designati, Carthago instituta non fuit -- tropolis in Carthaginensi Provincia. VIII. Os, arbitror, adversanti erit obstrusum, si minor quoque propositio vera ostendetur, uti est certe verissuma, quod propria Ecclesiae Hispalensis consessione jam p Iam fecimus: certum quippe est, atque eVidens, nullam in Carthaginensi Provincia Carthaginem Urbem extitisse, ubi jus diceretur pro 62. dictis modo partibus, tum quum Carthaginis novae penitus dirutae nulla erat memoria . Haec

autem civitas orbata civibus, soloque aequata est principio seculi quinti, quum temporis Metropolitas in Hispania ubios misse institutos haud constat ; ac proinde quum Metr politae instituti sunt, Carthago nova minime Urbs erat , in qua causae agitarentur 62. partium Provinciae Carthaginem sis. Quonam autem pacto Ecclesia Hispalensis probet comcilietque duas hasce propositiones , nempe anno si . nec fuisse in Hispaniis executioni mandatos Canones Nicaenae

CAP. VI

SEARCH

MENU NAVIGATION