Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

PARS I.

. AP. IV. cone. Vasiens in

28 . Gela RDecret. de lib. Authent. Decret. I, cap.3. Gennad. de Visis

Illustr. in Ruf

se ha dicto, para que m lo que en adeunte se dixere , no se opomta et texto de ii dichas Decretales , como firme aposto de la ant gitedad. constando aSerse fabricari eu et sigio nono de Ia Plesia . que es quando elias parecieron la primera queet. Id est is Quae is omnia dicta sunt, ne iis quae mox dicturi sumus Decre- talium earumdem TeXtus objiciatur, veluti firmissimum is antiquitatis praesidium, quum constet nono Ecclesiae se- culo fictas esse, quo primum tempore adhiberi sunt coeptae.

Id vero quam falsum sit eX eo potissimum liquet, quod non

semel prolata earumdem testimonia occurrunt ante id te pus, quum traduntur esse conditae. Et sane in Synodo V scnssi quae congregata fuit in Gallia Narbonensii anno redemtionis nostrae q-2. nempe annis duodestXaginta & te centis ante primordia aetatis decimae, haec habentur Can

ne sexto: Ex e sola S. Clementis utilia quaeque praesenti tempore Ecclesiis neces aria sunt proferenda. Postea verba ipsa Decretalium leguntur, quae quoniam satis multa sunt, nec ad rem nostram facientia, missa facimus. Sanctus item Pontifex Leo, quem Μagnum ob res praeclare gestaS appellant, quique

circa eamdem aetatem floruit , S. Innocentii I. Decretales memorat,aliorumque Praeceorum ejus, ut ex secundae ipsius

epistolae quinto capite unicuique apertum fiet. IX. Gelasius, qui Apostolicam Sedem decimum circiter annum ante semum seculum cXplcbat eo in diplomate , quod dedit de libris authenticis, quodque videre etiam est in Decreto Gratiani, percenset Decretales Praecessbrum epistolas. Huc accedit, quod Ruffinus, qui circa dimidium quinti seculi florebat, ab se in latinum idioma versam esse t statur S. Clementis epistolam, quam ne forte aliquis dicat interiisse , gravissimus Auctor Gennadius assirmat ipsam

eamdemque a Rumno latine conversam esse, quae prae omnium manibus Versatur. Quapropter salse, dicuntur Decretales epistolae nono primum seculo prodiisse . QuamViS autem , nonnulli ex Eruditis nostrorum temporum contra sentiant, tamen adversus auctoritates allatas ii nequicquam insu gunt. Itaque fatendum est longe ante seculum nonum easdem Decretales viguisses.. X. Aliam insuper doctrinam aeque falsam Memoriale , praeseri, quae siepissime fit obViam . Ac primum : pag. I 6. sermonem, habet de Patriarchalibus Constantinopolitana, &

82쪽

Hierosolymitana, quae fuerunt constitutae ab Oecumenica secunda Synodo Constantinopolitana prima, necnon confim matae a Chalcedonensi eX Oecumenicis quarta, in qua iam citum fuit, ut Constantinopolitana NeXandrinam , & Amtiochenam praeiret. Ait autem clam non esse, quod institutio illa Patriarchalium,& Constantinopolitanae praeeminem tia jam tum non Viguerunt, auctoritas enim deerat Pontificis Summi benigne nimis nobiscum agit, labreptilium , quippe melius dixerat, quoniam Legati S. Leonis I. Pasch sinus, & Lucentius ejusmodi Decreto non praeerant. Qu propter Pontifex Leo Chalcedonensi Concilio comprobato Canonem illum rejecit, quemadmodum ex epistola s3. habetur , quae in sine laudati Concilii legitur Tom. IX. in

haec verba : Non conquellamur jura Primatuum , nec privilegiis s.mos . a. antiquitus institutis Metropolitani staudentur Antisites. Qua in s Dre mihi secum constat. mpresspag. 13.

XI. Verum enim vero aberrat toto Caelo tum pluribus in locis, tum praesertim ubi refert: G Sede Apostolica pudo M . pari. a.dissimular ese alentari con quellos Principes, 'elados, que loexecuta v ; mas nunca se puri reducis d consentulo, mucho m nos d aprobaris, hasta et tis o de Iunocencio ΙΙΙ. en et Concilio quarto Lateranense et axio de Iaas. quando se pontifice vr

bὸ esos cinones. Hoc est: is Potuissie fieri, ut S. Sedes usu pationem hanc Pontificiae auctoritatis cum iis Principi-- bus, Praesulibusque, per quos perpetratum est facinus, chis,

simularet ; nequaquam Vero ut admitteret, ratumque haberet usque ad Innocentii ΙΙΙ. tempora in quarto Comcilio Lateranensi habito redemtionis anno IZIs. tum mis quidem PontifeX eumdem Canonem approbavit. Haud facile negotium est ejusmodi doctrinam fulcire, utut laud ii Concilii , aliorumque vetustiorum auctoritas , Summorumque Decreta Pontificum, gravissimorumque Auctorum

monumenta producantur. Rem attente consideremus , P

tebit hujus doctrinae imbecillitas, immo Vanitas. XII. Omni superior laude Bellarminus Cardinalis assirmat , Constantinopolis ac Hierosolymorum Patriarchatus legitimam, pacificamque dignitatum suarum possessionem , iniisse ab sexto saeculo. Verba ejus reseram , . Ait igitur,

quod Constantinopolitani, & Chalcedonensis Concilii Decretis non suffragantibus , Non ante Fusiniani tempora id a G a M.

83쪽

CAP '-Runsibus impetramit, tempore autem Pustiniani, id est, post annum Domini s . tum Imperatoris opera, tum Pontificum Romanorum permissione, coepere Constantinopolitanus , o meros Iumiianus Episcopi in numero Patriarcharum haberi, nullo amplius reclamante.

XIII. Quamvis autem Card. Baronius, & Henricus Spondanus Iustiniano vertunt vitio, quod I 3I. novella Decretum exhibuerit praeeminentiae ac Patriarchatus Constam tinopoleos, caeteroqui Synodorum , quas dixi, sanctionibus comprobatum; tamen affirmant, quod A. D. 3 sq. Hieros lymorum Ecclesia Patriarchalis renunciata suit in quinta Oecumenica Synodo, Caesareae ac Scythopolis Metropolit

nis eidem subjectis, qui ad Antiochenum olim Patriarcham spectabant ι & Berytense , ac Rubense, qui pertinebat ad Alexandrinum Patriarcham ; additis insuper Suffraganeis aliis 1 variis Metropolitanis detractis, ut Metropolis Hierosolymitanae decus non esset impar dignitati Patriarch,

tus, quam pridem fuerat assequuta. Haec autem verba eorum sunt. Nune vero Hiero dimitana Ecclesia Patriarchalu -- A re aucta cognoscitur. Unde novum in scribendo de ipsismet Patriarchatibus crimen nuper admIIsum emergIt, quod ne

Anatolii Constantinopolitani, & Iuvenalis Hierosolmi,

tani Praesulum Successures, in quorum gratiam Chalced ne e Concilium id Decretum condidit, quod S. Leo non solum rejecit, sed per literas objurgaVit etiam audaciam Patrum, de facto, ac propria auctoritate in Patriarchatuum posse sessionem et g e. Νam Hierosolmaitano saltem non defuit quintae Smodi Oecumenicae auctoritas, Romano Pontifice non repugnante, si expresse annuisse non dicitur. XIV. Patriarchatus quidem ipsos ante Concilium Lateranense quartum Innocentii III. aevo extitisse, testimonia comprobant locupletissima tum Summorum Pontificum . stum Conciliorum, quae Lateranense ipsum praeiverunt, in quo Constantinopoleos,& Hierosol morum Praesules Patria charum nomine, atque honore decorantur, tribus aliis dbgniori habito Constantinopolitano. Principem occupari l cum tot inter testimonia, quae suppetunt, necesse est a S. Pomtifice Gregorio & sanctitate , & doctrina praestantissimo. dod ut luculentius fiat, animadvertendum erit, id in Pontificum antiquorum more fuisse positum, ut quumprimum

84쪽

D. Petri Cathedram possiderent, Patriarchas , & Praesules caeteros Autocephalos certiores facerent de summa dignit, te, quam recenter fuerant consequuti. Quod liquet ex eruditissimi Garnerii opere inscripto : Liber Diurnus Rom. Pontificum: Lutetiae Parisiorum eXcuso anno I 68o. Eamdem consuetudinem A. Redemtionis 6o8. viguisse tradit Em

thimius Sygebenus sua in Panopita sic scribens: Usque ad

tempora Sergii Constantinopolitani Romanos Pontifices in Episc patus sui exordio literis canonicis ad Sedes omnes Tatriarchales

transmissis, s=mbolum suae fidei) inseruust. Etenim quum idem

Sergius 6o8. anno Patriarcha Constantinopolitanus fuerit consecratus, morem illum servatum fuisse eodem anno evidenter apparet. Evidentius autem fiet ex epistola acl. libri primi quae legitur in XIII. volumine Conciliorum . quem S. Pontifex Gregorius dedit ad quatuor Praesules Constantinopoleos, NeXandriae, Antiochiae, ac Hierosolymorum , tribuens locum principem Constantinopolitano. Gregorius Poanni Episcopo Constantinopolitano, Eulogio Alexandrino. Umdecimo item libro ex alia Pontificis ejusdem epistola Patriam

chae nomen expressum habetur; Gregorius Coriaco Patriarchae Constantinopolitano.

XV. Sanctissimus idem Pontifex in epistola ad Νat lem Episcopum Salonicae, quam Morinus memorat, Verba faciens de Honorati Archidiaconi temeritate: Quod ait, quilibet ex quatuor Patriarchis fecisset, fine gravissimo flandalo tamia contumacia transire nullo modo potuisset. Et libri septimi epistola quinta, quam Pontifex dedit ad Reginam Galliarum Brunechildem postquam anathemate percussit eos schism ticos, qui ab Ecclesiastica disciplina ut recederent, suoque viverent arbitratu, Decisionum Sacrosancti Chalcedonensis Concilii affectabant inscitiam, sic scribit: Sed ita eos erroris Iabes imbibit, ut ignorantiae sua credentes, unimersam Ecclesiam ,

atque omnes quatuor Patriarchas, non ratione ,sed malitiose mente

repugiant. Ubi recensente S. Pontifice quatuor Patriarchas dubitandi locus remanet nullus, quin legitimos ipse habu rit Constantinopolitanum & Hierosolymitanum, quibus omissis duo tantum Patriarchae numerabantur. XVI. In Oecumenica octava Synodo res erat de Phintio deponendo Patriarcha Constantinopolitano intruso dbxisse ferunt Photii sectatoribus Graecorum Imperatorem

CAP. IV.

l. I. exercitati num exerc. T.

85쪽

CAP. IV. B. sit. IN. in

Basilium: Pudicum quatitor Patriarcharum quis rescindet i Ad quem, ut ab Anathematis censura expediamini , confugietis , qui in quadruplici hoc Patriarcharum foro olis condemnati Quamobrem Anastasius Bibliothecarius qui circa annum 8so. Re- ldemtoris florebat, Ecclesiae corpus Μysticum comparat cum mortali hoc, atque humano quo utimur ; nam quinque sunt Patriarchales Ecclesiae, non secus ac quinque sunt corporis sensus ι & quemadmodum hi ab una pendent voluntate, ita prorsus eorum quinque Patriarcharum una eademque esse , ldebet voluntas. Quum Chrisus in corpore suo, quod est Ecclesia, Tot Patriarchales sedes, quot in mortali corpore sensus loco

rit , profecto nihil generalitati deest Ecclesiae,si omnes illae sedes unius

fuerint moluntatis. Hunc Bibliothecarii locum videre est apud eruditum Morinum . Luculentissimum suppetit aliud Babsamonis testimonium, a quo proserendo me abstineo , ctenim quinque Patriarcharum historiae admiscuit auctor erro

XVII. Nullo autem pacto sunt omittenda, quae leguntur apud S. Theodorum Studitem epist. I 29. quam affert P. Sirmondus Volumine quinto. Florebat is quidem circa A. 82o. nam Card. Bella inus libro de Scriptoribus Ε clesiasticis obitum ejusdem refert praedicto tempore: Mirmeulis Haius migraSit in Coelum anno 82O. Itemque Baronius tomo nono au annum 826. mentionem de illo facit. Complures eXtant ejusdem epistolae adversus Haereticos, quas omnigena eruditione P. Jacobus Sirmondus publica luce donavit suorum operum laudato Volumine V. in quarum una contra Iconomacos scripta, de Apostolis sermonenti.

instituens ita fatur: Quinam porro sunt eorum successores t um

Romanam nunc primam Sedem tenet. um Consantinopolitanam secundam . Qui Alexandrinam,'Antiochenam . iam o merosolγ-mitanam. Hinc fas est cognoscere, quod anno circiter 82o. nempe 39o. ante habitam Synodum Lateranensem quartam,

doctrina, & sanctitate insignis Pater Constantinopolitanam Ecclesiam secundam appellabat, AleXandrinae, & Antiochenae ipsam praeponenS. XVIII. Pontifex Nicolaus I. variis in epistolis ad Μιchaelem Imperatorem, ad Photium Praesulem intrusum Constantinopolitanum, aliosque ad Episcopos, qui collatis una suffragiis verum Patriarcham Ignatium deposuerant,

hunc

86쪽

hunc tali honore dignatur. Ac primo quaedam ex iis epistolis

praefert: Dum haec gerebamur, nondum Rhodualdus, o Zacha

rias Episcopi detecti eram, quod ipsi deposuissem Patriarcham Igna

tium. Quinta ad Michaelem Imperatorem novem saltem . vicibus Ignatium Tutriarcham appellat. Septima , in qua Acacii fit mentio, Tutriarcha item scriptum habet. Sic quae duae ad nos epistolae pervenerunt P. Jacobi Sirmondi opera, a Theodoro Papa conscriptae, idem eXhibent nomen: namque earum altera ad Patriarcham Constantinop. scripta est, altera Ad Episcopos, qui consecrarunt Taulum 'Putriarcham Comsantinopolitanum , propter Urrhum Em Patriarcham. At vero quoniam eXemplis apertissime ostendimus, Constantinopolitanum Praesulem Patriarchae nomine decoratum ; Operae pretium erit ostendere, Hierosolymitanum quoque honoris ejus

dem compotem a Pontificibus factum esse. Paschalis ΙΙ. in literis ad Ghibellinum Praesulem Hierosolymorum ita loquitur: Paschalis Episcopus sermus seretorum Dei, ReCerendissimo

Fratri Hierosoldimitano Tatriarchae, o siuccessoribus ejus in p tuum canonicesub tituendis. Honorius ΙΙ. in suis ad Guarimundum orditur scribere a mnorius ser vus se, Corum Dei Cenerat ili Fratri Guarimundo Hierosol mitano Tutriarchae. Profecto eXempla plura suppeterent , quae rem luculentissime comprobarent ; nobis autem in praesentia satis superque erit posuisse ob oculos pauca exempla Pontificum Romanorum, qui multo ante Concilium Lateranense quartum, Constantinopoleos, ac Hierosolymorum Antistites veros Patriarchas habuerunt, illumque Alexandrino , & Antiocheno superiorem decla

rarunt .

XIX. Reliquum est modo , ut idem in Oecumenicis Conciliis esse factum demonstrem , quae postea celebrata sunt. In sexta Oecumenica Synodo Constantinopolitana tertia cunctae Actiones, quae decem & octo fuere, secundum Pontificis Agathonis Legatos Gregorium exhibent Constam tinopolitanum Archiepiscopum , qui plerisque in ejusdem Actionibus Patriarchae nomine decoratur. Et revera, decima prima Actione legitur epistola S. Sophronii Hierosolymorum Patriarchae, abunde reserens quaestiones Fidei usque ad id temporis definitas, atque haereses profligatas, earum que conflatores damnatos, quae ad Sergium sic inscribitur: Domino in omnibus Sanctissimo, Beatislsimo Fratri , o Confi

87쪽

CAP. IV.

36 DEFENSIO PRIMATUS

cerdoti Servo Archiepiscopo , o Tutriarchae Constantinopoleos Sophronius inutilis sermus. Et Actione decima secunda : Antiochus revisus Lector ι er Notarius Sanctissimi Tutriarchae Constantin polios: Et insta. Accipiens relirosus Antiochus alterum codicem, relegit habentem exemplar e solae Sergii quondam Putriarchae Com antinopoleos. Eademque Abione saepe numero Menas Patria cha dicitur Constantinopoleos ι pariterque Sergius non semel eodem nomine decoratur. Actione demum tertia decima& Sergius idem, & Pyrrhus, & Petrus, & Paulus frequem ter Patriarchae Constantinopoleos nuncupatur: XX. Id prorsus esse praestitum, quoties alii Constantunopolitani Praesules memorantur . palam est. Verba reseram quae versus finem Actionis praedictae legi possunt. Gr gorius Deo amabilis Diaconus ... dixit: Pulapbcum Domine , ID me regestum, in quo continentur exemplaria So nodica, quae Iacta sunt a Thoma, manne, or Constantino, sanctae memoria quondam Putriarchis hujus Ragiae Urbis mihi praesto es. In Synodo a tem generali septima Nicaena II. Tarasius tanquam Comstantinopoleos Patriarcha praesedit , praecessitque caeteris ,

praeter Adriani Pontificis Legatos, & quacumque in Concilii ejus Actione tum ipsa Synodus, tum Legati Patriarcham illum saepe numero appellant ; quin etiam , quod majoris momenti est, Actione secunda Andriani Ι. literae lectae fuerunt , quae ita inscribebantur. Dilecto Fratri Tarasto Generali Putriarchae, Adrianus sermus seminorum Dei salutem. XXI. In Oecumenica octava Actione decima , capite vigesimo primo, Decretum hoc legitur: Definimus neminem prorsus Mundi potentium , quanquam eorum, qui Patriarchalibus sedibus praesunt , inhonorare , aut moGere a proprio Throno tentare ; sita omni r erentia, ct honore dignos judicare: praecipue quidem sanctis um Papam seliseris Rymae , deinceps Constantinopolitanum Tatriarcham, deinde mero Auxandris o Antiochiae, ac Hieroselamorum. Allatis histe rationibus quae luculentior,& ad rem probandam praesentior adduci possit, ignoro. Quod si ita sese res habet, undenam loquendi veritas, scribendique ratio recta desumta erit ab Ecclesia Hispalensi tXXII. Unum adhuc superest ad istituti nostri verbiatem comprobandam, quod num. I. sum pollicituS me palam facturum: nempe auctoritatem ipsam Concilii Later,nensis quarii, qua Memoriale nititur , ab eo, quod ipsum

88쪽

Memoriale asserit, discrepare. Audiatur Decretum Concilii: Antiqua Tutriarchalium Sedium pristigia renomantes, sacra Un mersali Synodo approbante, sancimus , ut post Romanam Eces fiam ... Constantinopolitana primum, ruexandrina secundum, Amtiochena tertium, Hierosol mitana quartum locum obtineant. XXIII. Decretum sane istud, pro eo ut in Patriam cham Constantinopolitanum primae sedis, ac loci honorem . tunc primum conserat post Romanum Pontificem, supponit potius, & confirmat antiquum, quo utebatur: siquidem C non aperte dicit: Antiqua Patriarchalium Sedium pristigia renomantes , sancitque eadem observanda, primum locum impertiens Constantinopolitanae. Enim vero nisi Ecclesia istaec tali jampridem honore insignis luerat , quinam repeti memoria idem honor debuit i Atqui Lateranense Concilium renovare nequaquam poterat privilegium illud , quod Chalcedonense , & Constantinopolitanum primum concesserant, irritum quippe haberi necesse erat, nam S. Pontifex Leo I. non probaVerat. Quum igitur Lateranense ratum se habere ostendat Constantinopolitani Patriarchae honorem, ipsum . renovando, fatendum erit longe ante id temporis ab ea Ecclesia coeptum esse eodem uti. XXIV. . Si forte fortuna, ut Angliae gentes, ac Septemtrionis provinciae caeterae ad Catholicam Fidem reduceremtur, a qua turpissime desciVerunt, Concilium aliquod sive Bulla Pontificia potestatem faceret earum Principibus Ε clesiasticos redditus sibi habendi, quos hodie per vim praereptos contra Ecclesiasticam immunitatem , Ecclesia ipsa-met repugnante, usurpant ; haud certe innovata esse diceremtur privilegia eorum Principum, sed venia ista potius de integro impetrata et etenim omnino nemo rationis modo non eXpers) ea quae nunquam suere, innovari posse sentiret. Luce igitur clarius apparet ex ipso Lateranensis Concilii Decreto, quod ante ipsum conditum Constantinopolitana Ε clesia Patriarchales inter caeteras, Romana dumtaXat evcepta , quae omnium caput est, semperque fuit, principem locum obtinuit. Quare corruunt omnia, quae hac de re Ecclesia Hispalensis commenta est.

89쪽

CAPUT V

III. CAP. III. Falsitas rerum quas memoriale diseris de Archiepiscopi nomine . SUMMA CAPITIS

I. re Ampi nomen in occulente notum ame Tarbarorum mmasionem. II. Ante inamum sciatim erant Arctiepiscopi in Occidente. III. IV. U Testimonia evincentia , quod Arctiepiscopi in Q nia fuerint ante id temporis. VI. Epistola 'Benedicti secundi Petro Notario Regionario, evincit Archiepiseopos in Astypania tunc fias. VII. VIII. Duo vetustist a monumenta majorem etiam antiquitarem hujus rei miscunt. IX. In Gallia mero multo antea erant Antii tympi, D. Remigis Teste. X. Idem a restatibus adstruitur. XL XIL In Anglia antiquissimam Arctiepiscopacem dignitatem ese mira am

gumenta emimunt.

XIII. Ume S nodi Angli me idem confirmant. XIV. Secunda post Cissum aetate erant Archiepisvi in Anglia. XV. Duorum Pontificum epistolae in Conciliis babentur idem testantes. XVI. S. Smmachi auctoritare idem alimitur. XVII. S. Gregisti m si auctoritas. XVIII. Aliorum 'miseram testimonia. XIX. M XX. Conciliorum testimonia. XXI. Ipsius Memorialis auctoritas. XXII. Osii tempore potuisse in re pania eun ci Archiepi palem Linitatem. XXIII. XXIV. Ineruditorum error de Arelaepimpi nomine in Occidente priamis Ecclesiae seculis cmfugatur.

I. TV Μergentem me e tenebris quas Ecclesiasticae historiae . luci obduxerat Memoriale, nubes aliae non minus Obscurae subeunt, at inde etiam me extricare pro virili comtendam . Res est de Archiepiscopi nomine: deque eo ita obgannit: Apellido, que ames de superdidano estisa introducido en E patia, no solameme en Espana no h e laba, pero ni mtodia D stlefa Occidentes, excepto en Theselonica, en et Ilirico, Feu Acridos, o por otro nombre, la numa Pustiniana en ta Dam

90쪽

dania. Quod nobis sonat: - Nomen novum, & ante id te M pus inauditum in Hispania, quum Maurorum potestatis

A est facta: quid in Hispania dico Νe in ulla quidem Ο

- cidentis Ecclesia, praeter quam Thessalonicae, Illyrici,&is Acridete, seu mavis in nova Iustinianea in Dardania nomenia illud auditum fuerat. Effatum sane valde amplum: quod ut tuto proferre quis posset, multa ei visenda erant aliorum scriptas Nullus dubito quin Ecclesia Hispalensis, studii IN cet, ac diligentiae multum impenderit, non tamen sategerit, ut tuto posset sententiam ejusinodi pronunciare. Quapropter dissentiri pergam, futurum sperans, ut aperte ostendam, ante hostium irruptionem, tota Hispania, aliisque in occidentis Ecclesiis, tribus iis omissis, quarum in Memoriali fit mentio, Archiepiscopi nomen innotuis . II. Pulcherrimum Hispaniae Regnum Gentes immanitate barbarae octavo seculo sese volvente diripuerunt, quo autem potissimum anno id evenerit non nostri instituti est perscrutari. Μea id solum interest, complures Praesules in omnibus occidentis Provinciis Archiepiscopbs nuncupatos esse ante octavum istud seculum, demonstrare . . Quod ut facilius ostendam, dabo operam, ut Lector agnoscat, quibus inclusa terminis, quasque Provincias comprehenderit occidentalis Ecclesia. Nec aggredienti mihi haec praestare, opus erit consulere aliorum scripta, utpote quem satis superque instituit Memoriale . Ex eo cum primis intelligo Patria chatum occidentis complecti Europam totam, excepta Thracia, caeterisque Provinciis, quae ad Occiduam Africam spectant. Quapropter quicumque Antistites fient obvii in Eu '''ropae Provinciis, Hispania praesertim, Gallia, Anglia, &Ιtilia, nomine Archiepiscopi, ii non solum adstruent institutum nostrum, sed etiam palam facient, quod jure prudenterque Memorialis effatum perstrinximus. Jamvero ad rem docendam aggredior . ΙΙΙ. Νomen istud Archiepiscopi nec ignotum, nec insu tum in Hispania erat. Testemque hujus rei Ecclesiam ipsam Hispalensem appello, quae suo in Memoriali profert S. Isbdorum Hispalensem Archiepiscopum in ethi mologiarum libro sic apertissime loquentem: ordo Episcoporum quadripartitus est, in Parriarchis, Archiepiscopis, Metropolitanis, o Episcopis. Quibus certe verbis Archiepiscopi mentio est, de sensu enim v H a cisDiuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION