장음표시 사용
321쪽
C ' ζ' Φcipua, sed Hispali minoris nominis collocata est. EXemplum ergo praebet Hispania ipsa Μetropolitani provinciae non ea
in urbe constituti, quae provinciae nomen dedit, at civitate in alia minoris famae per ea tempora. Id scilicet factum Hispali, quae provinciae totius Baeticae evasit Metropolis , non contra Baeti, qua eX urbe Vandalitia tota dici Baetica coepta esse recte judicatur. Quare certum minime est , n que omni exceptione majus toto in orbe Ecclesiastico, quod quae civitas provinciae dat nomen, caeterarum omnium sit civitatum intropolis.
XXX. Hoc exemplo proposito, quod eruditum Petrum de inrca ,& Memorialis Auctorem praeteriit, satis per me factum videtur loco illi tam ad solvendum difficili, ac perspicaci Ecclesiae Hispalensis ingenio, quae tota in Beel fastica historia unicum negat exemplum reperiri, ad demonstrandum Μetropolim fuisse urbem eam, cui provincia nomen acceptum retulit 3 siquidem ipsa ex Hispali Hispaniae civitate eXemplum petiit. Quamobrem, quum nihil dis ficultatis sit reliquum, quod per me planum factum non sit , de illatione quam feci liqueat necesse est, Ecclesiam ne pe Toletanam vel ab Μetropolitanis in Hispania constitvitis Metropolim provinciae Carthaginensis extitisse . XXXI. Caeterum quid, si e Gallia ipsa eXemplum aliud suppeteret ab eodem Marca probatum t Propositum ,
Iso,a -Αori opinor, nostrum oppido augeret. Est profecto, est: quare ''' objectionem responsio accedet altera , quam prM bet eruditissimus Pagius tomo secundo ad annum I. .
Docet igitur Pagius, Parisiensem Archiepiscopum jam factum seniorem libro primo cap. I 6. de Marca Hispanica correxisse id, quod in disputatione de Lugdunensi primatu olim dixerat , etenim de Honorii constitutione loquens r In
n. 3. ea, Inquit, Imperatorem, Arelatem Metropolim in orine cimisi
appellare ob Praefecturae Sedem; in ordine enim Ecclesiastico ArelaS dignitate Metropoleos potiebatur a Ionris ima consuetudine. FDtente igitur doctissimo Marca, Metropolis in ordine Ecclesiastico multos ante annos fuit, quae post in civili esse coepit. XXXII. At enim quod in Gallia factum est, nonne id fieri in Hispania potuit i Si Arelatensis Ecclesia longe ante id temporis fuit Μetropolis, quum ipsa civitas provinciae caput est facta quatenus civilem auctoritatem spectat ;
322쪽
ECCLESIAE ΤΟ ΓΕ ΤΑΝAE. 291 PARS II. quid nodum in scirpo quaerit Ecclesia Hispalensis, quasi fieri
non potuerit, ut proVinciae Carthaginensis caput aliquandiu Carthagine, quod spectat ad res civiles,Toleti,quod ad Ecclesiasticas, suerit i Archiepiscopus enim Parisienus si1 adhuc j venis de hac re dubitavit, senior factus ab errore opinionis discessit. Atque opportune hic Ecclesiam Hispalensem imterrogo: Fidesne adhibenda est major adolescenti, cui ulpi rimum annorum inopia multa eXcidunt inconsultius, multa etiam praecipitanter ; an aetate jam grandiori, qui omnia consilio, maturitate, prudentia persequitur t Ego quidem huic majorem praesto, illa vero cui lubet adhibeat et datur optio.
Probatur Doletanae Ecclesiae congruere partem alteram definitionis Primatus.
I. Dioecesis vox apud antiquos ampliori Asra, quam apud recentiores accipiebatur . II. Mille amorum statio praesed Toletanus in cinciliis Natio libus primum locum habuit inter caeteros Metropolitas. 1 II. usque ad VII. Dissertario de Patruino incertae Sedis Eliseopo ,fueritne T litanus, an meritensis Episeopus. VII. In Hi paniis conssetudo etiguit inque ad mmum 36o. ut Epimpus conmoratione antiquior, vel Metropolitas praeiret. IIII. Concilium Tra reme decernit, ut Metropolite praeeant Slfraganeis, quos . inter ratio habeatur antiquioris ordinationis. IX. Memoriale isfirmat exemplis duobus praerogatietam Toletani Praefidis. X. Aperte ostenditur doctrime ipsius levitas. X L Auctoritare Cardinalis Aguine conflamatur.
XII. cause potissem, cur praesederit Conciliis Toletanus Prae , fuit diritas
XIII. & q. usque ad furem. Occasione Siderii Archiepi se Toletani perduellis depositi, in in ejus locum sufecti Felicis Hi paleisi Arebi sevi , ut Concili- ridetanum XVI. posset inctiari , evincitur Toletanus Priinatus.
323쪽
. net, ut nempe illius Sed is sit Metropolis, jam d ' cui. Etenim ostendi, Toletanam Ecclesiam semperfuisse Μetropolim Carthaginensis provinciae, & e converso Carthaginensem omnino nunquam ejusmodi honore praest, tisse. Nunc venio ad caput alterum definitionis Primatus, ut ostendam, praecipuam quoque laudem illam Gothorum tempore ad Toletanam Ecclesiam pertinuisse, Quod igitur secundo requiritur, ut Metropolitana Ecclesia sit Primatialis, est: ut auctoritate Metropolitanis proCinciae, seu Dioecesis amrecellat . Dioecesis voce antiquitas regionem amplam .significabat, quae plures Episcopatus, Parochias tum appellatos, amplectebatur. Itaque planum per me fieri opus erit Tot tanam Ecc etiam ante difficilia Hispaniae tempora Metr politis Regni omnibus auctoritate praeivisse. Quae porro amctoritas, quod variis ex actibus ipsius Ecclesiae propriis quit ostendi, certum mihi est eorum singulos recensere prout in Conciliis ac monumentis veterum Occurrunt, quibuscum Hispalensi Ecclesiae constet necesse est.
ptionibus mille annorum spatio Toletanus Praesul caeteris Hispaniae Μetropolitis. licet ordinatione antiquioribus, Praestitit. Quam equidem sententiam squanquam affirmanS pro certa facio propriam) tamen Em. Cardinali Agulare accopiam refero eX Conciliorum tomo secundo a verba ipsius proferam : Tam in eo Concilio Toletano XIL quam in aliis omnibus quotquot in Hispania celebrata suerunt Nationalia usque- modo , mille annorum spatio , ubicumque intermenerunt Praesules Toletani cum aliis Metropolitanis semper primum locum habu runt , Seluti Trimates totius Hispaniae , etiamst contingeret alios Metropolitanos intermenire ordinatione antiquiores. Sic Doctor Eminentissimus, cujus eruditioni summae auctoritas etianti, major accedit, dum enim haec literis consignabat, Card, natatus jam Insula ornabatur.
elarandam proponam. Missum faciam Patruini eXemplum in prima Toletana Synodo anno qOO. celebrata, quem gra vissimi e nostris Auctores multi affirmant, nosque duodeVDcesimo capite demonstrabimus, Toletanum Archiepiscopum fuisse: namque suo in Memoriali Ecclesia Hispalensis, aliuque
324쪽
que non minori auctoritate Scriptores, nempe Card. Aguirre,& Marchio de Monddar, qui suum animum induxerunt , ut rem a Veteribus nostris affirmatam negarent , Iacobi Si mondi Jesultae auctoritate nitentes, qui integram nactuSerat epistolam S. Innocentii I. ad Episcopos Hispanienses datam anno γα in qua lac S. Pontifex: Gregorii etiam Em ritensis Episcopi, qui in loco Patruini venerabilis recordationis es ordinatus, querela, Huae es, audiatur. Ex quibus Patruinus videtur Emeri tenus Episcopus; attamen haud firmissimum
multo id argumentum est , quod probabili responso insi
IV. Et sane rationes desiderantur suadentes accipiendam esse integram eam epistolam, quam eruditissimus P. Si omdus e tenebris excitavit: posset enim esse additamentum ex alicujus ingenio ad aliua exemplum ejusdem epistolae adjunctum, quam Toletano in Archivo invenit Archiepiscopus Garsias de Loaysa. Namque probabilius pro legitima habetur archetypa ea epistola, quae in regione, ac loco se vatur , quo inscripta, ac missa fuit a Summo Pontifice, praecepta continens, pro ejusdem regionis Ecclesia, ad rem C tholicam administrandam necessaria. Praeterquam quod ipso in titulo literarum apertissimum vitium est ι quum enim eae proculdubio ad Episcopos datae essent in Toletana Synodo congregatos . laudato in exemplari Sirmondi legitur : Iun centius unimersis Episcopis in Tolfana Sonodo consitutis. Quod si tam gravis error ipso in limine offenditur, assequi mente non immum. cur integra fides praebenda sit epistolae per Si
mondum eVulgatae, adeo ut vera omnia quae continet credi debeant.
V. Sed ne legitimum quidem si habeatur exemplar illud, certam facit fidem Toletanum Praesulem non esse P, truinum eum, qui in Toletano Concilio subscribit. Quum enim subscriptiones eae non indicent Dioeceses, queis com gregati Antistites praeerant , certum sciri nequaquam potest, utrum Synodo isti adfuerit Emeritensis. Praeterea pr habile est, quum temporis celebrabatur id Concilium, cingnomines in Hispania Praesules duos fuisse a cujus rei eXemplum praebent aliae Synodi Τoletanae; immo prima eadem in Synodo Lampadii duo, primus decimo, alter sextodec, mo loco subscribunt. Quod si eodem tempore, eodemque
325쪽
CHR in Concilio duo inveniuntur Lampadii, qui ambo, quoniam aderant, subscripsere ι quidni duo etiam Patruini fuerint , unus Toletanus Episcopus, qui quod adfuerit Concilio o, signarit primo loco, Emeritensis alter , qui non advenerit Concilium, proindeque haud subscripserit i Α me ne min, ma quidem difficultas est. Quare imbecillitas argumenti fiteVidens, ea tantum haerentis conjectura , quod Emeritensis Episcopus, Patruinus nomine, floreret id temporis: indeque illatio ea fit, Patruinum, qui subscribit in Synodo Toletana, Emeritensem, non Toletanum Praesulem extitisse . VI. Omitto illud dicere, mihi valde improbari, quod Concilii hujus tempore Patruinus ullus fuerit Praesul Emeritae , cujus in D. Innocentii literis mentio fiat. Εae mihi literae videntur certe rescriptae petitoriis Conciliis cujus meae opinionis veritas, si earum sententia expendatur, elucescet: eidemque gravissimi patrocinantur Auctores penes Card. Aguirre, quos idem sequitur, tametsi non me fugit, secus
Pammiana. oo. Pagium sentire atque nostri Scriptores, non paucis in rebus.
Absoluta jam Synodo, quae anno qγγ. celebrata fuit Calem dis Septembribus, aliquot licet dies absolvendae opus fuerint , Romam proficiscuntur Hilarius Episcopus, qui eidem Synodo subscripsit, & Elpidius Presbyter cum actis Concilii, aliisque aliorum Episcoporum questubus, quos inter Gregorii Emeritensis a tuque ex D. Innocentii literis constat. Animadverto igitur. Aliquod prosecto, neque id breve temporis spatium necessarium fuit, quo Gregorius Emeritae jam Episcopus, suaeque Dioecesis curam exercens periculum faceret corruptorum ejusdem morum, iisque corrigendis insisteret, qua ipse foret prudentia suamque mox irritam soli, citudinem videns, deliberaret consilium petere a Pontifice , quid rei agendum, quidve remedii adhibendum sibi esset, ut ejusmodi corruptelae occurreret. Hoc minime dubium videtur. Quum Synodo absoluta Legati duo sic enim nuncupari possunt Romam prosecti sunt, tum plane Gregorii
consultationem, seu expostulationem una cum actis Concilii advexerunt. Itaque per ea tempora non Patruinus Emerbiae erat Praesul, sed Gregorius in ejus locum suffectus amica fuerat, non enim credibile est Patruinum Praedecesi rem Gregorii adhuc vivere, quum id Concilium est habitum.
Sed hac de re quidquid sit, alio loco, ut sum pollicitus, dispin
326쪽
VII. Exemplo, inquam, non utar Patmini, namquα, in hac Synodo fuerit, necne Toletanus Praesul Μetropolita, seu Primas) ratio alia nulla, praeter consecrationis antiquitatem, est habita. Qui mos in Hispania viguit multos inde annos, donec Bracarense Concilium anno 36O. decrevit, Metropolitanum caeteris omnibus Suffraganeis Episcopis praeire, ratione hos inter antiquioris ordinationis servata, quatenus alii aliis praeserri deberent. Placuit sic legitur Can ne sexto ut confirmato Metropolitani Episcopi Mimatu , caeteri
Episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendide erat locum. Quod si hoc in Provinciali Concilio ejusmodi Decretum necessarium fuit, ut Μetropolitae locum dese rent Episcopi Suffraganei, siqui sorte eorum antiquior o dinatione esset ipsemet Metropolitano, ecquis dubitet, quinea tempestate viguerit mos & consuetudo, ut, quotiescumque Regni Praesules convocarentur, eorum antiquior potiori loco sederet Cujus rei est argumentum evidens, quod in Illyberitana Synodo Accitanus Episcopus sedit, atque subscripsit primus omnium, quanquam ea non haberetur sua in Dioecesi ; quod certe cur fieret ratio nulla adduci potest, nisi ordinatione aliis antiquiorem eum fuisses. VIII. Concilii hujus, licet Provincialis Suffragane
rum tantummodo Bracarensium Decretum, utpote aequis simum provinciae omnes Hispanienses accepere , ampleXaeque sunt ; ac deinde Μetropolitae caeteris Episcopis provinciae sede, & subscriptione praeiverunt, ordinationis antiquitatem aliis observantibus. Et sicuti antequam Bracarensis ista Synodus haberetur, non quia priori loco subscriptio in Conciliis occurreret Praesulis certi, inferri inde poterat Primatem ipsum, seu Metropolitanum Provinciae enitisse a nec alio ordine in alia Synodo reperto & sedendi. & subscribendi, nullum Praesulem in Provincia intropolitanum fuisse: ita non paucis in Conciliis Nationum primis, quod discrimen offenditur inter Μetropolitarum subscriptiones , omnium aequalitatem id notat, nec vetat, quin eorum albquis inter Nationis Praesules esset Primas: facile quippe est creditu ,jura singula Primatus nondum fuisse declarata, d nec omnia cum tempore adhiberi sunt coepta, quemadmodum Metropolitani jura a Bracarensi Concilio, ut mox dicebam , vigere coeperunt. IX.
327쪽
IX. Verum enimvero praeter Patruini eXemplum alia suppetunt praeclarissima Gothorum tempore, quorum nonnulla commemorat Hispalensis Ecclesia ea tamen aliis admiscens, eorumque evidentiam leViter attingens, adeo ut e rum evidentiam turba aliorum Obterere velle videatur. R
censet Praesules, qui Toletanis Conciliis praefuerunt, habens discrimen inter Nationalia, & Provincialia a veniensque ad decimum, quod fuit Nationale, primum Omnium ait se, scribere Eugenium, quia nempe aliis erat antiquior: namque Metropolitae duo, qui sequebantur, Fugitivus Hispalen- 11s secundo loco, & Fructuosus Bracarensis tertio, nomina erant, docet eadem Ecclesia Hispalensis, eodem in Concilio tum primum cognita. Qua quidem animadversione ca iam se aperte credidit demonstrasse, cur Toletanus Praesul primo loco subscriberet. Quum vero ad seXtumdecimum pervenit: Firma, inquit, Primero Felix, que de Se villa sue tra sudari d Toleri por aCer depuesio en este Concilio ci Sisberto Segundo, Faustino de S illa tradadari de Traga por ese mismo Concilio: tercero, Maximo de Merida 3 quarto, Hera de Tarragona; quinto , Felix de Traga. Latine idem redditur. se Pri- ,, mo loco subscribit Felix Hispali Toletum translatus, obia depositum hac in Synodo: Sisbertum. . . Secundo, Faust, nus Hispalensis Bracarensi eX civitate translatus ab eademia Synodo: tertio, Maximus Emeritensis : quarto, Verabis Tarraconensis: quinto, FeliX Bracarensis.
X. Quae quum ita sint, quaero: quum in ista Synodo
Felix in Toletanum Archiepiscopum recens electus omnium primus subscribat, quin eXhibet causam Ecclesia Hispale sis, cur factum itat Num quia antiquior, eo quod aliorum quatuor Metropolitarum subscriptiones aliis in Conciliis
haud inveniantur, Felicis autem e converso antiquiora Comcilia praeseseranti Μinime id quidem. Ratio autem praesto est: nomen scilicet Felicis Episcopi Hispalensis hoc primum
in Concilio reperitur, dum Toletum translatus legitur, ac primo loco subscribens ante Μetropolitanos Hispalensem , Emeritensem, Tarraconensem, & Bracarensem, prout facti
evidentia comprobatur. Ut Vero rem Omnes teneant, monitum volo Lectorem meum, quod Synodo in praecedenti quinque ante annos celebrata Hispalenssis erat Praesul Flore- sindus, Bracarensis Faustinus, Emeritensis Μ imus; in hac
328쪽
hac autem Felix, qui in Floresindi locum erat suffectus imira quinque eos annos, statim atque ob Sisbertum deposse tum ad Toletanam Sedem transiit, tum Synodo praefuit , tum Metropolitanos omnes qui aderant huic, adfuerantque superiori Concilio, anteivit, licti antiquiores. Haec minime latuerunt Ecclesiam Hispalensem; nam , praeterquam quod per se factum est evidens, Em. Aguirre sedulo id animadvertit .
num. sis. Omnes hi quin ue Metropolitani ordinati fuerunt , prius Immquam Felix in Metropolitanum eligeretur. Hoc contigit ahquam 'ro post , mortuo Flore do titypalensi, cui successe idem Felix in
ea Sede . Tutet itaque Faustinum Bracarensem, o Maximum Emeritessem, antiquiores Metropolitanos suis e Felice illo Toletano, qui in Concilio decim exto translatus ex Sede Hispalensi ad Tol tanam ob depositionem Siderii, praefuit eidem S nodo, ac subsicripsit ante re aena Fausinitan, o Maximum. Eius autem praelationis nulla alia ratio idonea asterri potes , quam ex speciali digni, late Primatus collata Praefulibus Tolesi urbis Regiae. Quod sane Eminentissimi viri testimonium, quum adeo manifestum sit, tamque conspicua ejus veritas, secerni ab aliis aequum erat. XII. Hinc vero argumentum elicitur, quod perquam difficulter infirmari poterit. Felix Toletanus Praesul jure , atque auctoritate sacrorum Canonum principem habuit locum, primusque subscripsit in hoc Nationali Concilio: a qui jus illud ordinationis antiquitate inhaerere non poterat, nam omnium, aut pene omnium vere Μetropolitarum is erat novissimus: neque aliud cogitari nomen potest, quam jus Primatis, quodniit adeptus,statim atque Toletanus Pra sui renunciatus est. Constat igitur, Toletanos Praesules Metropolitis omnibus aut antiquioribus ordinatione, aut secus,
praestitisse & sede, & subscriptione in Conciliis Toleti h lbitis. Et quoniam exemplis utimur minime dubiis, pro comperto est habendum, quod potissima praesidendi causa mutitis in Conciliis Toleti celebratis, ut dictum est, fuerit Primatialis dignitas jam explicatior, quam antea, suaque jam habens jura magis perspicua, fortasse etiam antea multo in Toletana Ecclesia constituta, atque firmata ι quod nobis est satis in praesentia ad ea, quae proposuimus, roboranda. XΙΙΙ. Felice autem nondum discedamuS, etenim
329쪽
CAP QPatrum Concilii verbis circa ejus electionem, argumen' tum ducitur non vulgare ad rem nostram. Cujus perspiciendi gratia, considerari oportet, quod Synodi hujus Nation, lis sub ipsum initium agi est coeptum de Sisberto Toletano Archiepiscopo, quem conspirasse in Regem Egicam tum
testes, tum proprio reus ipse ore comprobarunt. Et quemadmodum antiquorum Decretis Conciliorum, Toletani quarti, quinti, sexti, & decimi cautum erat, ut perduellionis reus e gradu & dignitate deponeretur, a communione amoV retur , bona ejus fisco addicerentur, deportaretur. ac Pe petuo carcere damnaretur ι ita haec Synodus in Sisbertum animadverti oportere decrevit. Totum id patet ex ejusdem me, set. M. Synodi f. 9. num. qq. & qs. g. Ita num. 3I. & sa. ubi se
'' tentia, ac depositio Sisberti legitur, poenisque omnibus damnatio , quas praedicta Concilia sanxerunt. XIV. Hoc posito audiamus, quod ad Felicis electionem laectat, quid sentiat Synodus: namque ex ejus verbis firmis
rimum lucitur argumentum Toletani Primatus. Ea vero sunt hujusmodi: Ideo non coninuit, nos prius Concilium incho re, nis illo prius Canonica, o legali censura multato, in loco ejus alius 1uerit Arogatus Toletanae Sessis Cathedram tenturus. m. a. 33. XV. Item numero insequenti: Quoniam fatente Domino, Concilium est quocitius inchoandum , secundum praeelectionem, aseque auctoritatem dicti Domini nostri, secundum quam in praeteritis jussi, Venerabilem Fratrem nostrum Felicem inspalios Sedis Episcopum de praedicta Sede Toletana,jure debito, curam gerere,
nostro eum. . . reservans Decreto firmandum ι ob id nos cum com
sensu cieri, ac populi ad sepe dictam Toletanam Sedem pertinemus, prassi in Venerabilem Fratrem nostrum Felicem Episcopum de Usipalensi Sede, quam hactenus rexit, in Toletanam sedem
canonice transcendimus. Hinc quae sequuntur argumenta eliciuntur.
XVI. Primum. Nisi Toletanum Archiepiscopum praeesse Concilio fuisset opus , nihil erat, cur illud inchoare congruum non esset, ante Archiepiscopi electionem. M Concilium non congruere ait ordiri acta, & decreta, donec in Toletana Sede aliquis constitueretur e Archiepiscopi ergo Toletani praesentia prorsus erat necessaria Concilio. Qua ex necessitate insertur totius Ecclesiae Hispaniensis caput eum fuisse, quod perinde est, ac Primatem esse. E verbis igitur
330쪽
Concilii constat Toletanum Archiepiscopum ea tempestate Hispaniarum Primatem suisse. Argumentum patet, meoque instituto satisfecero, si primi *llogismi majorem propositionem probavero, minoremque, quam scholae dicunt subsumtam. Haec quidem probationis non indiget; non enim alia ex causa generale Concilium universalis Ecclesiae nocesse habet, ut summus Pontifex aut per se, aut per L gatos praesideat, nisi quia universalis Ecclesiae caput est Summus Ponti sex. XVII. Hac plane de causa Hispanienses Patres, quibus Galli, atque Itali adhaesere , in Synodo Constantiensi exclamabant, ut quanto us Romanus Pontifex eligeretur, capite enim expertes quod praeesset, certum, ac mimime dinbium habere Concilium non poterant: haberi posse ceditum Concilium deficiente capite. Super hoc adeundi Em. Slam dratus sua in Gallia vindicata, & Emmanuel a Schelestrate ad Concilium Constanti ense. Necessitas ergo eligendi T letanum Archiepiscopum uti Concilio praeesset post ejus electionem inchoando, est argumentum evidens, fuisse ipsum totius Ecclesiae Hispaniensis caput. Profecto si Praeses, caputque Concilii esse alius poterat, haud opus erat Toletanum Archiepiscopum eligere, antequam agere & decernere ordirentur Patres de Dogmatibus, se morum reformatione,
deque Ecclesiastica disciplina. XVIII. Hac eadem ratione major syllogismi propositio lautissime comprobatur. Enimvero quum necessarium omnino esset, ut Toletanus Archiepiscopus Concilio prae- foret, ecquid tandem necessarium seu congruum fuit, ut is adesset Num Drtasse ut numero Episcoporum accessio unius fieret, unoque plus Concilium esset frequens Minime vero: certum est enim hac in Synodo Patrum numerum non esse auctum ; quum constet Felicem alium Portu-Calensem Episcopum fuisse in Bracarensem electum, eaque occasione pri rem titulum retinuisse, unde in eo Concilio se subscripsit: Metropolitanum Bracarensem, Portu alensem Episcopum.
Nonne igitur tenebimus quis deseret, aut quare gravissimi illi Patres necessarium duxerint ad Synodum inchoamdam, ut Toletanae Ecclesiae suus esset Archiepiscopus t Νuulus certe deerat, neque ego assequor mente quis dici possit defuisse praeter eum, qui Concilio praeesset, ne Acephalum
