장음표시 사용
121쪽
ρ Initas invi exstilam Lusitanis tulerant hos enim Princeps Regni Laar securitati suae hospites adsciverat,illo tempore orientalis Oceani domitores) libere merces quasvis inferendi & educendi potestatem naisti sunt, cum promissa Gamronensis te- Ionii parte media; quamvis accepto quotannis congiario mille tomanorum vix quinta praetensionis parto acquiescant. Lusitani, ex quo occupata deseruere littora,
Commerciorum quoque libertate gaudent, dc dimidiam praetendunt Congenses portorii partem, ex pacto abdicati Juris in Insulam Bahren, unionumque ibidem collectionem. Batavorum candor meruit, Ut libere merces ΣOooo
Tomanorum pretii sconnivetur ad 1 ooo) portum Vendendas invehant annuatim, & per mediterraneas tranS- ferant sthecensura; si quid hanc summam eXsuperet,Uectigale habetur,ita ut denis redimenda sint centena singula. Galli, quantumvis de libertate participent, supplici-bUS munerumque nervis impetrata, rarius modo adveniunt; Nationes ceterae nunquam. Syah bander munere defunctus reddit Praesidi camerarum Chaseeh rationem, receptorum ingerendam matriculae, pecuniamque fisco deponit, sacratam domus Regiae eXpensis ; Ea ex portu Gamronen si, quem Bander Abas, a Rege instructore vocant , Votannis exhibet decies circiter mille tomanos; vectigal hanc summa aon attingit; minus Ri-kele, cujus vadum hodie onerarias non admittit. Alter vectigalium fons sunt telonia,quae in viis publicis peregrinantes exsolvunt, mercium supellectiliumque nomine, quas inde, non rotis, nam eas regio ViX novit sed camelorum & mulorum tergis deducunt. Census hie dicitur quasi viae custodibus tributus. Hos cura summi Principis eo fine introduxerat, ut armati in pylis excubarent, pro securitate iter facientium mercatorum; Loco mercedis permisit leve aliquod pretium de jumentis illuc transeuntibus exigendum. Cujus vero tam
122쪽
facile & ultro affluentis fructium ipsa deinde Maiestas telonii nomine sibi vindicavit atque adeo aggravavit, ut
non contemnendam aerarii partem hodie constituat. Tertiam redituum classem constituunt strenae annuae,
quas in univeri Regno insi1gniores Praefecti, velut ho magii vel tributi loco, mittunt amplissimas, & in ipso vertentis anni auspicio Maiestati exhibenda curant. Magnum inde augmentum thesaurus percipit, qubd munus vel unius Archis atrapae Beglerbσὶ valere circiter bis mille tomanos debeat, partim exhibendum in aere, partim in mercibus suae Provinciae genuinis, sed vel Rege dignis, vel usui saltem domus Regiae idoneis. Minus conferunt Chani notae minoris; tum Suilliani, Vasiri, &si qui praeterea ad hujus arae sacrificia obstringuntur. Nam deter minatum singulis est pretium muneris ferendi, eX conditione Provinciae suae, vel spartae, quam gerit. Huc refer& cetera dona,quae passim,pro conciliando Principe,quOvis offeruntur tempore alio.Qartum genus, terrae montium* viscera tribuunt. Margaritas quondam generabat Sinus maris circa Orm sium, nunc eas circa Insulam fabren indulget pretiosissimas. Turchesias, in distriinu MDabuur, illustres cedit Provincia Chorasanum,sive Chorasmia,non omni tempore colligi a Rege indultas. Auri & argenti venas plures exhibent Provinciae, sed cuius eruere medullam, nostra aetas ausa amplius non es de operae pretio incerta. Ora
mania passim cupri fodinas habet ditissimas,cujus metallum cupxo Japonico mitigari hactenus debuit, nunc ad sibi persectionem ope exotica amplius non eget. Idem in orasano quoque inveniunt. yesis plumbum offert argento gravidum: Quod & ipsum impertitur Provincia
Lirmaan,sive Caramania. Ferrum cedit Provincia Chorasanum, parcius aliae. Arsindoum, oppidulum Issalianensis districtus, Pulaad in confinio exhibet, i. e. chal
123쪽
Ammiatatum exoticarum bem, quem vocant damascenatum, dc flammis albicantibus egregie Variegatum, nil ei pretio cedens, quod copiosum eX Gol onia, Regno Indiae, mittitur. Salenitro S sulphure nativo abundat districtus utrumque & alii copiose ferunt. De Mercurio dc Antimonio idem tenendum esst. Sale culinari, tum petroso, tum sole eXcocto, ViX ulla caret Provincia. Naphtham, cum insigni lucrocopiosissimam indulget campus, circa urbem Bacha, pauciorem circa Siluster. Major pecuniae vis redundat ex ipsita fluminibus,quorum parcus liquor, per cataractas divisus, agricolis pretio dispescitur, quo lubet per incilia deferendus. Solam Araxem, dum rura perfluit Persepolitana, aerario Regio quotannis ferre mille aliquot tomanos, asseverabat loci Satrapa. Iuintum genus voco quaestus venere os vel miXtos, Velut iOOOO tomanos annuos, quos Rex ex solis ducit lupanaribus. Solus Isiphatianensium syllabus meretricum harum Is OOo numerat, quae tributum solvunt 6oOo tomanorum. Cui adde locaria ex Regiis missiliis OK r- mansera) balneis, domibus, foris. Huc spectati te jese, sive census capitum, quem ex spirituali lege
pendere debent puberes Cnristiani subditi, nimirum unum auri Mushal, sive scrupulos circiter quatuor. Refero huc δc censum , quem in civitatibus opifices, &Tullicari quem mercatores solvunt. Postremam classem constituo bona confiscata eorum, quos perdidit ira Principis. In despotico hoc Imperio insolens non est, in hunc lapidem impingi. Levem ste-pe errorem capitis diminutio sequitur; nec capite damnati solum, sed si rigorem observet, consanguinebrum quoque haereditates fiscus sibi vendicat. Summam omnium redituum dissicile est definire,ex
solis vectigalibus & fundis si1 pro quolibet jugere fertilὲ
124쪽
Fasciculus I. 9 computentur quinque Abassi, i. e. decem argenti drachmae) probabiliter exsurgere dicuntur 4 Coo Tomani,
i. e. 'OoOooo Unciales, vel amplius. Quid cetera ferant genera, accurate non licet assequi, cumeandem quotannis mensuram non impleant.
Reditibus expositis, non alienum seret de annuis quoque expenssis dicere. Sed quis ea determinabit φ Prout quis ad gerenda bella, condenda opera magnifica, instituendos ludos publicos, &in varium luXum proclivior
est, ita etiam mensuram redituum annUorum, atque aerarii vires exhaurit. Quod ipsum vero de continentia Regentis Alamanni nefas sit assirmare. Ordinaria enim Regum expensa absumere omnem Vim redituum non possunt: Ea autem potissimium respiciunt stipendia ministrorum dc militum; impendia ossicinarum Domus Regiae, pro vestitu, supellectili & tapetibus instaurandis, vel noViter conficiendis; conservationem palatiorum & sortorum; convivia publica, dc gynaecei, privatique triclinii epulas. Plura silebo, nec enim expensorum rationeS per sequi, mihi propossitum, vel in proclivi est. Saltem de falariis pro colophone hujus materiae docebo; ea triplicis esse generis: Alia enim vocantur Tamit, seu Tbuul, qualia sunt pagi, praedia, vel fundi, qui dantur ministris Regii 'ut durante servitio,eorum possessione & annona gaudeant. Atque haec omnium fructuosissima habentur,
quod fundi illi usum fructum posses ri ferant, stipendio majorem, duplo quidem plerisque in locis, quintuplo circa Is fallanum, sextuplo circa Casianum dc Silirasum, & in quibusdam locis octuplo. Alia dicuntur Hameh Saleb, qualia sunt fundi, qui proventum suo hospiti saltem reddunt falario aequalem. Alia appellantur Baraat, id est, assignationes chartaceae, quibus instruuntur alii, ut eX
125쪽
rituales dc bonorum spiritualiuadministra
Amoenitatum exoticarum diilitis locis a colonis & publicanis summam stipendii sui colligant; qualiter in Regno errabundi stipem potius videntur , quam stipendium colligere. Inter hos pauci sunt, qui a Provinciarum Directore aliquo, rarissimi qui ex Regis aerario mercedem nonnunquam accipiant.
Antistites spirituales. AEdificia sacra.
egit Status complementum constituunt, non tam AU- lae ipsius,quam civitatis Regiae Magnates; nimirum Judices spirituales & Praefecti templorum. Agmen ducit Sedr, Bris Legumq; ter maximus interpres, simulae Religionis S uallico Mahhammeianae,quas centrum O υitalis facultas; id enim indigitatur appellatione quodlectus proprie stignificat. Nimiru is esse ambit apud , gentem suam, qui est Musti, seu Pontifex, apud Turcos: quo tamen noster hic magis censendus est secularis, qui relicta Patriarchali cathedra non unquam transire solet adseculare Antistitium Regni. Vulgus illum vocat Mπὼb, i. e. summum Regis) Vicarium; Cui titulo ob functionis reverentiam connivet ipse Vicarius Memadauleth, nec locum superiorem invidet vocato in Consessum Regis. Hicjustitiae infallibilis, quod credunt, Apollo Delphicus, ex tripode Juris Canonici Mahhammedani, civiles quaestiones & litigantium controversias absolute dirimit, ut , non a domestico judicii sui decreto ulla detur ad tribunal aliud provocatio. Praecipua autem functionis Pontifiealis pars in eo posita est, ut disipenset reditus eorum bonorum, quae ad pias causas legata stini. Sacrarum igitur aedi-
126쪽
Fascictilus I. aedium, scholarum publicarum & sartistorum sepulcnrorum, ut ipse summi gerit Inspectoris nomen, ita quoque eorum ministris, praepositis, custodibus, professoribus, studiossis, alumnis & Molis, eve religiosis quibusvis, stipendia & beneficia decernit, auget, minuit, aufert, pro affectu suo Zc unius cujusque meritis. Pari auctoritate praefecturas inter religiosos totius Regni Ipse pro arbitratu confert, vel conferri annuit, per spirituales loci cujusque praesules. Opimam hanc & ab omnibus religiosis Venerandae Dignitatis spartam Rex nemini conferre, nisi genero vel amni, solet. Pendent ab rius jussit, cum plures alii, tum praecipue ossiciales duo primariae notae;
nimirum: Musausi Mohus at, i. e. Superin- Superi
tendens Camerarum , quae in syllabos referunt bonorum sacrorum nomina & conditiones; simul atque annuas subducunt redituum & eXpensarum rationes: Et . Mutefaddi Mohinaat. Is est Thesau a Thoaur rius redituum, quos recipit, & ad Sedri placitum dist i buit; Dicuntur illi quotannis summam referre cenities mille tomanorum, sive uncialium 12soooo. Interest hic etiam meminisse.
λυ . Vesri Mohuj at, i. e. uuaestoris legar
torum; quem non nunquam Reges mortuo Patr1archae Vicarium substituere, quo in sese Vacantis emolumenta ossicii, quam maxime redundarent, non deficiente interim, qui administrationis curam gereret. Pontificalem, si sic appellare licet, quaesturam, Rex hodiernus' anno Christi 167o partitus, geminos introduXit, generum &assinem, Legatorum antistites; unum
Sedr memalth, seu Dissensatorem bono -
127쪽
roo Amoenitatuni exoticarum rum, quae passim a personis particularibus in Regno universo; alterum
o A P. rum,' quae ab ipsis Regibus pie legata sunt. Uterque eorum facultatem habet domi suae civiles causas decidendi, ad normam iuris spiritualis, nec ab eorum sententia provocari ad aliud judicium potest. Infelix fatum hujus
Patriarchae non possum hic quin inseram. Luitis ultra triennium invidiam Regis, qui eum anno Christi 168o anservari in praetorio mandavit. Ibi plantas pedum, pro more regionis, scipionibus percusserunt lictores quotidie, donec ungues digitis abscederent, di foeda tot vibicibus crura elephg0tinam induerent figuram. Nuper admodum detecta innocentia, moduS poenae impositus est, & ipsi licet nondum dimisso, bona, quae fiscus vendi . carat, remissa sunt. Hanc Illi technam struxerat Syeichel Ulam Provinciae Lirmaan; qui exutus ossicio, ut i Iionis jure in perditorem suum Serenissimi inclementiam converteret, sceleratam Viam in editur; curans famosas iri Regem nefandae lasciviae imagines pingi, quas, infasciculum aptatas, claudit inimici sui sigillo, astu nescio per ancillam subrepto, ut narrant alii, an imitatione ex sculpto. Fasciculum deinde Regio titulo, cum cautione, ne quis alius frangeret,inscriptum, ita eXponit, ne manum evitare alicujus posset, qui eXhiberet. Turpi imaginum specie quas inter una reserebat sedentem in assino Majestatem P Rex excandescens, auctbrem esse conjicit amnem suum; & ex sigillo idem perstiasus, vindicandi criminis confessionem extorquere Vinculis & verberibus voluit , donec patrator, ipse sceleris sui sprex, cogeretur immerentis subire manicas, dc sortem, quam meruerat. A tempore quo dignitat em amisit Sedr chyeh, Legatorum Re giorum curam,R gerit, gavisurus ipse amplo facillimae
128쪽
administrationis fructu TInsuper alii dantur Juris & Religionis summi Interpretes duo ; a Sedro, sed cum approbatione Regis, constituti: mmirum *eich et I flaam
Religionissidelium; quaestiones & controverssias fidei resolvit,& ex spirituali Lege lites quo definit civiles. Nomen ab Ismaele ducitur, modernae Prosapiae primo Rege, qui avitae opinionis schisma auctoritate Regia fundavit, atque armis propagaVit. fi, Ddicem significat causarum civilium spiritualem. Hic ordine licet cedat Seniori, par tamen utriusque functio, par dignitas est judicii, a quo ad aliud
non datur provocatio. Causae, quae utrobique prout etiam in Sedrorum tribunalibus aguntur,contractus,venditiones, emptiones, matrimonia, divortia ac paris farinae sunt; quarum Judex, auditis utrinque rationibus, testibus, circiumstantiis, perbrevi temoris compendio sententiam dicit: nullo limites ingrediente rabula, procuratore vel notario, qui litem possit &justitiae tenorem protrahere. Aetiones de sanguine, homicidiis, violentia illata, rapinis, furtis, ad fora spectant criminalia Judicum, quos stapra recensui, Divanbσὶ dc Darogis. Ex his, quae induxi, Judiciis Civilibus, praevalere auctoritate solet, re a litigantibus maxime frequentari illius, de quo constiterit, quod majorem prae ceteris Gratiam summi Principis obtineat. Et tanquam ad hunc modulum dignitas personae mensuranda sit. Mareschallus in convivio Regio assignare tum ex Sedris,tum eX modo disctis Iudicibus sedem audet potiorem ill quem Regiis oculis cariorem noverit. Sciendum: utriusque nominiSJudicem non saltem in hac Regia metropoli, sed in ceteris
129쪽
quoque proVinciarum emporiis Justitiae praesidere; quin vero in minoribus civitatibus nunquam deesse Lasi: Instrumenta enim, civiles contractus, Mandata Regia, dc quicquid in humana societate scripto firmatur, id omne a spiritualis Judicis sigillo mutuare auctoritatem debet; proinde civitates alterutrius praesentia carere haud pose
Omnes antistites illos auctoritate antecellit Legum quidam peritus, decoratus eminentissimae sanctitatis &primatum inter fideles significante titulo MugJQuem ad fastigium limus dignitatis, non Gratia summi Principis, non Cleri, non Procerum suffragia, sed lento gradu tacitus quidam elevavit consensus, atque publica ob excellentem tum eruditionem, tum sanctitatem aestimatio universi populi. Creditur esse in ingenio ejus tribunal infallibile, decidendi omnes casus conscientiae, resolvendi Religionis dubia & controversias, exponendi Alcoranum, id est, Biblia Mahhammerina, &Hadies , 1d. Nomina Prophetae Imamorum ; Et quod mireris, Theologorum concors opinio eo absurditatis delabitur, quam & persuasa credit populi simplicitas, Ipsi in
Μalilianamedanos imperium tanquam vero Musulman rnorum Pontifici, jure divino competere; saltem Regi incumbere negotium eXecutionis,atque observantiam Pontificalis arbitrii, ut illo volente acinacem stringat, nolente recondat, inconsultoque nihil ardui occipiat expediat ve in regimine fidelium, id est, inter Musulmannos sive Mahhammedanos. Durum in Majestatem assertum lAd quod fulciendum ita argumentantur: Siquidem, Mali hammedani divina ducuntur Voluntate, eam necense est mortalium cuipiam a Deo inspirari. Cui autem y an seculari Principi, mundi S corporis mancipioi Indignum
130쪽
gnurn commercio Divino hospitium t Non revelat Mens purissima intentiones suas,nisii mundissimi corporis animo, qui misso Voluptatibus aeViterno nuncio, sola gaudeat contemplatione Dei & rerium Divinarum, qui seipsum noscens, infelices doleat carceris sui conditiones, A in via versetur ad salutem aeternam. Solis itaque sanctis revelari voluntatem Dei; quondam Mamiae, i. e. Matthammedis in Pontificatu successbribus,nunc eorUm,
qui vices subeunt, Mu Jtehidis. Ab horum ore pendens,placita intelligat Divina is, cui populum suum Deus ac dirigendam illius Rempublicam commisit. Haec illi Gravis momenti res est, apud populum universum tantae sanctitatis fiduciam assequi, quanta ad merendum decus Tituli, ter , quater , maximi sussiciat; nec enimalia ad metam hanc via, nisi per opinionem faventis populi contenditur: quam qui suscipiunt, si studia inspicas,
his incedere vestigiis comperies Exteriora omnia ad sanctitatis speciem componunt, in vita victuque continen tissimi, honorum abstinentes, nugarum fastidiosi, nulla de re sermocinaturi, nisi de aeternis & coele1 ibus. Discipulos permultos 1ibi Suada, doctrina S. benignitate conuitiant, quos domi suae,sive tardos, sive dociles,eadem humanitate, patientia erudiunt,nunquam vel in docendo taedium, vel in corrigendo iracundiae prodituri indicium. Sermonis in conversatione parci sunt, non nisi sententias loquentes, & alloquio lacessiti, verba reddentes plena ingenio & ne stare sanctitatis. Habitum gerunt eic pilis camelinis & caprinis teXtum, colore candentem; caput fasciatur tiara alba, quae faciem mentitur pallentem dc macilentiorem. Equitantes directis in terram oculis lente dc meditabundi incedunt, setvis stipati paucioribus, uno muli, cui insident; diictore, altero cum libris pedissequo. In templis; prae se thri cathedralibus, crebro'
