장음표시 사용
91쪽
όι Ammitatum exoticarim in faciem laudat, quo maxime delectatur natio ingenii dotes & pulchritudinem corporis admirando ; modo se
licitatem eius extollit; modo magnificentiam dc Virtutes praedicat: nec ab indecori & vitiorum laude abstinet,quibus indulgere Principem cognoverit. Nunc in eo occupatur, ut sineram Genealogiam eXtricando, Eum e Mah-hammedis sanguine progenitum demonstret; nunc, Ut facta cum ceteris collatione, Eum orbis totius maXimum& potentissimum Principem ostendat. Tristes nuncios
intrare limina palatii non permittit; ad Acheronta abire jubens Regiae tranquillitatis turbatores. Si quid periculi vel cal mitatum Reipublicae ingruat, quod suarum partium sit deferre, id larvata veritate sie narrat, ut vilescant imminutione damna, placeant jactantia successus perexsequi, & spe delectabili audientem erigant. En mei temporis exemplum: EX Bocharia praedones, factd in Chorasmiam irruptione, quater mille Persias fuderant. Haud reticendum praelium Director sic Regi retulit,ut suppresses a clade, velitationis titulo veniret, in qud, si qui nilictu ceciderint, ita ebat incertum adhue esse, cui parti magis fortuna faverit. Interim misit provinciae gubernatorcae xum amissa aliquot et pila, velut speeimina fortitudinis suae: quae longis infixa hastis, solenni pompa, qua sub anni βuspicio munera adducuntur, Regi oblata ac publico ostentata vidimus. Parilis fortunae plura adducerem, nisi unicus typus assentationis genium fatis exprimeret, doceret: Oportere eum, qui summi gerit officium ministri, etiam maXimi adulatorix personam agere, & probe nosse, etiam sinistros eventus ita interpretari, ut Regi, in i V etiam odiosa si referat, semper ipse placeat. Ad ceteras actoones: nihil deprehendo Praesidem solertius agere, Λ - quam Ut benefaciat amicis & consanguineis suis. il- σε le non dubitat, quovis modo extollere & maximis in rogno Oificiis praeficere; sive id quoque spectare ad suimet
92쪽
securitatem, sive etiam ad gloriam judicet, dum illustrem reddit fortunam & nomen familiae suae; sive in eo saltem sequatur affectus suos, quibus homines natura in sanguinem nostrum propendimus. Qu id si locus non Vacaverit ' Expeditum scias consilium esse, ut exturbet suis officiis alios. Rari enim sunt ex ministris publicis, quos ma gnus ille corycaeus non possit injustitiae, furtorum recontra fas administrati muneris convincere, & causam habere, quando volet. AmiCis in antistitio constitutis, nullum quod praestare possit majus officium est, nulla patrocinii gravior tessera, quam si eos Galat , id est, veste cauisshonorari' quotannis donari a Majestate curet. Lucem asserto dabitis de Galatis quaedam intercalavero. Magni res momenti est, a Monarcha Persico honorari veste. Non donat ea Rex alios, quam quos bene de se meritos ac Gratia singulari dignos autumat. Non raro Gani, Sul-rbani, Vestrii, dc cujuscunque nominis sint Provinciarum Urbiumque Directores, hunc habitum a summo Praeside auri summa & occultis precibus procurant, eo fine, ut sic decorati timeantur a seditiosis subditis ; qui hoc pacto non audent accus e injurias δc vexationes ejus, quem obtinere augusti judicii favorem persuasi sunt. Galatam duplex toga constituit, una stolae loco, altera pallii veniens, utraque ultra suras demissa dc ad habitum gentis facta ex panno aureo, argenteo, Attalico aut pretioso alio, flosculis distincto. Huic aliquando velamentum cepitis tuli-baan & femorale cingulum adjungitur, rarimme acinace aureuS. Transferendi muneris sparta non levis est, qua Praeses ornare suos domesticos amat, annuae merce-di,quam ob se ilia debebat, hujus beneficii fructum substituens. . Qua illi suppositione maxime gaudent, quia
multo majorem compensiationem ferunt a muneris Candidato, quam stipendium fuisset a suo Domino. His togis donatos dimittit Rex Persiae Legatos eXterorum I Pri
93쪽
Amoenisatum es fisarum Principum, Nec enim amicis Regiis aliud Regalis Gratiae insigne tribui in hac Aula unquam obtinuit. Solenne etiam Magnatibus est, ejusdem tituli pannum largiri iis, qui egregio ossicii a stu bene de se meruerant. Comperi, id eos facere, non tam gratiarum dc honoris, quam ostentationis causa: Cum liberalitatis laudi, imo magnificentiae, quisque hac regione studeat, etiam satis plebeius & inops. Medicis quoque, absoluta curation non raro a divitibus Galata, sostri vel loco, vel complemento datur. Ut de Praeside me eXpediam: Si forte comtingit, Habitum a Rege decerni, quibus non admodum bene coepit Athemadaulethus, si his gravius nocere ob innocentiam vel nolit, vel non possit,impediet saltem,ne munus mittatur destinatum. Ita vindeX tantum levio an, mos generosos eXcruciabit, frustrata meriti honoris expectatione: Imo, sic Praefectos interdum optimos, velut
Regiis oculis viluerint, subditorum contemptui & odio exponet: Nam qu6faVordc invidia summi Principis, eodem facile & populi inclinat. Ita magnus ille Minister circa aliorum fata sudans, dum ad passionum suarum la cem ea fabricare, dirigere, felicitare, pessumdare satagit,
ipse to satis infelici fruitur, & velut sub Sisyphi faxo
constitutus, vitam in inquietam agit &mOlestissimam. Emolumentum ex gravissima furestione habet satis amplum Satrapae eX obligatione stipendia tribuunt annua, pro qualitate Provinciae alii majora, minora alii. Iidem ex libertate insuper,& quicunque praeterea antist, tiis gaudent illastrioribus, munera annuatim mittunt,promercando favore eius, qui delinquentes deferre, vel illis Iatrocinari apud Regem, & hoc inscio suis quoque vir, us nocere vel prodesse potis est. Ηis, si nefas addideris
corruptionum, recepta annua summam Eooco Tomanorum, id est, et Ooco unciarum argenti, imo pro majori
94쪽
Directoris avariti A 3Cooo Tomanorum attingere, colligunt illi, qui in redituum cameris versantur; sed probabiliter saltem. Nam cum fere ex nefario reditu Magnates sustineantur, dissicile est, cujusque exactum assequi
IIabes hic summi ministri ideam in genere; congruum est ut hodierni, cui nomen est Syeich Ali Chao, personam quoque subjiciam. Is juvenis functi nes alias praeclare gessit, & contra Usbeeos quoque duYfuit militiae; In Regni praefecturam deinde suffectus ab Abas II; nunc quo haec scribo anno Chr. 1686. Vir canus & Frandis natu, octogenario proXimus, aetate tamen minime fractus: Nam equitat alacriter, largiter caena functioni publicae excubat solertissime,atque corporis animique actiones praestat bene sanus; Ingenium & mores quodammodo descripssisse videor, si eum natione z rd esse ex Pros pia Sensenech dixero. Gentem istam Persae a sua indole alienam asserunt, quin imo pertinatam, stupidam, austeram ct malitiosam. Si quibus Illum nascendi sors ex proprietatibus hisce imbuerit, id tamen Virtutibus aliis compenset. Nam pius, religiosus i&abstemius est, una vivit uXOre contentus, stup xum osor acerrimus. Justitiam colit strenue, corruptionibus pro iure torquendo ineXpugnabilis. Donorum cupidine ut hac parte vacat, ita in ceteris plus dec ro tena cior dc avarus est. In civium eXactione pro Regis aerario rigidus, imo siJudaei,Muliliani, C. Indi,& Armeni fuerint, aequo durior est. Satraparum & Praefectorurn audit lynceus, audax dc strenuus censor, negotiis eorum ultra suos circulos arbitria sua miscens, proinde Magnatibus ulter'
Perscina hodierni Memaad Daulethc
95쪽
suo rmis, ita etiam odiosius est. Consanguineos quos habet
splendidis donavit ossiciis: Fratrum primus Mirachuur basii, sive summus stabuli magister, alter Begler begi, seu supremus Satrapa Re gni ac fortalitii Candahaar, nunc in vitis esse desierunt. Ex duobus filiis unus Daro fetvim,sJudex civitatis Gubernator a b Urmaan Syabaan, juvenes decesserunt. Nepos ex fratre
sive Tebrisiensium Satrapa, &simul Serdaar, seu, ut honoris ergo vocatur, Sipabfalaar ope summus duX eXercitus viginti armatorum millium, quibuscum in Georgiar Turciaeque confinio, in utriusque
nationis terrorem, Otiosus commoratur. De ceteriS taceo ; Id solum insinuo, Regni oeconomiam magna parte a suis administrari, nec magis Regem ipsum, quam Regii Directoris familiam adorari. Luxum Persicum nihil curat; . parVO servorum comitatu equitat, vili serico, sed munde,indutus. Barbam gerit longiusculam, incanam, mangonio expertem, id est, arte Laud nigri cantem, pr0 more genti S. Vultu austerus est; nec in moribus quicquam generosi invenio; ex Vulgari ligno sculptum Mercurium hunc dixeris. Ceterum & Ha Di ipse est, i. e. talis, sui devotionis causa Meceam visitavit, sive lο- cum, quo Altissimo collocutus est, filium sacrificaturus Abraham, simul ac Mahhammedis sepulchrum, quod Me . dinae eXtat. Hoc Illi insolitae Gratiae per sacrum caput suum iuravit Serenissimus, quod quantopere ei succen fuerit imposterum, vitae tamen parcere velit. Securitate
96쪽
Mc fretus, Aulam liberius frequentati negotia publica tractat audentius, affectibus vehementius indHlget, ct magis curat timeri a Satrapis. Dicitur secretus Anni esse, i. e. Sectae Turcarum deditus. Qualiscunque religionis sit, certe continenter vivit, Legis suae strictissimus observator. Peregrinos haud amat; Astrologiam, vaticinia, novitates nil aestimat; Religionum alienarum osor est: non parum olim indigenas JudaeOS, Ethnicos quoque eXMU-thania, &Christianos ex Armenia, in hac metropoli habitantes, veXavit JUnior,n C Vel conciliatus muneribus,vel injuriarum inserendarum pertaesuS, Odit eOS, non premit amplius. Ab Europaeis Principibus tot Legati,qui Regem Europa,
ad sociale bellum invitavimus contra Turcos, qui Avo Babyloniam, fracta pace, eripuerant) hoc solo dissuasore nihil obtinuimus, sed ab eodem,Christianis victorias invidente, cum repulsa omnes dimissi sumus. Non mo ror ipsismet verbis Relationem claudere, quia S. Directoris animum, & genium Persarum quodammodo referunt, plenum judicii & dissimulatae vindictoae. Petitis vestris ut assurgat Rex Iruunt tauς Perssiam Vocant universam) nec saricitae cum Chond Laar, ita Tu cicum Imperatorem appellant) sanctitas, nec con ditio nostri temporis permittit. Praeterea obsunt locorum intervalla, ne, Irout foederatos decet, communicare auxialia confliaque, vel de alterius fortuna intenti e reci procari nuntia possint. Periculosam hanc esse societarem, aevum nos docuit Abassi Magni, qui Europaeisfoedera tuF, armorum onus humeris suis retinuit, cum fecissent
Christ ani cum communi hoste pacem, iocio nolento
97쪽
secti mn Susorum Aula, Directorem proxima dignitate excibDux sum- piunt tres militum summi Dyces. Primus est Praefe- militiae nobilioris antiquae equestris,quam X risi, i. e. armatos, vocant, inde risi basi dictus, i. e. armatorum caput. Hi ex Turcici sanguinis gente leguntur pastoritia, antiquitus ex Turhsan in Persiam advena, in cujus desertis illi cum tribuum suarum turmis palantes,Vitam pascendis ovibus consumunt:
Turst enim, quod Relat. I. dixi) sua lingua past0xem, Tur/saon pastorum regionem significat. Militia
haec constat equitibus, qui sunt sagittis,arcu dc lancea ar' mari, Viri Omnes proceri corporis,animique semper prae sentis ; Verum, quia memores prisci meriti in stemma Regium, Veterisque potentiae, qua late per Asiam dominabantur, mira turgent arrogantia: Olim quippe im munes degebant ipsius imperii dc potentiae Regum Per siae, in quorum territorio vivebant, freti praesidio inde' pendentis, qua pollebant, potestatis suae, dc sociali robore suarum tribuum, quarum nonnullae decies, aliae duo decies mille hominum societatem complectebantur, Obseqquentem unius praefecti jussibus. Hi sunt illi,quorum fi de 3c auxilio Regni Persici sceptrum haereditatemque adeptus est fundator hodierni Imperii, simul atque propa gator Imamicae Religionis Ismari Sephi: Pro quibus meritis eos nobilitate donavit, & inter indigenas praeroga tiva illa, ut posthabitis Persis, alios ad praefecturas Aulae Regnique admitteret, alios constitueret Regni Regiique
98쪽
eorporis milites praesidiarios, quos Luri si vocavimus. Hi in signum Nobilitatis, cum militant, Taads, sive mitra teguntur rubra, fastigio in planum orbem eXpanso, cujus medium palmaris longitudinis ostendit apicem ; superficies plicas exhibet duodecim, ad testandam hoc numero professionem Seistae Seficae, cui fidem spoponderant; nam haec totidem Imamorum, i. e. Matthammedis successorum, decretis nititur. Haec propter Turcae Otto
manni illos L ibalis, id est, aurea seu rubra capita,appellant: quo vero in opprobrium ficto nomine ipsi super-biunt, dc sese LisHbaro, quasi nobiliores di aurei capitis, Persas Vero per contumeliam Tadfii , T es , dc per vulgi abbreviationem Tat, Le. Arabiculas, sive Arabum filiolos, appellant. Ab iis initiis auctoritas eorum invaluit,adeo praepeti & valido incremento,ut sub- timeri deinde ab ipssis Regibus rubra haec capita coeperint; quippeed audaciae progressa, ut Re Mahhammedi odabenish frontem opponere, atque siliis eius necem parare non dubitaverint. apropter Cl dabendet filius Schab Abas I, incomparabilis prudentiae princeps, suo &Imperii commodo prospecturus, arrogia iam tribuum istarum, dc Ruri forum insimul vires dor uit; primoribus eorum, aliis e medio sublatis, aliis sua dignitate exutis, surrogatisque in locum mancipiis suis, quorum fidem
ausibus reliquorum opponeret. Pro roborando successu, praeterTurcorum,dupleX insuper creavit militare cor-PUS: eX mancipiis unum, alterum ex Persis; cujus graviori manu tutior, risorum suss deae habuit auctor,tatem dc potentiam, interim intaminata hirpis nobilitate.&praerogativa. Constituebant quondam ingentem sagittariorum eXercitum; hodie vix Iso vel 1 Cozo attingunt numerum.
Alter Dux est sculer est. Domἱnus
99쪽
Amoenitatim exoticarrem ma LI 0ω'um Haec maximam partem Christianorum
progenies sunt, ex Georgiana, Cyrcassa, Armena & qua- se Vis natione alia, quam haud fuscat coeli fervor, in mancipium impubis recepta, circumcisae deinde, dc ad militiam, Rege curatore, edocta. Equites quoque militant; pr aeter acinacem, lancea, arcu, & gravida sagittis pharetra, alii selopetis quoque instructi. Corpus hodie sistunt
priori aequale,. Vel non multo minus; nimirum quinde cim vel I8ooo circiter armatorum. Horum dexteritati Reges immunitatem suam credunt omnium tutissime.
Nihil enim de eorum inobedientia metuentam est, qui in fide & mancipio educati sunt; nihil de conspiratione, qui inter se assinitatis vel cognationis causam non habent. Optimo quoque consilio introducti, qui se palam opponant nobiliori Turcorum, Zc ex superbia antiquitatis dcinnata Juris opinione, sublestae fidei militiae. Summus Tertius est Tufenhilo agasi, id est, Da pod DominUS sclopetariorum. Haec ex rusticis dc operariis selecta est militia pedestris, prae ceteris mascula dc robusti femoris, ensibus Jc solopetis, dc nonnunquam pr0
ornatu) scutis instructa, corpus constituenS non minus 'OCoo armatorum. In campum, more desultorior lum,
equites comparent, desiliunt conspecto hoste, dc pedites militant. Ridentur ab equitibus,pedestris militiae insuetis, qui illos alas siemstir, i. e. herbam pro ensibus, percontemptum vocant. Utramque hanc militiam primus, quod dixi, ordinavit Chodabendet filius Abassus; Ille, cui ex utroque, tum praeclari regiminis, tum belli gloria, Magni cognomen dedit.
Duces in militari ordine sequitur Tubi ire fectui. bast, i. e. bombardarum Sc armorum magister generalis , qui ipse Sc marium inspectionem habet, Sc archithalassi munus, si classe militandum est. Verum, naves mi
100쪽
litares Persae non habent, nisi pro commerciis factas mi. nores, quibus Sinum & mare Caspium trajiciunt. Functio ejus non est gravis momenti aut molis; unde dignitate plurimis eX togato ordine inferior est: eum tamen, quod ex militari censu fit, hic sistere conveniens est. Apparatus bellicus reservatur in DEJebeb choneb, sive armamentario, quod exhibet castellum ut ber-ruh ; Curules autem machinae vix suppetunt: Pro Ornatu atrii Regii serviunt, quae a Lusitanis, olim Regno pulsis in Ormusio, Congo & Laro urbibus relicta sunt; pauciores pro defensione in fortalitiis invenies, credo decem omnino in Gamronensis ripae propugnaculiS, nec plures fortasse in castello Ormusiensi. Quas olim Dux Holsatiar miserat, eae in urbe Casbino ornant introitum
horti Regii. Omnibus illis superior est Sipab Maar,si-Ve Imperator generalis Regni, Praesidem dignitate excipiens. Sed eius perennitatem sequior aetas sustulit. Col- Iecto saltem triplicis militiae corpore creari, & finito bello rursus dimitti solet. Pariter, si expeditio singularis suscipienda venit, novus exercitui Dux Sardaar constituitur, qui & ipse rebus compositis exauctoratur. Ηabet hoc triplex militum genus suos quoque ChiliarchaS,
Centuriones & Decuriones, quos vocabulis eX TUrcia citatis Persarum enim vernacula militares terminOS non
Militia omnis, qua Persiae Maiestas hoc pacis tempore decoratur, per Regni provincias, quo sustentari commodius possit, distributa est; universa numerum superanSarmatorum 9OOOo; qui, si in armis non prostant, in chartis tamen dc catalogis rationum inveniuntur. Quando-
