Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

precum.

xo multatim baeoticsirim comparent ; precationis formam pluribus quam ceteri ceremoniis, A. majori abstractione mentis mussitantes: qua finita, se in aedis angulum recipiunt, i&eX turba considente alios rudimentis fidei imbuunt, alios theologiae sublimiora docent, & piis adhortationibus aliquot horas suspensos retinent Suadae suae admiratores. Ita in hoc stadio pedetentim inclarescentes, devinciunt omnium insensili successu amorem & benevolentiam, tandemque Pontificalem illum Religionis primatum, muto populi suffragio obtinent. Ne autem putaveris in proci iVi Corinthum iter esse; Hypocritam excellentissimi ingenii &doctrinae singularis esse oportet, qui ingreditur. VulgUS Persarum ait, laurea illa neminem redimiri, nisi septuaginta Scientiarum Magistrum. Quotquot autem jactitent

ignari multiplicatores, certum tamen est, apud ipsiam Μajestatem cum simulatam viri sanctitatem, tum Veram HUS& incomparabilem eruditionem, in magna veneratione

haberi, Nam admisso in Convivium Regium, considendi locus assignatur eodem ordine cum ipsa Majestate,saltem interiecto paucorum passuum intervallo. Si tamen de Regio affectu, quod res est, dicam; fucata haec aestimatio est, i fictus honor populo gratificandi causa; quem adeo sibi adhaerentem habet Theolog0rum Primas, ne quicquam Regi integrum permittatur in causa Religionis mutandi, Vel suscipiendi in regimine politico, quod ille sacris Legibus adversum essejudicaverit. Piisnamaas, Director publice orantium. dialis cum in multis aliis, tum praesertim in templis basilicis unus habetur, ut exemplo suo typum ostendat solennes preces dicendi, ad quas diebus, praesertim Veneri S, convenitur. Hic dum precationis ceremonias celebrat, phalangem hominum a tergo habet, satagentiuimorantis verba &actioines imitari: si genuflectit, flectunt;

132쪽

si1 pervicem inclinat, inclinant; si terram osculatur, & ipsi osculantur. Tot enim haec orationis formula gestuum varietatibus scatet, ut dissicile plurimis sit, eam sine ductore rite satis celebrare. Hos sibi directores praeficiunt

templi cujusque cives, non votis lectos, non ritu ordina-t09, nec praeVio tentatos eXamine, sed lento favore longoque tempore, ob devotionem, omnibus probatos. Si enim Pis)namasum abesse contingat, eX praesentibus maxime gelosus & industrius templi hospes vices absentis ut gerat, demum Sc mortui locum subeat, multis precibus

invitatur. Contingit eligi ut plurimum Sejid mir, i. e. talem, qui prognatus est ex stirpe Mahhammedis, quoad

parentem utrumque,Vel Charis i. e. qui prognatus quoad alterutrum: est enim uterque titulus, licet inter magnates parvi pendatur, apud multitudinem in magna Veneratione, velut index derivati sanguinis ab orbis totius maximo Propheta. Hic posthuma beneficentia prosapiam vindicaturus a calamitate, obligavit sectatores suos ad sol-Vendum Sahat, i. e. decimam partem facultatum suarum tribuendam Iniqua Lex obsequium non inuenit, nisi quod magnatibus, & qui divitiis abundant,solenne sit, unum ex Sejidis in suae domus societatem adoptare,eo fine, ut, beneficentiam dum in uno explent, quam in tota progenie debebant, intentioni Legis, ac suae conscientiae quodammodo satisfaciant. Omnium Pitynnamaas primus est Director orationis Regiae, in templo fori maximi primario, quod Serenissimo inscribitur. Solet functio deferri si quis fuerit. MutenVedi, AEdiliserorum,scilicet, qui conservationi sacrarum aedium, dc earum reditibus praepositus est. Per aedes intelligo, cum templa, tum sepulchra, sive sacella, quibus conditi si mi Imaam farib, i. e. Imamorum, nepotes , P , i. e. veteres doctores, tuin Reges, viri illu-o stres,

133쪽

1o6 Amoenitatum exoticarlim stres, miraculosi sancti, vel eruditione inclyti. Celebriora ex sanctorum sepulchris stini, quae extant in urbibus

Antecessorum legata ipse curat, & Mutetaesii generalis vices sustinet. In spiritualium quoque Catalogo sunt, licet aulicis haud accensendi: Mutaasin, Cantores, qui preces publicas mane, meridie & vesperi, vel soli, vel una cum sociis, eiulant, &quam possunt voce altissima declamant, constituti in summitate turrium, quae a veteribus eum in finem templis primariis adhuctae sunt. Malunt Isphahani ex templorum tectis decantare, indignantibus vicinis, quod eX tur ribus declamator possit uxores illarum conspicere. Lemre . Hinis, Sacerdotes illi, qui in sepulchrali sacello Coranum legunt, in memoriam & salutem defuncti. Hoc sanctorum & divitum exuviis contingit, per beneficium pro lectoribus, vel ab ipso defuncto, dum viveret, vel a posthumis legatum. Raro unus, plerumque plures uni sacello serviunt, qui labores horarum vicibus dividunt.

Jarubkάθ, is est, qui in illustri aliquos far, i. e. sepulchrali, sive in Mes PMdi Disameri id est,

cathedrali templo, Verrendi pavimenti curam gerit. NO-men apud nos vile est, apud Persas functio venerabilis &largo salario ornata, quam nemo non mola facile respuet. In transitu notamus: Mola vocabulum late patere, &de omnibus praedicari doctoribus, sacerdotibus, theologis, imo quibuscunque viris literatis, & scribis etiam. Unde quos proxime induximus antistites, magni Moia appellantur.

'ructurae II.

aedium. Templorum Mes Jed lateritia structura est, variam

134쪽

Fastibulus L U

riam, pro fundatoris conditione, magnitudinem & magnificentiam,nec eandem semper figuram referens. Saepe circa aream quadratam elongantur, cujus unum vel duo latera claudit, reliqua murus limitat. Aliquando sine impluvio exstructum, aedificii molem constituit compressam, paucis columnis niXam, luminis admittentem modicum per riscos affabre clathratos. Nonnunquam informi loco positum,struisturae figuram quoque informem& varie angulatam exhibet. Saepe turri superbit una vel gemina, cylindraeea, praecelsa, angusta. Frontispicium

fornice augusto HUaan vocant) hospites admittit,

cavoque lapide sub introitum reposito stagnantem eXhi-het, ut lotione se praeparent, qui oratum veniunt. Ostium non raro intercipitur asyli & sanctitatis indice catena, transversum pendente, quam os hari debent ingressuri,

relictis hic calceamentis, nisi& pergula prius, seu vestibulum quod aliquando solet) transeundum sit. Aream templi subdialem, coctili testellatam laterculo, cipe rivulus interfluit, alicubi in cisternam collectus, ne copia liquoris deficiat, quo abluere delicta, & ad preces fundendas praeparare corpus mandat lex Religionis. Facies templi, aream quae respicit, aliquando pariete orbata, columnis inssistit, pro uberiori admittenda luce. . Pavimentum gradu uno alterove elevatur, supra solum areae subdialis, ipsamque aedem uno vel gemino passu anticipat, inausum deambulationis & propter ornatum ; IntUS Verostoreis tapetibusve sternitur, vel totum, veI iis tantum locis, ubi orari solet. Paries interior nonnunqUam Vitreo lapide, stepius candore gypsi micat; aliquando sententiis Corani ornatur, magno & laborioso charactere pictis. Exulant enim imagines cum simulacris & omni nostrate pompa. Quicquid magnificentiae, quicquid DOrsecae & Eonicae artis intus desideras, id parietum compen-O , sat

135쪽

Io Amoenisatum exoticarum sat decor, & superba puritas. Paries Meccae ObversuS, semper refert Mehraab; ita vocatur facta in muro cavernula quaedam oblonga quadrata,semipedalis profunditatis, latitudinis pedalis, superius fornicata, quae ostendit situm civitatis sanctae ; ut ad eam, hoc signo eruditi, se convertant fundendis precibus occupati. In

Mesdseddi Dfama, seu templis basilicis,

Menber i ve suggestum videas,eX quo in luctu annuo auditur historia mortis & necis filiorum Aali. In aliis nonnunquam reposita invenias feretrum, vexilla, hastas &futiles quasdam machinas, quibus utuntur in funerum deductione, & si quis praeterea circuituS celebrandus Veniat. De Cathedralibus insuper notamus : quod in iis celebrare statis diebus debeat Gottoba, id est, oratio pro sanitate Regis. Principum Matthammedanorum singulare hoc Regale est, quo non gaudent inter illos alii, nisi qui summam potentiam &majestatem habent. Rusdem indolis preces Sihr vocant) diebus Veneris, in hac religione nefastis, decantare debent mitrati Regis satellites

yesabu Patet huic devotioni sacellum in lihil , seu asylo publico, prope Regiam. Templorum aemula sunt Mesaar, id est, Masso Iea, sive facesia sepulchralia, cum structura, tum sanctitate loci. Mire his superbit Persiarum deVotio, praecipue iis, quae condunt exuvias prosapiae Imamorum,quam V cant Maam sadeb. Sciendum enim Persas numerare duodecim Imamos, i. e. ter maximos Sacerdotes&Juri Consultos, qui in Chaliscat, i. e. in thro. Jcri re inmis, a Mali hammede instituti, tenore haereditariae successionis regnarunt, vitam emansi sanctissi

136쪽

mam, multisque inclytam miraculis; quibus hodienum extolli in caelum laudibus, atque precibus invocari meruerunt. apud Turcos minoris notae vocabulum

est, quemvis templi inspectorem significans Series Ima- morum haec est, sed Persis calculatin ibus, qui Abubahe-rum, mannum dc Omerum ad Larcis praemissOS, eX catalogo Pontificum suorum relegarunt: 1. Mortina Aali,

sicos sepultus est, videlicet in metropoli Corasianorum MVJhed. Haec civitas florem & celebritatem suam quam maxime sacris debet eXuviis, ad quas adorandas peregrinatores confluunt Musulmanni, sed praesertim Persiani

faitae; qui post Aali, dilectum Malitiamedis generum,& Dys eri suum plus videntur sanctitatis reponere in

uno Reyca, quam in ceteris Imamis omnibus : Inprimis credunt coec s fiducia adorationis hic posse recuperare Visum. Nam non raro Saeerdotes, ut advenarum fidei nconcilient, supponunt, qui visus orbitatem simulet, quo ipso, fictis precibus recuperato, turbam concitant admi ratorum, qui patientem per plateas cymbalis tympani que comitantibus circumducunt, velut in triumphum &laudem opitulatoris sui. In ea circuitione quisque hospitum tesseram reportaturus miraculi,particulam dece pit ex veste falsarii, utpote, quae conteXerat corpuS, in quod Mysta suam essundere virtutem dignatu est. Finito spectaculo actor ab aerarii praepositis nova Veste Scmuneribus donatus, dimittitur. Haec fabula toties ludi tur, ut civibus risum amplius, non fidem aut devotionem pariat. Postremus Imamorum nullibi tumulatus creditur, sed exemplo Enochi a Deo sublatus in paradisum quendam unde absoluto Providentiae termino in apricum

137쪽

leat, di mortales ad fidem cogat Prophetae sui; Inde vocatur 1aheb et Jamoon, i. e. dominus temporum. Imami varios fortunae casus & dura persecutionum fata per Omnem Vitam experti sunt, quibus plerique succubuerunt. Ρ6st funera talidem parentum, progenies ingratam deserere coacta patriam,in Persiam transfugit: in qua Vitam destincta exulem, passim per Regni provincias tumulata est. Et licet postea Imamorum hostis occupatam a se Persiam, vastatamque diu retineret, sepulchrorum to ca tamen in memoria huius gentis nequaquam obliterata adeo fuerant, ne serenissima Sophorum stirps, accepto in deditionem Regno, sepulturas ubique requisitas feliciter invenerit. RepertaS igitur, ea pietate, quam credebat religionis suae auctoribus deberi, sacellis magnifice supe structis decoravit, amplisque redituum beneficiis ditavit, agris, balneis, pagis eam in rem consecratis, unde conser vetur structura, foveantur lucernae, & vivendi remedia suppetant eorundem aedili,mute Uessi,& Corani lectoribus,

Hostfeb. Districtum sepulchralem tape commendant vicina quaedam monumenta publica,vel Principum legatione, vel aliorum magnatum pietate, cum pro communi

bono, tum ad illustrandam sepulchri famam, successive condita, qualia sunt templum, schola, aquae ductus, Viridarium , balneum, & tefeh, seu pergula pro requie otiosi hospitis. Pleraeque enim sepulturae in pagis & obscuris locis extant; tantum C jans emporium plurium sanistorum tumulis felicitatur; unde insignem meruit titulum,el muminiena, i. e. manssionis fidelium. Structura sacellorum lateritia est, figurae quadratae, unico operta, sed alto & spectabili, fornice: Is tigillo tegitur viridante, Vitra to, croceis surculorum flexuris picto, saepe in pyramida- Iem turris figuram fastigiatus. Pavimentum nunc mar more tabulatur, nunc ex luto factum, aulaeis sternitur.

138쪽

Fornicis conveXa facies multis divisionibus affabre distinguitur, c itatum, bullularum & coronidum varietate &harmonia inimitabile nostratibus artificium referens, quod penicillo nec Apelles tibi expresserit. Eandem artem eXhibent templorum frontispicia, & dimidiati palatiorum quorumcunque fornices illi, quos vocant Mire hi peregrinos oculos tenent suspensos, praesertim si caelatoris studium auri & ultra marini color illustraverit. Fornicem subtendit unus alterve riscus in summo pariete, rarius vitro Variegato) clausis, saepius cancellatus, ut diurnam lucem intromittat, & perpetuo flamantis oleisqualorem emittat. Parietes picturatis obtensi velis, vel murrhino lapide viridi colore flaventibusq, ramulis picto) tessellati elegantiam referunt, si1gno mehraab verpus Meccam notati, ne in loco tam sacro devotioni hermes deficiat. Sepulchrum in medio sistitur ligneum, vel lapis deum, tribus quatuorve pedibus humo elevatum; latitudinem habens quatuor, longitudinem octo circiter pedum. Holoferico operitur violaceo, viridi vel nigro, vel

panno etiam Damasceno, Attalico, aureo argenteoVe. S.

pe accessum sistunt cancelli, quibus in quadratum cingi, tur, aenei vel lignei, singulis in angulis referentes Lobbeh ;qu0d est ornamentum quoddam argenteum, Vel Vilioris aeris, pomi vel cordis figuram praesentans. Sepulchro superiacent at Corani aliquot exemplaria viridi holosertico involuta: quae in aliis sacellis in foraminibus parietum reponuntur, vel in subselliis eam in rem ordine dispositis; piaculum namque est, si humum attingant. Flagrant in sepulchro lampades plerumque argenteae, reticulata serie desuper pendentes lucent eaedem in sacelli aditu,s1Ve Jestibulo sepulchrali. Hoc in paucas saepe cameraS diVisum, servit tum mansioni inspectoris,muteπesii, tum custodiae feretri, sarcophagi, suggestus, hastarum, vestimen-t0rum, veXillorum, aliarumque machinarum,quibuSan

139쪽

niversarias Imamorum Haseni Sc HVfeini exequias celebrant, & funera pariter magnificentius tumulanda, ad coe meterium deducunt. Sacellum saepe ambiunt spatiosissimi horti, excelso muro limitati, quorum pomaeria non raro piscinis, cisternis, aquae ductibus, arboreto, areolis aliisve oble Aamentis, pro situ loci instruuntur. Haec de sepulchris dixerim Imamidum eorum, qui apud Per- fas majori in veneratione sunt: nam &plura inveneris obsoleta & satis neglecta; praeterquam quod Dertatis is, i. e. religiosis pauperibus, pro diverticulo & hospitio serviant, qui ea ibrdibus & pediculis inquinant. Sepulchralia alio-TUm, cum Sanctorum,tum virorum illustrium,ad eundem fere typum aedificata sunt, nonnunquam magnificentius, non raro multb obscurius, pro tumulati, dum viveret, meritis, & fundatoris modulo. Omnem hanc multitudinem

magnitudine & Regia magnificentia superant templa illa sepulchralia, quae exuvias tegunt Imami Resa, in urbes of hM, Fatumae, filiae Matthammedis, in urbe Rom, dc Syeich S in urbe Ardebit, Nel Regum etiam Persiae, in praedictis locis, velut sub Sanctorum praesidio, depositas: De quibus speciatim referemus in Hodceporico.Quoad Te jeb & DerViij j, quorum nominum me tiqnem fecimus. Tefeh, voX requiem & locum requiescendi signiscat) pergula est subdialis, si1ve triolinio' aliquod, in amoeno loco positum, in quo quis otii reati0nis causia possit vel solus, vel cum paucis aliis sedendo, fumando, sorbillando tempus fallere. Talia eXiguo impendio si ructa passim in viis & areis publicis in-Veniθs, plurima fortasse in gratiam religiosorum pauperum, per urbes Sc provincias discurrentium, quos Vocant Dertatis. Alios enim mendicos immisericors religio non alit, quod ex Malitiammedis effato, indigentes providentiae committendi veniant misericordis Dei; qui,si

140쪽

Fasciculi/s I. salutare fuerit, paupertatis quod imposuit Jugum, facili opere allevabit. Videri autem volunt hujus nominis mendici spontaneam subivisse paupertatem ex devotione. Sed assirmare ausim,plurimos ex illis scurras & nullius frugis esse, qui hanc vitae regulam aggressi sunt, alii fortunae angustia compulsi, alii amore desidi' & liberi tis. In plures distinguuntur, quam maXime vestitu saltem differentes ordines, quos sat erit nominetenus tantum citasse. Behia sὶ; I abitu gaudent indigeno, saltem

mitra tecti lanea, quae plicas refert duodecim, ad exprimendum Imamorum numerum; patellam gerunt ex se more pendentem, nec supelle stilium praeterea quicquam

possident. M Iozu; In vestitu nil peregrini habent, nisi

mitram quatuor conspicuam plicis, ex fastigio ad oram decurentibus. Calice pariter ex levi ligno Vel cortice cucurbitina instructi sunt, fasciae femorali illigato. Haideri, mitrati incedunt annoso panno, in quinque plicas dystincto; dorso operti vellere ovino crudo, nondum depilato; lateri assigam quoque patinam, & manu una scipionem, altera cornu gerunt. His maxime insensi sunt, haud aeque ridicule Mismutelari, ita nuncupati a Sancto quodam Mymet Hahi, cujus sepultura colitur in Gra---M. Vatiniani causas odii, quod utrumque ordinem intercedit, explicandi hic locus non est: Referimus saltem, non esse Persiae inquilinum, qui alterutrius partes non eligat, quibus vel favere, vel infensus esse velit. Inde omnes civitates dividuntur in duas factiones, Haiderianam videlicet i&Naimutelaicam, ita ut una pars civitatis auctori Haider, altera aeti Mismet Mahi nomen suum profiteatur ; cujus ratione quotannis inter pueros & citium vulgus ludicrae suboriuntur dissensiones; facta fortunae

vel virium sponsione, pugnis, baculis lapidumque jactu

se invicem lacessentes: Saepe velitationes illae scurriles inierios civium, quos involvunt, congressus, cruentaSque P lanie-

SEARCH

MENU NAVIGATION