Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

84 Amoenitatum exotlastrum

lorum Magister, qu1 praefectos stabulorum & omnem rei

equestris oeconomiam dirigit , & a Turcorum tribubus, quae in Persia vagantur, equos recipit, qUOS Regi annuatim loco tributi conferunt. Pro sesario, telonia habet ex pascuis & gramine. Miir aab, Le. Praefectus aquarum; nimirum summus fluviorum S aquae ductuum inspector. Implu-Vio hoc caelo, ut magna agrorum est siccitas atque sitis, ita mira quoque parcitas fluminum. Haec eXjugis momtium devoluta, quamprimum campOS subeunt, cataractis fraenata, in plures ramos, quos Maadi Vocant, dirimuntur, ad alia atque alia territoria, Oppida, pagos, artis

ope delabentes: Hi rursum in D sed e sive rivos distributi minores, tandem in surculos divelluntur exiguos &innumeros, pro inspectorum arbitrio & indulgentia impertiendos illis, qui usu fluminis jureque illius gaudent reali; Aggeribus enim, quibus retinentur leviter effoss1' quo lubet inspectori, longius breviusve defluere pe mittuntur. Cum igitur aegre humore illo, a quo omnem foecunditatem speramus, carere quisque possit, aemulis corruptionibus Inspector ille, ejusque substituti, a colonis conciliantur, ad affluxum longius crebriusque indulgendum. Dicuntur emolumenta Praefecti superare ipsa Nasirii vel Mareschalli. Qui locis editioribus aut nimium remotis habitantes fluminis beneficio destituuntur, illi aqua e puteis hausta agros hortosque irrigant, de Inspectoris favore nil soliciti. Daroga, Regiae civitatis; Belgis, de Sehoui: cujus ossicium est, intestinas compescere insolentias, delinquentes punire, alios mulcta, alios morte damnando, omnia pro suo commodo dc arbitrio. Civilis

112쪽

pinctio potita, quam aulica est, sed magnae auisioritatis& emolumenti; nodieque ex donatione Regis Abas L haereditaria stirpi Principum Georgianori . Non raro tamen in aulicis consultationibus auctoritati ejus locus est, semper sedes 'acat in Consessibus publicis Me PDs. Et subordinatur Al ou Achdaas, vel Dominus carceris, qui cum lies oribus suis no stu urbem permeantibus, obvios grassatores & insolentiarum patratores captivos ducit.

nisor,scipionem manugerens,proXimum in convivio post

Tybih again bas i stationem obtinet ei j velut Aulae M rescallus inferior subordinatur. Ei parent supradicti mille hodie septingenti saltem) atrienses 'sauli: quorum

munus versatur in custodia conclavium Regii Palatii. Equitantem Serenissimum equites quoque praecedunt, ut ordines viami dirigant; sexum etiam virilem abigant,si Rex cum gynaeceo proditurus sit; Unde a Vulgo vocantur Gruchi Diis , i. e. Di rectores Pro salute Principis ab iisdem preces singulis diebus Veneris habendae sunt in Asyli Regii sacello Cetera Regni Palatia RE-gia praefectos quoque custodes eX Jefautorum ordine habent. Gubernatoribus Provinciarum Jesaulis aliquot, Regii Vicariatus signo, stipari indultum est. Armaturalis est clava brevis cum acinace; vestitus populariS,tegumentum capitis I ad j, velut proprium Aulae Ismaeliticae, simul ac Imamicae Religionis Insigne. Sunt enim illi posteri Turcorum, qui Ismaelitici Solii quondam auctores, in Aulae societatem adoptabantur; ex quo etiam

Sopi vel Sophi, quasi Sm, religioso appellari nomine con

sueverunt.

Sobbanriri Morini telonia Director, Magia risuis, isn0minis publicanus est, A. Me Dies neola, i. e. talis, qui

113쪽

mittatum exoticari

invitari ad convivia Regia debet, si in urbe praesentena esse contingit. Non perpetuo hoc munere, sed annuo sum gitur, quippe quod ipsum Rex annui loco beneficii, cui volet, promiscue tribuit. Pro functione, non ut solet, telonii partem, sed statum accipit falarium, omnem rece-mecuniae massam, cum rationibus matriculae inseren-:ponens coram Praeside Camerarum G eb, pro e pensis Domus Regiae. Melth Tud Jaar, id est, mercatorum Prin. eos; ita dictus, quod mercatorum lites in domo sua, Velut in foro competenti, dirimat. In ossicinis Regiis idem textorum, fartorum, tinctorum, qui serico occupantur, opificum, directorem agit, sub inspectione tamen Hii. Regius insuper negotiator est, dc commerciorum Consiliarius, vel Director. Mui te M , Insector nundinarum generalis. Is pretia imponit rebus venalibus, praesertim edulibus ac omni annonae. EXaminari idem curat mensuras & pomdera institorum; fraudatores corripit ac multat,imis, pr0 fraudum qualitate, fustigatione plantarum pedum,Vinculis vel morte damnat. Taxam menstruam sigillo suo firmatam Regiae portae assigit, ut ad hunc valorem necessaria quaeque comparare possint curatores culinae Regiae.

qui typos fingit struendorum Palatiorum, S a Majestate adprobatos aedificari curat. Generalis idem taxator est venalium aedificiorum. Contractus venditionum anni

hilare potest, nisi se aestimatore facti sint. NH, Dataaab, vel Na iri fJehaarsaa, Inspector es jumentorum Regiorum, puta ca'

melorum, muIOrum &asinorum, quae per universum Re gnum

114쪽

gnum distracta aluntur, pro servitio Regis. Conservationi eorum providet, & ut parata sint deportandis oneribus, curat, ubi proficisci Principi decretum est.

Aa , qui Regia mandata per plateas viva voce intimat, vel proclamari per subordinatos curat, ne possit quis ignorantiae praeteXtum dare. His adjicere liceat

eum , cui, velut Capellae magistro, Omnes obtemperant, qui in solenni Convivio, cum id Regi volupe est, Choro Musico serviunt tubis, tympanis, cymbalis, noliS, chordis δc voce humana modulando. Pari modo saltatrices, cantatrices, lusores, recitatores historiarum, actores,Poetae, histriones, luctatores, eum in finem stipendiis ga dent , ut,jussi, conviviis praesto sint, & lusus per artem suam moveant. Sed qualis farinae homines in censum hic nostrum non veniunt. Habes Magnates Aulae seculares, qui interesse Consessibus a Majestate institutis solent, ac proinde nomine Meddeles Neq)m,L e. magni convivii Asses res appella tur. Senatus & Consiliariorum nomina hic exulant: AEchemadauleth negotia quaevis dirigit, pro judicio & placito suo, vel Regis insimul & matris Regiae, imo etiam spadonum eorum qui primas tenent in gynaeceo. Si causa occurrit dissicilior, & dubii eventus plena, tum &Aulae Magistrum, & Secretarium Status, vel millitum Duces quoque, praesertirnsi fori bellici fuerit ; nonnunquam& supremum Judicem, Ensiferum&Quaestores; aut pro Varia rei conditione etiam ceteros Praefectos in consimitum Vocat, non praetermissis quandoque Directoribus officinarum aulicarum, si1 de rebus, quaS ipsi curant,

deliberatio instituenda veniat ; In spiritualibus nihil se

115쪽

t8 Amoenitatim exoticarum cularis Curia, nihil ipse summus Princeps disponit, sed omnia committit Foro Religioso, cujus antistites prox,

me recensebimuS.

RELATIO UL

ariorum curatores, reditus &

expensa. g. I. De C merarum praesidibus seorsim dicimus ', ut ea

occassione nonnihil de Regiis dominiis, eorumque administratione; tum de annuis reditibus & eorundem dispensatione,tanquam rebus ad notitias Aulae pertinentibus, inserere liceat. Reditibus duo praesident --

fasci sive aestores: ni trum Elmeman dc Chaleb. Musaufi Elmematith generalem directionem gerit Cameraru, quas appellamus,Regni. In his ad rationes ducuntur reditus in stipendia Regii militis, dc

ministrorum quorundam collocandi, praeterea in codicem referuntur proventus earum Pro vinciarum,quae reguntur a Satrapis, quales vocantur Beglerbσὶ, Gaan,Su isan; Horum autem Status, magnificentiam imitando Regiam, Omnes propemodum exhaurit reditus Provinciae, quam quisque gubernat; exceptis, qui in nonnullis Regio aerario reservati sunt.

Chii lo Inspector est Camerarum, quae rationes subducunt redituum ad fiscumspectantibus Majestatis. Concatenata utriusque functio est, ct par dignitas; videtur tamen Quaestor Chasph priori quodammodo subordinatus. Plures habent, quas di rigunt Diter Chaneh, sive rationum Cameras ; quarum

116쪽

mentarios format possess1onum, praeterissionum S redituum Regis. Eadem indices tenet patrimonialium locorUm; Unius cujusque. proventum notat, ac soluti sol-Vex dique rationes supputat: Praeterea refert in Catalogum nomina locorum, qui creditoribus, &quo nomine, assignandi veniant, ut, ad ejus tenorem, hujus Cameraei

Director Sahebla jeh formare suas, quas vocant, Asignationes possit; quae ipta valorem deinde sortiuntur eX subscriptione maesitoris Elmemahh; sigillo insuper Re gni Praesidis, imb pro re nata, ipsius interdum Majestatis

confirmandae. Camera Cholafeh generales ducit ratio- CameraneS acceptorum dc eXpensorum in Dominiis. Camera Lessiernutatis albo excipit a Rege stipendia merenteS, Vi- Camerindelicet ministros, aulicos, milites, opifices&serVOS; notans proprium cujusque nomen, locum natalem, mansionem, functionem dc salarii quantitatem, & quicquid ad rationem indies solvitur vel praecipitur, ad assem notans, ct cum solvendorum calculo subducens. Praeterea matriculam tenet Archi-Satraparum, quos appellant begi, cum recensione priniariorum ministrorum, dc numeri quoque militum, quos singuli, vel pro statu suo, vel pro Rege & Regno sustinent. Eadem exarat bullas stipendiales pro iis, qui recipiuntur in servitium summi Principis; Unde etiam haec Camera appellari solet De sterchoneb erohaat Notru Camera e ceterarum acta censet &redarguit, iactas rationes cilicitis articulis iterum dinumerat, dcfacta recensione apposito sigillo approbat. Est hic Nasirius quatuorCamerarum Fiscatis,sive Censor,Gallice Controlleur. Daroga,seu Prae- Camerator, Camerarum administratores quales sunt praeter cu'jusque Directorem, Secretarii, Scribae & famuli in officio

117쪽

9 reuisatum exoticaram continet ; eXactiones idem curat, debitores ad solver dum stringit, & de ceteris, in deliquentes arbitrario rigo

re utitur. Redittis λ II

iestatis. Reditius,quos ex provinciis percipiunt satrapae, dim-cile, nec hujus loci, est exquirere; Si inquilinum quaeris de Provinciae proventu, absque supputatione tibi summam 2oooo vel oooo Tomanorum definiet, uumero VNdelicet mentientibus Persis familiari. De Regiis saltem pro ratione initituti referam, quantum patescere inda ganti potuit.&potissimi Majestatis reditus, quos percipit ex Chaspii, sive propriis Dominiorum fundis: qualia sunt, Provinciae Masonderaan Sc Gilaan; tum districtus

wab, Laar, Sytraas, & loca quaedam nominum obscuriorum alia. Hos avita Regum consuetudo sacravit partim sustentationi Serenissimae Domus,partim Stipendiis mini strorum, militum, servorum, partim solvendis creditoribus Regiis, & quod superest, custodiae aerarii. Praesident Dominiis sic dicti or a fri, quibus, cum oeconomia Provinciae, cura simul incumbit regiminis politici; Functionis caput est, ut annonae tributa eXigant, rationes codicillis notent, & annuas reddant Camerae Ta Jeb. Fundi eorum non elocantur conductoribus, velut nostratibus in more positum est, sed colendi ad itae dies commim tuntur paganis, Raja eos appelland pacto non alio, quam ut annonae partem Serenissimo tribuant, partem retineant i 1,laboris sui mercedem: &haec aeviterna c6ncessio optimo facta consilio putatur, quod cultores ad se-du tatem impigram magis obstringat, scientes tota se vita fructibus sudoris sui fruituros. POxtio cultoris, quae

118쪽

quae t Alare vocatur,pro diVerso provinciaru more,pro vario frugum fructuumque genio, pro conditionibus utrinque praestandis, non ubique una est & aequalis. In aliis pagis ex hordei & frumenti proventu tertia pars colono manet, ceterae tribuuntur Principi, eo pacto, ut gratis Rex grana concedat pro semente , & irrigandis agris veniam impertiatur derivationis, minus pluvio hoc coelo aliis pretio emendam) cultor vero suismet bobus & auxiliis agrum subigat, stercoretque tum Sc certa praestet angaria, sive Onera, quae Vocant AUari s Disam, id est, servitutes forenses; Quodsi praeter segetem Rex etiam jumenta suppeditet, atque instrumenta agriculturae, remissis etiam servitiis Divan , Villicus annonae saltem parte gaudebit quarta ; Quibus insuper, si operarios serenissimus locator dederit, non fruenda cultori pars alia quam octaVa relinquitur. EX oryza,milio, gossipio, lentibus, foeno graeco, melonibus &citrullis, si nullo levatus subssidio omnem Villicus culturam absolverit, duas quintas partes ipse retinebit, tres reliquas Ma- aestati tribuet. cultoris portio quantumvis eXigua videatur, aequitatem tamen inVOlVit, quia oryza, prout omnia, quae multo sumtu& labore colenda sunt, graviori 9uoque pretio veneunt; reliqua autem ut parvi constant, ita in cultura quoque minus facessunt operae, In satione Papaveris pro Opio colligendo, praemium laboris sunt quinquaginta quinque partes papaverini proventus, incentenas & quadragenas divita; ceterae Regis. Hae inquam dictae consuetudines cum in pluribus aliis, tum praecipue in districtibus Issalianensibus obtinent; In aliis enim Provinciis vetera instituta &Usus retinentur, in eo reposita, ut pro conditione antiquitus aestimatae fundorum bonitatis, determinata reddatur vel pecuniae, Vel granorum quantit : quae ipsa in aliis pagis,territoriis &a prom

119쪽

set Amoenitatum exoticarum provinciis levior est, gravior in aliis, pro diversorum temporum aestimatione, & pro aestimatorum Princispumve illius temporis ingenio; qui gravius subditos mitiusve laxaverunt. Omnem illam annonae censuram niti volunt bassi Regiae aequitatis dc instituti, Principis Vota 'An Jerbaan Adu, qui Persas circa annum Christi 6oo imperavit, Justitiae nomine inter Mah-hammedanos inclytus; quo regnante Mahhammed senatum in Corano gloriatur, unde ex sua Virtute Adu, i. e. Justi, exemplo Aristidis, cognomen nactus est, Is, ut in

ceteris rebus & actionibus omnibus, aequitatis eXactissimam quaesivit rationem, ita in taXandis fundorum patrimonialium colonis hanc ingressi is est viam: agrorum omnium omissis restibilibus) triplicem enotabat annonam, videlicet carissimam, mediocrem & uberrimam ;hanc dividebat in tres portiones aequales, quarum tertiam constituebat cynosuram & modulum tributi annia partim sibi in natura,partim in aere, pro taXa illiuste 'aporis reddendi. Par ratio & censio habebatur animalium vivi parorum at arborum. Si qua vero calamitas agris, vel pestifera armentis gregibusque' pernicies, aut casUS arboribus contingeret, praeter statuti vigorem,moderanda tributa erant Judicio Censorum, qui annuatim pagos& praedia lustrabant; ut si quae censiim tertiae non ferrent, novos illi ex praesentis temporis conditione cultoribus imponerent,atque id perpetuo agerent,ne Vel Princeps fraudem, vel Colonus injuriam & detrimentum pateretur. Hodie ad eam aequitatis lancem librare omnia

non licet ; fatis est priscae justitiae vestigia quaedam legi GR. NotamUS, melonum, anguriarum, & id generis pomorum hortensium, quibuS hie agros cons*runt, non speciem ipsam, neque proventus quantitatem a Camera

curari, sed Regiae saltem portionis ad taXam ejus tempo-

120쪽

' Fasciculus I. saris aestimatae pretium exigi; Idque una cum novo aucta

rio sesqui partium, singulis denis, vel quod idem est, qui

decim singulis centenis addendarum ; quam erogationem vocant Huamlim: Frumenti vero annonam ipsam Regiae portionis speciem tribui, sed cum auctario pariter, aeris parati, nimirum unius & quadrantis Mamu-di, sive argenti drachmae,addendae frumenti singulis centeniS man antiquis, quorum unum exhibet libras Brabanticas novem. Accessit & altera eaque recentior frumentis, simul ac leguminibus erogatio, qua villico pro centenis singulis taxatae portionis Regiae,duae insupereX- solvendaeis nummis veniunt. Omnia haec, qvie eX fundis in natura fiunt tributa, ad pecuniae rationem priUS redigenda sunt, quam in syllabos rationum a Cameris collocari possint. Haec de fundis Dominiorum S ahi seu Regiis. Fundi Erbabi seu particularium dominorum, a rigore tributi illius eXimuntur,tantum leve quoddam asingulis jugeris penditur, sed quod per Quaestoris avaritiam

insolenter aliquando aggravaturi Secundum genus redituum constituunt vectigalia pu- a. 'ει--blica, quae partim exiguntur in portibus marium, ab imferendis exportandisque mercibus; partim in viis RegiiSa jumentis, mercimoniisque pariter, quibuSOnerantur, transvehendis. Telonii prioris Director, quam , Syah bander, id est, Principem portuum appellant, minneri S commissi spartam gerit annuam; qua deposita Regius favor eandem reddit, cui voluerit; est enim ut primariae dignitatis, ita amplo stipata falario. Vectigalia Caspii sunt exigua; majoris momenti sunt, quae colliguntur in sinus Persici portibus,videlicet Bander Abas' ander Congo dc Tander Rii . Europaei parum eXpendunt. Auli, quod suppetias pro exturbandis ex Orminio

SEARCH

MENU NAVIGATION