Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

Fasciculus III. 6;

didi mam, qtiam Spermatis Ceti nomine venditant, neglecto cerebro Q quod in medio capite inveni parvulum. Ηρὰ materia virliutem Sperreatis Ceti diu reticam egregie praestat ; verum, quod pulverulenta sit, & sevosiae pinguediniS eXsors, a nomine S. eX censu Spermatum meri- Ator cienda est. . Coagulum Vero meum, quod Spermatis Celi,' sed depurati notas nes S requisita habeat, ex

allegata prima classe esse videtur,modo in furfuream substantiam, qualem Sperma Ceti refert, rursum disjungatur: unde idem aliquando hujus usui feliciter supposui. Succisium physici minus inepte sub Ambrae censum recipitiint; est enim parilis, sed limpidior pinguedo terrae, a salo & aere indurata. Vidi illud in littore Prusico non modo colligi appulsum fluctibus, sed in eodem ex terraevenis δc visceribus etiam effodi; at hoc,cum tape molle ac Diabile sit, marinae aquae injicitur,ut ab ea duritiem acquirat. De quo si1 clarissimo Dentso constitisset, Succinum loco supra citato n*ntam Operosa via ex Suectae sylvis in haec deduXisset littora. Extremi Orbis nationes Succinum longe praeferunt Ambrae Verae, imo longe etiam anteponunt si1 Corallia rubra excipias) lapidibus pretiosis nostris, quorum illis Mec usus, nec eXistimatio est; Praesertim vero Succinum pellucidum illud flavum, quod Europaeis in dignitate fere postremum est , illis ob antiquitatem , quam ei tribuunt, & summam perfectionem, mul-t0 habetur carius atque praestantius: cetera: Succini Varietates ipssis exiguo loco sunt. Ego id aliter illis demonstrare nisus, risui me eXposui, dc tantum profeci, quantum faceret, qui nobis persuadere Vellet, argentum ut credamus auro praestantius esse. Ambrae nullus est nigritis inventoribus usus; major Europaeis in medicina; makimus regno Mogolis, Persiue Arabiaeque, in confectionibus saccharti conditis Zc dulcidulis quibusque '. Sinenses, Ja-p0nes,d uni inenses pene alium in finem ambram non e

682쪽

Amoenitatim exqticarum petunt, quam ut odoriferis compositionibus admisceant, pro figenda dc exaltanda odoris suavitate, . sine illius c0n-Jugio fugax ac debilior futura: nam Utrumque eXimhe praestat; cum sola eXiguum habeat odorem. Virtutes, utpote satis cognitas, omitto. Unum eX ambra secretum magnanimitatis placet apponere, quod ab experientissirpo Medico Iaponensi edoctus sum. Rec. Opii crudi q. l. , involve linteo, , in Vapore bullientis aquae suspende; id quod circa nodulum post horam unam aut alteram exsudavit, optum praestat correctissimum; cui admisce duplum ambrae optimae,ut fiat massa, eX qua Armentur pilulae minutissimae, in remedium virilitatis exigua dosi ante noctem concubitus assiimendae.

OBSERVATIO XV.

Meis seu Di sive inebriantia

Exiet te, humanae Mentis hoste, philosophorum t0tius Orientis consensu, nihil est turpius, nihilque magis detestabile. Inde prima & Gentilis δι Mali hammedanae religionis puncta, vinum Jc siceram, Velut liquores divinam in homine profanantes auram, angue canes pejus evitanda, gravi cautione praecipiunt. Sane apud Turcos, Persas, Arabes, qui citeriorem Asiam inc0 lunt, carcere puniri & sub nudis talis ad Languinem vij Vapulare videbis, qui hoc potu se gravarunt. Inter Id dum & Gangem nec vitis quidem colitur, nec spiritum elicere quisquam novit; vini vero species,quam fundunt amputati scapi norum Cocos, saltem pro extraneis eXci pitur.

683쪽

Fasciculus III. 'o

pitur. Trans-Gangem populi, etsi minime abstemii, inebriari tamen supremo sibi ducunt flagitio,atque diras imprecantur conVivatori, si, quem domi hospitem inebriaverat, eum eXire foras in conspectum ludibriumque hominum permiserit. Quibus tamen, si1ve sacramento Legis, sive turpitudinis opinione, nihil obstantibus, omnes illae gentes mira naturae perversitate feruntur in temulentiae cupiditatem, & quam vino non audent, modis remediisque aliis inducere menti insaniam, in fraudem Legis, didicere. Eorum promum coqdum se exhibet in regno, quod vocamus, vegetabili, classis stirpium venenatarum&lethiferarum: stirpium,quarum vel nomina horrenius Europaei, & procul ex medicamentorum catalogis proscribit ad timiditate in cauta nostrarium medicorum religio. Didicit longiori experientia Oriens parare ex iis medicamenta; quae dosi minori, vel per adsuetudinem maiuscula, tantum abest ut malignitate aliqua noXam vita pariant, ut potius animales spiritus omni caligine, corpus dolore, animum tristitia eXpediant ac summe eXhilarent. Pro varietate autem specierum, ex quibus parantur, tum pro varia dosi S. correctione, non uno dc pari gradu modoque operantur: sed in primo ebrietatis gradu, nimales spir1tus leniter demulcent alia; alia in ulteriori gradu etiam turbant i stupefaciunt; alia in supremo, eosdem spiritus exagitant, dc ad variam instaniam accendunt, adeoque pro bibentis cujusque temperamento, dc, quae inde resultat, inclinatione animi, variarum quandoque bestiarum mores mira metamorphosi1 inducunt. EX Persarum inebriantibus h1c saltem tria palmaria recensebo, videlicet mcotianam, Papaver album sativum&Can bivia omissurus theam, costam, decocta tum radicum Satyrionis, tum cinamomi cum aqua rosarum dc laccharo; st si quae alia remissius eXhilarantia ad sorbendum in sym-ἴ0siis eorum recepta sunt. Vocatur inebriandi haec virtus

684쪽

Inebriantia

Persarum. Tlabacum.

6 o Amoeni tatum exoticarum tus GH, vel ut alii scribunt, ci ἐν K bes, inclytu octoti cis Gangem Indix non ignoto Vocabulo. .

Nicotiana ante sesqui circiter secula toti antiquo Orbi, adeoque & Persiae, coepit a Lusitanis transvectoribus innotescere. Nomen ubique habet Tubaci, Sc pro diveru

ab insula hujus nominas Americana, quae Herbae copiam inventoribus dederat. Plantae vi X nomen innotuerat, quin simul cultura celebrari ubique coeperit, & fumandi usus omne humanum genus stupenda velocitate incanta- Verit. Plantam, Hyosciami speciem si negamus, ex classe tamen. Venenatarum nequaquam eximenda fuerit; climVertigines, anxietates 3c vomitus, quos fumigata in n0n

adsuetis concitat, malignitatis testessint luculenti. Experimentis Redianis constat, olei eius guttulam recenti immissam Vulneri, pullos volucrium enecare, hominibus Vero inferre periculos a symptomata. Vidi baiulos circa Casanam Tartariae, qui perforatum cornu bubulum Aliis plenum,superpositis carbonibus, paucis haustibiis evacua' bant; ex quo instar epilepticorum prosternebantur,pitui ta spumo. diffluentes. Quam vero venenata sint solia,eo rum tamen fumus consuetudine homini fit familiaris,ut, non modo non noceat malignitate sua, sed benigniori tale serum eX capitis recessibus eliciat, ac cerebrum hilaritate. impleat. Quod ut praestet felicius Perse fumum traliud: per machinam, aqua ultra dimidium plenam, quae isti dum & cerebro inimicum sul phur imbibens, stimum transmittit ab omni malignitatis acrimonia deiscatum,

frigefactum & sincerum. Machina illa, quam si, ' Lba ligan Vel Rhalisun vocant, ampulla est sesquipedalis at xitudinis, vitrea, oblongo donata collo; cujus orificium

685쪽

Fasciculus m. 6 Iclaudit orbiculus aeneus, in sesquipalmarem diametrum expansus, duos in medio permittens tubulos invicem as- solidatos, aeneos; Unum, cujus inferior pars in ampullam demissa, aquae immergitur; superior recipit ni cottanae cum impossitis carbonibus retinaculum, infundibulo seu buccinae orificio simile: breviorem, cujus demissa extremitas aquam non attingit: superior incurvata arundinem eXcipit longam, qua fumus ait 'hitur. Tubulorum propago, proxime sub orbiculo, tela Xylina

arcte circumvoluta est, in eam crassitiem, quae vitri orificium cum modica colli parte eXpleat atque claudat arctissime: Ita evenit, ut ad suctum non possit nisi ex infundibulo fumus succedere ; qui jucundo strepitu aquam penetrans, primo inane vitri spatium occupat, inde per arun-Mm mm dinem

686쪽

641 Amoenita iugis exoticarum

dinem ad os sugentis atque ipsos pulmones pertingit; at . tractio enim, non bucca aut labiis, ut vulgo solet, sed toto pectore peragitur, quo ipso fumus per pulmones se dis-

fundit. Si acrior herba sit, concisam prius aquae immeragunt eXprimuntque, ut a crudiori acrimonia liberetur:

quod idem a Sinensibus & Japonibus factitatum vidi. Modum fumandi per machinam a Persis edocti sunt Arabes Hindosiani, seu Indi magni Mogolis, S , qui cum religione mores Arabum adoptarunt, nigritae quidam Insu. lares; sed his, quod vitra deficiant, pro ar ulla servit excavatus cortex cucurbitarum. Turci, Sinenses, Jap0nes, Europaeorum more fumum trahunt per fistulam, receptaculo tabaci accensi insertam. Nigritae gentiles fumum sine instrumento hauriunt, rotatis foliis in turbinem , cujus basin accendunt, apice labris retento & suct0. Nullae gentes fumo magis indulgent, quam Perta, cum mares , tum foeminae; quin equitantes Ichalianum aegredimittunt, & cum arundo obsit, tubulum eius loco inserunt coriaceum, feXilem, praelongum, chordis aeneis auefabre circumductis munitum; ipsam machinam, cum seculo , gestante servo,sive pedisequo, sive equite. Atque hoc externum est, non Persis modo, sed toti Orbi commune, unde satis est, ejus h1c meminisse saltem. ς' - Alterum atque interni usus Rhes ex Papavere sumi tur: quo Indi Persaeque hortos Sc agros conserunt, ulla'ctescentem succum ex laessis capitibus proliciant. Hunc

vocat. Ρersia idem praeparatum, ex reverentia,a

pellat TheriaEi,1. e. Theriacam; nam haec illis est Poetarum illa Galene, Hilare &Eudios, id est, medicina animo serenitatem,hilaritatem & tranquillitatem conferens: qu0 olim tergemino elogio theriacate antidotum Andromachi appellatum legimus. In Perside collectio ejus celebratur per ineuntem aestatem,propinqua maturitati capita decus

687쪽

satim sauciando per stiperficiem. Culter negotio servit o . eoA quintuplici acie instructus, qui una sectione quinque infigit vulnera longa parallela. Ex vulnusculis promanans succus postridie scalpro abstergitur, is in vasculum, abdomini praeligatum, colligitur. Tum altera capitum facies eodem modo vulneratur, ad liquorem pariter proliciendum. At, haec collectio, ob capitum impar incrementum dc magnitudinem,aliquoties in eodem arvo instituenda est. Solent in plantis nimissim ramossis superflua capita prius amputari: sic reliqua magis grandescunt, is succo implentur majoris emcaciae. Primae collectionis lacryma, Gobaar dicta, praesi antior est, graviori pollet cerebum demulcendi virtute, colorem exhibens albidum, Vel ex luteo pallentem; sed qui color ex longiori insolatione & ariditate infuscari solet. Altera collectio succum promit, priori, ut Virtute, ita pretio inferiorem,c0loris plerumque obscuri,vel ex rufo nigricantis. Sunt, qui & tertiam institiiunt, qua obtinetur lacryma nigerrima & exiguae virtutis. Praeparatio Opii potissimum in eo consistit, ut, aquae pauxillo humectatum, spatha crassa lignea continuo &fortiter ducatur &reducatur in patina lignea & plana,=nec elaboratissimae picis consistentiam, tenaeitatemo ni- ἰmrem induat. Ita diu multumque suba um,ad ultimum, manu non nihil pertractatur nuda, & demum, in cylindros breves rotatum,venale e onitur; forcipe dividendum,cum Imrticulas emptores petunt. Hac serie pertractatum optumi appellatur se, i. e. theriaca molendo praeparata, theriaca optata, ad disserentiam theriacae Andromachi,

quam illi vocant Ther ah Taruuk Praeparandi hic la-b0r perpetuus est pr0polarium, quos vocant Mesrmis, quasi Germanice diceres a muten quo illi' in foris & quadriviis sedentes, brachia sua strenue eXercent. Mmnam 1 Massa

688쪽

644 g tatim exotisaris Massa haec cipe numero, non aqua, sed melle subigitur, . ea copia admisso, quae non siccitatem modo, sed & amaritiem temperet: dc haec specialiter appellatur Baehrs. Insignior praeparatio est, qua inter agitandum adduntur nux Myristica, cardamomum , cinamomum & macis, in pulverem subtilissimum redacta; qualiter praeparatum optum cordi & cerebro inligniter prodesse creditur. Vocatur in specie Polomis, vel, ut alii pronunciant, Foloni puta Philonii Per scum,seu Mesue. Alii omissis aroma.tibus, tantum croco & ambra massam infarciunt. Multi praeparationem in usum proprium ipsi perficiunt domi suae, ne a propolis admiscendorum paucitate vel multitu- λώμ,ra; dine decipiantur. Praeter hoc triplicis praeparationis opium, quod sola pitularum forma deglutitur, prostat, ρ ρ ροὶ etiam a domesticis conficitur, liquor celebris nominis, Coconar dictus, Graecorum quod puto ac Η0merianum Nepenthes,quod a bibacibus propinari affatim per horarum intervalla solet. Parant hujus liquorem alii ex soliis, aqua simplici per brevem moram coquendis; alii ex capitibus contusis infusione macerandis, vel iisdem supra fit trum repositis,aquam eandem septies octiesve superfundendo: ad Ytis pro cujusque placito, qux-Elestuam sapori gratiam concilient, Tertium addo optati ge'nus, Electuarium lxtificans & laetificando inebrians; Huius electuarii, cujus basin idem optum etiam c0nstituit, a seplasiariis & medicis, prout quisque ingenio pollet,

varie elaboratur, ac diversis ingredientibus ad roboran

dos & exhilarandos spiritus dirigitur S unde varii eius ex tant descriptiones; quarum primaria & famosissima est, quae debetur inventori Hasem quandoquidem comζ dentis animum miris perfundere gaudiis, & magicis correbrum demulcere ideis & voluptatibus dicituri Opium quod Europaeis, si grani unius vel paucorum dosin excesseris, lethiserum nefas audit,4 praenominati

689쪽

- Fasciculus III.

populis longa adsuetudine ita familiare redditum est, ut drachmam multi sine noXa deglutiant. Multa hoc abula,vel longiori eius usu, acciuntur mala; emaciatur enim corpUS, laXantur vires, contristatur animus, stupescit ingenium : Unde videas instar stipitum somnolentos Sc quasi elingues sedere in conviviis opii ligurritores. Saepe oblati mihi sunt,quos a canino appetitu opii percurarem, sostro centum aureorum promisso, si hoc citra damnum & vitae dispendium praestitero. Exempla opii voracium non est, quod adducam, cum eorum pleni sint medicorum libri. Capita papaveris teneriora aceto condita nonnulli inmensa secunda appetunt; alii alia ex iisdem sorbilla conficiunt, pro suo quique placito. Ρergo ad Cannabin. es inebriantium gaudent varietate, Vel opii sapore Ciso L. n0n admodum capiuntur,illi ab hac planta ecstasin petunt temulentiae. An haec vera sit Cannabis nostras,an HUS qUM-dam species,Bangue dicta, ab Authorib. Horti Malab. T.X. p. ii9 descripta) hic non disquisivero. Mihi ut ovum OVO in omnibus nostrati similis apparuit, cum maS, tum Remina: adeoque crederem coelo soloque acceptam debere virtutem suam. Benjani Gamronenses semen Isphalia-Π0 transscripserant,ut plantam colerent; eX quo Vero pro germinavit mere Cannabina, satis graveolens, sed exsors expectatae facultatis. Nec in Persia genuinae Virtutis est,

nisi quae colitur in Lomaereb, seu Luriflan in Rutelli ore fen apud Caseron & in agro urbis Iohahaan. Partes suppeditat laetificantes: Semen quod SyadonEh, Pollen flosculorum quod JJkrs,dc Folia quae Baeu vocant. Semen

virtutem obtinet debiliorem; Incoquitur cibis, ingreditur emulsiones, ordinandas ad laetitiae crapulam inducendam. Alii semen saccharo saleve condunt,vescendum ad gaudia etiam conjugibus eXcitanda. Pultes,dum Cra-

coviae studerem, eX farina seminis Cannabini per jejuniacipe comedimus, eX quibus vero crapulosum me, Vel in Min mm 3 gau

690쪽

6 6 Ammittatum exotiirarum gaudia effusum fuisse non memini. Pollen flosculis excit sum protinus per subtile linteum cribratur, cribratum statim in trochiscos redigitur. Illud, quod primo dcleviori motu transit, vocatur TIers Gobaar, es que prae stantissimum, & interno usui sacrum; prostat eius libra

Una quinque argenti unciis. Cognoscitur praestantia ex micantibus punctis argenteis, quae in trochiscorum fracturis apparent. Quod secundo loco, cribro concitat0, permeat, Vocatur TDersi Lamer, usu externo serviens ad exaltandum vires tabaci; cui accenso,imponitur particu,

Ia pissi magnitudinis deflagranda. od prostremo dc ardua concussione pervadit, ilior est,colore Viridans, Od0Tis gravioris, eidem usui dicatum. Redigitur pollen in

trochiscos, seu p stillos, cum sputo humano, admoto carbone, cujus calore mollescit& in massam facilius convertitur. Bonitatis nota est,s1 carbonibus inspersum cito parumque fumet, deterioris vero, si multum diu. Foli0rum usus est in infusione cum aqua frigida, quae p0ta gau diis perfundit bibentes, non citra gravem temulentiam.

Modum praeparandi describam, prout vidi institutum aquatuor Dertaiyssis viris ex devotione mendicantibus mihi obviis' in Xenodochio ad fines Indiar. Hi, dc selia

quodammodo contrita, δc vasa ad praeparationem necessaria, levidensia, in femoralibus gestabant. Recipiebant foliorum praedisiorum manipulos circiter duoS, quos adfusa aqua agitabant, aquam imbutam virulenta crudita' te, pressis leniter foliis, abjiciebant ; affusa aqua recentialia, quam cum pulvere aliquoties agitatam, derino abii Ciebant. Pulverem gemina vice elutum expressumqu'subjiciebant pistillo, obeso, ligneo, dc in vase fictili non in

Crustato acerrime terebant,dum redactus esset in pultem Huic paulatim affundebant aquam recentem, rotabadicontinuo, dc demum per linteum trajiciebant, omni,prx ter recrementa,permeante substantia; ex qua ipse colatu

SEARCH

MENU NAVIGATION