Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

veretur Inspector in ratione Camerae reddenda alicujus theae pretium ad unum Obas moneta est aurea, valens unciales centum) quin aliquando ad thenos centum, sive unciales I4o eXtendere, dum unica interdum urnula,non amplius tria vel quatuor Catti continens, ducentis pene viris comitata appulit. In Caesaris Aula sorbillandam eandem theam administer hac emphasi mihi offerebat: Hescere avide cum appetitu; constat una patella uno Italbo. Est haec moneta quadrata aurea, Valens aureum nostratem cum quarta parte.

VII. Praeparatio.

Praeparatio in eo consistit, ut folia reeens decerpta torreantur supra laminam ferream; tosta Vero, dum fer-Vent, Volvantur votis manuum supra stoream, donec crispa reddantu . Torrendo enim non modo folia erassiccantur, Verum etiam castrantur maligna sua & inimica cerebro qualitate, ut in usiam humanum mitigentur; rotatione vero rediguntur in compendium,sive molem par-Vam,qua commode asservari possunt. Perficitur opus in

Tifast, seu ossicinis urbium publicis, eam in rem adornatis, ut quisque folia sua iis inserre torrenda possit; siquidem paucioribus oeconomis rite praeparandi Vel notitia, Vel instrumentorum apparatus suppetit. Instruuntur ossicinae, i) furnis aliquot sue, Io Σο) tripedalis altitudinis, quorurn summitates claudit sartago ferrea, ampla; plana,quadrata vel rotunda, ita aptata, ut latus, quod praefurnio imminet, paulo sit acclive, quo ante latus oppositum is, qui torrefacit, stare tutus ab igne, & folia assanda rite versare valeat, nulla circa marginem patente rimu'la, per quam fumus adspiret; Σ) humili & praelonga tabula,sive potius in eius formam eX caemento liguo ve aptata machina una, & in ossicina ampliore plures, storeis ex subtili junco tectis,in quibus foliorum rotatio celebratur;

Ii ii se ipsis

662쪽

618 Amoenitatum exoticam ipsis operatoribus, tum iis qui furnis adstantes exustionem dirigunt,tum qui tabulae infleXis cruribus assidentes, volutationis 1a solium perficiunt. Torreri autem Alia debent recentissima: quia servata in diem sequentem nigrescunt,dum friguntur, & de Virtute plurimum remittunt. Eodem igitur, quo carpta sunt, die, Vel Vespere, perferenda sunt in ossicinam, Ut continuo praeparentur. Carpta in cumulo iacere diu non debent; ne intestinum concipiant calorem, qui vires destruit: si id forte contigerit , dispergerida sunt, & flabello refrigeranda assiduo,

ut refrigescant.

Ipsis praeparatio sic peragitur. Immittit, qui tosti0nem dirigi foliorum libras aliquot in praedictam fartaginem, quae eX supposito igne usque adeo fervere debet,ut immissa folia, velut succo nativo humentia, ad laminarcontactum crepent. Eadem ille huc atque illuc utraque manu Versat strenue, ne aliquo loco immota quiescant& impariter torreantur. Nota morem obtinere, in Sina

Iotissimum, ut folia primae collectionis apte ustionem

ullienti aquae immergantur, per dimidiam temporis minutam , Vel quoad quis numeros recitet triginta; quo facultas narcotista, qua maXime scatent solia magis succ0sa recens nata,duplici correctione eliciatur. Ignis in sudino ad illum gradum moderari debet ut a manibus tractantis aegre perferri possit; versatio autem eo USU c0n tinuanda est, dum invalescens foliorum calor, tolerantiam manuum pene eXcedat: quo ipso a latum ope ruta

buli lignei, in flabelli formam expansi, eximuntur, ac iustoream effusia traduntur collegio rotantium. Ex his, illico, dum fervent volvendis, raptim quisque modicam ante se capit partem. Vol Vunfur autem utraque, quod diXi, palma; non quidem motu promiscuo, sed uni Armi.

quo eodem tenore pariter contorqueantur. Hac Voluta

tione compressa, succum exerunt ex luteo virentem, qui

663쪽

fervorem manibus cinfert pene intolerabilem: sed quo non obstante volutatio continuanda est, donec folia refriguerint: Nam sicut crispandi actus non succedit, nisi infervore; ita gyri non perdurant, nisi stib manibus refrigescant. Refrigeratio autem, quo citior, eo laudabilior est; cum sic gyros folia aristius retineant: quae proinde sedula ventilatione ope flabelli promoveri debet. Frigefacta redduntur ustori,velut directori operis, interea Occupato in assandis aliis, quae crispanda restituat) frigenda vicissim, dum omnis humor eYspiraverit. Hic ea, secus

ac antea, non tumultuarie, sed lenta manu huc illuc com-m0Vet, eo consilio, ne gyri evolvantur; quamvis caveri Mulla arte possit, ne multa rursum dehiscant. Exempla G sartagine secundo traduntur in manus volutantium, priori modo caute rotanda; tum, si satis eXsiccata sint,

asservanda; sin minus, ustioni ac rotationi denuo subjicienda. In iterandis ustionibus tautio est, ut subinde, eum decremento humoris, gradus quoque ignis imminuantur: quo insuper habito, folia aduruntur Sc nigrescunt. Qui curiosi sunt, quinquies, imbsi otium suppetit, septies ustionem cum volutatione iterant, brevius semper & leniori igne theam in frixorio versantes, ut sensim d lentis gradibus arescat: quo ipso viror vividus de unicolor eX VOto conservatur; qui citiore, nimia dc inaequali ustione facessit. Ad virorem conservandum reqUiritur etiam, ut post singulas ustiones sartago aqua serUente repurgetur ab inquinamentis humorum, qui foliis eliciti

adhaerere parietibus, Sc theam immissam contaminare solent. Tosta sum cienter folia deponuntur in paVimen' tum storea contectum, iat, siciit ante praeparationem cruda folia in classes dividebantur, ita nunc a praeparatione recondenda censuram subeant, qua crassiora, incondite Volutata dc nimis adusta separantur dc ad sequiorem referuntur classem. Folia theae Fichi ad ariditatem paulo I i ii a m O-

664쪽

62O Amoenitatim exoticarum majorem assari debent, ut molitori obediant, Scin pollinem minori opera se redisi patiantur. Eadem, si perquam tenerrima ac recentissime nata sint, tune, eXtracta e fer venti, cui immergebantur, aqua, frigi et saltem exlic. cari solent in crassiori charta, super prunaS eXpansa; omi sa, ob parvitatem, omni volutatione. Rustici folia sua torrent in lebete fictili paucis vicibus Sc rudi manti: nee tamen sic postremae notae theam obtinent; quam illi nulla artis tractatione elaboratam plebi vendunt parvo admodii pretio. Thea mensibus aliquot asservata,securitatis gratia rursias conditoriis suis eXimenda, dc, de novo, igne te nissimo frigenda est, ut, si quae humiditas relicta, vel pernienses pluviosos contracta fuerit,penitus absumatur; ita citra corruptionis periculum vicissim recondenda. Coim queruntur magistri de infelici artis suae professisne: quod, cum nihil in regno minoris constet quam thea,nubius tamen labor magis fatiget; quippe qui contra naturae legem concubiis noctibus perferendus sit.

Consem, VIII. Thea tosta,quam primum refriguerit, recondenda,&ab aere caute munienda est. Nimirum conservati0nis omne momentum reponitur in arcendo aere; qui sub ca-Ιidiori climate virtutem theae subtiliorem magis faciliussdissipat, quam in frigidiori nostro. Credo, quod in ΕΠ' ropam nobis delata, iam subtilissimi salis passa sit jactu

ram; nam in ea nec illam saporis gratiam, nec recrean

di facilitatem h1c invenio, quam hausta in natali solo inbhi exhibuit. Sina conditoriis utitur ex laminis stanni ignobilioris; quae si majora fuerint, abiegnis Vasis cir

cumducenda ac roboranda sunt, rimis omnibus charta intus 3c eYtrinsecus obducendis. His asservata,trans marre in alias regiones dimittitur. Japones annonam Vul

gariS theae reservant conditam in ollis magnis fictilibu

665쪽

Principes vendicant, asservare amant in vasibus myrrhinis, sive porcelanis, praesertim, si haberi possunt, pretiosis illis dc antiquitatis fama insignibus urceoliis, quoS Vocant usata' ubo. Creduntur illi non modb conservare, sed eXaltare etiam virtutem theae immisila, ut, quo diutius in

eis delituerit, eo habenda sit carior & nobilior. In his etiam, in pollinem redacta fir i sa, per aliquot menses

integris viribus asservatur. Iisdem indita, quae eX aura viribus defecit, virtutem dicitur recuperare in integrum. Quapropter Magnates eX hoc genere vasorum unum & alterum, quanto vis etiam pretio Comparanda, possidere gestiunt: quibus inter supellectilia, quae ad

theae sympositum luxuriose inventa sunt, primum locum Venditant. Mexetur eorum praestantia uberiorem historiam, quam a nemine proditam hic subjungo. Maatsubosignificat legitimam ollam; quasi diceres: Vasorum Omnium genus praestantissimum. Sunt ejus nominis Vasa antiquitus ex luto subtilissimo ficta in Insula Mauriga sma, id est, Insula Mauri, quae ob perditos civium moreS RDiis, quod narrant, funditus olim submersa es , ne hodie loci appareat vestigium, praeter scopulos quosdam, subsim dente mari conspicuos. Sita fuit prope Te 'oCaan, sive Formosam insulam, cujus locus in tabulis hydrographicis designatur punctis & asteriscis, qui fundum notant, brevis & scopulis infestum. De Insulae fatis ita narrant SN nenses: Mauri gasma Insula fuit apud priscos mortales

ex pingui solo inclyta, quae, praeter cetera, argillam prae stantissimam figulis cedebat pro conficiendis vasis myrrhinis, hodie porcelanis dictis, Zc ex his lucrum ingens, unde ad luxuriam incolae ditescebant. Ex luXu vitia ac religionis contemptus orta, sic superos offendere, ut irrevocabili decreto insulam statuerent inundatione perdendam. Decretum Rectori Instita, cui nomen erat PeΠ

666쪽

6ra Amoenitatum exot rum

ruun, Viro pio & innocentis vitae, caelitus fuit in somno revelatum, hoc monito: ut ad salvandam Vitam,conscentis celocibus, fugam caperet, quam primum vidisset duo idola ante templi introitum reposita colorem faciei mutasse in rubidum. Finguntur haec ex ligno ssimulacra De0rum, magnitudine gigantea, In ρ, item Ni-πo dcΛ-Ulludi sta; quorum unus Generationi, alter Corruptioni praesidere; unus coelum & principium agens, alter terram ct principium patiens denotare; unus aperire & largiri, alter claudere & accipere, creditur. Utriusi simulacrum vultu spectatur leonino, fronte coronata, imperatoriae auctoritatis baculum tenens brevem, angue circlimV0lu'

tum , illud In) dextra erectum, hoc ob sinistra appresse

sum femori; clunes teguntur supparis, fluctuante circa corpus fascia vento agitata, peffore artubusque nudis illud,os ingenti rictu pandit,hoc comprimit. Nomen ge Tere ex ossicio dc gestu perhibent: illud doctis In,MS AE

πoo Ia Uncupatum. Haec inquam idola erant,quae pr0 0r

natu in templi primarii vestibulo posita ubi solent & hodie locari) signum proditura erant eXitii. ReX, por

nis imminentibus everssionis praesagio publicatis, non aliud apud subditos, quam risum creavit; dc suimet, tan quam superstitiosi hominis, contemptum. Nec multo post tempore subsannandi animo scurra aliquis , idola Π0' tu aggreditur, λ advertente nemine, utramque faciem rubrica oblinit. De mutato colore Rex monitus , haud scelere humano, sed fatali miraculo id accidisse opinatus, fugam eX insula cum suis anxius capessit, ad proximam sinae meridionalis provinciam Fohi Ju remis vestis con tendens. A cujus discessu sannio cum consciis,eX hac pertulantia nihil sinistri metuentibus , atque omnis incredu lorUm turba, cum subsidente insula , plena figulis a splendido vasorum myrrhinorum apparatu submersa est

667쪽

yufeiculus III.

Memoriam annuo festo celebrant Sinenses australes, eo die, per freta & sinus maris, cymbis cursim remigantes, aufugientibus similes, dum subinde Rectoris,quassi amissi, nomen inclamitant; eandemque illi solennitatem occidentali Japoniae induxerunt. Petuntur vasa ista, recedente unda,ex fundo maris, a scopulis, quibus concreta sunt, caute, ne frangantur, dissolvenda, deformata v dique agglutinatis conchyliis, quae a potionibus abraduntur, relicta portione aliqua, quae veritatem doceat. Sunt autem pellucida, tenuissima, coloris albidi ex virore diluti, dotata ut plurimum figura capulae, seu dolioli,

& collo angusto brevi, quasi jam tum ad conservandam theam fabricata fuerint. Inferuntur Japoniae admodum raro a mercatoribus VrOVinciae Fochisu, qui pa ab urinatoribus recepta hic Venundant: Viliora theuu circiter viginti, mediocria theilis centum & ducentis, majora, qtiae sine labe sunt, teri, quater & quinquies mille theilis; sed illa, quae tanti pretii bonitatis habentur, a nemine emi audent, quam a Caesare. IS ab atavis & anteces ribus haereditate accepta dicitur possidere, nullo auri preti0 aestimanda, ac proinde in gazophylacio, principi loco habita. Rarb fra sturis velfinuris Vacant: quas verbpabliare mangonio ita affabre norunt potiones, ne ulla oculi acie, vel alia arte labes possit detegi, quam per biduanam vel triduanam coctionem in aqua fervente, qua tandem materia glutinis resolvitur. Atl haec de Maais uboaraestantissimis foliorum theae conditoriis. Ban ty a ab aura libera non aeque facile detrimentum patitur, quod Virtutem obtineat firmiorem, quam thea reliqua,utu multis gradibus inferiorem. Haud igitur asservationem requirit aeque curiosam. Ruricolae eam, nec minus theam omnem reliquam, servant in cupis stramineis, formam doliorum habentibus; quas sub aedium lacunaribus reson quia fumo leviter ambiantur. fumus enim

668쪽

Amoenitatim exoticam enim virtutem figere & conservare creditur. Conciliari theae gratiam perhibent, si recondendae addantur fi0- res Artemisiae vulgaris, vel novella folia herbaequa; Cetera odorifera non aeque ei congruunt.1X.

Servit thea interno usui, duplici praeparatione. Prima est Sinensibus usitata,quae fit infusione; dum integris foliis superfundimus aquam ferventem; quae foliorum virtute imbuta protinus sorbilletur. Hic modus ex Sina in occidentem nostrum translatus iam lippis dctonsoribus innotuit, & explicatione nostra non indiget. Altera est, quae fit attritu: quomodo folia, cum mola manuali ex atro lapide, quem vocant, serpentino, fabricata, in subtilissimum ut verem pridie vel eodem die rediguntur, ut aquae ferventi mixta, pulpae ad instar tenuioris, pitigando pariter hauriatur. Vocatur haec Mi iso, i. e. spissa thea, respectu tenuioris per infusionem paratae. Usui hujus inter divites, Magnates & Ρrincipes per solam S ene omnem Japoniam obtinet. Administracto ita celeratur : Pyxidi inclusus pollen,cum reliquo vasorum 'paratu, in triclinium apponitur theae bibulae societatis. Tum, aperto conditorio, singulis patellis, aqua fervente repletis, portio, quantam cultri majoris cuspide excipias, ope cochlearis parvuli nitidissimi ingeritur, dc mox, d. nec spumet, rutabulo affabre dentato in orbem agitatur&conquassatur,sic hospiti oblata dum fervet, sorbilland . Tertia est, quae fit coctione. Haec a civium & rustico Tum Vulgo recepta est, qui toto die propinandi m0dum tenet sequentem: Ex domesticis unus ante diluculum sur gens, alienam ferream in foco suspendit aqua plenam; CQquendae aquae, vel si placet, percoctae, immittit latio xum Gya manipulos duos, tres, vel pro numero d.

mesticorum plures, tum desuper imprimit corbulam ejssi

669쪽

Fasciculus IV 6as

figi irae Sc magnitudinis, quae alienae cavum ariste eXpleat

di solia ingesta ad fundum supprimat, ne possint impedimentum ti aurienti facessere. Haec aliena domesticis potum suppeditat restinguendae siti, advolat quicunque vult; praependet haustrum cum patella; adstat etiam aqua frigida, ut,cum pilissare otium non permittat,dilui eadem ac temperari possit, ad satim valido haustu & sine temporis dispendio restinguendam. Alii, omisso corbe, theam saeculo inclusam coquunt,quod in idem reciditi Cinnio ni sola quandoquidem eius Virtus resin 1s particulis minis involuta est, quae non potest, nisi sussiciente coistione extricari, unde receptam aqua haud

facile dimittiti

Theae tum parandae, tum in corona hospitum praelibandae, singulaxis est cPgnitio & habitus, in morum congruentia magis, quam in ipsa coctionis vel praeparationis arte repositus. Vocantiartem So do&Hi IIoi; cujus dan- tur professores, qui utriusque se Sus liberos erudiunt, ut discant Tysam se, i. e. symposio theae amatorum interesse, dc ministrare etiam decenter & cum laude; velut in Europa scindendido distribuendi fercula, luctandi Scssimilis farinae notitias addiscimus. Aqua per infusionem aut coctionem theae parata, opifices pauperculi, praesertim inprovincia Nara,c0quunt qUandoque OryZam, Τὸ παν gentis: quae sic mellius nutrire, vel faturare dicitur, ita ut una portio pro tribus sufficiat. Externum praestat usum theap0stremae notae, tum quae aliquot annorum spatio es-ta est, pro tingendis telis sericeis, quas badio colore imbuit : quem in finem magna eius copia eX Sina in Susa-ratiam fere quotannis transcribitur. .

Diximus theae folia habere inebriandi, sive spiritus animales turbandi facultatem: γ i alaeQ Vis ustione lenta dcassidua expelli debet; non potes s autem ita sussicienter

670쪽

ό16 Amoenitatum exoticorum ne quaedam remaneat cerebro inimica qualitas; sed quae sua mitescit sponte,videlicet mora decem pluriumve mensium. His elapsiis tantum abest, ut spiritus turbet, ut potius blande excitet, & eorum organa demulceat, adeoque exhilarandi praestet essicaciam. Intra annum sorbillata

delicatissima sapit quidem, sed turbat copiose assiimpta

mentem, S tremorem inducit articulis. Optima, delicatissima maxime exhilarans est, quae uniuS anni aetatem habet: recentiorem nemo Japonum bibit, nisii mitigatam admixta aequali portione theae vetustioris. Virtutes paucis complegemur, si dicamus theae liquorem obstructio nes Viscerum reserare, defeecare sanguinem, praesertim vero eluere tartaream calculi materiam: Quod posterius adeo praestat insigniter, ut calculosos dc podagricos inter theae bibulos hoc caelo nunquam inv enerim. Euro laeis idem commodum a theae potu sperandum esset, nisi iam

adhaereret genitale mali principium & pertinax dispositio, quae subinde vino acido, cerevissia ac lixiviis carnibus Α-

Vetur. Amatores cerevisiae Vernaculae ex oryga costae,

quam Sinenses Japones m hi vocant, theae parum virtutis tribuunt, insigniorem inesse negantes aliam, quam quod aquae cruditatem corrigat, & confabulantes amicos in corona retineat: in hoc hominu genere inveni'xe, qui vaga arthritide & stranguria laborant, insolens n0n est. Qui pro usu theae, Veronicam & Myrtum Brabant, cam substituunt,magnopere falluntur. Non est ulla plan'ta mortalibus hactenus cognita, cujus infusum vel dec0'ctum tanta assumptum copia ventriculum minus gravet, aeque facile secedat, & consopitos miritus tam celeriter

excitare ac recreare valeat. Minus fortasse operam lute

rit, qui in plantis, ob malignas qualitates male nobis au dientibus, simile quid quaesiverit, sed rite prius corrigea dis castiMndisque: cujus vero modum nesciunt Euro

pNi ; quibus ejus genii stirpes adeo sunt invisae, ut audi

SEARCH

MENU NAVIGATION