장음표시 사용
761쪽
ctuin dactylis, quocunque gradu maturuerint, manu decerpendis replet; repletum dimittit, a substantibus ut depleatur; rursum reducit, atque opus crudioribus in ax-bore relictis tam diu iterat, donec imaturi cum mature scentibus amplius deficiant. Alii spadicibus comprehen . sis, dactylos motu excutiunt, m. a) quos sub arbore constituti eXpanso reti excipiunt: qui vero legendi modus saltem in palmis obtinet humilioribus , quia in altioribus excussione nimium disperguntur. Lectionem per autumnum singulae palmae binis ternisve vicibus subeunt, donec omnium exacti' fructuum trimestris intra decur, sum absoluta sit.
Excusi indies Dactyli, secundum triplidem maturi- a D . tatis gradum, seliguntur in stragulis, eX folio palmeo texti S, acervatim deponendi, Fi . . ut ulteriori insolatione. quae illis pro diverso maturitatis gradu per biduum, triduum , vel loligitis opus est) excoquantur; ita primum in pulpae colliquescunt mollitiem, mox eodem sole rursus spissantur magis magisque, donec corruptioniS genium deponant evaporatione abundantis humidi; quo alioquin retento; conservari tam industrie non possent, quin brevi
Conservandi triplicem observavi conditionemr aut 3 Cissi enim post insolationem torculare dc melliflui roris rhitatem passi, inculcantur utribus vel oblongis fisci, nis, pro cibo plebeio; aut expressione emaciati, rursus ali qua syrupi sui portione prius irrorantur, quam praedicta subeant receptacula; aut preti omnino eXpertes, alio insuper syriapo copiose perfusi, in fideliis condiuntur, ii bituri locum inter obsonia ditiorum. Hos omnes,& qu cunque lege alia conservati fuerint, Latini Medici amant
appellare Caryoto S,Graeci iΦοινικο Θαλανους; hi nominibus eosdstinguentes a siccis δι rugosis dactylis, qui ex Syria m-gyptoque in Europam deseruntur, dicti 1deo,
762쪽
quod proponi soleant inter cupedia mensae secundae. Horum postremi generis geminam varietatem reperio: Unam eorum, qui eX speciali indole non sunt decidui, sed in arborum spadicibus eXaruerunt; alteram, qui prox,
me ante maturitatem,dum eis Chalast nomen erat,
decerpti, perforati, filaque suspensii, & de industria exsiccati sunt. Malunt ad arefaciendum eligere prolem delicatissimam,rius praesertim generis,quod ob saporis prae stantiam 8ahum, i. e. Regium nuncupant. Fiscelia. quarum memini, sunt tetrapedalis longitudinis, ex agret is palmae foliis ad saccorum formam & capacitatem conteXtae.; TeXturae genus vocatur D sustet, P0 dc dactyli reconduntur, & ipssi utres induuntur pro tutamine J Utres sunt pelles caprinae, nonnunquam vitulinae &ovinae, ita consutae, ut recipiendis humoribus serriant: his butyrum, lac & caseum, his oleum, aquam & vinum,
ut cetera taceam, tota Persia Arabiaque circumseruntur,&in tabernis quoque eXponuntur Venalia, facie pil0saal, quando introrsiim conversa, aliquando eXtrinsecus,pr0ut diversa contenta minus permeare comperta sunt.
Ex rasiis Syrupus huic populo magni usus& momenti liqu0r est; eum ut elici an palos requirunt orgyiae longitudinis, qui, cum ligna deficiant, eX frondibus Palmarum nuper delapsis parandi sunt: Hos,in orbem trium passuum d laspositos surrectosque, insertis viminibus connectunt, ita ut efformetur crates, longa, cylindracea, quae praeliare torcularis vicem in expxessione valeat. Cratem hanc v0 cant sis TBaah, quam, Fig. cum usus posti lat, suprὸ declivem lapidem, tabulamve statuunt, suffossoque pavὶ mento, diotam syrupo eYcipiendo supponunt fictilem; ii ctilem dico, nam his regionibus vasia lignea mastuscula nec dantur,nec climatis aestum sive ruptione perferunt: TUM
763쪽
crati insolatos dactylorum cumulos, quotquot capere potest, ingerunt; qui suamet mole gravati, ac Miquot dierum aestu macerati nam & hoc negotium in aprico peragitur) humorem plurimum transmittunt,&in receptacu- lum deponunt. Syrupum qui avariter expetunt, fune circumducto cratem arctius subinde constringunt, saXisque impositis profluvium extorquent copiosius. Ita melle suo penitus, vel majori parte eXuti reconduntur in reinceptacula,quibus possint asservari. Toties autem crates replendae, & e pressionis labor iterandus es: donee palmustiae,arboribus subinde excul e insolataeque, torcularis vim omnes expertae iuerint. Bastrenses Arabum ceteri,quibus amplior palmarum S annonae copia est, compendiorem eXpediunt. Nimirum, torcularium loco cameris
utuntur subdialibus, desiaper patentibus, pavimento contabulato vel gypsato, parietibus caementitiis, quibus intus ramalia opp*nrint,ne impuritas ossiciat. His omnem dactylorum molem,quanta satis i11so1htione emollita est,ura opera inserunt, & confluentem eX sis syriapum lacu subtus facto excipiunt; sique is parcior pro desiderio enfluat,aquam ferventem superfundunt,qua dulcedinis spissitudo magis eliquetur. Eliciendi modus est alius mon licolis usitatus, quibus Ceres snvida palmae negat Oroyentum: Pactylos,xergis asportatqs asi inis,&pa1rnicolarum prela iam dudum expertos, e tundunt, mOX aqua percoquunt copiosa, donec sorvantur in pultem; quam, abjectis sordibus,coquunt ad spissitudinem syrupi: sed qui bonitate neutiquam resp0ndet illi, qui ex cra ibus funditur Hunc frustra expetunt: qubd vans recondatur fictilibus qualia iter per anfractus rupium haud suffert. Quandoquidem utribus pelliceis prout hoc coelo liquores so- lent) asservari non patitur, sitae saporis detrimento. Duleium vero intaminatam suavitatem mire attendit cacono
764쪽
14 itatim exoticarum satiandis maiorem curam agit. Syrupus dulci pinguedine butyri vices,embamma, obsoniorum condimentum,&ut multa complectar, tantum praestat mensis utriusque
gentis, quantum, si ipsos dactylos excipio, cibus ullus
Hi sunt palmicolarum in messe, ut sic loquar, dactylifera, lusus magis quam laboreS, neUtiquam cum nostratium agricolarum infinitis occupationibus comparandi. Heu ilias hi c laborum i dum agros effringimus, subaramus δc resulcamus ; dum occamuS & liramus, runcamus de resarrimus; dum, ne sementis contabescat, marga &fimus inserenda; ne suffocetur, lolia eradicanda; ne absumatur, volucres dc quadrupedes arcendi sunt; quin,qu0d nulla arte caveri potest, a limacibus, muribus & insectis damna dc excidium verenda sunt; dum dc pluvia, siccitas vel qualiacunt coeli phaenomena nunc eXpectanda, nunc metuenda Veniunt; quibus omnibus eXantlatis,in ipsa saepe messe, ex tempestate calamitas ingruit, quae omnem cultoris 4 eni atque operam pessundat. Taceo frumenta flagellandi, vannandi, cribrandi, molendi atque ceter0s laborum articulos, quibus toto anno Europaei fatigamur, ut sbium obsonii vehiculum obtineamus Panem. Secus sentias de ambrosiis dapibus Persarum dc Arabum; gratis omnino ix solo almae naturae munere conseruntur, absque praevia seminis jactura, absque aratro dc labore: nisi fortasse excussionis δc expressionis negotium lab0ris nomine tibi veniat; negotium sane tam leve, ne sudoremmoVeret, nisi excuteret canicula: quam tamen natio, ite Tata corporis lotura, umbra, otio, confabulationibus, tu' diritemperare,ad voluptatem usque,didicit. Sunt tamen qui palmeta inhabitant in angustis convallibus consita; non inficior, hos fortunam premere graviorem, dc ann0
765쪽
nar collectionem ob perferendos calores molestissimam; quandoquidem illuc venti, qui auram temperent, nulli penetrare possunt, dc, qui penetrant, in Vortices aguntur ex rupium, quas feriunt, dorsis, ardore imbutos intoler
bili. Quid his consilii r Relictis Laribus ad monticulos di loca edita plurimi confugiunt, dc structis inibi, quae a sole praesidio sint, umbraculis & tuguriolisi operas persequuntur. od h1c lubentius faciunt, quam in squalidis palmetis, utut ascensu difficili fructus ad insolationem dc
torcularia indies transserendi sint: ut nihil dicam de aquae& fontium defectu in collibus, quorum tamen praesentia mire delectatur natio, dc carere ad corporis lavationem aequὁ animo non potest. Umbracula illa nullo fabricantur artificio; fatis est conducere ad radios solis arcendos. Pleraque constant ex fulcris quatuo ad totidem passuum distantiam in quadratum oppositis, quibus demper incumbit operculum planum, ex foliis palmae crasse coagmentatum; latera aurae spiranti patent, storea illi parti praefixa, quae soli adversia est. Tuguria parva sunt Zc levidensia,ex eadem constructa materia,nimirum eX ramalibus plerumque palmeis. Atque his obiter de dactylifera felicitate dictis, ad seriem historiae revertimur. Palmarum cultores,sicut occassioni rivulorum i irrifiationis obsecuti, non promiscuo locosylvulas suas condidere: ita benigna Ceres haud aequa adeo manu singulas bearit pro-Vincias, ne locorum adstricta genio, alias palmis cumulaverit, destituerit alias; si modo destituisse dicenda est, ubi finitimarum Decunditate inopiam compensat quae Vel aere, Vel opportuna suppetentium rerum permutation le- Vari potest.. Videas territoria, quae ubertate palmarum usque adeo luxuriant, ut bives laboribus i pares partiri cum peregrinis annonam Sc colligendi operam debeant. Inde evenit,steriliorum locorum incolas stato tempore ad fructifera haec nemora concedere, ut exhaustis vivendi XX XX E sub -
766쪽
16 Amet Datum exotiearum subsidiis penuaria sua nova annona impleant, & inopiam natalis soli alieno proventu sublevent. Nec tantum turba inops adest ad mercandum, sed vel major hospitum numerus, data Penatibus Venia, aestivandi causa accedit; huc ab umbris, aura & fontium deliciis invitata, illine depulsus ab igne imminentis Syrii, atque pluribus insuper aerumniS, quae limites patrios per aestatem occupant. Has inquam aerumnas propositum nunc est recensere;
tum ipsius ad palmeta profectionis, commorationis &reditus circumstantias persequi, ea quidem fide, qua illas innusdem stadii decursu enotaVi.
Annu s ad palmeta prosectiones nulli popularium stequentiores instituunt, quam quos aestus caeli aestivare domi suae non permittit; quales cum primis sunt accolae Sinus Persici, a Sindi, usque ad Boram Arabiae. Toto autem littore non sunt, qui cael0utantur tam incommodo ac sibi infesto,quam incolae urbis Gham on,Vel ut ea rectius scribitur Gumrs, vel si nomen placet recentius Bender Abasi, i. e. PortusAegis Abassi, a restitutore suo ita dictus. Haec, quae me nunc tenet, urbs, sita est in littore, sub elevatione Poli 27 . . a tribus parasangis opposita urbi ac insula Hormuus, Vulgo Ormuus, quae olim florentissima Regum Kirmanensium sedes,prostrata nunc atque diruta jacet, solo militum praesidio habitata, cum, ex occasu GUS,
767쪽
urbs nostra ortum & incrementa sua duxerit. AEdificiis adorn ta est ignobilis structurae&ssine ordine locatis; hospitum vero frequentia,ci Vium multitudine, mercium undique appulsu, velut ad australam Regni portum inclyta ;emporium inquam totius provinciae Ormussiensis,quae hodie Dyseruun dc Dseruncat appellatur, ab Afris, Arabibus, Indis, Persis, Armenis, Europae1s habit
tum; maXimam ei Vium partem constituentibus Multhanis, sive Benjanis, gente Indorum omnium humanissima ac religiosissima. Mireris, quam haec populosa civitas per aestatem ab hominibus inanis ac desolata jaceat; dum ne cel)tesima pars civium in ea Videre ardentem Caniculam sustinet, imminentem Veriti ceu Vitae pestem, ut, qui in hoc purgatorio aestatem remaneret, ne mendicum quidem, vel quemcunque suae spontis hominem nullo praemio induxeris: Saltem ampliori domui custos immanet verna,vel libertus aliquis seneX, Vel anUS serva, quam, ne
ex climate contabescar,ante mediam caniculam reduX eracipit vetula alia. Soli, quod mireris, Belgae, qui Illustri Societati hi c a commerciis sunt, littus non deserunt, sed civienti cimio vigorem aetatis ac genitale robur corporis pertinaciter opponunt; nihil territi molestiarum iliade, cum virium dispendio quotidie absorbendi, nihil fieretris sodalium, quos aestivo ardore detritos atque enervatos, quaevis deinde febricula eXanimabat; nec civium eXemplis cauti, qui licet injuriis caeli patrii ferendis aptiores nati sint,maturo tamen profugio se subducunt,ut germe sir, sic vocant terras immodice calidas cumserhe sic mansiones aetheris temperati) commutando, valetudini ac vitae suae consulant. Quibus vero bene V lere jussis, iter ego cum ciVibuS adTalmeta nunc profe
768쪽
modis γΣ. Febres Hernales, 3. Palma.
quas ipse olim ad fastidium exantiaVi, tum popularem proficiscendi rationem atque his anneXa, eXposuerim.
s. II. Primates loci , Archisiatrapa, ossiciales & principes
mercatores) quos non penuria ad palmeta, sed aestivus squalor tran11re ad aestiva monet, alii ad urbes contendunt mediterraneas, opibus & vitae deliciis instructas, quanquam distantissimas; alii in propiores montium recessiis algidos & aquosos refugiunt, non mimis hic cum familia
commode, quamvis sine luxu, moraturi. Circo hominum maximo cura peni & fortunae modulus metam profectionis ad palmeta constituit; quae, etsi non M'ue miti- fandis caloribus apta sint, quod dc aquam parce, &um ras rariores praebeant, quin & ventis aestuosis obnoxiassint; hospitem tamen suum minimo sumptu alunt, & sine magnis viatici expensis reeipiunt; quippe octiduo, si longissime, ab urbe remota. Ad auspicandum iter aura commodior est mensis Maii:
nam haec tanto calore nondum aestuat,ut oriente ac declivi die iter capessi non possit sine molestia. Melius sibi coris alunt, qui iter primo Vere instituunt, & sie Maium at Aprilem anticipant; quandoquidem infelix solum malignis & arsenicalibus,ut sic loquar,spiritibus,quos hoc tempore eXcludit,aerem c0ntaminat,illine a boreali jugo montium, Gi u dc Geruun, quod littori a quatuor paras angis opponitu hinc ab accumbente australi aura,velut claustr0, cohibitum,ne dissiari possit. Cui eodem tempore accedit praeceps a frigore, non vehemente quidem, sed peracuto, caloris incrementum: quae perniX & pernieiosa varietas, aeriS Vitio sociata, humores corrumpit, & febres gignit acutissimas, paucos intra die tragicum ludentes in scena humani corporis. Praeterea, mancipes Ver adultum evocat, ad palmarum conductionem, nune more solito insti-
769쪽
-- Fasilaulus IV. 73 instituendam. Fructus enim in statu constituti, quem
Char)h vocant, discrimen amplioris defluvii jam
evaserunt, dum nulla adhuc de expectata pinguedine praebent argumenta; quo miniis in contrahendo elocantis juxta dc licitatoris suspenduntur animi, de damno securi, de faenore incerti. . Nec tacenda est Laribus hoc tempore ingruens victus inopia, praesertim aquae potabilis. Sola haec locum habet in Oeconomia gentis, procul vino, cerevisiact. omnibus inebriantis liquoris speciebus relegatis. Aqua autem illa non saltem paucitate sua civem destituit, sed pravitate etiam perdit bibentes, nisi aliunde, quod ditiores curant, tergis camelinis advehatur. Fallunt Lcctorem Geographorum tabulae, in quibus & littus hoc, Sc Persia mediterranea multis fluminibus pingitur: re ipsa perennia utrobique reperies paucissima, inter ea vero nullam praeter Araxin, quae aquam potabilem mole aliqua in Sinum deferat; nec haec tamen usque longo tractu, quo a loco antiquae Persepolis decesserat, ubi nostrates eam 5 Bend Emiir vocant , a cataracta conditoris Emiri Chani) ab adulterio admissae salsuginis incorrupta permanet. Cetera flumina, quae Persidem, sive persiam australem, irrigant, de dulcibus loquor) brevi,
quam a montibus devoluta sunt, in agros derivata eXt beseunt, & ad salum neutiquam pertingunt. Hunc nam
turae desectum supplere solertia hominum annisa est, noni puteis, nam & hi plerumque salem sapiunt, sed amplis&in terrae gremium demissis cellis amplissimis, desuper so
sicatis, in quibus anniversarius imber media bruma de- pluens confluit, & in viventium usum asservatur. At, naee caelestis unda, hoc innubi dc minus pluvio aethere,raris vicibus demissa, fauces istas vix replet; tum etiam perditrosam terrae superficiem dum fluit, tile sordibusque variis
770쪽
15 L Aminritatπm exoticarum variis inquinatur: unde evenit, eam hoc tempore vel penitus deficere, vel, si quae in fundo reliqua est, muriam sapere,& ingravescentem cum aestate sitim neutiquam reri, acun- stinguere. Adde, eandem in fundo' abundare seminali or materia, ex qua Dracunculi, seu lumbrici tenues, immanis
longitudinis Pejunk dicti, bibentium innascuntur
musculis, eum virulento ulcere eXterminandi. Cui quidem morbo non aeque facile obnoxii sunt, qui tempestive recedunt, quam qui circa littora remanentes, sangui- nem suum prava illuvie magis contaminant. Tantum autem abest, ut effugio dracunculos evitaverit, qui eiusdem semine jam imbutus est, ut potius in alieno, is praesertim gelido, climate, majori & longiori ulceris & tardissime maturantis tabi incommodo decubiturus sit, n0n sine incurabili remanentis fistulae periculo, si ab imperi
to tractetur. Fateor tamen,constitutum eXtra tantas ardoris, qualis hic civit, rnolestias, majori patientia & vii rium robore armari, ad dolores & incommoda, dum sa-6. Hi netur, perferenda. Altera, quae multitudinem premit,
inopia cibi est. Promptuaria quippe suae patres familias annona solent instruere, calculo temporis, cui sufficiat, nunquam longius producto, quam in mensisJunii decur sum: quo instant annua redit dissicultas cellae penuariae, vi X interdum suffciente sibi pro viatico. Omnium Ve'xb molestiarum, quas cives fugiunt, caput est ipse calor aestivus, ultra huisanam tolerantiam, praesertim sub Si Tio, intensius. Nemo unquam igni fuit robusti eorp0rii, quin ab isto hoste noxam passus si1t,tape etiam a meridia nis radiis interitum. Id mihi Gamroni innotuit exem plis plurimorum, quos gemina *state runa quidem in praeserito Libitina ardens rapuit Non piget eX utraqu' aestate quaedam inserere. Miles Batavus ex Vireto quod una hinc leuca possidemus, circa meridiem re
