Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

instemina prunulis Fl. o. ctia. refertas, secundum longitudinem inordinate dc sigillatim consitis; illis usum pro impraegnandis palmis foemineis Fig. ισ.) eX tempore praestantibus , his a tardiori incremento, demum mense abhinc quinto maturescentibus. Spathas usu suo defunctas, natura nutrimento prorsus destituit, ita ut brevi deformes eXtabescant, proinde ad reddendam arboribus gratiam, sedula hortulani manu rescindendae. Spadices paucos habet Palma adolescens aeque ac decrepita ; integrae autem aetatis Tab i. Fl. 8. 2so octo Vel decem, interdum inutili foecunditate plures,& alimenti, quo ingravescant, inopes: quos tolli ferri acie oportet, nisi jam ante ab hortulanis, quod solet, pro cupediis evulsi sint. Nos fietum in utroque sexu distinctius inspecturi, primo corticeam, qua clauditur, thecam removemus, brevibus hic delineandam. Π Palmei foetus theca,quam proprio nomine Latinitham, Graeci j jάθὴν, Perta Buhumi nachi appellant, fide Taria. Fig. Lcta. figuram habet utcunt clavae ligneae, similem bulbo oblongiori compresso, quali in praeliis utuntur Brasilienses. si terna superficies lanugine tegitur molli, densa,brevissima, coloris obscure rufi; qua abrasa, diluto colore gratiose viret; interna, alba est, glabra, humida & quodammodo mucosa. Substantiam

0btinet corticeam, in fibras dividuam, nonnihil tomicam, cum eXaruit lentam Sc corio non dissimilem; crassitiem culmi habet avenacei, tenuior existens in parte gibbosa, quam reliqua, dc indipatha foeminea, quam in masculinia Spathe constat tubo ct ventre. Tubus, qui spadi- eis scapum investit, compressus est, eX ventris graVitate incurvus, Vaginam acinacis reserens; longitudine spectatur cubitali, in Reminea paulo brevior, pollicari crasi

742쪽

696 Amoenitatum exoticarum ite, latitudine triunciali. Ima pars, quOUSque comae inseritur, gracilior est, candicans & substantiae tenerioris, quae, cum spatham evellis, corii in modum contracta retrocedit, semipalmarem denudans scapi eXtremi porti0nem, quam vulgus dactyliphagum inter edulia recipit. Venter longitudinem assequitur cubitalem, latitudinem palmarem dc amplius, crassitiem, dum ruptu proximus, triuncialem, utraque facie tumentem, fastigio obtuse mucronato, ora ubique ad digitalem latitudinem solida, substantiae fragilis, ambitu acuto. Interiorem superficiemeXhibet convexam, albam, glabram & aequalem. OK-cium Spathae est, ut nascentem spadicem ab aeris injuria

tueatur, scapum suo tubo, tenellum Vero termitem, racemosque floriferos, claustro ventris sui fovendo. g. III. Spatham masculo turgentem spadice viaeTab.a. Ag. i. 's)a spatha Reminea vulgus singulari distinguit nominebo anbaari nachI; quin & exclusum, quem hic pr0p0no, Stadicem virgulasque illi avulsias eodem vocabulo indigitans; quanquam vocis indoles, nihil, quod scio, ma- sculinum, sed domum, cellam, Vel vas resertum denotet, ct saltem plenitudinem insinuet. Eidem recens in lucem nascenti exempta flosculorum moles peculiare ob tine ac in palmicolarum Republica celebre nomen honegh; Integro enim mense, quo eius habetur co is, exquisitum praebet, tam liguritoribus obsonium, quam socordibus remedium excitandae libidinis, si ejus buccel lae aliquot comedantur. Extrahitur eum in finem Spa the, Fig. a ViX dum e fasciis suis prominens; cui in longum incisis embryo ille eximitur, & in virgulas vel buccellas divulsus dono distribuitur petentibus: utramque eius ra ciem vide sis Damni nullum ex evulsione perieu

745쪽

tum est, quod possint palmeto propediem Reci dando pauci superstites sussicere. EXscissus hic partus scaesareum vocant Medici saporem habet vapide dulcem, αἶγrout omnis pars Palmae esculenta, nucis castaneae aemu-um, sed cum subamara cruditate quadam, &humiditatonidorem praebente spermaticum. RUS gemmae rudimenta sunt flosculorum proXime e licandorum tener- fima candidissimaque, vinaceorum magnitudinis,eximu- tua compressione multilateralia, mox figuram acceptura trigonam, quae petalorum numero & si tui respondeat. Haec intemerato relicta domicilio, perfectionem mense

Martio consequuntur , cujus calore promota carceriS a

gustiam, facto impetu, disrumpunt, prodeunte per Spathae hiatum incluso Spadice, cum racemosa oscitantium flosculorum schola Floysin Liliis convaIlium sunt minores, oblongi, tripetali, coloris albidi in luteum pallescentis & ingrati, starninum tribus, ad petalorum numerum,d nati vestis iis ; nituntur non petiolis, sed herbei coloris carnoso quodam principio respondente magnitudini seminis Coriandri,& in petioli modum emarcente. Hoc Theophraso &Plinio imposuisse videtur,quominus utramque Palmam fructiferam appellare dubitaverint. Petria

flosculorum surrecta sunt, oblonga, concaVa, Ubtus mucronata, succosa, carnosa, rigida; latifigmosa, rigida, brevissima, albicantia, mi isto referta θη- in luteum pallescente, levissimo dc subtilissimo, qui etiani floris umbilicum copiose obssidet. Pollis drachmae iiii ius pomdere assumptus , dicitur, ad ciendam libidinem, majorem praestare essicaciam, quam ipse embryo,qubd vel ex seminali halitu conjicias, quem exspirat praegravem. Colligitur a gnaris,concussione spadicum recens natorum, qui 1inguli singulas circiter uncias exhibent &yyxide reconditur probe operculata,ne ab aere virium patiatur dispen dium. Meliori consilio pollinem electuariis roborantibus Titi admi-

746쪽

Amoenitatium exotisarum admiscent alii, quod solitarius, quanquam pyXide clausus, situm facile contrahat. Flosculorum uni spadici numexosa est congeries: nam, cum Spadix 'nus mediocriter magnus magnitudo pro arborum habitu diversa est vir- ulas ducentas contineat, quarum brevissimae flosculosabent quadraginta,mediae sexaginta, longissimae octoginta; hic numerus flosculorum medius, cum Virgarum numero multiplicatus, computum reddit duodecim flosculorum millium in uno Spadice: qui in lance a me; librati, exhibuere libram unam civilem Belgicam, unica minus uncia. Minor multo gemmarum numerus est in Spadice Remineo, ad cujus examen nunc telam protendimus.

si id M, spadix foemineus, Tab. FD. s ct ia) termes palmeus est, sine prodromis floribus agmen plurimorum fructuum

exhibens; cum quibus,dum uterino adhuc cortice obvolvitur, guloste plebi salivam quoque movet, ferculum ventri simul ac Veneri expetitum: sed quod masculo haud melius quidem, sed eo rarius habetur,quo maius nefas est. 1d gravidae arbori eximere,& messem,quod iunt,in herba

consumere. Arboribus tamen vel nimium stetis, vel admodum adolescentibus, tantum abest, ut non liceat, utp'tius silernuas suferre spathas, necesse sit: ne illic deficiente alimento fructus, hic fracto in pueritia vigore, ipis matres intereant. Obtinuit & hic embryo nomen pecu'sare Arabicum Q. 5 Taleb nachi, quo a Virili distinguitur, in Persidem, me judice, introductum ab Arabibus illis, quos video inim cilicinis tuguriis palmifera littora inhabitare, &passim perambulare ; sed quae vox tamen, ipsos intra Lares Arabiae Spatham significat, &, scribitur. Varia partus foemineus,cum incrementi sui gradi

bus, subit nomina, quibus in h0c foro successu temporis

747쪽

discerni potest, isc probe significari, quantum&fructus ad maturitatem profecerint, & daehylophagi spes populi ad messem suam accedat propius. Quae ipsa nunc singula,

cum incrementa, tum nomina,Ordine recensebimus.

Vergente Februario ac ineunt*Martio, spathis rumpentibUS, Fig. a.' primum emicant Spadices, ct ustroque non multis post diebus rellisto, nudi in lucem prodeunt; a palmicolis L gQr, velut alii scribunt ρDcherri moch salutati, nomine, ut opinor, depravato ab Arabica voce Disauher, Pae substantiam meliorem denotat; quo Vero nomine, ut tota gaudet spadicishujus compages,ita in specie non alio ipsa insigniuntur rudime ta fruiquum. Haec rudimenta magnitudinem aeque ac rΟ- tunditatem obtinent granorum piperis,superficiem niten rem albam, saporem subausterum I subtus duplici induta membranula sive calyculo,uno exteriori,qui brevior est, altero interiori, qui fructum proXime dc pene integrum involvit, utrois oram habente inaequalem &superficiem subasperam. Copiossissima uni spadici insident: numerum reduco ad bis mille & trecenta, si, spadices majores cum minimis jungendo, singulis virgulas Octoginta, virgulis Vero singulis grana triginig tribu m; sed quorum vel medius vel major numerus sensim defluit per tot tibi

erementi demutationum gradus,quos ad maturitatem uS-que subeunt. Hoc in statu cum sobole sul Spiata recens natus non diu moratur, sed cum Aprili mense invalescenS, Fig. . J eXtenssis ultra maris vigorem yirgulis,fructus extra caliculos exhibet provectos, vergentes in figuram turbinatam, coloris una cum virgulis in luteum la guentis, saporis, paulo quam ante,austerioris, Huic aetati

nomen est Togereh. Mense Maio locis alii inclinante Aprili fructus nostri saxum figura, nil si pore

748쪽

oo itatπ exoticarum mutati, cerasorum adipiscuntur magnitudinem, Fl. 8.) colore in herbeum virente, subnato intus ossiculi rudimento molliculo: virgulis interim longius quoque productis

ac quodammodo lutescentibus. Haec facies nomen reci-

pit Champi, in aliis territoriis Purvus p Variant enim pro obscuris locoriam incolis Sc ipta obscurae originis appellationes. ' Junio ineunte,alibi citiUS, AEl. olivas figura dc magnitudine exprimunt, dum ossicula indurescunt, & caro, imminuta humiditate, fit solidior, sapore dc colore nihil mutatis. In hoc statu constituti frugus nomen gerunt Charesi, & in aliis locis Longi Appetente Julio plenum adeptis, qui Dactylis competebat, habitum, l. ib.) viridissimus nitor est, figura turbinata, ossiculum induratum, caro utcunque mollior, sed pene eXsucca, duriuscula S acerba. Hos tamen vulgus tam difficiles ventriculo & austeros fructus cum Voluptate esitat, eXpectationis, dum maturescant, impatiens. Crederes naturam eiS aenea dedisse guttura , secus ac militibus

M. Alexandri, quos immaturis dactylis in reditu ab ex peditione Indica) strangulatos referunt, qui vel Palmam, vel illius Principis gesta describunt. In hoc gradu consti

tuti nomen III Galaul tam diu gerunt, donec ad perfectam maturitatem devenerint. Maturitatem Vero ac

celerant Circii aestivi, venti supra fidem ardentes, dc frequentissime spirantes circa Caniculam. Quo illi aestu0siores spirant, eb citius omnes gradus decurri, sospitari Returam,fructus magis dulcescere Scinaturius perfici,eX-periantur palmicolae; qui hos rebus suis secundos, suo licet coUori atque ceteris animantibus vegetabilibusque molestissimos ac perniciosos spiritus,junctis expectant de sideriis. Nota, appellationem Chalaal interdum latius

patere, dc praedictis omnibus imponi gradibus, quibus facies

749쪽

cies iam oblongior, olivae similis & dactylo genuina est. Mense Augusto, citius, tardius, dactyli maturescunt hoc ipso, deposita priori, appellationem subeunt Dumpn.

Maturescunt Vero non more ceterorum prUno

rum, quae sensim tota simul substantia mollescunt, sed primo acquirunt putrescentis instar pomi, maculam mollem, ut plurimum in extremitate; quae sensim proripiens, omnem substantiam crudiorem paucis diebus in dulcem pulpam conVertit ; Legendi tamen sunt citius, ne produ- ista ad umbilicum mollitie,suo caliculo eXcidant,lapsuque spontane' conquassentur. Hos Dumpasios gula popuIaris maturis dactylis longe anteponit, mrtasse quod mixta partis crudioris durities curn pulpa, bolum reddat commordenti gratiorem, vel quod primi expleant pruritum appetitus, quem in has annonae primitias Vulgus dudum

acuerat. Quin & conviviis ingeruntur virorum illustrium, inter antecaenii, mensaeve secundae tragemata, loco non postremo proponendi. Eorum pars cruda superficiem hastiet,cum nitore, quadantenus flaventem, carnem ex austero dulciculam, albam, duriusculam, quodammOdo farinulentam, siccam & Diabilem; pars matura, pellucida est, mollis, dulcissima, pro speciei divessitate, in xu-beum languens Vel rufa. Hac facie, qua ad maturitatem Vergunt, eXcussi, in cumulos quod suo loco docebimus)partiendi, &solaribus radiis exponendi sunt, ut, reliqua cruditate deposita,insolatione penitus emolliantur,dc dulcescant: quomodo omni graduum numero absoluti &excocti, Dactylorum nomen subeunt, &a Persis demum

Gurmὰ, ab Arabibus G Tamr appellantur. Usu

tamen receptum est, eos recentes peculiari denominare

vocabulo Arabico Ruteb, quo ab antiquioribus duestinguantur, quibus taburmis nomen commune est. D

750쪽

o1 Amoenitatim exoticarim ctylorum differentias recensebimus, expedita descriptio. ne Spadicum, quibus innascuntur.

Spadix sup siciem habet glabram, nitoris e ertem,

coloris languide punicei, qualis est culmi avenacei, sub. stantiam obtinet levem, laXam, nervosam, ligneam, albidam dc frondeae costae persimilem; figura scopas exprimit domesticas; nam & scapo constat & virgularum fasciculo. Scapus compressus est,eX pondere curvatuS,p0llicis crassitie, latitudine geminae unciae, in Remella trium cubitorum longitudinis, in mare brevior, stiperficie, ut aruit, striata; substantia, clim fibris constet tensissimis,eX omni arboris parte maxime idoneam cedit restiariis, pro tomento, materiam. Pars ad palmae longitudinem comae infiga recentis inquam & nondum adulti) carn0sa est, nuclei substantiam & candorem obtinens, esculentadc pide dulcis, quae dc cruda populo servit pro cupediis,&a altioribus pro condimento ferculis incoquitur; Ultra dictam vero mensuram amaritudinem contrahit, ct pamlatim indurescit. Nomen ei est Pansiri narM,

i. e. caseus palmeus,nulli non Persarum notissimum: Scapus,ubi desinit, in virgularum sive bacillorum fasciculum, non simul, sed quodammodo gradatim, dissolvitur,ma' sculus in densum & pedalis longitudinis, foemineus in sese qui cubitalem, rariorem Sc magis dispersum, illic maxima forum, hic dactylorum minori copia consitum. BacilliseXus utriusque sunt simplices, recti, flexiles, longitudinis inaequalis, culmi avenacei crassitie, ima parte nudire ad assem quadrati, in reliqua nosculis fructibusve singulis inordinate consiti, ad situm cuiusque foetus alternaum dc a brevi intervallo retorti, adeoque inaequales & eXcusso

foetu ab impressis vestigiis subasperi; fibris donantur e b

SEARCH

MENU NAVIGATION