Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

golis filius rebellis, ut parentis victrices manus evaderet, ad Solymannum profugit iter ingressus est: Rus adventum in Arabiam, Persiae vicinam, anno ineunte I 687, serius atque debuerat, Regi indicabat Vicierius Larensis, nam & fama quaedam velocior, & bini servi a Sulthano missi, Satrapae nuntium anteverterant. Supinum hoc negligentiae genus, in rebus ad Majestatem spectantibus,

nemo expiare, nisi capitis jactura potest. Missus igitur est, qui Satrapae Viri doctissimi , in Europaeos propensissimi caput peteret. Postridie Rex, ex intercessione

Praesidis, sententiae poenitens, carnificem Meloci equite re-Vocavit, incassum, si serius vel una hora missus fuisset. Ne vero Regii moris quicquam sileam, superat fateor mansuetudine probitateq; omnem antecessbrum gloriam; non tamen omni bile adeo caret, ut ne praecipiti motu aliquando ad truculentiam effervescat. Hoc irae proprium est,si potestate ad vindicandam armetur. Ad Divanbecum,

ex Convivio temere abeuntem,misit e vestigio, qui oculos effoderet, quibus in Consessiim allatis, dedit ossicium illi, qui jussa patraverat, quo nunc tranquillus fungitur. In mentanis excelsis palatioli Tachia Sophὰ constitutus, laudabat situm dc amoenitatem loci; cui oblocuta una ex amasiis: frigidioris aurae molestias increpabat. odiudicium indignatus Re fecit eam praecipitem dari,velut indignam, quae illo loco subsisteret. Nec levem calumniam affricuit prodigentia humani sanguinis in poenitenda Venatione, quam cum Aula universa celebrabat anno 1683 ab ineunte M o ad vigesimum Julii. Oistogies mille viros scipionibus fustibusque instructos in hunc ludum eduXit; quorum, cum quadragies mille, aquae inopia compulsi vitam fuga salvassent, ex remanentibuS quingentos omnino siti extingui potius, quam dimitti passus est; Cervi capiebantur non amplius viginti quinque, capricervae septem, leopardus unus, sed qui &

82쪽

Fasciculas L . 5's ipse manus deinde evasit. Dignum voluptate Regia dispendium institiae ac aequitatis perquam amans dc strenuus Cultor est; nec enim putandum Clementia abuti Solymanum, ut maleficiis ignoscat. Unicum instar omnium sit rigoris justissimi exemplum, quod forum transgresso rte fortuna inspicere mihi contigit, die-Februarii anni 1684. Nobilis quidam Persa, eX suburbio, serus beneque potus in urbem rediens,socium suum, in Via, jurgiis, mox stricto acinace adortus, interficit. Traditur, more gentis, patrator familiae interempti, ut caedem expiet. Haec se argento & intercessionibus placari passa, reum criminis absolvit. Non multo post , de homicida Rex: quali mortis genere peremtus sit, quaerit. AEre, respondent, conciliavit offensos, & ab iis dimissus est. Quo audito, Serenissimus, justitiae gelo, & ira simul in dimissores accensus, in haec verba erupit: Giddi, id est , 5 Cornigeri, id enim vocabuli apud sedatam gentem bilis excandescentis fulmen est, dc convitiorum omnium compendium

vobis innocens vestrorum sanguis pecunia pro sat γ piari occis hominis innocentia nis nocentis morte potest

S. catastae conclusum vinctumque, ubi in forum adduci curasset, sedebat enim Rex inatrio Regiae, quod Dro imminet) ad circumstantes conversus: Quisquis me amas,

inquit, adsumendum supplicium descendito. His dictis

erumpens Senatorum corona seunuchis a latere Regio subsistentibus) strictis mucronibus miserum jacentis corpus occupant, & in mille particulas dilaniant. Ceterum, in rebus quoque civilibus facram Themidem non raro commendare judiciis dicitur. TumultuS Vero, quOS supplicum saepe ingens confluXus ante Regiam eXcitat, Vel

nova onera deprecaturus, vel de injuria Directorum querulus, tantum abest, Ut inclementer ferat,ut potius deprehensam injustitiae culpam in Praefectis severe vindicet.

83쪽

s6 mittatum exoticarx Pacem & tranquillitatem publicam religiose colit, iniquam etiam, ex Tulliano monito, bello justissimo praeferens; quasi cum Regno ssimul, hanc pacis servandae regulam adoptaverit, nisi gloriosam sibi, certe Reipublicae salutarem, quam subinde pronunciare suevit: Malle se leviores hostium injurias contemnere, quam , ad ulciscendum, dubiam experiri belli aleam. Hinc tot ille ex Usbecia Tartarorum insultus sustinet; Satius ducens unam Chorasmiam pati, quam crabrones ulciscendo, vel irritando , plures Provincias pari pericula exponere. Nupera Orientalium tentamina idem pacifici Regis ingenium eXperta sunt: Κbmis, Sinus Persici insulam, hostili classe expugnabamus; majora molituri, si virium tulisset atque coeli ardentis status. Gravi injuriae Vix mansuetudo praepotentis Regis succensuit, sed hospitum imprudentiae generose ignossiens, aggressorum dessideriis

insuper gratificata est, neutiquam in optimam nationem ulcisci volens errores, paucorum hominum culpa extra patriam commisos. Foedera cum finitimis inita religiose tuetur; Odit violatores candor Regius cane peius: nulla occasione lucri, nullis justarum rationum momentis permittens, tantii

tum a custodia pactae fidei dimoveri. Turcarum Imperator Bablonem indictis armis Regi Persarum Sephi eripuerat. Pace deinde cum jactura urbis redintegrata, plures & patri Abasso II. & Solymanno occasiones datae sunt, quibus vel eandem Provinciam, vel aliam Taliο-nis lege dudum recuperassent, si per foederis sanctionem stetisset.. Bassoram quoque Arabiae occupandi occasio fuit, quam eiusdem Provinciae Princeps dediturus erat ante effugium fi sed frustra violationem foederis solicitabat. Ex eodem capite Arabes, circa Tigrim flumen habitantes, Oratore misso,vasallos se nupera anni 168 Audientia offerebant, distracto Christianorum armis imperatore suo,

84쪽

opportune jugum excussuri, si non renuisset foedifragi moris & discordiarum osor Solymannus. Et quid pro Bablonicd expeditione, solicitatores,a sacratissimi Imperatoris Romani, Deciae, Poloniaeque Majestatibus missi,impetravimus i quid in hoc negotio, durante nostro cum Turcis bello, in Perside praestitimus r Saginavimus nos

luxu Persico, dc longa in Regno mora Principum nostrorum expectationes frustrati sumus. Fides data, quam Bablonia, & pacis religio, quam ostentata victoriae occasio, carior Solymanno fuit. Ut plures virtutes uno fasciculo complectar, Pius, devotus, religiosus est. Legales non negligit lotiones; nec preces ad statutum te*pus solitas. Festis anniversariis

assiduus vacat; &Ιpse cum Altissimo colocuti, humi, feriis, quas solennissime celebrant, publice interest,

camelum in victimae memoriam non raro sua manu saucians. Menstruum jejunium quotannis cum universa gente sua observat, nec assumta vel aquae guttula interrum t. Vinum non sanitatis modo, sed & religionis gratia aversatur: licet interdictum Ipse laxare sibi possit, Prophetae tradux, & Caliphalsis quodammodo IIaere Templum cathedrale, quod Regium vocant, ut Deum inmVocet, saepe pedes ingreditur, sed incognito dc ante tu Eem. In ceteris se Mujulmanniun, id est, verum fidelem, vita dc exemplo suae genti fatis probat; cipe eo pietatis procedens, ut ad superstitionis scopulum allidat, dc in auguriis signisq; spem fiduciamque collocet. InprimiS Vemro Astrologorum Prognosticis nimium quantum credit His inconsultis hinem adoriri, admittere hospites, celebrare convivia, venari, prodire in publicum, vel ardui

quicquam suscipere non audet. Et quam tape contrario eventu illusus sit, nec tamen opinioni satis renunciat. Ridicula sed vera narrabo: StenoRadetin, Cosaccorum DUX,

85쪽

38 Am itatum exoticarum fundendum hostem ingens armatorum eXercitus mittebatur, instructus astrologis, qui pugnae diem horamque designarent, qub felicius, coelo propitio, dimicaret. Interim praestolando tempus augurii, victoriae negligunt Occasiones. Illucente enim post festum expectato signo, vati dici invadendum indicant, ejus perniciem

astra tandem ipsa aciem struxisse promittunt. CVacci id temporis morabantur in Iniata littoris Lenhoraan, a vadi praestantia ita dicti; qui ineptiarum praescii, fugam

navibus ssimulabant duabus maximis, quas, Velut naucleris destitutae essent, fluctuare huc illuc cogebant, quali ad elabendum inepti. Hoc dolo persecutores, victoriae fiducia fretos, protrahunt ante militum ordines, quos in Ιnsula cum paucis tormentis in insidiis collocaverant; dc velut in lanienam delatas oves, ad internecionem delent, ne cladis nuncius esset, nisi qui ex firma terra aspeXerat. Vehebantur Persiae concatenatis navigiis, eo consilio, nequa posset unita classis dissipari fluctibus, nec fugaX hostis, navium gyro includendus, exitii fatum evadere. Verum,hoc sibi invento interitum peperere; quia demersa prima naVis, inquam unice sagittas&fulguranteS tubulos dirigebat hostis, vicinam semper in idem pertrahebat eXitium gravitate sua, dum telis incaute obruti nullo modo valerent eam a conneXione liberare. Persarnm decies mille, alii plures fuisse referunt, quos astrologorum Vanitas aequori immolaverat. Victorum numerus certe eXiguus fuit, quem millenarium neutiquam attigisse se narraverunt mihi, Ma1 Menonis Victoriae interfuerant. Non ita pridem Astrologi ultro Regi diem recreationis indicabant suavem, innocuum & procul omni siderum malitia nasciturum. Appetente die Rex, Penatibus relictiS, PUS cum amicis petit, coelo tam propitio non nisi aperto nudoque fruiturus. Vertim, non stetere suis vel

ophorum promissis sydera; Nam ad locum recreationi

86쪽

delectum vix appulsum fuit,cum turbo, repente subortus, furere, dc caelum terra miscere coepit, ut, quia papiliones deessent, nisi1 maXima perpessus incommoda ad Lares reversus sit Serenissimus; poenas minatus maleferiatis astrologis, quod sua ignorantia Vel temeritate eum invitassent. Illo non multo post tempore accidit, ut ReX hora quarta, ante diem, in cathedrali templo, orans, sonitum in summo aethere, sudoque coelo audiret, ingentis tormenti aemu Ιum; quem & incolae Civitatis audiverant omne nisi qui somno nimium sepulti. Convocatos astrosophos Rex de fragoris causa dc praenotione quaerit: sed qui recenti dolentes vulnere, hac vice utrumque nescire se confessi sunt, satius inscitiae pudorem, quam poenas luituri temeritatis. Incredibili superstitione laborantem invenimus eodem hoc anno I 684. advenae: Rem notabilem, quanta brevitate pomam,exponam. Cum paucis steminis in suburbano praedio demoratus Rex, unam thori sequioris, quam IT Xime omnium deperibat, pugione, jocandi animo, adoritur, & titillationem simulaturus, Versus praecordia ejus aciem dirigit; Post pauca, quaerit eX ipsa: Diadema manubrii in globi fastigio micabat, alteram extremitatem , aciem nimirum, eligeret 2 Respondet amasia,

Manci um ego Tuum, quicquid dederis,ello; ct dum haec loquitur, nudatum manu pectus simulatis ictibus objiciens, improvida stomacho laeditur, sed exiguo sane &vix oculis conspicuo vulnusculo : eX quo tamen, an eX metu, nescit repente prolapsa, dicto citius exspiravit. Inopinato hoc casu in rabiem pene conversus PrincepS, modo concubinas ceteras, modo eunuchoS eodem pugione tentat perforare,quasi reoS culpae,quam praesenteS non impediverant: In ipsam etiam matrem invecturus, nisi recenti ejus irae se subduxisset. Accersiti astrologi, eVolutis ephemeridibus : judican , im diri malum humana opelotuisse; ita siderum universitatem in Serenis se

87쪽

Tanctio primi Cha-

iso Ametuitatum exoticarum simi caput conspirasse. Malignitatis impetum, inulto Rege, Conjugem feriisse. Id summi Numinis bonitate factum. Totum intricari tra et is silectibus coelum, non cito dispa- ituris. Ut iis igitur se paucis mens ibus subducat, auctores se Regi esse; indicaturos protinus, cum in fluxuum Malitia remiserit. Interim haut prodire in publicum,

convivari, aut quicquam ardui occipere, oportere. Infana Regis obtemperantia exteris indigenisque hospitibus aditum negavi coactis admissionem expectare,ab ineunte Vere ad trigesimum usque mensis Julii. Omitto hujus farinae alia, & hoc saltem pro Relationis colophone adjicio, quod tranquillitatem sper me licet, desidiam vocaveris) plus decoro amet. Gubernaculam Ipse nec attingit quidem, nec turbari audet ingruentium dissicultatum relatione, nisi perquam opportune. T tum regiminis onus Primatis Regni humeris incumbit, velut universi1 Imperii Atlantis. Huic Rex Status publici atque dirigendi regiminis curam credidit, Ipse interim iners & publicarum rerum ignarus: ut, qui dixerit, illum gaudere Regiae potestatis eXercitio Hunc saltem titulo atque auctoritate decorari, a vero non mustum aberraverit. Illum nunc vasti Imperii Directorem, proximum a Rege,in scenam hic sistimus.

RELATIO IV.

Primas Regni, Athen ad Dauleth.

. I. Ρrodit ingentis ossicii minister, Regni Director, Curiae praeses, Satraparum primus, & G, Misaab, seu

88쪽

maad Dauleth, id est, fiduciae & fulcri Imperii, ex gravi

tate p ta Mastir assem, id est, baiulatoris maximi

oneris, enatum est; illud in alloquio S sermone, hoc inscriptis ussitatius, utrumque maXimae functionis index. Est enim ille Regni Persici quasi axis, circa quem vasta moles regiminis, velut coeli machina circa stellam Pola. rem, convertitur. Non aliud ad dignitates ite non medium ullum ad magna beneficia datur, nisi per hujus ministri favorem. Nec vota supplicantium Maiestatis aures appellunt, nisi illo delatore, non exaudiuntur, nisi is fore. Ille delegatos Principum oratores audit,& cum iis transigit: curat sanciri foedera & disibivi ; dirigit rem monetariam, ceteraque Regalium exercitia; Nihil circa M

jestatis dominia disponi, nihil in Regno mutari vel innovari, nihil, quod Status publici interest, deliberari vel e pediri. nisi hujus Praessidis auspicio licet ; atque haec in

Autri In Provinciis vero non mimis ille radios facultatis suae exerit; Nec enim integrum est locorum urbiumque Praesulibus, ingruentes dissicultates publicas proprio Marte solvere, aut gravioris momenti negotia quaevis e pedire,nisi consentientis summi Directoris auspicio. Ma sionem non procul a Regia habet: Intervallum crebra negotia non permittunt, quae arbitrio Regis exponenda veniunt. In Regiae vestibulo igitur diem transigit, mandata expectando, &, quae urgent, eXponendi occasionem. Interim haud quaquam ibi otiosus degit: sed actorum diaria, libellos supplices, schedulas memoriales & Satraparum literas legendo,tum scribendo quoque dc meditando semper summopere occupatus. Ita destitutus ille poGsessionum sitarum & societatis domesticae usu, vitam in aulae ergastulo agit; prandium eXcipio &nocturnam requiem, quae ipsi inter Penates capere permissa sunt. R xo cum Majestate coram, frequentius per internuncios

t, ex ci

89쪽

-a rei

61 Ammettiatum exoticarum spadones loquitur, nunc praefectum aerarii, nunc epho

rum, Vel eX primatibus illos, 'quibus Regem adire fas est, latentem inter pellices. In Conviviis publicarum admissionum quae ex superioribus h1c velut loco genuino repetimus sinistrae Regiae a modico intervallo accumbit consiliorum Princeps: explicat schedulas supplices, & his decisis, quae publica spectant in deliberationis scenam ingerit, quid facto opus sit indicans, & ex Regio nutu de- CernenS. Equitanti quoque eXtra aulae pomoeria ad deX-tram comes jungitur, dc confabulator perpetuus. Est enim solenne Regi, inclinante die equitare foras, tum recreationis & sanitatis carisa, tum ut populi desiderio sui aspectum indulgeat. His deambulationibus id sedulus agit Primas, ut incidentes per otium de rebus variis sermones, in publica dirigat commoda, & quod impetrari diu a Maiestate non potuit, adulando obtineat. Hoc prudentior habetur & callidior Regni Director, quo occasionibus his utitur felicius. Sane expectata diu placita super causas gravissimas & per plures consultationum actus a Serenimmo suspensa, nunquam facilius, quam in equitationis otio resolvuntur. Atq; haec de oeconomia Regni. Alterum curarum genus privatum est; sed quod Memaad Daulethi animum magis atque publicum distinet, & anxiis cogitationibus macerat. Aciem ducit cura salutis suae & vitae tuendae ; cujus irreparabilis jactura a nutu Principis sui pendet, hominis unici, assectuum aestu ac praejudiciis quoquo versum agitabilis & inconstantis, de quo Persae proverbio iunt: ira Regis, mors subita. Damocles , parasitus apud Dionysium Syracusanorum Ἀ- Tannum, cum inter epulandum imminentem cervici gladium vidisset, seta equina pendentem, nec unius conVivit moram sustinuisse scribitur, quin lethi feros honores de precatus eX templo fuerit, ut refert Cicero 3. Tuscul. Sed longe ille infelicior est, cui nunquam non ob oculOS ver'

90쪽

santur pericula; S ipsa negotiorum onera, quibUS gravatur, stricti fiunt pugiones, dc levi alea in subitae mortis

Occasiones convertuntur. Habet sane, eX tremenda Regia, ad suos vesperi reversus, quod sospitatori Deo suo servati capitis gratias agat, nescius,quid fati posterus dies

laturus sit. Feralem evitaturus sortem,duo inprimis agit: Cavet, ne quis alius aures Regias in sui praejudicium GC- Duo 1 G, cupet. Quisquis ille sit, nullum dubium est , quin occa- β TUO sionem capturus, ac causarum, vel eX solis rerum event, bus,habiturus sit copiam,quibus Chani ingenium & actio- I. Ams-nes denigret, & inopinantem pernici fulmine eX Fortunae gremio excutere allaboret. Quid enim in vasto regno non eveniat sinistri indies, quod quis per calumniam reiicere in administratoris, quantumvis optimi, imprudentiam non possit; nec velit etiam si1 hic, uti omnium censurae eXpositus esst,ita quoque invidiam odiumque plurimorum mereatur, data praesertim opera nocendo illustribus

viris, ac sociis Regni Optimatibus: quibus Zodiaci sui ge- Znius id instillavit, ut vitae usuram odisse malint, quam datam praetermittere occasionem vindicandi. Neque ab his modo cavendum ei, quibus se nocuisse conscius sibi est, sed ab iis non raro exitium eXpectabit, quorum amica consuetudine gaudet,dc fidem multis sibi ossiciis devin-X at. Infidi enim dc ingrati animi vitium,dulci adulationis velo occultatum ita in hac aula animos occupavit, ut

jussus a Rege filius prout exemplis priorum Regum do

cemur non recusaVerit, parenti aures, nasum, imo caput amputare; modo illius ossicium patranti fuerit promis sum. Alterum tuendi consilium est, ut tritam adulationis viam ingrediens, nihil eorum supine agat,quae ad firmandalia, augendamque Principis gratiam fidemque spectant,atis adeo talem se praestet alloquio, consiliis, actionibus, qualem se placere intelligit, non qualem requirebat cando pietas vel sanctitas justitia . Modo igitur Regemin

SEARCH

MENU NAVIGATION