Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

oportet autem tu reddantur aequalia robore, pondere & crassitie, librare unum typi beneficio rite confectum crucibulum in bilance, imponendae alteri bilancis parti frustum terrae praeparatae; quae si pondere aequalia, auferre frustum illud terrae, aliudque imponere ; atque id toties quoties

requiritur ad desideratum numerum crucibulorum conficiendorum : Hac ratione aequalia redduntur, nec Opus est superfluam teiram typo applicatam abscindere , quia singula redduntur aequalia, ob singulorum pondus materiae aequale; citiusque opus peragitur quam alias. Haec quidem est via optima, sed taediosa de laboriosa, quare rem paulo altius perpendens mecum, inveni tandem modum sequentem priore longe meliorem : quo non solum fortiora conficiuntur crucibula, sed etiam de quidem in una hora plura quam in s. vel horis vita illa vulgari nimirum prima. Ubi primo conficitur typus ex Orichalco , cui terram applicare jussi sive monui, lit. A. signis. optimo nimirum, fusionis beneficio; Deinde huic correspondens aut etypus lit. B. significatus, ita tamen ne ille hunc nimis profunde intret, fundum non attingens per distantiam ad minimum digiti lati transversi unius; in crucibu liSVero majoribus majore tiam requiritur fundi crassities,sicuti te docebit practica. Facturus igitur crucibulum applicet terram typo sicuti supra dictum in modo primo; quo facio iterum auferat crucibulum formatum , & in

aere siccandium collocet: Deinde facta prius suia C c c c c ficienti

413쪽

scienti copia crticibulorum , typum mundis ceta terra silve arena adhaerente, ipsumque inungat lardo, vel oleo olivarum excepto spongia, sicuti Ctiam ante typum, cui imponat semifactum dc semisiccatum crucibulum , atque huic typum, quem superne percutiat bis terve malleo ligneo quodam graviore, tu ubique rite exactissimeque typo applicetur icrra : quo facto auferat typum& vertat ante typum una cum crucibulo, quem a

latere paululum offendat scamno ubi crucibula

conficiuntur & manu excipiat crucibulum inde excidens ; quod postea exsiccare δί cremare oportet, sicuti stipra dictum in modo Primo. At que hac ratione optima , Optimeque proportionata redduntur crii cibi ita, fixa & laevia, non so-

solum pro metallis sed etiam pro mineralibus Jc salibus fundendis ; quorum similia hactenus non

vidi, utpote omni catentium periculo, si modo rite e terra conficiuntur optima. Et ut pondere& robore reddantur aequalia, Oportet ut librentur sicuti dictum antea. Atque hic labor est facilis & jucundus, ubi propria conficiuntur manu,&quidem pro lubitu majora vel minora. Simili quoque ratione conficiuntur testae, ejus modi typorum beneficio nimirum, quos non ob longos sed planos ad instar testarum esse oportat et, uti apparet ex apposita figura A. δc B. Non solum autem testae sed etiam cupellae horum typorum beneficio consciuntur. Facilius autem hac ratione conficiuntur testae

quam crucibula; quia terra solummodo libratur,

414쪽

Fu R N o R. P H I L o S o Ρ Η Ι C. manibusq; tratachata imponitur ante-xypo, quam postea parte superiore fomliter imprimere o portet, ut typo reddatur conformis , plano nimiru non

oblongo id , quod propterea facile fieri potest ; ac proin etiam facile iterum

eximuntur cruci

bula, si nimiru Vertitur typus vel ante xypus paululit ala, tere scamno offendendus. Et si nimis arctissime percussionibus terra fuisset impulsa ita ut ad latera exiret,cultro illam abscindere oportet secus dissiculter eximitur crucibutu sive testa,adhqrescens margini id quod te docebit exercitatio: non enim omnia tam accurate ad amussim calamo demonstrari possunt. Et hanc tibi habeto cautelam ne testas δύ crucibula e terra nimis molli essingas, sed ex semisicca, alias dissiculter e typis auferuntur illa enim facilius rectiusque applicatur typo. Etsi recte processeris secundum praescriptum unum e 1 OO. ViX per detur crucibulum. Hoc

415쪽

Hoc etiam observandum terram supersuam, abscissam non esse remiscendam mast, crucibulorum , quia pinguedine olei typis illiti infecta,

perfecte remisceri nequit, ac pro in cremata fatiscit, qua de causa inepta reddunt ux crucibula. Quare seorsim servanda pro fornacibus emendandis ingenti ignis calore perditis; vel pro operculis crucibulorum per se manuum solummodo, ve typorum beneficio conficiendis, quibus carere non possumus, si omnia exacte elaborare vo

Quod ad tegulas 3c alia vasa destillationi &fusioni necessaria , parantur illa typorum beneficio ligneorum hoc modo: conficiantur typi similitudine exactissime referentes tegulas aliaque vasa, deinde exscindantur e terra optime praeparata folia beneficio fili cuprei super duo ligna aequalia,&post ea ex his frustum terrae cum cultro, typo super imponendum, ut ibi duritiem aliquam acquirat; quod postea auferendum, perfecte exsiccandum cremandum. Et si quid aliud praeterea agendum, exscindendo nimirum adjiciendo, fiat illud e terra semisicca, sive paululum indurata. Hac igitur ratione quilibet sibimet ipse comparare potest vasa fictilia necessaria sine magnis sumptibus & laboribus certitudinis gratia: venalia enim negligenter parantur; ubi saepe in exsiccatiori e contractae rimulae, lini mento aliquo

terreo replentur, antequam cremantur crucibula

quae venduntur, quae in igne durabilia non sunt, d rumpuntur & quidem saepe non sine magna C cccc 3 metal

416쪽

38 FuRNO R. PHILoso PHI c. metalli, jacti ira , recolligendi sterum e cineribus lotionis beneficio taedio sie: Praestat igitur certitudinis causa propria manu parare vasa. Non autem omnia &singula crucibula semper & ubique qualia confici possunt, aequaliter in igne durabilia; ut ut enim diligentissime elaborentur, non tamen omnia dc singula aequaliter perficiuntur;ac pro in habita ratione bonitatis , diversis usibus adhiberi possunt, δύ quidem meliora usurpari in liquefactione metallorum meliorum. Nemo autem sibi persa adeat quod haec omnia indifferenter in igne retinere possint& quidem omnium ψptima, quotquot tractare licuit crucibula; non dum enim mihi visa terra, quae lithargyrium in igne & filem tartari retinere potuerit, quia et iam Omnium optima unquam mihi visa, immunis non est ab illorum penetratione; id quod maxi mum impedimentum quorundam laborum utilissimorum, qui propterea Omittuntur. Atque haec de crucibulorum praeparatione di cha susticiant : quilibet igitur curam habenS negotiorum suorum, meliorem in posterum ad hi beat diligentiam in praeparatione crucibulorum melioris certitudinis gratiὶ , & non poenitebit ipsum laboris sui. Quomodo vero testae dc cupellae praedictis typis exactissime applicentur, id non opus esse duxi hic locorum tradere, quia jam dudum ante multos annos ab aliis, de inprimis ab ingeniosissimo Lazaro Erchero , ejusmodi satis abundanter & aperte demo a strati labores; quorum scripta de ratione conficiendarum testarum

417쪽

& cupellarum emendare neque o,ad quos autho- res Lectorem relegatum volo , ubi inveniet su sicientem instructionem & informationem hac de materia agentem. Sunt tamen Sc aliae testae,

de quibus hic locorum nihil sed alibi forte quatarum beneficio plumbum melioratur in examine, si denuo inde eliquatur. De vitrificatione vasorum terreorum pertinentium ad Fornacem Primam es Secundam. IN defectu instrumentorum Vitreorum pertinentium ad Fornacem nostram Primam ,oportet utilia conficiantur e terra optima, quae rite V1- trificata sive de vitreata, quandoque meliora sunt vitreis, cumprimis confectae terra spiritus non absorbente, qualis fere ubique reperibilis lapidescens cremata: artificium vero cremationis non

usque adeo cognitum ; de quo aliquid antea cl1ctum, ubi terra igne fortissimo cremata redartur compacta ad ed ut lapidi duritiem & soliditatem acquirat. Fornacibus autem figulinis huic crematiores fortissimae in sussicientibus, requiritur peculiaris ad hoc opus fornax , in qua forti stimus cremationis ignis administrari possit; sed quia nemo talem paucorum solummodo quorundam vasorum gratia exstruere cogitat, sumptibus labo ribusque impendendis indignorum , datur adbucalius vitrificationis modus uniuscujusque nimi-C cccc l

418쪽

rum terrae argilla rubra excepta non contemnendus rite peractus cumprimis sit materia vitri- sicans crematione sinita, refrigescens non fatiscit vel rimas contrahit, nec laeditura spiritibus corrosi vis, sicuti vitrum illud plumbeum , retinens spiritus nimirum tam subtiles illos quam corrosii vos; qualis est Italorum & Hollandorum vitrificatio alba. Oportet igitur in defectu forna

cis debriae, qua cremata lapidescunt vasa, illa conis sicere e terra optima, eaque de vitreare sive vitrisa care vitro liann eo optimo, non autem plumbeo:

Et quo plus cineris stanni ingreditur mixturam

vitrificantem, eo melior illa redditur, stannum enim cum plumbo in cinerem redactum , nullam amplius assinitatem habet cum spiritibus corrosi- vis, quare vitrificationi aptissimum. Nolens au tem hos impendere sumptus, vitrificet vitro Veneto pulveris ato; quae etiam non spernenda vitrificatio , ingentem cremationis calorem requirens, ac proin dissiculter fluens in fornacibus illis vulgaribus figulinis, quare aliquid borracis vitro

admiscere oportet, ut eo facilius fluat vitrum in furno figulino. Aliter oportet vasis terreis incrematis affundere aquam vitro mixtam, ita ut ubi

que probe adhaerescat illis vitrum , quae postea

exact issime exsiccata congregentur in unum cumulum artificiose, ne magnum sive ingens Occupent spatium, ad instar patinarum cremandarum rei rearum, atque haec postea cingere lateribus crematis undique, relicto tamen superne foramine carbonum injiciendorum gratia, ita tamen ut a vasis

419쪽

a vasis distent lateres manum latam unam trans-Versam, quo carbones superne injecti libere circumcirca ad fundum descendere possint: quo repleto spatio carbonibus siccis, oportet alios vivos illis superimponere, ut paulatim superne ignis accensus deorsum officium suum praestare possit

cremationis: quo sic peracto omni carebunt periculo vasa si modo rite exsiccata. Igne accenso& flagrante claudere oportet foramcn lapidibus, donec ultro ignis carbonibus consumptis exstinguatur, vasaque refrigescant ; quae ubi refrixerint eximenda. N B. Si vero esset ingens vasorum cumulus, Oportet primis conflagratis carbonibus, recentes alios adjicere adhuc semel , alias enim vasa in medio collocata sufficienter cremari ne queunt nec vitrum susscienter fluere potes . Quare cautela requiritur in ignis administratione in hoc nimirum modo, ubi si omnia rite peragain tur, melius rectiusque cremantur 3c vitrificantur vasa, quam in furno aliquo figulino communi, majore tamen periculo vasoriam obnoxio, furnoscit. sagulino muris cincto. Crematurus autem crucibula aliaque parvula vasa pauca, poterit illa cremare in fornace nostra fusoria vel destillato ria, carbonibus obruta, ignem superne administrando sic enim hactenus omnia mea crucibula ipse cremare solitus fui dc vitrificare, nec-non alia vasa destillatoria. Atque hic in defectu forna

cum requisitarum, optimus cremationis δί vitri

ficationis modus est, ubi g. vel q. horarum spatio persecte cremantur Sc Vitrificantur vasa:opor-C c c c c 1 tet

420쪽

α FuRN o R. PHIL Oso P H I C. tet autem terram celerrime cremandam ) per se esse optimam & in igne durabilem propter peri culum fractionis quorundam vasorum. Utatur igitur in hoc casu majoris securitatis gratia fornace nostra quarta qui eam cxstruxit cum suis came ris, in quarum Prima cremare & vitrificare licet absque pcriculo. Sed non contemnendus ille creta mationis & vitrificationis modus ante dictus,s1 caute regitur ignis: quale te admonitum velim, ut cautus sis in ignis administratione, nec majorem justo vel minorem administres, ne postea causam erroris commissi, dum franguntur vasa, imputes mihi, ac si non vera scripsissem, sed tibimetipsi erranti, in posterum majorem diligentiam Sc cautelam in ejusmodi opere adhibituro. Aliarum quoque vitrificationum cognitionem habeo variorum colorum , hactenus incognitarum & quidem secretissimarum , indifferenter cuivis non communicandarum. Sed qui noverit metalla redigere in vitrum verum metalli sui colorem retinens , ille revera inventor est maximi secreti, cui rem altius perpendenti, seseqtie exercenti, janua aperta majoris luminis, Deo annu

ente.

Sunt etiam aliae, quibus obducta, ac si esset gemmis ornata terra apparet, sed quia non est nostri instituti jam de ejusmodi tractare vitrificationum finem faciemus , unica saltem excepta, quam adhuc in aegrorum & medicorum gratiam communicabo; ut sequitur.

Fac ut habeas pocula parvula fictilia, laevissima

SEARCH

MENU NAVIGATION