장음표시 사용
421쪽
& albissima, ex optima terra cremata: Deinde faciat fluat in crucibulo forti maximo vitrum se quens, in quod immergas unum post alterum forcipula exceptum poculum in fornacula aliqua peculiari prius candefactum , aliquantulum illud
subtus occultando , ut eo meliuS a terra attrahatur vitrum : quo facto eximatur, iterumque in fornaculam praedictam collate ratem rc collocetur poculum, ubi antea fuerat candefachum ; aliudque esus loco substituatur sive vitro immergatur, quod etiam sicuti primum denuo recollocandum in fornaculam praedictam; atque id iterandum toties donec singula obducta vitro pocula : quibus omnibus rite peractis ubivis loco rum fornacula exacte claudenda, ne ventus illam ingrediatur, & sic relinquenda, donec sponte refrigescat,& vitrum obductum poculis permanebit integrum quod alias fieri non posset poculis in frigido collocatis. Vitrum autem conficitur
. Antimonii crudi pari. r. nitri puriss pari.
I. mixta contere optime : mixturam in crucibulo collocatam accende ferro candente , δί una cum nitro comburetur sulphur antimonii, relicta massa coloris fusci, quam adhuc calentem eximere oportet cum spatula ut refrigescat : quae postea
fusa in alio crucibulo fortissimo, horae dimidiae, vel integrae spatio probe , dat vitrum illud, quo praedicta pocula cum suis operculis obducuntur.
422쪽
De usu poculorum praedictorum.
Ntimoni iam omnium vomitivorum esse praestantissimum nemo est qui neget, quare tot& tam variae a Medicis inventae praeparationes, ipsius malignitatis tollendae gratia ; quarum nonnullas ego quoque dedi una cum illarum usu in Prima & Secunda hujus libri Parte; ubi semper una melior altera: Nihilo tamen obstante, est in confesso, Antimonium in vitrum redactum susti cere ad purgandi uia ventriculum & intestina ab omnibus vitiosis humoribus & quidem absque omni periculo rite recteque administratum)tam per vomitum quam per alvum ; qua ratione multi gravissimi affectus non modo imminentes praecaventur, sed etiam prae sientes curantur. At infers, hanc nimis crudam adhuc & imperfectam esse praeparationem, ac proin non usque adcδ tutam. Cui: Antimonium purgans magna non indiget praeparatione ; si enim omnino e ustollitur cruditas fixatione nimirum , non amplius vomitus δί sedes movere potessi : quare Vitrum Antimonii praedictum non formidandum , quia non periclitosum , sed tuto etiam puerulis unius vel alterius anni administrari potes , non autem in forma pulveris, sed in infusione vel exstractio ne potioris virtutis facta cum melle, saccharo δίVino dulci vel austero. Qua ratione administratum attrahit ex omnibus visceribus cunistos vitiosos humores, eosque evacuat tam superne quam infern
423쪽
P A R s V. qs inferne sine periculo, de quare alibi plus &c. Usurus igitur poculis praedictis, infundat unciam
unam vel alteram vini, collocetque illud per noctem in loco aliquo calido, & attrahc t e vitro vi-
Dum tantum, quantum ipsi sufficit ; quod postea mane propinatum idem praestat, quod infusio facta cum pulvere vitri: Estque hac illa delicatior administrario, quia patienti mittitur poculum, ut per noctem infundat in ipso a. vel 3. cochlearia vini proprii, collocando ipsum per nocte in loco aliquo calido, quod ebibat mane tepidum , cum administrationis regiminis necessarii instructio ne. Qiuae meo quidem judicio delicatior adminia stratio proprio vino domestico, manuque propria facta, quam taediosa illa potionum illarum ingentium amararum nauseabundarum: Potestque tale poculum saepissime usurpari, & si tandem vinum sufficienter non attraheret , collocandum poculum cum vino aliquantisper in aqua fervente, ut eb melius δc attrahat δί operetur vinum necessitate exigente. Administraturus autem a
liis ejusmodi pocula , oportet ut recte illos instruat de recta regiminis administratione. Sufficitq; poculum unum patri familias cum tota sua familia per omnes vitae suae annos : Non autem omnibus & singulis, & in omnibus affectibus indifferenter usurpandum sed sblummodo robustis dc junioribus, de illaesis partibus principalioribus. Alia quoque ratione vitro obducuntur pocula, absque Antimonio, uti sequitur.
Sublima auripigmentum in cucurbita vitrea Vel
424쪽
vel terrea& accipies flores elegantissimos aura ici coloris , qui peculiari aliquo modo sitisi dant vitrum rubrum elegantissimum instar rubini orientalis fere, quare frustulatum loco ornamenti usurpari potest; est autem hoc antimoniali vitro mollius & fragilius. Hoc vitrum vel etiam so res illi auripigmentales nondum redacti in vitrum egregie de vitreant pocula praedicta colore rubro elegantissimo. Vitrificaturus igitur si ve vitro obductitrus pocula praedicta, candefacito prius illa in ignee carbonibus extracto, candentia intingito in flores fusos praedicto , indeque iterum extracta collocato sub vase terreo vel ferreo candente ut ubi refrigescant; quae eadem praestant quae dicta de poculis Antimonialibus. Haec pocula periculosa non sunt nec proin me. tuenda, quia sicuti calcinatione Antimonium:ita sublimatione corrigitur auripigmentum: a qui bus si aufertur omnis malignitas igne sive nitro, aufertur etiam vis eorum emetica, sicuti postea prolixius demonstrabitur in s. hisce partibus, quando prodibunt denuo in lucem auctae nimirum , quid sint purgantia & quomodo vires suas exserant habita ratione malignitatis suae. Sunt etiam alii vitrificationis modi, & quidem elegantissimi, exoptatissimi multis si communi- Larentur ; sed quia nunc non es: instituti nostri tractare de mechanicis, sed saltem de particula ribus quibusdam quorundam vasorum, pertinentium ad nostras fornaces vitrificationibus , Om
425쪽
mittere illa decrevi nunc temporis & sinem face
re harum rerum. Decrevi has s. partes, annuente Deo correctiores & auctiores edere, ubi varia egregia; certis de causis nunc omissa, publicabuntur & communicabuntur.
Quare finem imponam nunc Quintae huic parti, ubi etsi aliquid adhuc singulare de fornacibus artificiosis apponere potuissem , attamen quia tempus nunc non permittit, differetur ad alium locum , ubi plus agetur de examinatione, probatione dc scparatione metallorum : Optima enim metallorum fusionis via in Quantitate Majore nondum innotuit: Et quamvis sibi pcrsuasi mineralium tractatores de perfectione artis suae, demonstrare tame facile possum viam faciliorem& compendiosiorem metallorum fundendorum tempore breviori, in majori copia, nimirum minoribus sumptibus & laboribus. De quare alibi fusius , quare hisce nunc esto contentus Leci orbe nevole, etsi haec paucula tibi videro esse grata, majora aliquando in tui gratiam dccommodum communicabo Secreta mirabilia mundoque incredibilia, hactenus abscondita vel ex invidia vclex ignorantia.
426쪽
Crater seu vas fusorium ad Quartam Fornacem pertinens.
427쪽
BIennio nunc elapso feci initium publicationis
Fornacum mearum noviter inventarum , ubi simul mentio facta quorundam Secretorum, quae etsi divulgare nunquam cogitaveram, nihilo mi nus tamen illorum communicandorum gratia molestias tuli maximas. Quare singulos volo rogatos, ne amplius mihi nec sibimet ipsis molestias creare velint petitionibus suis S scriptis, quia certis de causis nihil nisi sequentia in posterum communicaturus sum. Exspecta igitur patienter tempus Editionis alterius,ubi prodibunt hae partes, correctiores & auctiores, communicabunturque secrcta multa selectissima , in prima Editione certis de causas omissa.
. Sum autem, annuente Deo , communicaturus
sequentia,hia tamen cum conditione, quia pleraq; sunt talia , ut corum beneficio maximas divitias bona conscientia, sine proximi incommodo, com parare possis divina benedictione, ut pauperum memor, ει divitiarum honeste acquisitarum bonus oeconomiis esse velis , illasque usurpare ad nominis divini gloriam animaeq; salutem aeternam.
Praeparatio frumentorum, hordei, tritici, ave nae &c. pomorum, pyrorum, cerasorum &c. ubi
facta fermentatione beneficio destillationis dant spiritum purum putum , vini spiritui simili mum suae magnis sumptibus ; ex cujus remanentia, si materia fuit frumentum , confici potesst cervisi a
428쪽
so APPENDIX. optima, vel acetum; si vero materia fuit genus aliquod fructuum, utpote poma, pyra, potus Opti mus vino similis; ita ut hia ratione duplicem per cipias fructum, a quo non modo habes, unde honeste vivas, sed etiam reponas pro haeredibus. Potio egregia & salubris fructuum & frumentorum durabilis, vino Hispanico, Francico,& Rhenano simile. Destillatio aquae vitae rerum quarundam Vulgarium, non sumptuosa, similis aquae vitae vini Gallici & Rhenani. Praeparatio sacchari,similis occidentali, & Ta tari similis naturaliRhenano,emelle non sumptuo sa. Ubi libra una sacchari non excedit pretium 8
Vel 1 o. stuferorum;& lib. I. tartari, non a. stu
rorum pretium excedit. 'Purificatio tartari crudi peculiaris sine jactura,& reductio in crystallos ingentes non sumptuosa,
ita ut pretium librae unius non excedat s. stuferos.
Ablatio saporis de odoris ingrati mellei, ita ut postea possit inde confici vitae quaedam aqua Optimi mellis odorem1 & saporem amplius non sapienS; nec- non hydromel optimum vino optimo simile , cum quo eadem quae cum vino optimo
praestari possunt. Hydromellis confectio e passiilis majoribus 8c
minoribus similimum in rebus omnibus vino Hispanico, e quo etiam conficitur acetum optimum, sine magnis sumptibus. Praeparatio vini & aceti optimi uvarum sylvestrium & incultarum.
429쪽
AD PENDIX. Si Potiones durabiles & salubres ribium,berberum,
mororum, fragorum & similium. Correctio vinorum turbulentorum , acidorum, mucidorum S c.
Confectio aceti optimi eqhuibusdam vegetabialibus ubique reperibilibus Gallico comparabile &quidem in magna copia, cuJUS 2. amphorae non eX- cedunt pretium unius Imperialis. Promotio maturationis vinorum regionum
Europaearum frigidarum paucissimis frigidissimis exceptis ) ut vina proferant optima dulcissima, &durabilia, ubi alias illa maturitatem suam acqui rere nequeunt similima illis quae producuntur in regionibus.calidioribus. Secretus aliquis modus deportandi vina e locis
montosis, curribus, navibus, aliosque commoditatibus destitutis, ubi I O. culeorum vectio, non eX-
cedit pretium vectionis unius alias culei , ita quidem ut hac ratione vina peregrina maximo cum lucro adportari possint. Praeparatio seris viridis optima & saci lima e cu-pro, cujus lib. I. pretium 6. stuferoru non excedit. Nova & compcndiosa dcstillatio aceti , cujus amphorae a. pretium non excedunt imperialis Cum quo multa praestari possunt, cumprimis aeris viridis crystallisatio, cujus lib. I. bac ratione parata pretium etiam non eg cedit imperialis dimidi .
Compendiosa & facili ma via spiritum urinae destillandi fortissimum, & quidem sine ullis sum ptibus & laboribus; ita ut et O. vel 3 o. librae non excedant pretium Imperatis unius; praestantissi
430쪽
ue et APPENDIT.mum in Medicina,Alchimia & mechanicis; cujus beneficio e cupro confici potest vitriolum ele gantissimum cceruleum in Alchymia & Medicina utilissimum, argentum adeo reddens sussile, ut il-llius benescio vasa vitrea , utpote putinae,disci, eandelabra ita &c. de argentari possint ut pro argenteis
Modus destillandi selis spiritum in maxima copia & quidem exiguis sumptibus, ita ut unius libra pretium vix excedat stu feros , praestantissimum in Alchimia, Medicina, alijsque artibus, cum primis ad sequentia perpetranda : facientem nimirum ad separationem auri ab argento, illaesis poculis ali)sque it. ad solutionem & separationem auri cupro & argento mixti, vi praecipitationis , ubi menstruum servatum denuo ad eosdem usus adhiberi potest; quae separatio omniti aliarum humid ru facilima, qua aurum in supremu redigitur gradu.Separatio auri volatilis flammantis eX arena, argilla, silicibus, &c. utilissima, sine qua alias illud separari nequit, neque lotionis beneficio nimirum, neque per Mercurium, neque vi fusionis. Artificiosa, secreta hactenusque inaud ita probam ineralium contumacium , inveniens illorum tenorem, quem alias invenire non licet. Saepe enim reperiuntur minerae aureae immorigerae, in quibus
nihil invenitur via illa vulgari, ac proin incultae relinquuntur quandoque etiam alibi ubi non reperiuntui metallorum minerae, reperiuntur alia,ut'
potetalcum album & rubrum, nihil dantia vulgari ratione examinata vel admodum parum, auro