장음표시 사용
171쪽
i iam regurgitant , aut propter nimiam eorum acrimoniam , & ce Sophagum , & linguam velli- eant; quod utrumque, & grave, & perniciosum aegris corporibus est hoc enim facile alimen a corrumpi, illud non facile coqui , man festum signum exhibet. Signum quoque vitiati succi stomachi , Scimpendentis morbi certum est, insolitas res pro cibo appetere , ut calcem , terram , cretam , carbo
nem , multoque iis turpiora; ipsisque vesci , Sequamplurimum delectari ; quod, & plica dolonica aegris & virginibus chlorosi assectis, & feminis utero plenis non infrequens esse solet; itaque iuiis , & digestio , & chylifica tio depravantur, Sanguisque non bonus conficitur, unde ad cach ex iammarasmum , & hydropem , ex hoc depraVato appetitu, rebusque assumptis vitae, & valetudini ad- Versis , facilis est tran Si tu S .
Nimia cibi, vel potus aviditas sn morbo gravissimo ,, & ubi alia signa perniciosa illucent, praeceps exitium praenusciat; non enim a natura exau-
Sta , sed a mente turbata insolita cibi, aut potus cupiditas Oritur . Si nimia cibi appetentia aeger laborat, morsu que & dolore ventriculi, dum ieiunus est, assiciatur, sed accepto alimento, dolor, morsusque Ventriculi protinus cesset , lumbricum latum s
172쪽
rs et qui solium addit , intus nidulari praedicendum
Qui nimia voracitate instar canis alimenta accl-pit , & deglutit, neque ea digerit, neque ipse nutritur, in vomitum , in diarrhaeam, levitatemque intestinorum facile incidit, donec consumptus corpore, vel hydrope laborans, tandem desinit . Sed ne taedio, nauseaque sint tanta de gustus raesagia, de iis finem dicendi faciam , & ab auditu brevius dicere incipiam ..Ab auditu praesagia.
Si auditus laedatur in aegris, gravis morbi in.
dicium erit; laeditur autem, vel ubi sensus omnino aboletur ; vel ubi bombus, tinnitus, aut rumor instar aquA ex alto delabentis , in auribus percipiatur . Aurium bombas , tinnitus , vel insolitus rumor si sine febre sit, prodromus apoplexiae esse solet; praesertim si capitis gravitas , membro. rumque torpor una sit; cum febre vero grave delirium minatur , ni sanguis copiose e naribus fuat . Surditas , quae a sordibus intra meatum audit rium congestis causam habet, eo expurgato , fa
173쪽
elle discutituri quae Vero a nervorum desectu , &imbecillitate oritur, causamque ducit , vix uno quam medicinam sentit: illa Vero, quae in acutis sit, semper perniciosa est; quoniam cerebrum aut laesum esse denotat, aut e Xtinctam penitus es se sentiendi facultatem , pra:sertim si virium deis stitutio, aliaque signa perniciosa simul illuceant. Si vero surditas cum signis bonis, & iudicatoriis oriatur, non morbi periculum , sed crisimnuntiat ; qualis in Virgine Abdere ab Hippocrate fuit observata , quae copioso sudore , largaque sanguinis e naribus eruptione evanuit; virgoque sanitati restituta est . Surditas contra lethalis est, quae copiosis eva' citationibus supervenit; quoniam nocumentum a cipitur , unde juvamen suscipi solitum est. Lethum quoque surditas minatur, si ad virium destitutionem ipsa accedat; si quidem si aeger ne que audiat, neque sentiat, neque videat propter virium naturalium jacturam , celeri gradu ad intes ritum tendere, jam monuit Hippocrates.
Qisu praesagia . Cum visus in hominibus sensuum omnium dubcissimus , & gratissimus sit, ipseque saepetin morbi. non levia patiatur, neque despicienda R. e gno
174쪽
progno sim multa suppeditet, de eo quoque modo dicendum erat, nisi multa dicturus sim, cum ab oculis praesagia accipiam; itaque ne actum agere. videar, ad olfactum protinus descendam a
b olfactu praesagia. Odoratus vel aboletur aliquando, vel exacui
tur, vel vitiatur in aegris: qui omnino aboletur , hominem sensus dulcedine privat , sed usum vita: saepe producit, quia cum gustum fere tollat, causas mortis , quae a gula multae sunt, certo imminuit . Qui vero causa morbi exacuitur malus est, ex rebus enim gratissimis, leviterque odorantibus sternutamenta, pruritus, convulsiones,
strangulatus , ipsique animi defectus oriuntur, ut in feminis praesertim hystericis , ipsisque hominibus affectione hypochondriaca laborantibus, frequentius evenire eaeperimur . Qui depravatur, sive ex desectu corporis, Sive animi depravetur ue graviora prae reliquis incommoda gignit; aegri enim defectu imaginationis res foetidas, sordidas; male, graUeque olentes ante nares habere sibi imaginantur, & sensum reapse ingrati , molestique odoris perciplunt; Unde maxima solicitudine assiciuntur, neque diu id ferre solent sine insaniae periculo . Si
175쪽
m Si odoratus depravatur ab aliquo interno vitio , nimirum ab ulcere, a destillationibus , aliisque pravis , sordidisque humoribus ex naribus, ex ore , ex faucibus, eX capite, ex Ventriculo, ipsisque pulmonibus exhalantibus, malus est: cum enim vitium intus sit, neque facile curationem accipiat, sensim sine sensu insidias quoque vitae
Ipsae vitae insidiae crescunt, discrimenque ape tius fit, si aegri a malo , forti doque odore ita assiciantur, ut sibi oblata , sive potu, sive cibo sint, tamquam putrida, Sibique aVel Sa respuant, malintque mori, quam ipsa degustare: ex dicto enim manifestum est summam in visceribus putredinem adesse , ex qua Omnia, quae tum Odorantur , tum gustantur, putrida, & cadaverica habentur . Malum porro indicium est, ut modo ostendimus, si odoratus in aegris depravetur ; peius erit, si ipse Medicus, assidentes, & qui ad aegros invisendi cauSa adeunt, gravem, pestiferumque odorem percipiant, qui vel ex ore per halitum , vel ex cute per transpirationem , vel ex depositis excrementis longe , lateque diffundatur . Itaque non immerito damnavit Galenus omnia excrementa graVe Olentia; s d rectius Hippocrates damnasse videtur foetores, qui a vomitionibus, sudoribus, & sputis emi tuntur: quoniam in excrementis etiam bene Valed tium
176쪽
tium aliquis odor ingratus semper est , eum solitis naturae legibus ad corruptionem iam celeri gradu ipsa tendant : secus eVenit in iis, quae per VO mi tum , sudorem & sputum reiiciuntur , quibus malus odor vix umquam est, ni Si magna sit in praecordiis , . ipsisque visceribus corrupti O , & depravatio hu
Si in hydropicis vel malus odor in halitu , vel
in sputo , vel in toto corpore sit, obitum non procul esse dicendum eSt; jam enim aquae, quae intus sunt, aut per totum corpus diffussae cavis
cellulosis inhaerent, corrumpi, & putrefieri incipiunt . Si aeger , praepostera Medicorum curatione , dia
multumque sit sine cibo , aut debito potu, os male olet, halitusque eius mephiticus est; a defecta enim novi laticis corrumpuntur gastrici succi , qui in ventriculum confluunt; ipsaque bilis depravatur, &scandescit. Tandem si valde Delidum, fereque cadaver cum odorem aegrotantes emittant, proximae, Scsi curae mortis omen habetur: quod iis memorandis verbis Baglivius posterum memoriae adnotatum r2liquit et in aegris, qui morituri sunt, multis ante mortem diebus solet, dum pia sum tangimus, ab eorum exhalare corpore foedus quidam , ac veluti cadaverosus Odor, qualem Spirant in templis cadavera
177쪽
vera, ut saepe observaVi, & velim ut sepio an ii. m ad vertant Medici, Quae cum de sensibus externis breviter dixerim orationis ordo jam postulat, ut de somno, Sc vigi liis dicere incipiam
A somno praesagia . Dum sensus tum interni, tum externi a conqsuetis ossiciis cessare videntur , homoque tan quam a vita destitutus laxatis artubus quiescit, tum somnus adest, placidissimus ille bonae valet dinis comes, testisque, & nuntius fidelissimus . Quomodo somnus fiat, discors adhuc e St Sen. tentia Medicorum; quid vero in viventibus faciat,
non contendimus, Cum omnibus notum sit, eum corpus reficure, spiritus recreare , e3aces animi curas sopire, naturales secretiones promOVere, ex
cretiones perficere, & vires diurnis laboribus fractat restituere , & reparare . Jam ergo si somnii; in morbis acutis naturali,& usitato similis sit , boni ominis sena per est; si vero aeger noctu Vigilet , licet interdiu dormitet, malum ; peius vero e Sse solet, cum neque noctu reque interdiu scunno indulgeat et id enim non sine desi-
178쪽
deliramento, Celsi sententia, fieri consuevit. Somnus, licet placidus, solitoque fere similis
appareat, si vero aut morbi vim Sc malitiam non infringat, aut aegri vires non reficiat, inutilis Omnino reputari, haberique debet; ipse que poterit perniciosus esse , si Vires potius infirmet, laboremque faciat; cum nihil aeque perniciosum sit in morbis, quam nocumentum accipere , a quibus iuvamen , & salus fieri consuevit. Si aeger supinus, Oreque hiante dormiat, & ultra solitum profando somno corripiatur, in gravi periculo vitae versatur : id enim vel propter magnam virium jacturam , & stuporem, Vel propter grande incendium in visceribus fit. Somnus si ageo arcte hominem complectitur', ut nullis, vel valentioribus artis auxi ' s i i scuti, eliminarique possit, celeriter rapit eum , ut in lethargo acuto , fortique apoplexi A frequenter fieria olet; ingentem enim materiae morbosae copiam ostendit, quae sed sorium comune, totamque cerebri medularem substantiam , unde ne sui oriuntur, Obruens, ' premens, somnum, quod dis-euti minime potest, efficere colet. Somnus cum Vigilia conjunctus, ta multis variisque insomnis nonnumquam atque deliramentis intercipitur, ut aeger ci usis oculis vigilare videatur, modoque steriorem faciat, modo libere respiret ,
179쪽
piret , modo obmutescat, modo vociferetur, Ain concinna loquatur, modo instar trunci projectus Jaceat, modo Violenter e lecto surgat, mali porro ominis est : cum in Ordinatum spirituum animalium motum , & totum systema nervo Sum Varie agitatum esse, una cum ingenti fluidorum densitate, & immeabilitate ostendit In febribus, quae intermittunt , & sine vitae periculo fere semper sunt , si fortasse accessioni tempore profundus somnus oriatur , qui aegrum stupidum, comatosumve faciat , de vita meritoximendum est: quoniam febris intermittentis genus, alioquin innocuum, mali moris, pernicio
Somnus , qui cum frigore partium eae trem λ- rum est, periculum vitae ostendit; cui si pulsus debiles accedant, sudorque frigidus ex fronte , exitiale magis est; id enim non nisi in magno labore , magnaque Virium resolutione fit. Exitialis pariter somnus est, si in eo palpebrae
non committantur, sed inter eas ex albo oculorum aliquid appareat; neque id vel alvi suor , vel medicamentum fecerit, vel dormire aeger ita
Ebrius, profundo somno correptus , si intra temporis Spatium, quo crapula; solvi solent, R
180쪽
gomno non discutiatur , sopitosque sensus non recuperet, comatosus interit . Denique somnus , qui doloribus, convulsionubus, coniosisque evacuationibus placide super Veniat, aegroque Vires restituat, in ibique malitiam infringat, bonae valetudinis spes est ; qui vero contraria .facit, Omnia merito terrore , metuque Omple , Et quoniam somnia indicta , quae infausta , &prospera sunt attigi, breviterque exposui ; modo insomnia , imaginesque eas referam, quibus aegro ram quies adumbratur : praesertim cum non Vulgarium Medicorum opinio sit, multa rectaque praeis sagia ex eorum observatione nasci , deducique posse. Quorum sententia, quae quamdam quoque auctoritatem meretur, quia ex eorum dili. genti observatione nata est , ):si' incendia per
somnium aliquis videat , flava bilis ; si calig
nes, densasque nubes, atra in eius corpore abundat: si flumina, & maria, fontes, & lacus per quietem aeger imaginatur, molesta corpus pituita affluit . uni in foetidi s , sordidisque locis se per somnium versari putat, cum putridis humoribus plenus sit, febres , quas putridas dicimus, facile e peritur : qui laquearia fulgentia videt, Sc corru scantia sidera dormiendo conspicit, cum plenae tanguine venae turgeant, pro fiuvium sanguinis praet