장음표시 사용
61쪽
quia intus sunt, seque opportune legari, aliove modo consolidari queunt . Diesi breviter de loco morbi ; dicam nunc de causis: & quantum earum accurata cognitio ad recte praesagiendum faciat , paucis demonstrabo. A causis morbi praesagia desumenda sausas quoque morbi cognoscere interest ptum iit opportunis auxiliis ipsi occurratur; tum etiam, quod rei nostrae proprius modo est , quo facilius de eius exitu & iudicare , S pra fari Medicus valeat. Sed non in minimis causarum disserentiis , quas schola ad disputandum potius , quam ad detegendam veritatem invexit , sapienti
inhinendum est: re , non verbis ; utilitatis , non vanae ostentationis gratia morborum ea usae demon-ώtrandae sunt, & experientia magis, veroque rerum eventu , quam sol O mentis acumine , ipsae quaerendae, & inveniendae . Itaque in quocumque morbi genere , postquam Medicus attento examine discusserit veras , patentes , atque legitimas mali causas, easque eX genuino fonte deduxerit , tar, quam certum, constansque statuere debet.
I. Quod causae morbi, quo magis multiplices
62쪽
sunt, hoc gravior morbus esse solet : impetus enim in omnibus rebus , constanti naturae lege , semper major est, quo major est numerus impellentium .
II. Quod causae morbi , quo vehementiores ,
gravioresque sint, eo magis deteriorem eventum minantur: nequit enim natura hominis, neque ars
Esculapii docet, quod nimis violentum est, aut diu ferre; aut citius, ut esset in votis, Vincere ,& superare.
III. Quo magis ignotae ipsae causae sint,hoc magis dubiam spem faciunt: haeret enim in ancipiti Medi. cus & quo se Vertat, ignorat. IV. Quae contagiosae suis notis dignoscuntur , vitae periculum semper involvunt: miasmata enim contagiosa cum subtilissima , & agilissima sint, intra humanum corpus , Vel per respirationis organum , Vel per cutim , & spiramenta , vel vehiculo salivae facile transmittuntur , ad interioraque penetrant, neque ab iis recedunt, quin totam sanguinis indolem turbent , corrumpant, & destruant. V. Quae venenatae tandem se manifestant, promptum eXitium portendunt di venenum enim talis indolis esse solet, ut citius mortem asserat , quam Medicus aegro auXilium praestet; vel adeo subdole
agit, ut saepe Medici, & aegri spem deludat. H. Qtiae
63쪽
VI. Quae a sanguine infecto , & depravato
oriuntur, magis terriscae sunt, quam quae a sola coapia proficiscuntur : hanc enim imminuere facile possumus. illum emendare non possumus.
VII. Quae a bile vel flava, vel atra principium ha
bent magis pertimeseendae sunt, quam quae a sanguine; istaeque multo magis, quam quae a sola lympha, humoribusque mucosis gignuntur; nam licet morbi ab iis geniti, reliquis diuturniores sint, longitudinem tamen securitate compensant: nam in longis mor.
his,& locus medicinae,& deliberationi est; non it vero in iis , qui celeriter terminantur . VIII. Quo plures concurrunt causa: diversi generis, tanto morbus periculosior evadit ; quod enim uni causae adiumento, alteri detrimento est ;itaque morbus non nisi aegre sanatur, aut plane in sanabilis fit. Quid tandem p lon gum esset in percensendis
singulis morborum causis immorari, adeo multiplices , variaeque esse possunt. Et cum satis notae esse debeant vel Medicinae tirocinium facientibus,illarum disserentias,& multiplices Varietistes modo exponere minime necessarium ducimus: existimamus vero non superfluum esse, sy in morborum symptomatibus exponendis paulo amplius immoremur, cum ad recte praesagiendum maxime conducat . Sed antequam de unoquo que
64쪽
que singulatim agamus, nonnulla de ipsis generatim prius animadvertere volumus.
q. VIII. . A symptomatibus in genere praesagia
c ignorum doctrina ι distinctaque e gnit O ,
quantum Medicis necessaria sit ad curationem de morbis recte instituendam, di de ipsis recte praedicendum , nullus est, cui lateat, cum saris id ratio demonstret, experientia rerum eventu confirmet , sapienterque ut omnia Parens Medicinae Hippocrates doceat . Ne ergo tempus teramus in iis vel commendandis , vel tra dendis praesertim cum de ipsis copiose quidem Medici omnes in Semiotica agant ; aliqua saltem , quae nostro Scopo non inutilia videntur, libare nobis liceat. Et primo ; quod symptomatum nomine non solum intelligimus signa , quae morbos constituunt, unumque ab alio distinguunt , sed etiam accidentia multa , sive phaenomena, quae in ipsis morbis frequente coriri solent , ex. gr. facies, quae Hippocratica dicitur, morbi saturam non Ostendit, ostendit
65쪽
vero in extremo Vitae discrimine aegrum vers 1xi, fereque iam conclamatum esse. Secundo: quod syptomatum nomine non solum comprehendimus signa ea, quae plerumque morbos comitari solent, sed etiam naturae molimina, quae ab ea utpote activa, & operativa morborum curatrice non raro eXcitantur ;ut plerumque sunt alienati rerum ingerendarum appetitus, & aversiones, motus spasmodici, convulsivi , exanthemata , abscessus , haemorra-gis , vomitus, at Vi profluvia, sudores, aliaque
.hujusmodi, quae morbos modo comitantur, modo ipsis superveniunt, quin eorum Naturam constituant, aut praesentiam necessario ostendant rmultaque ex istis conatus sunt , sive certamina natum propriam salutem propugnantis .
Tertio; Quod quidquid in symptomatis, cujusvis
generis ea sint, se manifestat, id omne ad naturae vires, vel robustas, Vel eXuperantes , vel deficientes reduci potest, ut prudentis Medici sit , aingulas attente considerare , atque aequa lance per pendere; & non minus de deficientibus , quam de exuperantibus prudenter timere: Si enim natura , quae nimis imbecillis , viribusque es ta est, magnum salutis opus perficere non potest; ita quoque, quae effraenis est, magnosque impetus habet, semiper plurimum detrimenti, raro salutem praestare solet
66쪽
βOlet ς est enim moderamen . suntque Iusti, aedeterminati fines in rebus naturae , ultra quus progredi non licet, neque citra rectum invenitur . Quarto : quod eadem symptomata salutem , &mortem , ipsamque morbi indolem , & naturam indicare possunt , a modo videlicet , loco , dc tempore, aliisque di Versis circumstantiis, quibus eontemplanda se praebent; Si enim symptomata a
principio morbum comitentur , nihil boni, nec mali indicant, sed tantum morbi naturam detegunt:
Sic in peripneumon ia dissicilis respiratio a principio apparens sedem morbi, & naturam, non gnitatem manifestat. Quinto : symptomata contra , quae in morbi aulamento , maximoque vigore illucent, malo indicia protinus sunt; vim enim morbi, magnitudinem , & malitiam indicant; itaque si non mortem , gra ve certo vitae periculum adnuntiant.
Sexto: Symplomata , qVae in recessu morbi , sive declinationis tempore insurgunt, si cum signincoctionis appareant, bona, faustaque haberi debent, quia naturam morbo validiorem esse indicant, eamque fortiter in illum agere,& materiae morbificae evacuationem per loca debita accelerare; itaque Salu tem , licet gravia sint, non mortem praenuntiant. Si vero sine apparentibus coctionis signis, & cum vinum aegri destitutione illuceant, si gravia sint , immi-
67쪽
imminena exitium, Si levia morbi saltem longi tu dinem indicant. Haec porro de symptomatibus accurata distinctio Medicis apprime necessaria est, ut perniciosa distinguant a salutaribus ; inexpertus enim, & pzrum in arte Versatus, terretur statim , ac gravia symptomata Videt , quamvis ea Opportune insu gant , tempore videlicet coctionis , & cum natura morbo multo validior sit, ac metu perculsus putat esse signa mortis eas perturbationes , quae r Vera crisim, salutemque pollicentur; unde omnia metu, & moestitia complet, & quotquot sunt phar maca, peregrinaque auxilia experitur , saepeque aegro dum eum laevare tentat,cri sim, motusque naturae impediendo , nocet, illumque pessuncat : Peritus vero , & expertus Medicus, gaudet, sperat, &quiescit, paucissimisque remediis utitur, quod licet symptomata, quae superveniunt, eX natura Sua
graVissima esse videat ; quia tamen tempore Op portuno illucent, cum signis videlicet coctionis, A validis naturae viribus ea fausta, feliciaque esSediiudicat; ex aegrique maxima perturbatione ma-Ximum solatium , certam videlicet , & quodammodo praesentaneam sanationem adnuntiat. Et hoc Fapienter praesagire est , cum videlicet ex signis depraVatis, symptomatibusque terrorem incutientibus fausti, felicesque eVentus reserantur.
68쪽
Quibus iam diebus crises eveniant, statuere . res porro mihi huius loci minime aliena videbatur; sed de ea inquiri re libenter supersedeo, iapropter non levem rei dissicultatem , & propter scissa in partes non Vulgarium Medicorum iudiaeta di hoc tantum ingenue mihi fatendum esse censeo, quod nostris iis temporibus nec eas cri-ses , nec eos dies criticos, aut decretorios o servamus , quos in Graecia Hippocratem , Romae Galenum , & in Hispania Solanum obse Vasse, apud omnes gentes Vulgaris fama est . Hoc etiam nostris iis temporibus, nostrisque regionibus proprium esse Video , morbos acutos sensim sine sensu potius evanescere , quam extemplo terminari ; multosque eorum, satius per partiales, quam per integram crisim desi nere, ornninoque exsolvi. Quae autem sunt tanti
discriminis causae 8 An dierum criticorum ince titudo ' An regionum , climatumque varietas Θ Anmutata in hominibus corporum constitutio 3 An Varia , aut praepostera medendi methodus p Annova inventa remedia ' An parva de iis diebus Medicorum sollicitudo Θ An eorumdem nimis Op rosa sedulitas Θ Au denique vana antiquitatis doctrina 8 Possunt certe multae ex iis conferre; quae autem maxime, nostri non est decidere. In tanta erga rerum , & opinionum variet
69쪽
te, non rationem , sed experientiam prudentes Medici inquirere: non systemata in cathedris accurate concinnata , sed observationes in nos Oconalis, & aegri tantium lectis fideliter institutas sequi debent . Nonnulla tamen , quae de Crisi a Medicis tanquam axiomata, primaque principia
statuuntur, memoriae Saltem revocanda existim O , quae porro bene intellecta magnam partem Hippocraticae scientiae constituunt. Et I. Quod mutatio subita morbi vel in sanitatem , vel in mortem crisis appellatur; illa salutaris, haec perniciosa dicitur. II. Quod evacuationes , seu perturbationes subitaneae, quae hoc in tempore accidunt non cri- sis , sed criticae dicendae sunt ; excitantur enima natura morbo colluctante , ut vi vitae supe Stite , eum tandem venitus devincat , aut saltem frangat, & inamV uat.
J II. Quod evacuationes istae , siVe perturbationes subitaneae salutem promittunt; si fiant constantibus naturae Viribus; si accedant praegressis signis coctionibus; si quae evacuari debent , Opportunis loco, Via , & tempore eV cuentur ; si aegro vires restituant , levamenque
70쪽
luceant; si quae per eas evacuari debes , aut minime, aut parum , aut inepte , praeposteroque modo evacueptur ; si denique noceant , non levamen aegrotanti asserant; si augeant, non minuant morbum , perniciem certo minantur: illa: enim perturbationes signa Sunt naturae superantis , &quodammodo tryumphantis ; istae Vero naturae
devicth : illae aegrum in vado ponunt , ad pomtumque deducunt; istae occidunt , aut in lubri-CO constiturit
Quibus animadversis, & per transennam . ut ita dicam, tantummodo consideratis; jam de singulis symptomatibus ita agam, ut quid, & quantum ex unoquoque aut timendum sit, aut sperandum , sub suis titulis i & capitulis, cum opus exigat, facile inveniatur . Multa in hunc cen quin veniunt; sed a calore incipiens , qui inter sumptOmata omnia & communior, & vehementior esse solet, perpetua hac serie agere progrediar . Afrigore; a rigore, & horrore ; a nimia sensibilitate; ab insensibilitate; a doloribus; a spasmis, ct convulsionibus; a respiratione ; ab an Xietate; a decubitu aegrotantis ; ab alvi profiuviis ; ab urinis; a sudoribus; ab iis , quae per Vomitum
rejiciuntur; ab iis, quae per Sputum CXcernuntur et ab haemoragiis ; a sanguine per Venam detracto; a sensuum internorum perturbatione; a