장음표시 사용
231쪽
NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. et et
virus. Jus decocti radicum unt auxiliari dysentericiS epotum, aut infusum. Provenit apud Teo altrincenses.
DE TEO TL, seu lapide Dei. Arbor est magna, racemos fundens quarumdam velut glandium , nucleum durum intus continentium. Frigida con- Stat , Siccaque, et adStringenti natura; cujus semen lentibus multis inter se serie quadam cohaerescentibus est simile, folia vero angusta, et longa.
De TLALOLOTL, seu orbiculari Planta. Herbula est per terram repens, similis Polygono, ac fortassis ejus species exilis, frigidaeque, et Siccae temperiei, ac utilis inflammationibus. Nascitur in frigidis locis, adeoque juxta radices Aetnae MeXicanae.
Exilis etiam Planta est I EQUALPATLI , Sed amara, calensque, ae Sicca ordine tertio. Medetur ulceribus, et eisdem, quibus praecedens , frigidis in locis provenit.
232쪽
De TENAC HAXIX TZm , Setι Arbuscula in manus alienas micturiente. Arbor est stipites fuscos proserens, folia Saligna, cras sa , firmaque , et candicantia inferne, florem latum , et pallentem , fructum vero similem vocato Ahuacat L Calida, et sicca ordine Secundo natura ConStat, gUStu Odora, amaraque, et nonnihil adstringenti. 'unt radicem redactam in pulverem mederi intertrigini. , et . ulceribus pudendo rum. NaScitur Teocastrinci
De τί AL-ITYI HUI' , Seu Arb0re coccinea, et spinosa. Frutex est radicem fundenS Surculosam, magnamque, stipites nigros , contortoS, et SpiniferOS, solia Nummulariae, obrotunda, bina per intervalla , assis vulgaris magnitudine, et forma, et flores parvos, et candenteS. Radix est dulcis, Glycyrrhietae par, sed paulisper adstringens, pertinensque ad nonnullum calorem. Jus decoctae inla Sum menstrua immoderate fluentia sistit. Cor radicis rubrum est, ac ipse fruteX, ut diximus, spinoSuS, unde Sortitus est nomen. Nascitur in montibus CocolanenSibus.
233쪽
De TLAPALGUALONI, Seu Frutice c0ccineo, et eduli. Frutex est radicem fundenS magnam, cauleS Septem dodrantes longos, folia Tetz0hati, ac florem luteum, et parvum. Cortex, et folia tuSa fluentem e vulneribus sanguinem detinent.
De TOZP0POTO , Seu λυπ0t0. I OZPOPOTo , seu Herba lutea, et foetida , sex cubitos longa est, et foliis Micat , Oblongis , obtusis, firmis, et mi, nutim serratis, Limoniae Mali, sed ψbtusioribus, floribus in culmine candentibus, longiuSculiSque , et comantibus, caulibus subalbidis, radice magna, et candenti, SurculoSaque. Cortex radicis calidus est, Siccu8que , nonnihil adstringens, et gustu odorus. Sistit diarrhoeaS. Provenit apud Luauhna-huacenses in acclivibus montium locis.
De TOCH Tm, seu Dasypo is Arundine. Radicibus firmatur capillorum instar, a suibus profert cauleS teretes , laeves, ac partim purpureos, solia rhomboide figura, appensa pediculis valde foliatis, luteos flores in ramulis postremis, I ithymalo similes , cadente vero fore
234쪽
2 26 manet semen , primo Viride, ae postea nigrum. Frigida natura constat. Medetur inflammationibus. Nascitur acclivibus montium siuauhnahuacensium locis.
Herba est radicem fundens longam, Sensimque gracilescentem, cui per intervalla appendent orbiculi nucibus juglandibus pares, folia saligna Sunt, et floreS modici, at que purpurei. Radix est dulci8, et pauci caloris. Pannos apposita discutit, propinatur ad evocandam urinam, et febres contemperandaS: SeX drachmarum , aut unciae unius devorata pondere alvum leniter Solvit., ac bilina vacuat, Vetustisque plagis laevigata, et insperSa medetur. Nascitur in collibus Tacapichilae , et Ocuiluci, nec desunt, qui Tecauh-quisiti vocent.
CAPUT XXVI. De TZATZAZTTACOTL, Seu TIrga orsus.
Herba est magna , magnis quoque constanS soliis, sinuosisque, fibratis radicibus, pennatis caulibus, ac flore luteo, unicoque in summo faStigio cauliS. Nonnullum videtur participare calorem , atque ita ferunt tumoreS praeter naturammaturare. Nascitur in calidis Tacapichilensibus juXta aquas. Aliam eodem nomine vidimus Atat acci, floribus luteis, co-
235쪽
naantibus, Sed foliis minime sinuOSiS, neque pennatiS caulibus, eadem tamen facultate.
Herba est radici innixa craSsae, librataeque , unde mittit caules , tres, quatuorve cubitOS proliXOS, multis alis concavos , folia Solani, sed majora, floreS longoS, et variis micantes coloribus. Radix frigida conStat, humidaque, et lubrica natura ; quamobrem devorari refrigerii gratia, illinique solet. Provenit Mexici passim , et in hortis floris , ac deliciarum gratia coli Solet. Sunt, qui Teotiaquilin vocent.
Folia fert ampla, et oblonga, rugosaque, et illa Mali Medicae imitantia, fores in summis caulibus Spicatos, candentes, Chian similes. Odora sunt folia, et tamen frigida, humentique constant temperie, ac febrem paSSiS Succurrunt. Nascitur in temperatis, paulove frigidioribus regionibus juxta fauces montium, et humidiora loca.
236쪽
De TLALAZ XIHVI , S u Herba formicae terrestris. Folia fert Libanotidis coronariae, sui vos caules, et flores Chamaemeli. Calida , humidaque temperie conStat, ac lubrica natura. Medetur plagis, ac provenit agro Ocuitu ensi.
De TEPEXIATE , Seu aqua e colle suenti. Herba est dodrantalis , radicibus capillorum instar innixa , Urticae foliis, SerratiS, flore candenti, parvo, sapore alterius Sisymbrii, calidaque , et Sicca natura. Tu moreS test, culorum curat , provenitque humidiS locis , ac montium fragminibus.
De TEPE NACATE , Seu Opis IIvestribus. Genus est Ceparum, talesque seSe odore, et gustu praebent spectandas, formaque, et radicibus, etsi parvae sint radices, nec ponticis nucibuS majores; folia etiam sunt Ce- parum , sed longiora , et angustiora : caulis eSi quadratus , purpureus, quaternOS prolixus cubitos, et in summo purpurei flores, Ceparum fere noStratium forma. MitiuS est genus noStrate , et acrimoniae minoriS: calidae ta-
237쪽
NOVAE HISPAN. LIBER XVIII. et et '
men Sunt, et dicuntur adVersus frigus valere. Proveniunt in montibus Mohhniicensibiιs.
Arbor est magna , laurinis foliis , fructu Oxyacanthae forma, et magnitudine Simili, sed candenti, dulci, et permaturitatem eduli. Nihil de ea Arbore narratur insigne . Pro. venit in montosis locis Tepella0ztocensibus.
De TEU OCHIra , seu Flore herois. Radicem fundit teneram , et tota Planta duplo longiorem , lacte manantem, intrinSecUS candidam , et eXtrinsecus fulvam , et eX hac CauleS multOS , tenueS, tereteS, lentos, hirsutos, Virides, et interdum flavescentes, resertos foliis Ocymoidis, hirsutis, ac flores purpureoS, et exileS, paulo ante aestatem emicantes. Provenit gelidis regionibus. Frigida constat natura ordine Secundo, et ideo trita, epotaque ex aqua quaternum Scriptulorum pondere Sitim compescit, linguam humectat, ac lenit, et nimium eXStinguit calorem, aestuantique jocinori remedio est. Quin etiam adversum venena pollet, et eorum perfringit Vim.
238쪽
De TEUMQVILIra , seu Herba Principis. Uerba est tenui, ac prolixae insiStens radici, extra luteae, intra vero pallescenti ex albo, unde multos promit caules CoccineOS , tereteS, tenues, et lignOSOS, foliis e quovis nodo ternis exorientibus refertos, Malo Punicae proximis, asperisque, et floreS Circa ramorum cacumina in corymborum formam compoSitOS, quadantenHS coccineos , unde Siliquae generari solent parvulae, includentes granula primo candida, et post maturitatem nigra. Epota radix eX aqua trium dra .chmarum pluS, minus pondere febrilem calorem sedat; frigidae siquidem est, sed siccae , atque adstringentiS naturae; quo fit, ut fluentem quoque alvum cohibeat, et ventriculum ob nimium calorem imbecillem instauret, atque confirmet.
Frutex est radicem agenS eraSSam, magnamque, Stipites tenueS , rubeos, et longOS, flores coccineOS , et modicos, et folia Origani, per intervalla Obrotunda , tenuia , et moblia. Radix trita unciae unius pondere addita Chian Sanguineum Sputum coercet, comprimit pectuS, medetur convulsioni, et enixarum etiam dicitur corroborare viscera ; frigida siquidem
239쪽
23 IconStat, et glutinosa natura. Nomen Sortita est a Similitudine, quam habet cum ScopiS, aut quoniam Scoparum interdum vices praestat. Provenit Vero locis humentibus.
TENTZONPATLI , Seu barbata medicina , Arbor parva est, Mirquiti, floribus capillorum forma, rubeis. Frigida, Siccaque conStat natura. JUS decocti ejuS febres sedat, et Tetoozιi alli permiStum , insuSumque emundat intestina, et alvum adstrictam lenit. Nascitur in calidis Mecatlanensibus, vitam Sumens ex Arboribus, quibus adhaeret, radicibus capiti lorum forma per intervalla eXorientibus.
Herbula est foliis eXilibus, Musci fere serma, nascens montOSiS , umbroSisque, et humectis locis regionis Mecatlanensis , quae calida eSt. Herbula haec tusa, et pugilli mensura devorata ex aqua Sedat febres. Frigida enim constat natura , humentique , nec saporem quempiam insignem, aut odorem praefert.
240쪽
De GALGUEIVE VIO, Seu Herba adstringente humili. Herba est duos circiter dodrantes longa, oblongis soliis parvis , et mucronatis, radice Raphani, candenti, Sed majori , et capillata, e qua multi prodeunt cauleS, tereteS, tenues , referti praedictis foliis , floribus juXta caules summos rubeis, et oblongis, quibus decidentibus manent calyculi
reserti semine. Radix tusa discutit tumores , ac praecipue pudendorum, eorumdemque medetur ulceribus. Propinatur conquassatis hominibus , ac pro horum Medicorum more mulieribus recenter enixis ex vino, aut Ocili pulvis unciae unius mensura. Calida est, humens, et glutinosa, lancinatque os, cujus rei gratia sortita eSt nomen. Nascitur juxta colles.
Verba est radicibus insistens surculosis, e quibuS profert caules tenues, sarmentoSOS , et in eis folia hastarum mucronibus similia , Tutlancu aeve, InterVenIIS Secundum longitudinem discurrentibus , sed tamen majoribus. Radix est guStu odorata , et acris, calidaque, et sicca ordine fere tertio natura. Jus decocti ejus obstructa aperit , utero confert , discutit flatum, confert enixis , et hujusmo