Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIIL O a

Puli, Gugarati Ambili , et apud Arabas Tamarindi , Seu Indi Daci si nuncupentur; non quod haec Arbos Palmae si milis sit, aut fructus ejus commercium habeat cum dactylis, sed vel quia ita appellare libuit, vel quod fructus digito rum quamdam repraeSentent Similitudinem, etsi Crassiores sint, et magna ex parte longiores. Est igitur Arbos Nucis JuglandiS, aut FraXini amplitudine , ramis dodrantalibus, foliolis refertis minutis , ac Rutae Similibus , Sed longioribus, aut his, quae fert Mietquill vocata Μexicanis , H0axinve , aut kuauhnacaetili , materie firma, siliquis in digiti incurvi, aut

arcus figuram est ormatis , quarum cortex initio Virens, et post maturitatem est cinere uS , et a quo facile exuatur; fructus nucleis sativo Lupino paulo majoribuS, intus contentis , laevibus, et fulvi coloris, quibus abjectis callo utuntur Medici dulcis, acidique, et jucundi saporis. Ea est harum

Siliquarum natura, ut noctu foliiS convolutae Sese a frigoris injuriis muniant , atque tueantur , interdiu Vero Suapte natura eXplicentur, et e penetralibuS foliorum erumpant, ac prodeant. Folia acida Sunt, et Saporis SuaViS , atque ita, ubi earum Arborum suppetit copia, in Sal Samentorum USUm Veniunt citra aceti auXilium. Frigida, et Sicca temperatura constat, bilina concoquit, pituitam incidit, Sedat calorem, et praedictos humores, Sed potissimum bilina e X purgat. Sunt, qui virentes siliquas corticibus dumtaxat spoliatas, et addi-

252쪽

to saccharo aegrotantibus praebeant devorandas, feliciore SucceSSu, quam Si acetato uterentur SyrUPO humoribus , sed praecipue biliosis percoquendis, et ad Vacuationem preparandis, alii aqua , aut Stillatitio liquore , in quae, cum aliquandiu maduerint , eXpreSSae sint, humorem biliosum ex purgant, aut tenuant craSSiorem, nec desunt, qui nucis In-

dicae permistam vocato oleo epotent, atque ita leniter, et tuto vacuentur. Aceti quoque u Sum praebent, Praecipue maturae, et eorum folia tu Sa erysipelatis utili SSi me imponuntur. Qui in Hispanias, ceterasque orbis regiones ab Orientalibus deferuntur, Sale Sunt Conditi, nec puri aSportantur, ne vitiari, putrescereve mari8, longi ve itineris cauSa , aut injuria contingat. Fit ex eisdem recentibu S adjecto Saccharo consectio , qua egregie, et citra molestiam ullam humores prae dicti et concoquuntur, et Vacuantur. EX effigie ergo, quam exhibemus, et vera hujus Arboris imagine ad vivum ex PreSSa , atque repraeSentata , nostraque deScriptione, cunctis patere debet, haberique indubitatum Graecorum Oxyphoenica haud esse censendam Arborem Tamarindorum, cum vere dactyli non sint, sed Siliquae, ut diximus, digitis incurvis similes, quantumque aberrent ArabeS , et caligent recentiores ad unum omnes in ejus descriptione, ex qua judicare est promtum , Tamarindorum Arborem nunquam eos oculis, ut nos saepe fecimus , perspexisse. Nascitur jam

253쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII

et que

juxta Acapulci portum , et apud Quaubnahua enseS, non longe ab urbe Mexicana , ubi ejus imaginem exprimendam curavimus, dedimusque Operam, ut paSSim Sereretur semine, deferreturque ad UiSpaniaS, SperanteS, quam Celerrime uberem hujus nobilis medicinae proventum eventurum.

CAPUT LX.

De TLALAHOEHOETL, seu Ahoehoeti humili. Foliis est ei Abieti persimilis , quam aquae Tampanum ideo vocari consueverunt, quod prope aquaS naScatur, et tympana Teponazili nuncupata ab eisdem eX ea Solent para re. Corticis decoctum tussi auxiliari solet.

Vocant Mexicani TLATZCAN , Seu materiem fragilem, et vitream eam Arborem , quam Latini antiquiores, et inter eos noster Plinius Cupressum fuSam Vocare con Sueverunt. Hanc ergo insignem Arborem, memoratam a graviSSimis auctoribus , a nullo autem , quem noverim, in nostro orbe visam , delineandam , describendamque statui, tum qua dictum eSt, ratione, tum quod apud hane Novam Hispaniam, cujus plantas periclitamur , et describimus , eSi valde fami-'liaris, et frequens quibusque locis , Sed praecipue tempera-

254쪽

α 6 UISI OR. PLANTARUM

tis , et ad friguS attinentibus. Ergo eadem ei forma , quae vulgari Cupresso, Sed patulis ramis, di fusis ad latera, et

ad inferiora paene prospectantibuS, Unde nomen. Eadem etiam natura, sed materies Odoratior, neque intestinis inuti lior operibus. Amat montium cacumina , et acclivia eorumdem loca, jugaque, et excelsos colleS jocunda prospectus amoenitate eXornat. Fructum fert toto anno vulgaris Cupressi , sed parvum , et ponticis nucibus, quas aVellinas quoque vocant, parem. Jus decocti bibitum rigores febrium sedat , ac febres ipsas pulviS eX aqua epotuS. Seritur viviradice. Seminavit has Arbores , et diligenter curavit eXcolendas, habendasque in deliciis Cuitlahoatetin, Ilat alapae Regulus. Usus vero, et facultateS Sunt, quae ceterarum con generum Arborum.

CAPUT LXII.

Radici insistit glandi simili, sibrataeque, unde prodeunt caules coccinei, ornati foliis longiS , et angustis, rarisque per ramulorum intervalla , et flores, ut unt, fructusque nulli. Frigida est radix , adhibeturque trita cum Tlaolli decocto adversus febres. Nascitur in frigidis, planisque ChimuLhuacani locis.

255쪽

Herbula est longae, tenuique innixa radici, eX qua caulis profertur volubilis , et ramoSus, folia Olivae, rara, binaque, ex utraque parte disposita, minora tamen, et ad cuspidem obtusiora, ac subalbida, flores acinosi purpurei, et racematim dependentes. Frigida, et Sicca natura ordine con- Stat Secundo; quamobrem trita, ac devorata compeScit dysenterias , Si ex aqua, quoties eXpediat, aSSumatur. Est et ab

tera Herba ejusdem nominis, Sed ad I lapati disserentias per-

tinens, de qua suo dictum est loco.

CAPUT LXIV. De TLAL AHOAL. .

Herbula est proferens tenues cauliculoS, ac sulvos, et quotieS terram attingunt, radices exiles , et capillis persimiles agentes, ac in eis folia Lenti similia. Ad Paronychiae species videtur pertinere. Frigida, siccaque ConStat natura, ut ceribus putridis, ac depascentibus medetur, sed praecipuupudendorum: ustionibus confert, et calorem Capitum puero rum a Sole Contractum exstinguit, lippitudineque daborantia bus Oculis subvenit. Est autem I LALYXAHOAL quod humile est, et fucatum , qualia hujus Herbae videntur folia.

256쪽

CAPUT LXV.

De TLANATILOL CHITE, Seu Herba confricata, et comminuta.

Herba est fibratae insistens radici, ex qua landuntur caules, et in eis Ocymi folia , Serrata, et in acumen magis tendentia, flores in Summis ramiS purpurei, in vasculis oblongis contenti , et aggregati in parvas comas.

Psoram aiunt curare admotam. CAPUT LXVI.

De re Zsrum, seu Madiato torrido, et Calido. Frutex est folia serens ChamaedryΟS , Serrata, pinguia, et inferne squallentia, hirsuta, aspera, graVi Odore, et tertio fere ordine calida, atque exSiccanti temperie; radicem crassiusculam , fibratamque , et Sensim gracilescentem, fores vero oblongOS, coccineoS, et ternos. Ori uteri appositus uterinos affectus curare dicitur , ac seminas illorum gratia tabescentes sanitati pristinae restituere, et jus infusi folio rum mederi dysentericis. Provenit in vallibus, ac ripis fluminum Metatillant. Sunt, qui adjungant pares portiones Herbae vocatae Texochiil , Aspleniive, de quibus suis locis.

257쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII.

CAPUT LXVII.

De TA EG HUITT , seu Arbore Tamalis. Arbor est comata, et magna , amplis foliis, cordis s-gura , nulliuSque USUS; quamobrem delineari non permisimu S. NaScitur Vero montaniS , et ad temperiem attinentibus montibus Imbacocollae.

CAPUT LXVIII. De ora AHOAL, Seu Sax0rum Ornament0.

Uerbula est innixa radicibus capillis Similibus , saXisque adhaereSCenS, unde nomen, e quibus prodeunt pediculi, et singulis unicum appendens folium , oblongum , et tenuiter Sinuatum, altera parte punctis interStinctum, et in auri colorem vergens more Scolopendri, quam et forma, et Viribus videtur imitari.

De TEXOCHIra , seu Flare nascente inter saxa. Radice firmatur bulbosa, ex qua oriuntur folia Porri, longiora tamen , flores prolixi, et coccinei in summis caulibuS forma corymborum. Nascitur me jacocollae, ubi nihil insigne de ea narrant ; quamobrem minime curavi delinean

dam. TOΜ. III. II

258쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT LXX.

De reo curas Arbore , seu Tuna Dei. Nascitur apud Mistecas Arbor quaedam fructum Tro-NOCHTLI Vocatum ferenS, rubrum, luteumque , Optimi, et infrigidantis nutrimenti, hyeme Unicolorem , aeState vero varium. Arbor, cum morbidam aliqua eX causa fieri contingit, tota paene converSa in liquorem perit, ex quo parari solet atramentum; quod vero relinquitur arenS, jucundum odorem Spirare Solet.

CAPUT LXXI.

De TABACIS Haitinorum, quos Mexicani vocant Po et TARACos vocant Arundinum cava, perserataque fragmenta, sesquidodrantem longa, pulvere Carbonum eXtrinsecus illita, intrinsecus vero Teti, Liquidambaro vocato ab indi genis Miliocotetoli , et interdum aliis quibusdam calentibus plantis, atque odoribus reserta: horum incenSorum ea parte, qua pleni sunt, fumo ex altera tracto , devoratoque, velut quodam suffimento Somnus inducitur, et Omnis laboris , atque lassitudinis hebetatur sensus: quin etiam doloreS omnes, ae praecipue capitis Sedantur, pituita fluenS ad pectus expuitur, juvatur asthmati, pectorique, et Corroboratur ventriculus. Cavendus tamen nimius eorum usus ; alioqui jecur

259쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XVIII.

2 SI distem periem calidam contrahit , in cacheximque, et alias affectiones inciditur incurabileS.CAPUT LXXII. D TEP ARI , Seu crassa Planta.

Caules fundit longos, tereteS, CaVOS, geniculiS per Singula quatuor unciarum Spatia interceptOS , radicem Sensim gracilescentem, fibratamque , folia lata, Serrata, oblonga, et mucronibus hastarum ferreis similia, Spinifera, et pungenti lanugine insignia , velut illa Vrticae. Arida haec , tu Saque mederi dicuntur ulceribus haud aliter, ad jus decocti radicum ejus, quod epotum dolores quoque Sedat, febres pla cat, et arthriticiS medetur cum adipe applicata. Insipida Herba eSt, Odore carens, et frigidae temperiei. NaScitur Paz-cuari, ubi praedicta sunt Medici de illa testati.

CAPUT LXXIII: De altera TEPARI.

Radice insistit simili siliquis Mirquiti, sed rotundiore, et

craSSiore, unde profertur unicuS CauliS , binive, tenues, aeteretes , repentes per terram , et in eis folia Scammonii, velut aurita. Radices sunt interne luteae, et aliquantiSper amarae , calidae , ac Siccae ordine Secundo. Tusa haec Herba, et imposita ventri, inguinibusque SiStit diarrhoeaS, ac pun-

260쪽

et set HISTOR. PLANTARUM

ctis medetur, et contra PapaveriS Venenum remedio eSt. Nascitur in frigidis , et montosis lociS Mech0acanensibus.

CAPUT LXXIV. De TEPARI tertia.

Frutex est Mechocanensis, mittens plures stipites e radice CraSSa, et SurculoSa, et in eis folia Amygdali, sed un-dulata. Radices tuSae, illitaeque dolorem corporis, et alvi leniunt, et medentur punctiS. Idem praeStant tritae , atque ex aqua devoratae. Amarae hae Sunt, et calentis temperiei. Nascitur in temperatis Tacambari.

CAPUT LXXV. De TAEDIS.

Utuntur Indi ad hune usque diem lucernarum loco TAEDis, assulisve ex omni Pinuum genere detractis, nondum ad ignem fovendum cerae, olei, adipisve eXcogitato usu.

Folia fundit Armoraciae , Belaeve similia ex radice crassa , et teSti taurino Simili; caules quatuor dodrantes longos , candidos, et teretes , ac flore8 in corymborum formam compositos. Aprili mense caulem mittit, et eo decidente fo-

SEARCH

MENU NAVIGATION