Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 587페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

longorum figura , et quae candida lanugine reserta sint, et semine Chilli persimili. Acri sapore constat, Calidaque , et sicca ordine tertio natura , et laete manat, quod vulneribus dicitur mederi. NaScitur Tetelae.

De repATTI, Seu in Saxis proveniente medicina. Volubilis est radici insistens orbiculari, candenti, taurino testiculo simili, et desinenti in Surculum , unde mittuntur caules volubiles, tenues , et ornati soliis laevibus , virentibus, pinguibus, nec dissimilibus illis Vitis albae , sed alatis circa exortum. Radix eSt amara , calidaque , et discutiens praeter naturam tumoreS. Nascitur Huexutiae Provinciae Panucensis.

Malvae species est, aut Alceae ; solia enim, semenque similia sunt, frigidaque, et Salivosa natura. Febres puerorum illita exstinguit, ac vomitum devorata compeScit. Nascitur in calidis , humidisque locis Provinciae Panucensis.

CAPUT VII. De TZOCUIPAPTI.

Radici insistit fibratae , unde proseri caules teretes, hir-

452쪽

sutos , subalbidosque, et in eis folia Ocymi, sed longe majora, profundius Serrata , hispida, altera parte candescen ita , et Cthoapalli non dissimilia , luteoSque Superiore parte,

orbiculares , et pilosos flores. RadiX eSt Odora, reSinΟSa, ama raque , et calida prope ordinem quartum temperie. Jus decocti ejus ad tertias semel dumtaxat bibitum dicitur restituere motu ni impeditum , instillatum vero naribus hemicraniae mederi detracta per nareS pituita. NaScitur in montibus regionum calidarum, qualis eSt Panucensis.

Radici insistit sibratae , unde profert Caules lignosos, et in eis folia paene origani, ac semen Malvae simile; cujus species videtur, nisi potius sit in Alceas referenda ; frigida enim , et lubrica natura ConStat. Folia tusa, et ex aqua devorata dicuntur Sedare ventris dolorem. Nascitur PanvoL

Radicem agit tenuem , et sibratam , caules hirSutOS, aeteretes , subalbidosque , folia Serrata , origani, et flores candentes , oblongos , et marSupiis Similes, sed bacillis quibusdam extra prodeuntibus longiusculis , et in parva capitula

453쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XXIV. qqs

desinentibus , fructum vero ceraSOrum figura , sed ciceris tantum magnitudine , Coccineum. Ad NIalvarum quoque species videtur pertinere , frigidaque , et lubrica ConStare natura. Panucenses, apud quos nascitur , aiunt folia tusa, et devorata dysentericis mederi, et placare teneSmum.

CAPUT X.

Arbuscula est, quam Mexicani siuapatis vocant; sub quo nomine alias a nobis descripta eSt. Munt Patit ei ista tussi mirum in modum prodesse ; apud quos nascitur altera species vocata Tetiquabuitl eadem paene forma, frigidaque, ad stringenti, et Sicca temperie, et ad Aeaciae quoque species reserenda: cujus decocti ius ait eadem gens ulceribus oris mederi , denteS Vero extergere, atque firmare , et mederi putridis ulceribus, ac eorum putreScentem carnem absumere.

Radicibus innititur albis, multis, crassiusculis , et similibus Asphodelo, unde proferuntur folia angusta , et praelonga. Radix est expers saporis , frigidaque, et impense glutinosa , et tamen maturare dicitur praeter naturam tumores, et hunc esse ejus Praecipuum usum, quamvis solidandis fractis

454쪽

NISTOR. PLANTARUM

ossibus , aliisque agglutinandis mihi quidem Videatur aptissima. Provenit SaxoSiS, temperatiSque locis Provinciae Mechba-

De TUC ETZCUA , seu Bubonis facie. Arbor est dena ferens solia juxta ramos extremos , illis Mali Medicae similia , versim magis acuminata , et quae inferiora sunt , valde minora, Praecipue duo postrema , quae olivae folia non eXcedunt magnitudine ; floreS vero , ac seu Ctum collectum in acerVOS. Sapor est amarus , et nonnihil acris ; vis vero calida, et Sicca , ac praecipue ipSiuS fructus. Stipites , ac folia iuga , et illita , aut inspersa ventri dicuntur sistere dysenterias. Nascitur in collibus frigidis juxtatari oppidum Provinciae Mech0acanensis.

Genus est Urticae in Arboris magnitudinem adolescens, foliis Sinuosis , et magnis , spiniferisque , et hirsutis ; luteis, candidisque floribus , et stipitibus laevibus. Sapor est amaruS non Sine quadam acrimonia , calefacienSque , et exsiccanS Vi S. Jus decocti ejus in spissitudinem coactum digitur vetustis plagiS mederi, ac dolorem hepatis tollere. Nascitur in frigidis, calidisque locis Provinciae Mech0acanensis.

455쪽

CAPUT XIU.

De OREPENI , vel Tuxteu. Herba est radici fibratae insistens , unde prodeunt caules lignosi, et tenues, teretesque , et ornati per intervalla foliis rutaceiS, thymum , Si contundantur , olentibus , floribus vero rubeis , Betonicae altili similibus , Sed modicis, et vasculis Oblongis contentis. Amara est , nonnihil acris, calidaque , et Sicca ordine tertio natura. Tussi medetur tuSa, unde nomen, et ad I ragorigani genera videtur pertinere.

CAPUT XV.

De T TEN, vel Tarepent altera. Frutex est solia ferens saligna, Serrata tamen, et Stipites lenta refertos medulla. Amara eSt, Vulpeculam olet, et calefacit ordine tertio. Jus decocti foliorum infusum uri nam evocat. Nascitur in calidis Asacinoani

Allata est ad nos a Chichimecis radiX amara , et tussi utilis, longa, ac digiti crassitudine; de cujus Herbae partibus reliquis nihil praeterquam nomen , ae VireS accepi.

456쪽

CAPUT XVII. De TLALVALIZPATLI.

offendimus apud Panticenses Herbam Malvae Similem, soliis mollibus, hirsutis, et Malvae figura, sed dissimili fructu , quam Abutilon eSSe vocatum ab Avicenna putavimus; mirum enim in modum illi effigies respondebat; quamobrem

delineandum non putavimUS. Ajunt Semen ejUS tuSum , ac devoratum ex aqua utile eSSe his, quibuS amarum est os, sopitaque appetentia. Frigida videtur, ae Salivosa natura, et saporiS eXperS.

Vasta arbor eSt nascens in montibus calidis, et humi dis regionis Panucensis, foliis Mali Medicae figura, sed paulo minoribus , materie inteStinis operibus apta , levissimaque neque Suberneo cortice graviore, et fructu longiusculo, minime eduli, Superne Coccineo, et nucleum ni grum includente, et florem, ut serunt, nullum. Cortex est amaru S , adStringenSque, quem 3junt eSanihematis , quae Variolas Vocant, mederi.

457쪽

CAPUT XIV. De TZINT ZOP.

Volubilis est foliis Nasturtii Pervini, aut Umbilici Veneris nostratiS, et floribuS, ut ferunt, nullis. Sapore insigni caret, frigida, et glutinosa constat temperie, et dysenteticis medetur. Nascitur in calidis, humidisque, et Arboribus virentibus Iocis Provinciae Panu ensis.

CAPUT XX. De TEPEI ILL

Radici innititur orbiculari, sed desinenti in surculum, dulci, salivosaeque , et nonnihil lancinanti, unde profert folia porracea , sed longe majora, florem candentem, longum , latumque, fructum parvum, et pallentem, cerasis forma similem , minime edulem , includentem Semen eXile, et luteum. Jus decocti soliorum , radicisque lusorum, ter quotidie bibitum, curat ictericos vacuata prorsu S per urinam causa morbi. Nascitur in calidis, humidisque , et irriguis locis Provinciae Panucensiί.

458쪽

AESO

HISTOR. PLANTARUM

Radici insistit bulbosae, parvaeque, et fibratae, unde profert solia Croci , Sed pauciora, ac latiora, et flosculum

candentem. Radix eSt calida , et Sicca gradu quarto , acris, et Subamara. Tu moreS praeter naturam apposita discutit, ac duarum drachmarum pondere devorata corpuS infra, Supraque vehementer vacuat. Nascitur in calidis, humidisque locis regionis Panucensis circa montium praerupta.

Herba est radicibus insistens capillatis, et tenuibus, unde profert tereteS, ac tenues caules, et in eis folia per intervalla bina , Ocyminis similia forma , et magnitudine, sed aliis minoribus ex eisdem eXortibus prodeuntibus, necnon et floreb candido , longiusculo pediculo appenso , parvis, oblongisque spondylis simili. Hujus Herbae solia adeo dulcia sunt , ut mel ipsum , Saecbarumque , et quaecumque alia dulcedine praestant, longe inferiora videantur: itaque in hac una Planta visa est natura periclitari quantam dulcedinem posset rebus naturalibus impertiri : neque sua caret utilitate ; nam febres sedant folia devorata ex aqua, tussim, ae

459쪽

NOVAE HISPAN .LIBER XXIV. quer

raucedinem placat potatus SueCUS , et appetentiam eXcitat. Nascitur in calidis, humidisque locis, montOSis , ac planis, et juxta fauces montium Panticensium.

CAPUT XXIII. De TLALPOCHOTT.

Herba est nascens juxta saxa , et humida loca regionis Paniucensis , tenuibus , succo manantibus , atque subdulcibus caulibus, foliis Ocyminis , sed Obrotundioribus, et flosculis albis. Tota Planta Nitedulae modo Splendet per noctes. Insipida est, frigida , et glutinosa , atque ita tusa, et ex aqua devorata dysentericis maXime consert.

Herba est radici fibratae insistens, unde profert caules, et in eis folia obrotunda , et serrata , inferne Subalbescentia, florem vero , ac fructum, ut referunt, nullum. Sapor ra dicis amarus est, et reSin0SUS , Odor gustu jucundus, ac vis tertio ordine calida , et Sicca. Herba haec admista Plantae vocatae Tociretquiuet dysentericis medetur ; solia vero tusa, et applicata bubones, et furunculos discutiunt. Nascitur in calidis , et humidis Panticensibus procul ab aquarum defluxionibUS.

460쪽

CAPUT XXV.

De TE TOTE ZONTLI Patrucensi Herba est dodrantalis, humidis locis regionis Panucensis proveniens ; radix fibrata , cauleS tenues, tereteSque , folia terna , crenata per ambitum , longiuscula , et angusta , et flores, ut referunt, Candentes. Frigida sunt, et salivosa folia : radix autem primo dulcis, et nucibuS ponticis sapore similis , postea vero nonnihil amara , et acriS. Medetur ulceribus , et dysenteriis. Nascitur etiam Mechoacani, ubi CU- nicuicumanchucuam Vocant.

CAPUT XXVI.

De TLAPECH CATL , seu fune lacti. Radici insistit surculosae , reSinoSaeque , Odorae , et nonnihil amarae , unde profert caules ornatos foliis Mali Medi cae , Sed per ambitum Serrae modo crenatis, et floribus luteis. Vis est calida , et sicca ordine fere tertio. Jus decocti foliorum partum adjuvat, et Si ante tempus epotetur, facit abortum. Provenit quibusque locis regionis Panucensis.

Herbula est radicibus firmata tenuibus, unde prosert

SEARCH

MENU NAVIGATION