장음표시 사용
141쪽
Lia ER III. CAPUT XVII. Ia rii, gramos in utero stabulantes , induratosque I sed illi tantum decipiuntur , dui nunquam molas cons erunx' o , Il Molae secundae speciei non 1nnotescunt , nisii per tumorem, & pondus titeis quae graviditatis indiciis succedunt; sed nunquam hydatidicam mo-1am arbitrabimur, nisi aliqua hydatis erumpat, quod raro contingit. III. Tandem pro mola tertiae speciei, cum nulla adsit suspicio ejusdem ex senti a neque signa ejusdem investigari solent; verum dissicillima esset dia- gnosis, 'nisi in copiosis mensibus erumperet, aut partum Iubsequeretur. VII. Prognosis .PRomosis circa duo puncta versatur.
1. Quid consequatur molas in utero contentas .
a. Qualis spes supersit ipsam extrahendi. I. Quoad primum articulum . . . I Uiguae molae prioris speciei , & illae tertiae speciei pro exilitate nullum detrimentum afferunt, ut semel abrasae non amplius crescunt.1 Mola, hydatidicae ampliores, & graviores sunt ; idcirco majus incommodum afferunt; sed neque ipsae si scunt , quia utero haud nectuntur, fa
a. Grandiores molae en , quarum Conlecutiones maximi momenti videntve merito sunt pertimescendae I praeterquamquod a continua, quam ab ut eo recipiunt, nutritione, in diem Crescunt, ipsi adglutinatae. csare maximum nonnunquam volumen, atque pondus nanciscuntur ; in hoc statu praeter incommoda , quae ipsae producunt , possunt. etiam vasa sanguinea, Sc lymphatica tam uteri, quam abdominis Comprimendo, sanguinis, aut lympha curia sum intercipere, ac proinde matricis hydropem, vel ascitem producere. . Molae diu in utero perstant citra suppurationem, ut Ruyschius ca) antimadvertit respectu laetus emortui, dc in utero detenti. Porro exulcerantur duplici cata: quando aegra albos fluores multum acres patitur: vel quando incassum extractio tentatur. II. Quo ad secundum articulum attinet; i. Expectari potest exiguarum molarum egressus , quae nullam molestiam inducunt, & sponte erumpunt, siuentibus Catamentis, vel post partum expel-Iuntur . Interdum etiam hujusmodi molae sibi pandunt viam , quando aegra sese valide commovendo , orificium versus molam impellat , ubi sensoritim est, de quo cap. 13. de Partu locuti sumus , quod excitando, sympathicam contractionem matricis movet. a. Molae hydatidicae eadem ratione sibi tramitem aperiunt; nam hydatides productae tandem senserium contingunt, motum uteri sympathicum excitant , qui tandem repulsionem hydatidum promovet. 3. Maxima itaque dissicultas respicit exitum ampliorum molarum, quae utero nectuntur, & eae sunt, quae potissimum extrahi debent: nam sibi relictae semper majus volumen acquirunt. Id duplici opere obtinetur utroque dissicillimo , ut quandoque labor relinquatur . Utrunquo opus infra articulo eurationis perpendemus.
142쪽
TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.
VIII. Curati γPRi mim opus est , molam ab utero distrahere, cum quo eo magis juncta
videtur, quo vetustior est. Primo enim matriX relaxanda, & emollienda videtur usu balneorum tepentium aquarum mineralium acidularum parum pur-
gantium, copiose haustarum ; injectionum emollientium dcc. modo satis pateat uteri Grificium. .
Ab iis remediis per aliquod tempus em menagoga validiora sunt exhibenda sub 1brma decocti , aut aporematis , vel in bolos subacta , quae ingredi debet
copiosa dosis pulveris Cha 3bis, AElbiopis Martialis , croci Martis aperientis , aut AEthiopis mineralis per deflagrationem , ut sanguine copiose per nectentes appendices in molam irruente , ejusdem portio inter molam, & uterum rarescat, quod certo separationem excitabit. Cum mola carpta videatur , necessum est, ut aegra saltet , vel junctis pedibus scalam descendat, ut his succussionibus mola distrahatur . Si hac methodo mola collum versus uteri deciderit, effluet sanguis per appendices venosas , qui eo magis orificium uteri emolliet, exitumque promovebit: cruentus tamen fluxus corrigi poterit, si nimius fuerit , per iemedia in mensibus, aut lochiis immodicis proposita. Hoc primo opere patrato, secundum reliquum est difficilius, nempe mola extractio. Ipsa capite scelus crassior est, ea proinde difficulter orificium uteri transabit , nullo proprio donatur motu, ideoque haud valet uterum lacessendo, ipsum in contractionem trahere ut foetus solet. Tandem amplitudo, &rotunditas impediunt , quominus f Iorium ipsa attingat, quod si vellicaretur; exitum foveret ; & peritissimus etiam obstetricans, quamvis orificium uteri dilatare conetur , frustra tamen id aggreditur, cum difficulter molam carpat. Sed hoc opus ad Tractatum Artis obstetriciae attinet. Hic sufficiet monere, Medicos possie Errhina , aut Tartarum emeticum praescribere, ut conatus dia-phragmatis., & musculorum abdominis in uterum lati expulsionem molae fovearit. Hac enim de causa injiciuntur clismata irritantia , consecta ex decoctione soliorum origani, & calaminthae, in qua ebulliatur drachma una, 3c semis pulpae coloquin tedis, linteo implicata, vel remisceatur uncia una , &semis hierae picrae, tantundemque dyphenici; vel eadem clismata conficiuntur ex libra una decoctionis emollientis vulgaris, additis uncia una diaph nici, & duabus, aut tribus vini x metici turbidi, ut succussiones excitentur , quae diaphragma, musculos creant in uterum agere.
143쪽
De Stru iura, ex usibus Mammarum. Titulus statim praenuntiat , nos hoc Capite duo pertractanda nisciperet; quare ipsum in duos Articulos partiri necesse erit.
De structura Μammarum. merum, formam, positumque Mammarum hic perscrutari nostrum haud erit, quum haec ignores nemo ; ne te communia velamenta describere, videlicet cutim cum adnexis partibus, quae universum corpus undique obtegit . Haec indago Mammarum structuram necdum respicit , minimeque ad propositam materiam pertinet. Agitur hic de partibus , quae mammas potissimum componunt, quarum disquisitio maxime conducit ad intelligendos Morbos infra explicandos . I. Prima harum partium , involucrum est mammarum proprium , immedi te cuti substratum, quod mammas cum musculis peis toralibus nectit . Hoc involucrum membranaceum , densum , compactumque est , & quod magis admiratione dignum, innumeris instruitur musculatibus fibris, per sinum distributis , quae propterea in contractione ipsum valent in arctum compellere , 8c substantiam mammarum comprimere. Haec contractio crebro in altricibus evenit, quae multo lacte turgent , quando lactis, quo mammae exundant, ubertas, vel , quod frequentius est , quando lactentes titillamentis papillas lacessunt, quibus sympathiae lege crispationem fibrarum Muscularium , tendinearumque erethliamum in involucro excitant : tunc enim accidit , quod lac ex universo mammarum corpore expressum , ubertim per foramina papillarum erumpat , tu, Urue de Morbis Μulierum . P. II. I teum
144쪽
teum interdum colorem praeseserens , quod a Latinis expunctis appellatur . II. Detraeto hoc involucro, corpus mammarum se offert, ex duplici substantia conflatum , adipe nempe, & reculiari glanduloso corpore, quod rev ra mammarum substantiam onstituit. Circa basin mammarum supra musculos peltorales locatur stratum densae pinguedinis , cui supersternitur corpus glan. dulosum , nuper enunciatum; alterum adipis stratum hoc corpus superius , &ad latera cooperit . Copia adipis in diversis subjectis variat; mulieres , quae grandiores mammas ferunt , ceteris in hac parte pinguiores sunt . Haec pinguedo nullum specialem in mammis usum habet, nisi valeat mammas ab icti bus, & compressionibus tueri: advertendum tamen est , in plerisque mulieribus intra pinguedinem reperiri grumos quosdam glandulosos, praesertim in superiori parte, & a corpore glanduloso, superius indicato, parum diversos. II l. Hoc corpus , sola portio, quae intentum animum mereatur ca , figurae circularis est , plus minusve crassim, spissumque , & pancreatis substantiam valde aemulans : hoc viscere tamen solidum magis, densum, magisque compactum observatur, quod ostendit , ipsum compingi a fila mentis tendineis,
quae universum sinum transabeunt . Non abs re videtur , corpus hocce ex
pluribus vesiculis , sive cellulis distinctis conflari , aeque ac pancreas , atque in eo plures vesticulae distingui possunt, modo tepenti aqua maceretur, de tubo aer insus fietur ; quare hac methodo cellulae patebunt , quae ad secernendum, continendumque lac sunt destinatae, ut similes vesiculae in pancreate
lympham pancreaticam separant, atque complectuntur.
Experti sumus , hoc corpus mammarum in diversis subjectis , & aetatibus diversis varias mutationes pati; in filiabus enim impuberibus exiguum est , quia vesiculae pariter angustae, & compactae sunt ; in puberibus vero ingrandescit, quia tunc vesiculae magnopere dilatantur; in gravidis denique, & aut ricibus praesertim maxime increscit; imminuitur subinde in anubiis, dc compingitur ita , uti in ipsis filiabus. Hujusmodi mutationes observantur pariter in utero, & reliquis partibus generationi servientibus , quia generatio , &Iactatio sunt functiones, quae nisi adolescentia , & constituta aetate exercentur, quo tempore solummodo necessum est, quod hae partes suam perfectionem , & incrementum attingant.
IV. Singula vesicula substantiae mammariae duplicibus vasis sibi propriis instruitur . Priora sunt venae lymphaticae , quarum aliae in vesiculς ςavitatem non modo lympham ex substantia mammarum deserunt , verum ex thoracis partibus mammis propinquis; aliae ab eadem cavitate reducunt affusam lympham , eamque devehunt in glandulas lymphaticas axillarum , ex quibus hujusmodi lympha in subclaviam sinistram deducitur per vasa alterius generis lymphatica, quae vasa rorifera bios appellantur. Ea priora vasa lymphatica ,
quae lymphas in vesiculas mammarias vehunt, ceteris exiliora sunt , dc venae lymphaticae prioris o/dinis nuncupantur; quae vero ex mammis in glandulas
axillares lympham deducunt, minus exilia sunt, & venet secundi ordinis lymphatice vocantur; que tandem ex glandulis axillaribus in subclaviam lympham deserunt, crastiora sunt, & vene lymphaticς tertii ordinis appellantur. V. In mammis praeter venas lymphaticas, quς constantem usum habent, tum in viris, tum in feminis, reliqua sunt peculiaria vasa , quς veniunt descri
145쪽
benda, quς nunquam pene in hominibus , in mulieribus vero in quibusdam
occasionibus, lactatione praesertim, locum habent. Haec vasa canales luctiferi dicuntur , quia in altricibus papillis lac asserunt. Ex singula vesicula unum saltem capillare erumpit ; facile tamen distinguendum ob albedinem, quam contentum lac ipsi praebet. Haec exigua capillaria vascula confertim jugata crassiores canales e Grinant , ac post multiplicem conjunctionem in septem ,
aut octo ampliores truncos abeunt , in papillis patentes .
Celeioqui canalium lacti serorum amplitudo inaequalis est; cum dilatationi& De luentius coarctationi , quς lactis cursum retardat , ea vasa sint obnoxia. Sunt quandoque nutrices , in quibus tanta est vasorum constrictio , ut lac segniter perfluat ipsumque infantes dissiculter fugant: ex quo nutrices aῬarae appellantur. Alie contra sunt, in quibus ampla vasa laetifera copiosum lactis fluxum sinitiat, puerique in sugendo nihilum laborant. VI. Neminem autem latebit, mammas prςter liec specialia vasa , alia cum reliquis corporis partibus communia habere, arterias nempe , quae asseruiae , venas , quς deserunt sanguinem post mammarum nutritionem atque humorum in ipsis necessariam secretionem simulque nervos , qui spiritus animales
per illas dissundunt. Arteris duplicis generis sunt; aliae ex arteria axillari , aut thoracica veniunt, que est axillaris subdivisio . Haec arteria distribuitur
per anticam mammarum partem , & artem a rinam malis externa dicatur ; aliae
mammarum propagines ex arteria subclavia procedunt , dc per sternum reptando , cartilagines costarum transabeunt , feruntque sanguinem in intimiorem mammarum partem , atque ex his arteria mammatis interea oritur. Duplex pariter habetur venarum genus, alterum ; quod ab externa mammarum facie cruorem in venam axillarem aut thoracicam devehit, in axillarem , dc ipsam confluentem, hincque viana mammatos externa producitur . Alterum resumit sanguinem ex interiori mammarum substantia, transabit cartilagines costarum , de in venam subclaviam influit, ac proinde vena mammaria interna nascitur . Quoad nervos attinet , qui a quarto, vel quinto pari nervorum vertebralium
Proveniunt , distribuuntur ipsi consertim per mammas , atque papillas potissimum , a quibus summum , quo pollent , sensum agnoscunt. VII. Papilla , in quam grandiores canales lacti seri desinunt , prominentia est cylindrica , quae ex centro mammarum exsurgit , modicae longitudinis , atque crassitudinis, quae tamen in diversis subjectis variare solet . Obducitur ipsa tenuissima, & sensibilissima cuticula, a septem, aut octo perfossa canaliculis , ex quibus lac a canalibus lacti feris allatum defluit . Hi canales paralelli sunt, & interposita substantia spongiosa, quae ipsos a pressione tuetur , valide firmantur. Probabile videtur , papillas pluribus muscularibus fibris instrui , quae ipsas pro opere contrahant, producarit, relaxent , aut erigant; quod evenit , quando papillae leniter fricantur , aut ab infantibus apice linguae
Vt II. Tandem papilla spatio circulari circumcingitur, quod nutrice S coro nan pastillae, Anatomici vero areolam vocant. Hoc spatium aeque ac papilla haud albescit , ut reliquum mammarum , sed fusco colore refertur , qui ei
tribuitur , quod varicosa in hac parte venarum culanearum cruore turgen
tium textura id praebeat; quare hujusmodi color juxta sanguinis speciem Variat ; nam in filiabus rubet, in altricibus livescit, & in anubiis pene nigre scit. In hac areola exiguae glandulae repertae sunt , ex quibus nonnulli gut
tutas liquidi albescentis a lacte haud absimilis exprimi crediderunt ; alii hu-I a morem
146쪽
31 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. morem sebaceum erumpere autumarunt . Celeberrimus Morgagnius ca) utrunque humorem a duplici organi genere secerni asseruit . Dissicillimum est et e)usdem usum assignare; hoc tamen nos parvi facimus, Cum parum ii iitutum nostrum respiciat.
NUper animadvertimus , mammarias vesiculas duplici genere vasorum ex cretoriorum instructas esse: ipsorum alia sunt venae lymphaticae , quae ibi contentam lympham in glandulas axillares devehunt , ex quibus propriam circulationis legem ineunt, circa quod consuli potest Tractatus de Tu moribui c. I. ubi de lymphae circuitu locuti sumus occasione Cedematis describendi ;alia sunt ductus lactiferi, qui secreto lacte onerantur , ipsumque in papillas deferunt; mammae igitur tum lymphae, cum lactis respectu usus diversos praeseserunt, infra sejunctim enunciandos . I. Prior itaque vesicularum usus ille est , quod recipiant non modo lympham a substantia mammarum secretam , verum eam, quae a partibus propinquis transfertur, ut per hanc viam lympha jugiter in glandulas axillares transducatur: quare vesiculae mammariae glandulas centrales melanterii aemulantur ,& in hoc consulunt utilitati ceterarum glandularum totius Corporis , profe-etumque promovent , quem lymphae circulus nobis praebet. Hic usus mammarum tum viris , cum feminis communis est , ae in utroque sexu ab initio ad finem persistit. In mulieribus enim sine interruptione perdurat , quando etiam lac in mammis exuberat ; nam circuitus lymphae trans vesiculas continuatur , cum lacte simul , cum quo confunditur . Pari rarione opus perficitur , ac vente lymphaticae abdominis in Pecquetianam cisternam lympham transducunt in jejunis animantibus, quod minime impedit , hos canales cum lympha simul lac, chilumque ducere , modo intestina eum suppeditare valeant . Lympha , quae chylo in venis mesentericis lymphaticis miscetur , ad vitia ejusdem corrigenda valde conducit, ejusque circuitum magnopere promovet, similique lympha cum lacte in mammis permixta tenuiorem, dulciorem ille reddit , ejusdemque citculationem fovet: utilitates hujusmodi magni momenti videntur , quia summi Auctoris bonitatem ostendunt, qui nihil pro nostra utilitate re- Iiquit b) Natura eo ultrix sinprovida utibiatu n , opportunitatumque omnium. Omnis differentia, quae habetur inter miscellam lymphae cum chylo , aut ejusdem cum lacte , ea est, quod duo priores liquores conjuncti, in subclaviam
sinistram per eandem viam transducantur , posteriores vero humores dividantur, ac per diversum tramitem proficiscantur; nam lac cum pauca lympha superstite canales laetiferos in nutricibus ingreditur; verum lympha cum pauco retento lacte venas lymphaticas intrat, quae ipsam in glandulas agillares deferunt . En nova o cassio Dei bonitatem commendandi, qui tali paeto mammarum in fartus praeoceu pare voluit, qui alias in mulieribus uberiori lacte praeditis evenire potuissent . II. Alter usus mammarum ille est , ut secernant , contineantque lac pro nutritione recenter nati. Hic usus minime continuus est , ut ille lympliae mammariae ,
147쪽
L I E E R I U. C A P II T I. 333quem supra ostendimus , sed quam plurimis mutationibus fit obnoxius. Per diuti num tempus nullum est lac in mammis; deinceps vero in quibusdam circum stantiis, sed varia copia mammas lac ingreditur, quod tandem evanescit, nulla
ejusdem gutta superstite. Id tamen mirum est in hominibus, qui mammis si1- militer constructis ac in feminis gaudent, nihil prorsus lactis dari , quamvis tamen quum puberes facti sint, in similibus circumstantiis ac filiae videantur.
Hae quaelitones curiositatem movent, ceteroqui cognitionem morborum mammarum , de quibus acturi sumus , non parum enucleant . Quare ipsis satisfacere conabimur.
I. Nullum sane est in mammis filiarum lac usque ad pubertatem, videlicet decimum quartum , aut decimum quintum suae aetatis annum . Cum ante hoc tempus in filiabus nulla appareat sinus inflatio , dc corpus glandulosum mammarum exiguum , compactumque sit, proinde in ejusdem vesiculis sola secernitur lympha, exigua chyli copia imbuta , lacticinosa hine, nondum tamen perfectum lac constituens. Haec lympha satis fluida videtur , ut libere angu-itos propriae circulationis meatus percurrere valeat, ideoque minime in vesiculis mammarum detinetur , sed pro tenuitate aequali copia , & ingreditur ipsas, de ab ipsis erumpit ; nulla proinde fit vesicularum intumescentia , aut
sinus , mammarumque amabilis illa rotunditas . a. Pubertate superveniente , sinus Inflatur, mammaeque tumescunt . En v bis causam . Circa hanc aetatem incrementum totius corporis in filiabus plerunque completum est, minusque sanguinis tunc consumunt; tamen idem vitae regimen
prosequuntur . Gignitur ergo in ipsis maJOr, quam par est, clivit copia, quae diu sub propria specie in sanguine circulando , facile lymphae mammariae , cum qua maxime convenit, copulatur: ob hoc connubium lympha magis lactea , spismorque evadit , quare ipsa diutius in vesiculis mammariis detinetur, easque dilatat, atque urget, ac ea de causa mammae eleganter intui scunt . 3. Hic statu, persistit, donec filiae nubant, aut graves fiant. Tunc mammae magnopere ingrandescunt, & multo, densoque lacte replentur. In graviditate lac uterinum , cujus effluvium supprimitur , in sanguine superest , Sc cum lacte mammarum permiscetur ; sanguis menstruus 3c ipse suppresectus in sanguine extat, & augendo volumen circulationem retardat , dissicilioremque reddit sanguificationem ; quare ob cunctationem pleraeque chyli partes lymphae mammariae facilius remiscentur, eamque lacticinosam magis , magisque spissam reddunt, foventque mammarum intumescentiam', quae in diem ad finem usque gestationis augetur ob persistentiam, & augmentum ea
q. Paullo post infantis exitum lac ubertim mammas parturientis ingreditur, ipsasque cum tensione, atque dolore inflat, ac pene semper cum validiori , aut mitiori pirexia. Ea est, quae febris lactea nuncupari solet , antecedentem librum ad cap. II. ubi de ipsa disseruimus, iterum perlegito. Sat erit hic animadvertere , uber tum hujusmodi tunc lactis affluxum ab imminutione lochiortim procedere ,
quae lac uterinum repellunt , quod cum lacte mammario copulatum repenti num tumorem producit.
S. Lac continuo, atque ubertim in sinum altricum per duplicis circiter anni tempus transducitur , modo lactentes valide sugant , dc menstrua necdum
148쪽
r34 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.
Vividi infantes, fortiter sugendo, canales lactiseros patulos detinent; supprenso vero calamentoriim, qui ab utero flueret, sanguinem omnem mammas versus impellit. Quare revertentibus menstruis , lac inter uterum , dc mammas
dividitur, ut hae pro ejusdem inopia saccescant , simulque cum infantes debiliter lac attrahant, canales mammarii occluduntur ob naturalem elasticit tem, atque ingressum lactis renuunt. 6. In mulieribus aetate constitutis, quae mensibus deficiunt, mammae coarcta tur, compinguntur, nullumque Iac amplius recipiunt. Hoc s henomenon necessario aetatem consequitur: scimus enim in senectute . fibras Omnes , membranas, atque corporis totius vasa proprio elaterio compingi. Haec est causa rugatum, dc crispationum omnium partium, tum suppressionis plurimarum secretionum , quae tunc temporis cessant. 7. Tandem quamvis similis videatur structura mammarum tum in viris , tum in feminis; tamen juxta natu rae ordinem lac, tempore etiam pubertatis, viariles mammas non tumefacit: quamvis eadem causa in utrisque una ratione agere, similesque emedius edere deberet. D1fferentia tamen maxima est: in filiabus enim lympha mammaria non parum lacticinosa est, ut nuper monuimus, ac proinde valde dispossita ad connubium cum chylo ineundum , cum quo summam assinitatem habet: in hominibus vero haec lympha tenuissima est, nullum, vel dissicile cum chylo connubium contrahit.
Quae adhuc allata sunt , absolvunt plerasque quaestiones ad lactis productionem pertinentes, ex quibus consequitur,
Lac a chylo produci, cum quo perfectam similitudinem ostendit , non modo ob externas sui qualitates, sed potissimum ob globulorum conformationem in utroque simillimam. Si quis. crederet, lac ex cruore produci, ut Veteres autumabant, multiplicaret abs re naturae opera, quia supponi necesse e set, chylum in sanguinem converti, ut hic deinceps in Iac reverteretur. Celeritas, qua nutrices post inanitionem mammarum, a pastu iterum lacte exuberant ; satis ostendit , minime tot metamorphoses necessiarias esse ad lactis reproductionem. 2. Lac a chylo procedere , qui in sanguinem transfusus, cum ipso circum-aetus, cordis, & arteriarum vires subit: qua de causa tenuius, dulcius , perfectiusque factum est. 3. Chylum ita paratum a sanguine separari per modum secretionis in membranis, dc vesiculis mammarum, ut bilis in jecore, dc humor pancreaticus in
q. Inconsulto nonnullos credidisse , chylum immediate a canale thoracico in mammas transire, minime animadvertentes, chylum ita imperfectum , nisi crassium, inaequale, de grumosum lac suppeditare posse, facile acescens , ac proinde praecipuis necestariis qualitatibus deficiens. 3. Anatomicos pro hac sententia praeoccupatos , diu canales investigasse, qui deferrent ex ductu thoracico chylum in mammas , sed ob experimentorum inutilitatem deceptos, seipsos, & reliquos pro veriori sententia convictos fuisse. 6. Tandem hunc canalem lactis erum Pecqueti, quem ipse ca ostendit Ria verio PP. Mons pessiulano in cane lacte bene alto , circa tertiam superiorum
a Dufert. de MEI. Thor. exper. an. Animadvertendum est, Pecquetum minime venas uin phaticas cognovisse, quas nondum detexerat.
149쪽
LIBERI U. CAPUT I 23scostarum ascendentem, qui desinebat in mammam ejusdem partis, & Iacte replebatur, minime vas suisse, quod deferret lac in mammas, ut autumabat, sea venam lymphaticam, quae in axillas lympham lacteam deferebat, a mammis desumptam , ut apparet ex ipsa Pe queri descriptione. III. Reliquum nunc est cognoscere, quomodo lac ex mammis exeat. In plerisque secretoriis organis humores secreti sponte effluunt , ut a jecore bilis , a pancreate pancreaticus liquor , & a glandulis salivalibus saliva. In plerisque
simul hujusmodi visceribus auxilia dantur nonnulla , quae eorum fovent ossicium, ut motus alterni diaphragmatis , de musculorum abdominis ad bilem , humoremque pancreaticum facilius secernendum; motus vero maxillae inferi ris, loquendo, aut comedendo , ad excernendam salivam. Haec subsidia omnino deficiunt in mammis, quae, etsi laete turgeant, nisi per lactionem lac fundunt , modo pro Iactis secretione non habeatur expuuctio , de quo supra locuti sumus; sed haec affectio accidentale praebet tantum, & momentaneum efflumvium, quod minime naturae opus implet. Explicare enim oportebit suctionis modum, qui unicus est mammas evacuandi, de quod dissiculter conces erint, rei explanationem a longe desumi necessum erit. Aer proprio pondere aequabiliter undequaque integrum volumen mammarum compriniit; dum hoc aequilibrium perdurat, presmo aeris supra corpus mammarum , nulla ratione valet superare actionem aeris supra papillam , ut proinde aliqua gutta lactis erumpat. Sed res alio se vertit, modo hoc tollatur pr mentis aeris aequilibrium , & imminuatur pressio circa papillam: lac tunc sponte , atque ubertim effluit, ut passim observatur . Nutrices, quae infantibus carent, sequenti methodo utuntur ad mammas ev cuandas. Sumunt phyalam vitream, cylindricam, satis amplam ; fundum ejusdem calefaciunt , applicant vero e)usdem colli aperturae papillam, ipsique adhaerentem relinquunt, donec phyala frigescat. Prout aer magis densatur, relate ad illum rarefactum ope cucurbitae circa papillam , praevalet aeris pressio supra mammam, & lac guttatim exprimitur. Opus acceleratur applicatione linteorum frigidorum, aut alia frigida admovendo. Nonnullae etiam vasa quaedam ad hoc fabrefacta adhibent, quibus ex una parte papillam amplectuntur, ex altera vasis parte, sive tubulata appendice lac sugunt: pro singula inspiratione rarefit aer in phyala contentus, ac proinde aer exterior validius supra mammam agit, & lac facile ex papilla exprimitur. Quod hoc artificio obtinetur, infans recenter natus, nemine docente, perfectius conficit. Amplectitur ipse labiis papillam , & lingua circumcingit ptune inspirare conatur, ut suetio , quae inspiratio est, perficiatur . Tunc aer, in ore lactentis rarefactus, cedit actioni densioris externi aeris , & lac in os infantis defluit , ipsumque replet , de post ingurgitationem idem repetit infans donec satis altus videatur . Hac de causa lactentes pueri libenter id agunt, dum adolescentes, qui pro remedio lac e mammis sugunt, dissiculter id patrare valent.
150쪽
TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.
De intum stentia dolorosa mammarum, qua in nutricibus cosistratis dieitur. Deseriptio. Nutrices haud infrequςrster alterutrius mammae tumore laborant raro tamen utriusque, illumque comitantur tensio , dolor , calor, & rubor quandoque. Quando tumor magnus est, tensio, atque dolor usque ad axillam e)usdem lateris extenduntur, & manifestantur etiam circa dorsum. Hic affectus plerunque aliquam mammae portionem occupat, & tumor inte- qualis est , ut facile distinguantur glomi corporis glandulosi mammarum , qui infarti sunt. Quandoque morbus derepente producitur, nullo plerunque antecedente incommodo , quod eum praenuntiet: interdum tamen aegra ab initio levem rigorem persentit, quem Medici horripilationem appellant : eam subsequitur motus febrilis, plus minusve validus , qui plerunque viginti quatuor horas perdurat , in sudorem desinens, 3c ephemerae pirexiae speciem refert. In hoc statu dolor augescit, si infanti praebeatur mamma sugenda, quia etsi
utilis videatur in hoc casu mammarum evacuatio, nutrices tamen eam infantibus exhibere, & hi ipsam fugere renuunt, quia nihil prorsus laetis attrahunt. Morbus brevis est , & plerunque a secundo , vel tertio die per resoluti nem abit. Raro enim quartum, vel quintum transabit diem : ultra hunc limitem , facile in suppurationem venit , & absces iis , seu apostema gignitur , aut aliquam duritiem scirrhosam in sinu relinquit. Medici Graji hunc affectum appellarunt inbνοῦ ο . quod signisi i glomgramen , dc a Latinis Col ratio dicitur , utrique non abs re suasi , hunc mammarum tumorem a spissitudine , & glomeratione lactis procedere. Nescio qua de causa Galli hunc morbum D Poli appellent; fortasse credidissient , morbum pilarem fuis se , ab Aristotele a b descriptum , qui putabat, per os pilos assumptos , per stomachum deinde in altricum mammas transire . Si id esset, haec Po 'I nomenclatura fabulae omnino tribuenda videretur, nam Aristotelis historia nullo certo fulcitur fundamento, dc impossibile est , quod ingurgitati a nutricibus pili , in mammas transeant . . rim hic morbus communem nomenclaturam non habeat undique receptam , specialia nomina pro singula regione
praesesert . Me latet ejusdem Europea significatio, & quam in plerisque GaIliae Provinciis ipsi tribuunt . In Occitania tamen Tbouras a Thorace , Vel etiam arro Iei, nescio a quo derivatum, morbum appellant. Causae. A super-allata descriptione patet, tumorem mammarum nutricum, de quo agitur, ab insertu vesicularum lactearum nimis turgentium pendere , ob cori- gestionem densioris lactis , quot statim cunctando grumatur . Nihil magis evidens est: ex una parte enim leviter manu aegrotantem mammam premendo