Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

L I B E R IU. C A P U T l I. r 37 distinguuntur facile lactis grumi tumefactarum vesicularum ; ex altera, modo selicem morbus finem habeat, lac spissum , dc grumosum erumpit ; quale Latini Colostra n appellarunt. Patet igitur causa morbi proxima, quam Medici omnes Cognoverunt. Agitur nunc de antecedentibus causis cognoscendis , sed hae innumerae sunt, quas nunc sigillatim enunciabimus. I. Frigus externum , quod sinum corrugat, quanto altrices eum patefaciant; ex quo lac in ficulis mammarum condensatur . a. Ictus in m mas alte illatus , qui vesiculas collidendo , elaterium earum infirmat & ad infartum lactis recipiendum disponit. I. Imperitia nutricum, quae praepostere , aut inconsulto mammas sugentibus praebent, vel sinunt congestionem lactis in mammis fieri, aut lactare renuunt ob leviora papillarum incommoda.

. Ubertas lactis in fana , & juvene nutrice , quod omne debilis infans

non valeat haurire , ut exuberans ipsum in vesiculis morbose detineatur . I. Regimen nutriens isagis , dc succulentum , quam par est, quod nutricibus permissium , nimium, crassus , spisii usque lac mammis suppeditat; ex eo rusticae mulieres, inter cives alitae , huic morbo magis fiunt Obnoxiae, quam

si rure morarentur.

6. Prava digestio , quam subeunt nutrices , nimis, vel extra tempus comedendo, ex quo chylus crassitor, imperfecte subactus, & acescens producitur , qui ejusdem indolis lac suppeditat , & ad in farciendas vesiculas mammarum maxime idoneum. T. Tandem varia animi pathemata, quibus altrices interdum conflictantur, uti angores, trittitia , ira &c. quae naturalem humorum qualitatem , ac proinde Iactis ipsius pervertunt. Quidam opponerent , causas superitis allatas universales esse, quae utranque mammam assicientes , universalem infartum proinde cxcitare deberent: sed colostratio nisi alterutram plerunque mammam , aut aliquam ejusdem partem tantum aggredi solet. Animadvertant tamen ipsi, I. priores duas causas, frigus externum videlicet , & ictus, generales non est e , quum plerunque unam tantum Odo mammam , vel ejusdem portionem assiciant. 2. Ceterarum vero causarum respectu, generaliores porro ipsae sunt, sed a peculiaribus concomitantibus circumstantiis specialiores fieri possiunt . Sunt enim nutrices , quae arctioribus laetiferis canalibus in alterutra mamma , vel in alterutra ejusdem parte donantur, ut ea mamma, vel disposita ad aegrotandum portio , solummodo assiciatur . Sunt nutrices , quae raro alteram mammam insanti praebent , quia aliqua ratione circa papillam assiciatur, & haec mamma ob imperfectam suctionem facilius colostrationi fit obnoxia. Dantur nutrices,

quae citra specialem alterius mammae affectum, solent tamen alterutram tantum mammam exhibere, ut hac ratione neglectam mammam acti ni generalium causarum exponant. Tandem infantes ipsi quandoque alterutram mammam sugere fastidiunt , vel quod crassior , aut brevior sit papilla ; vel paucioribus hiatibus instruatur, qui idoneam lactis copiam suppeditent, contra Vero alteram exhauriunt; quod maximam differentiam inter mammas parit, Sc Ceteris paribus , mamma minus sucta , facilius infarciri debet .

152쪽

TRACrATUS DE MORBIs MILIERUM.13mptemata . I. In colostratione aegrotans mamma in natur ob intumescentiam vesicuIarum mammarum quarum tumor respondet , extensione sua, & tensione, numero , de gradui insertus earum vesicularum.

a. Superficies hujus tumoris inaequalis est, imo trans cutim mammarum distinguuntur infartus , atque glomi vesicularum . Hic tumor cum majori, vel minori tensione est, juxta gradum intum scentiae, & distractionis membranarum, atque fibrarum ; qui iri mammis multiplici de causa excitatur. Sed qualiscunque sit hu)usmodi tensio , cum renitentia haud confundi debet. q. Hic tumor cum dolore insuper est, ob distractionem, quam intumescentia vesicularum lactearum in parietibus earundem inducit , & in fibris tendineis , quae vesiculas nectunt , de glomos hinc natos , atque involucra mammarum circumambiunt.

s. Tumor demum hujusmodi fit cum caloris , & ruboris augmento , quia vesiculae mammarum tumefactae , propinqua sanguinea vascula comprimendo , per ipsa cruoris circulum intercipiunt . 6. Quando colostratio lente producitur, & tumor modicus apparet, morbus gignitur, quin aegrae ipsum prospiciant: sed quum tumor prompte aggreditur,.& grandior celeriter sit, valida distractio mammarum horrorem inducit hae

quidem de causa intromissio syringae in vesicam, quando dolorem parit, horripilationem , & febrim excitat . Interdum etiam horror initio colostrationis, achylo imperfecte stibacto , aut acescenti procedit , qui ex primis viis in sanguinem transit, & una ex causis colostrationis evadit. 7. Haec horripilatio, quacunque de causa procedat, febrim ple unque consecutivam habet. Minime satagam, ex quo haec febris originem ducat, explanare, vel qua de causa sudores , & urinae fluxus , febri remittente, copiose erumpant. Haec digressio me distraheret ab instituto suscepto. 8. Cum in colostratione lac per papillae foramina non effluat, neque aegrae infantium suctionem annuant, ob dolorosam, quam patiuntur, distractionem ;lac idcirco in mammis detinetur, & in glandulas lymphaticas axillarum per venas lymphaticas mammaru es transit, ut de febri lactea loquendo ostendimus , & tuna glandulae hujusmodi inflantur , & dolorem pariunt , quem

aegre sentiunt. 9. Glandulae axillares tumefactae, haudquaquam, ut solebant, lympham recipiunt a venis lymphaticis dorsalibus . Hae venae igitur tumentes regionem dorsalem pariter tumefacient, & dolorem excitabunt. Eadem de causa puerperae dolorem dorsi persentiunt, febri lactea occurrente.

Diagno D. I. Morbus evidens est , neque decipi possumus ; quotiescunque enim nutri

Ces, alterutra mamma tumefacta, tensa, dolente, aut cum calore rubente laeb rant, colostratio praesens erit, neque cum inflammatione , aut scirrho ea comfundi poterit; quia in inflammatione tumor , tensio, dolor, calor, dc prae sertim rubor , quam in hoc morbo , grandiores sunt , comitem habet acutamifebrim, quae in colostratione non observatur . Quoad scirrhum vero attinea

153쪽

L I B E R IV. C A P U T II. I 3 mammarum, videbimus infra, ubi de eo locuturi erimus, quomodo distinguatur a tumoribus lacteis mammarum.

II. Facile pariter est caulas morbi recognoscere; antecedentium enim hustoria satis indicare valet speciale' causam , cui morbus tribui potest ; csteroquin haec cognitio vix necessaria videtur, quia ipsa parum , vel nihil in

prognosim , aut curationem influit. III. Gradus, statusque morbi deducitur a symptomatum vehementia ; idcirco morbus gravis est, quando tumor, tensio, dolor , atque calor grandiores sunt; contrarium vero accidit in oppositis cassibus. Protarosis. I. Colostratio vulgaris morbus est, atque levis , qui post secundum diem plerunque resolvitur, vel ad summum a tertio, aut quarto die, nisii gravissima adfuerint symptomata. II. Morbus tamen hujusmodi gravis apparet, quum trans quartum , aut quintum diem perduret citra ullum resolutionis indicium , aut tumor, tensio , do Ior , atque calor augescant , praesertim sit febris , quamvis mitior conium. ela fuerit . III. Tunc morbus facile 4n inflammationem vergere potest , cum qua maximam amnitatem habet ; quod graviorem, & plerunque diuturniorem aegriatudinem produceret, ut sequenti capite videbimus . IV. Colostratio vero , quin inflammetur , vel lente resolvatur , frequenter imperfecte resolvitur, & durities inter mammarum anfractus relinquit , quia resolutionis segnities indurationi locum praebuit alicujus portionis lactis inter mammarias vesiculas. Hujusmodi durities, quae plerunque negliguntur saepe glandulae scirrhosae evadunt , quae interdum deleteriar indolis fiunt ut infra

ostendemuS. Curatio.

Indicationes, quae nobis proponi debent in colostrationis pertractatione s quentes videntur. I. compescere, atque imminuere tumorem, tensionem 'dolorem , & calorem mammarum , quod in mitiori affectu ad Iactis affluentis resolutionem promovendam sussiciens erit . a. quando morbus gravior est lac comprimere , atque resolvere validioribus lac solventibus remediis necessum erat.

I. Quando morbus modicus est, ut plerunqtie observatur , si ab initio ipsi medeatur, sequens medendi ratio satis superque erit. i. Ad lactis copiam imminuendam, quod mammas tumefacit, & morbum intendit , sat erit agris Ius suppeditare; imo quum haec affectio breviter abeat, Optimum ζrit, simplacem ptisanam ipsi, eYhibe . . V* μψς-isa. Ut lac tenuius fiat, promptiusque per canales lactiseros, venasque ly- tepens opportunissima voea -;. --- P μη λδ ςyptii*xibV a Rut decoctio radicis chinae , vel arun

ainas montanae . .

lac deorsum feratur, clismata usuveniunt anodyna, emollientia , pum Santia, aut hysterica, JuXta Varias circumstantias , quas subeunt aegrae. q. Ompesditur dolor , la 'turque tensio mammarum , adhibendo embrocationes consectas ex oleis liliorum, aut chamaemeli tepentibus , ac applicando

154쪽

cataplasma de mica panis, & lacte, addito pauco melle Narbonens ; vel si

mile emplastium oryZarum, cum lacte, eu melle pariter ingredientibus sub actum : cavere oportebit, ne haec cataplasmata arescant , saepe ipsa commutando.

tricum pleraque effugiunt, dolore perterritae: ipsis enim suadere Oportet, quo modo per papillam lac attrahendo , unica , tutaque methodus videatur mam mam sanandi. Hac de causa plerun qtie Catellus adhibetur , parum tamen vi num ostendit, ut hoc absolvat, Si infantes validiores fuerint , ut lac gru mosum, is istumque attrahete potis sint, citra ullum periculum papillam ipsi propinare licebit; secus enim, Vi Vidus infans pro hoc opere quaeratur, vel , quod nunquam deest, femella sugens adhibeatur. II. Si praeter haec remedia , non modo aegritudo ad quartum usque diem procedat , verum magnopere intendatur , sequentia validiora remedia erunt

necessaria.

1. Semel, vel bis juxta aegritudinis gradum brachii vena erit incidenda, vel secundae ex brachio se stioni , venae pedis incissio ad menses revocandos sublii tui potest.

a. Tensio, calor, atque rubor inflammationem minantur ; quare cumstari oportebit, proposita remedia eXhibendo ad mammam relaxandam, eu turgen . iam , cruciatumque compescendum. 3. Semel incepta valetudine, idonea resolventia erunt applicanda , ne lac

affluens indurescat, & in mammis ejusdem noxii grumi supersint. 4. Pro hoc scopo cataplasma adhibetur , ex quatuor farinis resolventibus confectum, dc cum decoctione ebullitum salviae , men thae , apii, aut laniculi, cum quibus jusculi species conficitur, additis pauco melle Narbonensi , &oleo chamaemeli. s. Si hoc cataplasma minus agere videatur, sequens substitui poterit ex pulpa foliorum petroselini , aut apii sub cineribus excocta, ubi tertium farinae ni-oelia cum lassicienti quantitate olei rhutae addi oportebit. 6. Possunt pariter intus quotidie exhiberi sequentes pulveres . Sumantur grana is. seminum laniculi, totidemque crimini; myrrhae vero, & .croci orientalis grana 3. Hi pulveres pro libito , aut in juris cochleare, aut sub for ma boli cum syrupo staechadis subacti sumi poterunt. 7. Si morbus tamen persistat , aegram purgare necessum erit cum insessio ne folliculorum, rhabarbari , salis de duobus , mannam addendo , vel oneptisanae realis duobus , aut tribus cy'this , vel Cum lagena aquae de s i-ebi, in ipsa solvendo mediam, vel integram dosiin , si opus requirat , salis polychresti. 8. Tandem ter quaterve in die idoneae lamelis erit papilla exhibenda , ut lac alte sugat . Quod nisi bene vertat, phyala , praecedenti capite enunciata , adhiberi poterit, mammis applicata, vel aliud vitreum instrumentum apponi poterit, ibidem indicatum ; quod si longa cauda instructum silerit , eo p terunt nutrices ipsae commode ut .

155쪽

LIBER IV. CAPUT III.

CAPUT II l.

Dr inflammatione mammarMm .

D scriptio. IN flammatio mammarum cum inflammatione reliquarum partium persecte convenit; ipsa nisii positu , 3c natura affecnae partis a reliquis differt: ceteroqui quinque signa pathognomonica inflammationis ostendit ; quare inflammatio mammarum cum tensione , calore , rubore, & dolore est , qui modo utranque, modo alterutram mammam occupat : febris insuper plerunque adest , modo levior non fuerit aegritudo. Tres species inflammationis dii tinguuntur, quae tamen in magis , atque mitinus tantum differunt. Inflammatio prio is speciei, simplex pblaensis est , in qua symptomata leviora sunt, & citra noxam facile dissipantur : inflammatio secundae speciei ea est, quae graviora symptomata ostendit , S per solutιonem plerunque evanescit: inflammatio tertiae sp mei reliquis deterior est , jugiter in suppurationem desinit, & hac de causa forῬmca dicitur. Mammae tribus hisce inflammationis speciebus , aeque ac reliquae corporis partes, fiunt obnoxiae ; sed hoc specialis habent, quod triplici occasione hunc

affectum subire post uni : I. quando aegrae puerperae sunt : quando lactant :S. vel , quod raro est , quando neutram conditionem patiuntur; quo. aliquam diversiitatem in prognosi, dc curatione hujus morbi inducit. Causae. De inflammatione generice locuti sumus in Tractatu de Tu moribus i. I. e. r. hujus Tractatus speciatim de uteri inflammatione egimus , l. a. c. a. hujuS enim aegrit adinis theoriam satis superque explicavimus , ut hic supervacaneum esset, diutius supra idem arguimentum morari. Indicabimus autem tantummodo generaliora principia, quae attendere potissimum debemus in mammarum inflammatione curanda.

Certum est , inflammationem mammarum prioris gradus procedere a retardato, aut intercepto in parte affecta sanguinis cursei. Haec segnities, aut circulationis interceptio a pressione obstructione, aut crisipatione vasorum ducuntur. Inflammatio gradus ex eo oriri solet , quod cruor , prout in Capil-l ia vasa affluit, ipsa , simulque hinc orta orificia venarum lymphaticarum dilatat, ut ille facile ingrediatur ; id ruborem , calorem, tensionem, Cruciatum que in parte affecta , ac proinde inflammationem auget. Haec mutatio, ut nemo ignorat, nisi ab actione aucta, & continuata causarum derivat, quae fanguinis circulum retardant, aut intercipiunt. Tandem inflammatio tertii gradus tunc oritur, quando sanguis in Vasa capillaria, atque venas ivmphaticas continuo irrumpens , ipsas non modo dilatat, verum alterutras, aut utrasque disrumpit , qu.od sanguinis , aut sanies effusionem inducit. Haec trans vasatio, ut apparet, a nimia pleni.udine Vas rum dependet, quae deinceps a continuata actione causarum retardantium , aut

intercipientium sanguinis circulum procedit. his consequitur , tres hujusmodi species inflammationis mammarum om

156쪽

TRACTATUS DE MORBIs MULIERUM.

nes a causis originem ducere, quae retardant, aut sistunt sanguinis circuitum, ac, ut nuper enunciavimus, primum gradum hujus inflammationis producunt; quae si augescant, alterum gradum 1nflammationis faciunt, postreinum tandem systrophicae inflammationis pariunt: quare causas hujus inflammationis inve stigando, eas tantum attendere fas erit, quae Primum gradum inflammationis

mammarum producunt.

Hujusmodi causae itaque, ut nuper admonuimus , sunt compressio , obstruetio, constrictio , aut crispatio vasorum fanguineorum ἰ reor tamen, obitrii iactionem, & crispationem ad mammarum inflammationem parum condurere ;quare causas compressionis inquirere potissimum oportebit; ac , ut concinna methodo incedamus , cum mammae in triplici statu inflammari possint , puerperii , Iactationis , de citra utrunque . idcirco prius causas inflammationis enunciare nostrum erit, quae triplici statui communes sunt , deinceps quae magis speciales videntur. I. Causae communes sunt ictus, collisio, aut valida compressito mammarum, quibus labefactatur elaterium vesicularum, Sc lactis infartus inducitur, qui vas a sanguinea valde comprimit. His addi potest externum frigus, quod lac den- fando, in vesiculis detinet , ipsumque vasa circumposita comprimit. 2. Praeter hasce communes mammarum inflammationis causas , lochiorum in puerperis suppressio idem parere potest, lac uterinum mammas versus repellendo, ibique sanguinis circulum intercipiendo, idemque accidit , quando puerperae cibis nimium indulgent . 3. Ad nutrices quod attinet, duae speciales causae posistunt inflammationem inducere ; prior est colostratio, quando ipsa saevior fuerit , nullumque aegrae diaetae regimen servaverint; altera videtur lactis exuberantia , quando infantes debiliter sugunt, aut nutrix de repente lactare desistit, quin necestarias camtelas sumat ad lac paullatim exinaniendum.

. Tandem inflammatio mammarum mulierem aggreditur, quae nec puerpera, nec altrix sit, ob aliquam communem causam , quod tamen raro contingit . Unam igitur tantum peculiarem causam cognovi, cui hoc tribui possit ;hujusmodi videtur mensium suppremo , quando juvenem feminam corripit ,

quia tunc lac uterinum ubertim mammas ingreditur: sed cum lac hujusmodi densum valde sit ob rationes infra enunciandas, valebit facile mammas tume- facere, praesertim cum copiosius fuerit. Animadvertendum est, sedem morbi frequenter variare ; interdum inflammatio externam mammarum faciem magis armcit , dc tunc in cuti dolcrtensio, atque calor potissimum resident ; interdum vero intimius substartia mammarum inflammatione corripitur, & tunc tensionem, dolorem , & calorem in interiori mammae parte aegrae persentiunt iasymptomata .

Symplomata inflammationis explicatu facillima sunt. I. Vesiculae mammariae , canales lactiferi, atque vasa sanguifera lacte, Cruo

reque maxime turgent , ex quo tumor, de tensio aegrotantis mammae Origi

nem trahunt.

a. In inflammatione mammarum sanguis detentus vividis , & repetitis arteriarum pulsibus subjicitur; ex eo rubor , atque calor patientis mammae. 3. Vasa magnopere distenduntur ob lactis , cruorisque in fartum , ex quo dolorem in inflammata mamma aegrae patiuntur.

157쪽

L I B E R I U. C Α P U Τ III. i 434 Quoad febrim attinet, quae inflammationem mammarum , ut reliquas in- fiami nationes, comitatur, a gradu, & intensione doloris procedit, quem aegrae

perserunt. Diuignosis.

I. Facile mammarum inflammatio dignoscitur complexu signorum pathoonomonicorum, quae ipsam praenuntiant; ea sunt tumor , tensio, rubor , calor dolor, & febris, quae eam iugiter comitatur. II. Cum colostratione tantum confundi posset, sed sagitediltinguitur , quia in inflammatione symptomata nonnulla observantur, quae in colostratione de- statu; hu)usmodi sunt rubor, atque febris, itemque reliqua symptomata , quae in inflammatione vehementiora sunt, quam in colostratione. III. Gradus inflammationis pariter patefiunt ob violentiam Phenomenorum, de morbi durationem. IV. Facile est cognoscere , an mulier puerpera, nutrix, aut neutrum sit. V. Tandem causam antecedentem inquirentibus, ea facile patet ex vitae gesta historia; quod tamen parvi momentii est, cum morbi pertractatio una sit. Proguosis. I. Inflammatio mammarum diutinus morbus evadit , quia lac humor spis D, est, qui dissiculter liquescit , ut per resolutionem evanescat , aut in pus

convertatur . .

II. Morbus dolorosus est ob mammarum vividum lentium , cum innumerae nervorum propagines per ipsas distribuantur . III. Raro teterrimas consecutiones parit, modo hic affectus non negligatur, vel, quod pelus erit , nocua remedia non applicentur.

IV. Triplex est hujus morbi desinentia: vel resolvitur ,& ita perfecte convalescit; vel in suppurationem desinit, & abscessus, aut apostema gignitur , de quo infra capite sequeriti; vel indurescit, de glandulae proinde scirrhois producuntur, de quibus sequentibus capitulis erimus locuturi . V Haec inflammatio nunquam in gangraenam abit , saltem hoc nondum animadverti , quod lactis qualitatibus tribuendum videtur , quae idoneam

partium mollitiem servant. Curatiori

Remedia ceteris inflammationibus idonea , huic pariter inflammationi conveniunt , aliquibus circumstantiis exceptis , quas sigillatim indicare satagemus.

I. Inter remedia, quae curationem internam respiciunt.1. Venae sectio validior est, & ab ea morbi medela initium sumit . Duae

enim, vel tres priores venae sectiones, quae ex brachio , morbo opposito , institui possunt, saltem uncias decem quaeque praebere debent. Haec lex nullam exceptionem patitur in nutricibus, aut in iis, quae neutrum sunt , cum majorem attentionem mereatur in suerperis mulieribus .. Si lochia copios aerumpant, & inflammatio mammarum modica sit, a venarum incisione cessandum erit; sed venam incidere necessum erit , si lochia parum fluant, vel inflammatio mammarum intensissima appareat; sed in puerperis hujus fodi venae sectiones ex pede institui debent , pluries venam secando juxta aegrotantium Opus. a. Diae

158쪽

Dixta tenuis praescribi debet simplicis juris vitulini , aut pullorum , simulque piis anae, gonec. inflammatio vehementior , & febris intensior persistant. Hac lex generalis est; excipi tamen possiunt nutrices , quae proprios infantes alere concupiunt, ipsis permittendo unum, aut duo iuscula orygatum in febris remissione, a quibus erit abstinendum, statim ac febris intendatur.3. AEgrotantibus propinari possiunt infusiones plantarum capillarium aut florum verbasci, decoctio graminis, aut radicis oxalidis , serum lactis' sine

cremore tartari depuratum, aqua pullorum ad sanguinis aestum temperandum urinas , sudoresque ciendos, ut per hasce vias exuberans lac secernatur. Hete lex quaslibet mulieres respicit, mammarum inflammatione laborantes, in qui buscunque circumstantiis reperiantur.

4. Juvat singulis diebus lavacra intromittere; interdum simplicia a nodyna,& emollientia; interdum vero purgantia , cui addi possiunt mel, oleum olivarum, & electuarium lenitivum, aut catholicum duplum; mulieres ta inendum puerperae sunt, huic legi minus sunt obnoxiae, ac pro ipsis decoetiones'

artemisiae, matricariae , vel meliloti prae ceteris usu veniunt. 3. Praeter lavacra , apOZema quotidie mane exhiberi poterit, confectum ex

folii; cichorii silvestris, borraginis, scolopeiadrae 3 c. quibus a Tu deris drachmam, aut drachmam cum semisse salis de duobus; excipiuntur ab hac regula puerperae , dum lochia uberum erumpunt, sed eadem auxilia afferri debent , si lochia imminuantu r , aiae supprimantur . 6. Modo febris imminuta sit, simulque tensio, dolor, de calor mammae abire inceperint, aegram purgare fas erit cum drachma rha barbari, dc tantundein

salis vegetabilis, additis unciis duabus mannae . Huic indicationi pariter cedunt tres cyathi ptisanae regiae, confectae ex duabus drachmis folliculorum sennae, totidemque salis de du bus , addito etiam limone in taleolas diviso : haec dolis in duas partes distincta melius conveniet singulae addendo unciam unam mannae Calabriensis, prout opus requiret. Haec praxis re iterabitur, sed ab ea abstinendum videtur in puerperis, modo lochia suppressis, aut valde imminuta non fuerint.

7. Si in morbi decursu dolor, cruciatusque intensissimi evadant , ut nunquam aegra quiescat , vespere e Inulsio exhiberi poterit, addendo quinque , aut sex drachmas syrupi diacodii, vel viginti quinque uncias tincturae anodynae, vel quinque grana pitularum cynoglossi, ut quotidiana praYis docet. II. His remediis internis topica addi debent , quae aegrotanti mammae applicantur, quorum usitatiora tantum proponam.

I. Embrocationes adhiberi solent , quae conficiuntur ex oleo rosato , aut amygdalarum dulcium: applicantur etiam Cataplasmata a nodyna, & emollientia, confesta ex pulpa soliorum Iaistucae, portulacae, hyoscyami, sub cineribus excocta, quibus addatur parum olei rosati, vel , quod magis prodest, catapla mala ex mica panis, & lacte cum pauco vitello ovorum ; usu venit simul ceratum refrigerans Galeni, supra linteum extensum ; frequenter enim liti, odi topica removeri debent, ne supra partem affectam arescant. a. Si ab horum remediorum usu febris admodum imminuatur , tensusque

mammarum contextus relaxetur , quod proximam resolutionem praenuntiat ,

huic auxiliari poterit, cyathos aliquot propinando thei , aut infusion is 'eronicae: cataplasmata etiam ex farinis resolventibus parata , & cumifoliis menthar ebullita . Huic indicationi pariter cedunt iuscula vinosa ; tum folia brassicae rubrae macerata, dc crassitoribus stratis spoliata, ac melle tandem obli nita;

159쪽

L I E E R IU. C A P U T IU. et si inita; linteum melleo stratu obductum, vel cataplasma ex pulpa confectum foliorum brasmeae rubrae, sub Cineribus exCoctorum , aut pauco oleo chamςme

li oblitorum. c

Cavendum erit ab adstringentibus, quamvis ipsa Aucterum plerique ma- nopere commendent : hujusmodi sunt terxae cimoliae , vel, ut melius dicam, sedimenta, quae supersunt in acuendis cultris; simulque repellentia vitari de bent uti acetum, OXycratum, OXymeli &c. quia hujusmodi remedia lac in mammis indurescunt, scirrhosasque durities in glandulis pariunt.

. Discrepant Medici inter se, an debeant puerperae, aut nutrices mammarum inflammatione correptae, mammas sugentibus praebere. Certum enim est , quod a fuctione aegrotantis mammae tensae , turgentis , atque dolentis , non modo parum, vel nihil lactis extrahi poterit, verum morbus intensior fiet :omnes tamen communi calculo amrmant , posse , atque debere alteram marm-mam morbi expertem praebere , ipsamque ter in die exinanire. Per hanc viam lae deflectens , tensam , atque turgentei R mammam aliqua ex parte saltem evacuat : pro hoc opere tamen infantes minus Valent; puella enim quaeri debet dccem, aut duodecim annorum, vel instrumentis est utendum superiori capite indicatis.1. Ex his facile patet, nutrices, inflammatione mammarum laborantes, natos alere haud posse, ut necessario ipsos debeant, vel novae altrici committere, vel si adultiores fuerint, a mammis avet Iere, Circa quod minime cunctari oportet, ne infantes detrimentum patiantur. In inflammationibus ceterarum partium , signa proximae resolutionis apparent a sexto , vel septimo die; ea tamen segniora sunt in mammarum inflammatione , quia lac humor est dissicilis solutionis, & nisi plerunque a nono , aut decimo die liquescit. Si imminutio febris , aliorumque symptomatum in melius procedat, spes est, morbum feliciter abiturum ope resolutionis: ast si ab aliquot apparentis resolutionis diebus , febris , aliaque symptomata exacerbentur , nequit amplius ambigi , tumorem in suppurationem vergere , abscessumque producere , quod urget ad nova auxilia confugere , ut infra sequenti capite patebit.

De abscessu , sive opsemate mammarum Deseriptio , Θ, Differentiae . Ab essus, sive apostema mammarum tumor est pure repletus, sive materie saniosa , ab eo haud absimili. Hic tumor in sartum lacticinosum sequitur, qui in colostratione observatur

aut intumescentiam phlegmonosam, quae in inflammatione mammarum apparet. Abscessum vero tuberculosum in mammis necdum locum habere putarem. Qitando insartus lacticinosi , aut phlegmonosi mammarum , potius quam resolvi, in abscessius mutantur, phenomena, quae aegra passa erat , tui C re crudescunt, tensio nempe, dolor, calor, rubor, & validi pulsus : hujusmodi

sunt indicia abscessus fondi; paullo post omnia quiescunt, quod est indicium abscessus facti .

Quandoque insertus, qui praecesserunt, pluribus instruuntur loculamentis , Astrue de Morbis Mulierum . P. II. Κ in

160쪽

346 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

in quibus totidem distincti abscessitis producuntur, eandem mammam assicientes ; quandoque vero unicus est suppurationis locus, & unicus absces ius gignitur ; hic tamen non raro ex pluribus abscessibus simul communicantibus

unicus evadit.

Mammarum abscessus triplicem sedem habere solent: interdum pinguedinis stratum occupant, sed hoc raro continςit: interdum glomos glandulares a coriapore mammarum distinctos, superius capite I. descriptos ; interdum demum corpus ipsum mammarum assiciunt, sed extrinsecus ; nam raro accidit, quod hoc corpus intimius deturpetur. Prior species abscessus superficialis est; reliquae duae abscessus species profundiores sunt. Abscessus magis periculosus ille est , qui papillam infestat, quia magnopere dolet, integram mammam tumefacit, constrictionem papillae plerunque inducit , vel saepius ejusdem casum. Ostendimus jam, materiem abscesses pus esse , aut ab eo non absimilem substantiam; si hic in fartus simpliciter phlegmonosus videatur , quod raro

Contingit, contenta materies pus legitimum erit; si abscessus vero lacticinosus sit, quod in colostratione accidit , contenta materies lac fusum , acescens, Corruptumque apparebit; tandem si infartus, partim lacticinosum , partim phlelamonosum se offerat , pus contentum multo lacte onerabituri, quod magis obvium est. Donec materies in abscessu contenta nullam sibi pandat viam , morbus a scemus, sive apostematis nomen retinet , quod in boo capite explicaturi erimus . Sed si pus, sibi parato tramite , Iam foris erumpat, aut sectione instituta , per ipsam effluat, mutato nomine hic assectus ulcus appellatur , ut si

quenti capite eXplanabimus . Causae.

Generice de abscessibus egimus in Tractatu de Tumoribus I. I. r. a. speciatim vero in hoc opere de abscessibus uteri locuti sumus I. a. c. I. quo reverti oportet, si quis modum ediscere cupiat , quo sanguis in inflammationibus in pus convertitur, quod etiam explicationem faciIe suppeditat in fartuum partim lacteorum , partim phlegmonosorum , atque explanat, quomodo pus particeps fieri possit plus minusve qualitatis alterutrius, prout infartus ad lacticinosi , vel phlegmonosi tumoris indolem magis accedit. Animadvertendum enim est, quod si in lacticinoso, aut phlegmonoso mammarum infartu constrictio vasorum, quae ipsum produxerat, Iactis , cruorisque cursum retardando, si per venae sectionem, aut topica tollatui; insuper detenta materies a copioso medicato potu diluatur , vel satis ab arteriarum pulsibus attenuetur, facile resorberi poterit per venas lymphatica s, quae in parte aff. cta mammarum nascentes in glandulas axillarum abeunt , ubi lympham deponunt in sanguinem transducendam. Hic est modus re lutionis tumentium mammarum , dc dolor, quem aegrae persentiunt circa axillares glandulas , satis ostendit per hanc viam resolutionem patrari. Ast si alterutra harum causarum desit, videlicet constrictio vasorum subsistat, aut contenta materies, neque remediis attenuetur , neque ab arteriarum pulsibus impellatur, in utroque casu repetitis arteriarum oscillationibus quansata materies naturam mutando in pus lacticinosim convertetur.

In inflammationibus revera phlegmonosis haec conversio a sexta die inci

SEARCH

MENU NAVIGATION