Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DE PARTU LABORIOSO ET DIFFICILI.

In partubus magis naturalibus relate ad positum infantis non desunt obsta cula , quae partum laboriosum , & dissicilem reddunt . Sed hujusmodi in commoda graviora sunt, quando infans contra naturam incedit. Hujusmodi partus enim nunc aggrediemur. Dissicultates , sive obstacula, quae par tum laboriosum faciunt, quatuor potissimum causas recognoscunt; ex parte videlicet matris, ex parte infantis , ex parte secundinarum , vel aliquo accidentali superveniente incommodo . In hoc libro de his quatuor institu mus capita, & in singulis capitibus varios casus explicabimus

CAPUT PRIMUM.

De Partu , Lboriose eae parte Matris

Diseultas ex obliquitate Matricisa IN partubus aJhue expositis supposuimus, uterum directum esse , ut axis

vaginae per centrum orificii, & fundi uteri pertransiret. Hic est naturalis matricis possitus, qui magis favet exitui infantis. Hic pcvitas tamen rarus est , & frequenter matrix vaginae respectu obliqua existit; miao deorsum inflectitur, & tunc orificium versus ossa pubis porrigitur ; modo anterius Obvertitur, & tunc orificium os sacrum contingit; m do tandem iri alterutrum tendit latus .

Quamvis hujusmodi possitiones omnes possibiles sint, plerunque tamen antrorsum tantum aut deorsum inflectitur , quia ad latera utrinque ligamenta rotunda inclinationem impediunt; tum quia ob certam quandam orificii complanationem ad latera inflecti ipsa nequit. Positus obliquus matricis incit partui , quia infans obilique in vaginam incedens , in alterutrum limbum orificii impingit , conatusque eludit . Sed horum possituum magis periculosus videtur ille, in quo uterus anterius inflectitur, ut in os sacrum impingat, & infantis caput ibi inseratur, ex quo loco dissiculter removetur. Hic non repetemus causas hujus obliquitatis uteri , superius ca) indicatas, neque signa , quae hanc obliquitatem manifestant, b jam enunciata . Sacerit monere, uterum obliquum altius tenti, ut dissiculter contingi possit, &nisi colli portio antica, aut postica tangitur, vel alterutrum latus pro variλobliquitatis specie. I. In omnibus his casibus uterus est dirigendus , quod sequenti modo ob

tinetur .

1. Mulier Iedlulo decumbens ita locari debet, ut clunes , dorsumque sursum tendant, ut uterus in pelvim regrediatur, quod facilius absolvitur , oblinitam manum in vaginam introducendo. Σ. Cum

282쪽

a. Cum tali pacto spatium habeatur, manu intromissa , est orificium uteri

in directionem vaginae perducendum. 3. Uno, eodemque tempore Iuvat altera manu extrinsecus abdomen comprimere , ut melius suum locum uterus recuperet.

4. Tandem cum caput infantis orificium vaginae ingressum fuerit , partus erit vulgari methodo promovendus. II. At si haec malevertant , & uterus eandem semper obliquitatem servet , ut disti cillimum partum reddat , tunc sine mora est faetus revolvendus , p des carpendo, ut pluries diximus . Tali pacto enim corpus infantis dirigendo , & uterus ipse in directionem vaginae reponitur . Nam obliquitas matri Cis , quae valde noceret, dum caput exit , parum incommodi affert , quando

pedes erumpunt .. .

Animadvertendum est, obliquitatem insantis in utero cum obliquitate ipsius matricis concurrere posse, sed hoc duplici modo. interdum enim obliquitas infantis ex adverso loco apparet obl1quitatis matricis, ex quo hujusmodi obliquitates invicem corriguntur, sed hoc raro contingit; interdum obliquita. infantis sequitur illam uteri, Sc tum difficilior evadit partus , eoque magis convenit infantem Obvertere , atque pedibus carpere.

CASUS II.

De discultate, quae venit ex debilitate Μatricis. Contractio muscularis uteri potissima causa est expulsionis infantis; si haec contractio debiliter exerceatur , labor diutinus fuerit , dc ipse duplici modo . I. Quando uterus paucis muscularibus fibris laxis , exilibusque instruatur ,

quae validam contractionem excitare non valeant.

a. Quando fibrae quamvis confertiores , validioresque ab affluente sero intra chorium , & uterum fuso relaxantur, ut hydropem matricis faciat . Hae aquae stillant initio partus, statim ac matrix aperitur; sed mollis ipsa perstat, atque iners, ut debiliter contrahatur. Attamen in utroque casu orificium matricis pariter relaxatur , quod proin de facilius erumpenti foetui cedit, & recuperatur ex hac parte , quod laxitas

uteri abstulerat . . .

Obstetrix facile hunc statum matricis recognoscit ob debiles matris conatus ἰ quare reliquum erit , parturientem erigere , promptum , & felicem par-rum annuntiando, ipsique exhibendo paucam aquam aurantiorum , aut vinum Iberum , nicOtianum pulverem naribus intromittendo, clysma irritans injiciendo , vel tandem dosin tartari stibiali praescribendo. Quoad praxim attinet, per caput est detrahendus scelus, si per ipsum erumpat , vel per pedes extrahendus , si aliam inconcinne partem praesentec, mo dis , & cautelis pluries enunciatis ; secus enim facile , aucta matricis laxitudine, a cunctatione periculum increscit.

CASUS III.

De discultate , quae oritur ex Orificio Matricis. O Rificium uteri angustius est ostium , per quod infans transabire debet , ubi major etiam labor in partu est; quare a majori, vel minori apertitiona

283쪽

Ad sUA PRINCI 'IA REDACTA. LIB. IV.tione huius orificii promptitudo, aut dissicultas partus oritur . Dissicultas tamen in tribus sequentibus casibus accidit potissimum. i. Quando margines hujus orifieii duri , coimpacti, densi suapte natura sunt. Tale plerunque est orificium uteri in filiabus , quae sero nubunt , in quibus partus jugiter longus, dc dissicilis evadit.

a. Gando rimae, aut cicatrices ulcuscula consequentes in I imbis hujus orificii habentur , quae extensi nem, atque dilatationem impediunt . s. Quando aliqua portio hu)us orificii callosa, aut scirrhosa est, qitae consequitur laboriosum partum aut venereum inquinamentum, in quo casu orificium vix dilatari quit. Obstetrix satis experta , tami haec vitia recognoscere debet c ι , antequam partus contingat, ac proinde ipsis mederi debet , fCmcntationes emollientes abdomini applicando , injectiones per vaginam inti ucendo , aut pes aria ex pulpa plantarum emollientium consecta intromittendo, tum partes vaporibus emolliendo , aut inunctionibus ex butyro recenti repetitis relaxando . Quando mulier in labore videbitur , Obstetrix statim recognoscet positum exeuntis foetus, qui, si caput offerat, sat erit orificium dilatare pluries , aliaque inungere. Contra vero si infans pedes praesentet, utetur hoc positu, ad quem est deducendus foetus, quotiescumque alium etiam Procul diversum teneat , leviter ipsum pedibus trahendo. Eadem methodus est adhibenda , quando mulier vesicae calculo laboret , haemorrhoidibus, aut Recti intestini tumore , exitum infantis Par per cum stando.

CASUS IR

m discultate , quae ex vagina derivat AV Itia vaginae duo, quamvis rara, potissimum fiant.

Prima ne quando membrana Hymen dicta , intercipit vaginam, soramen et men pro catameniis relinquendo, ipsaque ita compacta existat, ut exitum infantis impediat. Casu s rarus videtur, sed rarior casus est, quod praeter integritatem hymenis conceptio perfecta sit per menstruorum foramen s nihilo tamen minus haec contigiisse Observatio ostendit. Hic assectus facile recognoscitur, ipsique medetur cbJ. Sufficit enim longitudinaliter , aut cruciatim membranam incidere , pes ariumque intromittere, ne margines iterum coalescant, sed carunculae Myrti formes efformentur. Secundu multo magis periculosum vitium est, quando parietes vaginae in vicem ita coeunt, ut separari nequeant, & exiguum .iamum relinquant fora men , per quod menses exierunt, & semen introductum fuit . Hoc phaenom non sequitur vitium consormacionis , aut ulcus hujus partis imperfecte tra

ctatum .

Hrius rei habetur exemplum in Historia Academiae Scientiarum σηM I7 Iz. Pag. 3 8. in quo apparet ab ipsa natura omne auxilium esse expectandum. ,, Mulier enim , decimo sexto aetatis suae anno viro juncta , vaginam an ,, gusta in ita prae serebat, ut vix anseris calamus i ingredesetur , nullaque mem, brana praeternaturalis i intercipiebat antrum . . . Ceteroquin juvenis sponsus ,

284쪽

,, vividusque jugiter petebat ingressum, sed prorsus spe frustrabatur. Ipsa hum, , incommodo mederi cupiebat, sed nul Ilura nacta erat adhuc remedium . Tan ,, dem undecimum post annum concepit , absquequo conjux ultra progressus,, esset. Chirurgus Domin de Mes, a quo babetur haec observario , sibi non

,, immerito suasit, haud parituram esse ἰ nihilo tamen minus circa quintum ,, mense ni vagina sponte sese dilatare incepit , donec in propinquitate pam,, tus tari tam dilatationem adepta esset, quae satis superque valebat ad partum ,, citra laborem prersi tendum. Chirurgus addit mr a Se diis Academiae ,, tunc recte judicavit , quod prout uterus ob sanguinis affluxum extendeba- ,, tur, vagina & ipsa sit mili de causa dilataretur , quod rationi valde concis, nere visum est.

Reperitur in Historia ejusdem Academiae anno a 748. perquamsi millima

observatio. ,, Mulier itaque Brestiensis vagina pollebat, quae vix calamum ad- , , mittebat, quaeque tamen concepit, feliciterque peperit vividum infantem.

Similis observatio habetur apud Riolanum, Antbropog obiae Iib. II. cap. 3y. Sed hujusmodi exempla frequenter apud Auctores inveniuntur.

CASUS V.

Discultas , quae venit ex parte pelvis.

O Sta in nominata , & os sacrum simul juncta cavitatem efformant, quae

Pelois dicitur, a nobis superius lib. I. east. I. descripta . In hac cavitate uterus continetur in mulieribus , quae nondum conceperunt ; sed in graviditate corpus uteri supra elevatur , & a tertio , vel quarto mense nisi collum, dc orificium matricis in pelvi superest. Per hanc cavitatem tamen foetus post novem menses transire debet; quare sedulo perscrutari oportet dim-ciles anfractus , qui in hoc transitu reperiri possunt. Anatomia duos nobis offert . Unus initio pelvis in partem supremam ossis sacri, & ossis pubis , de appellari potest angustia , sive anfractus supremus ;alter est in inferna parte pelvis intra coccygem , dc apicem ossis sacri , atque tuberositates ischii, qui anfractus inserior appellari potest . In statii naturali hujusmodi angustiae nihil oniciunt exitui infantis ; sed maximum obstaculum faciunt duobus sequentibus casibus. Primus , quando ossa pelvis consormata sunt , sed exilia valde , ut angustum relinquant transitum ; alter quando haec ossa male conformata sunt , &si ampla existant, ut inaequale spatium constituant. Primus casus valde rarus est etiam in juvenibus , & humilibus seminis ;rarum pariter est , quod ex eo ulla in partu dissicultas oriatur , modo infans obviam capitis magnitudinem non superet. Ceteroquin , si ulla dissicultas contingeret, ea Opportuna sunt, quae enunciabimus capite sequenti , quando summa capitis extensio dissicultatem facit, bene etiam constitutis ossibus. Fecundus. casus majorem diligentiam postulat , prout deformitas pelvis majorem, vel iniborem angustiam pelvis facit. I. Supremus aditus contra naturam angustus est , quando convexitas superior ossis saeri nimis in pelvim protenditur, vel simul ossa pubis minime exterius, sed intus reflectuntur. In hoc casu tanta est angustia, ut infans interdum dissicillime transeat , verum etiam quandoque nulla ratione transi

re Valet.

II. Angustia inferioris tramitis similibus de causis contingit , quando apex ossis

285쪽

i ossis sacri, tum acumen cociaygis producuntur valde is indusque incurvantur , vel tuberosi cates ossi uin ischii similibus vitiis deturpat lir , ut angustis linium relinquant spatium ial Haec vitia confirmationis consequuntur plerunque Rachitim , quam in sual juventute pasti fuerint mulieres , neque observantur , nisi in feminis gibbo-l sis, aut ana. ratione deformibus, quae citra rationem nubere amant . Ipsae tamen plerunque libentius virum poscunt, & matres evadere concupiunt.

In angultia superioris tramitis cito juvarent deformitatem cognoscere , ut Lb. I. cop. I. monuimus . Saltem vero convenit initio laboris statum pelvisi perscrutari, ut partium conditionem , partusque periculum praenuntiemus ; sed potissimum , ut cognoscamus, si ulla spes elucescat transituri foetus, vel exitus impossibilis fuerit , in quo postremo casu opus Caesarianti m. solummodo superest, ut infra videbimus lib. V. cap. a. Insuper in his circumstantiis , non modo requiritur suffciens spatium pro transii tu infantis , verum oportet , quod ipse caput offerat ; secus enim vix succurri potest. Summa dein peritia requiritur , ut caput in alterutrum latus revolvatur. Nam cum minus latum sit inter aures, facilius tali pacto fortasse transabibit. Eadem de causa, elapso capite , sunt humeri obvertendi , ut facilius transeant.. Uerum si caput, aut humeri ita implicentur , ut progredi nequeant , forpices D. Levretii erunt adhibenda , quae interdum utile; evaserunt. Tandem si in cassum dc ipsae adhibeantur, reliquum erit infandem concisum in frustula extrahere , prius exenteratum . Autumarem, Obstetrices facile in his circumstantiis Chirurgis, aut Medicis opus relinquere velle. Quando vero infans in inferiori tramite detinetur , minus periculi adest ,& tunc sufficit coccygem amovere oblinitis manibus; tum , digito illinito , per axillas fotcipis modo trahere laetum, tussim, steria tuationem , vomitumque in matre eYcitando. Denique si hoc inutile evadat, erunt forcipes ad hiabendae, quae in hoc casu facilius operi cedunt. Non sunt reticenda duo phaenomena, quae interdum in his partubus aliquam utilitatem afferunt; alterum est, quod ossa pubis, & iliorum partita per divaricantur , latioremque faciunt aditum ; sed hoc nisi in juvenibus accidit fortasse, in quibus articulationes laxiores, & cartilagines molliores sunt. Amrum est , quod caput infantis grandior profecto corporis, pars Cepe' em tur, & huiusmodi anfractui accommodatur ; quia in infantibus suturae cranii membranosae sunt , & ossae flexibilia , ut ob conatus matris , atque foetus ca-run idoneam formam suscipiat , modo planam , modo sphaericam , modo oblongam, ut angustus postulaverit trames. Sed cum necessum sit , ut caput emolliatur , quod ipsum primum se osserat; propterea mali Ominis erit, quod ipse pedes primum praesentet , in quo casu vel nunquam exibit, vel caput intra uterum relinquet. Si secunda sorte infans sanus. in his circumstantiis obtineatur, statim oportebit sacris aquis ipsum abluere , modo prius in)ectae non fuerint ; paullo posterit conformandum caput, & si sugillationes adsint , erit totum corpus Ole amygdalarurn dulcium fricandum, pauco vino rubro quassato. D δ

286쪽

CASUS VI.

De diseustate , quae speciatim ex parte coringis oritur. Coccyx, qui, ut vidimus tib. I. cap. I. apicem ossis sacri, cui adhaeret, constituit , anum versus inflectitur , & constringit orificium pelvis , absquequo in statu naturali partui ossiciat , vel quod adeo longus non sit , vel quod pro flexibilitate facile impingenti foetui cedat. Attamen obstaculum facere videtur in duplici casu. 1. Quando plusquam solet , oblongatur , & ex quinque , non ex quatuor

ossibus conflatur.

a. Si durus , compactusque evadit , ut in filiabus adultioribus contingit ob indurationem interpositorum ligamentorum, atque cartilaginum. Cum hoc vitium innotuerit , sat erit corcygem extrorsum deprimere , ditigitum in podicem introducendo . Quandoque dum coccyx inflexibilis valde est , ejusdem ossicula luxantur ; sed hoc parvi momenti est , nam post pa

tum facile positum naturalem recuperant.

CAPUT II. De partu laborioso , On dissirili ex parte ixDηtis 'INsans sibi ipsi exeunti ossicere potest, sequentibus casibus

Difficultas ex magnitudine capitis infantis. INfantes non omnes unam amplitudinem habent . Patet enim grandiores exilioribus dissicilius in lucem edi; sed haec differentia relate ad integrum

Ccu pus parum dissicultatem auget. Hic agitur de excedenti capitis magnitudine , aut humerorum , quae corporis partes majus volumen in foetu habent , tantumque interdum increscunt, ut partum admodum laboriosum fiat tarat. Haec praeternaturalis capitis, aut humerorum in infantibus magnitudo ,.quandoque vitium conformationis esse potest ; sed plerunque tribuenda vide-pur parentibus, qui grandiori capite, aut humeris donentur. Omnibus rite perpensis, hic casus perfecte alterum aemulatur in quo pelvis angustiore est, ut antecedenti Capite Co1um ostendimus. Nam ex quacunqu2parte dissicultas oriatur , perinde profecto est. I. Ex eo consequitur , utilem esse duplici de causa , quod grandior saetus caput potius , quam pedes offerat, pari ratione ac si dissicultas ex angustia pelvis veniret . Primo , quia in partu , dum caput antecedit , maxima aquarum copia in laeundinis superest , quod impedit exsiccationem matricis , dc ab ipsa validam compressionem infantis . Non ita vertit partus, quando pedibus primo erumpentibus, aquae omnes ab initio fluunt. secundo, quia capite se producendo, infans valet contra furtum pedibus impingere, atque Contractiones matricis excitando, ad orificium tueri pulsare , exitum petere, vehsaltem, quam par est , caput madefacere, atque Oblongare . Haec au illa Omnino desunt, quando pedes Primo erumpunt, ut Capite praece: laa: ἰ Ita zmaimul S,

287쪽

Aos UAPRINCIPIA REDACTA. LIB. Iv. s3Quapropter si infans caput proferat , facie deorsum obversa , ut plerunque evenit, obstetrix mulierein hortabitur , ut audae er laborem patiatur, felicem

eventum promittendo.

Deinceps partus erit fovendus , orificium matricis dilatando; ipsumque butyro recenti obliniendo, Coccygem removendo, jus etiam aut cordialem mixturam exhibendo , hortando quoque patientem , ut identidem in diuturniori

1abore mingat. Tandem poterit obstetrix conatus excitare , iternutationem , aut vomitum

movendo aut clysmata introducendo; dc sii caput. 3am tians abierit sub aliquo majori conatu , humerorum expulsionem fovere debebit , quibus dransactis , partus jam absolutus videbitur. II. At si infans pedes proferat, aut inconcinnus positus pedes carpere cogat, erit sestinandum, antequam aquae effluant , & uteius exi ccetur . Inians sine labore ad clunes usque producitur ; in quo casu, si facies sursum porrugatur , quod in his circumstantiis plerimque accidit, erit foetus revolvendus, ne mentum in ossis pubis impingat . His rebus peractis , jugiter erit trahendus infans, donec humeri in transitum veniant , quem cum superaverint, fieri debet, ut caput dilatatione huiusmodi proficiat. Nisi tali pacto partus hujusmodi perfici potest ; sed raro contingit , quod volumen capiris maximum obstaculum non inducat.

Di ultas eae his pe infantis. HYdrops capitis, sive hydrocephalus, & hydrops abdominis officere possunt infantis exitui , utraque ventrem tumefaciendo . Hydrops verothoiacis, modo in materno gremio scutum adoriatur, cum thoracem minime tumefaciat, laboriosum partum facere minime poterit.

Hujusmodi hydropis species infantibus superveniunt , tum nascendis , cum natis. Ex iisdem causis in utroque casu derivant , de quibres hic non est inquirendum, praeter difficultatem, quam hi morbi in partu faciunt. Potissimum Obstetricis est , indagare existentiam horum morborum. Nam valde nocerent remedia, quae ipsi postulant , si clara opus adhiberentur. I. Secundinis concisis, & infante nudo capite se offerente , hydrocephalus facile recognosci potest , quia caput magis extenditur , atque complanatur ἰsuturae vero inter se valde distant, & suturarum intermedia spatia molliora ,& laxiora exiliunt. a. In iisdem circumstantiis hydrops abdominis facile se pandit , nam Capite , & humeris transactis , in transitu venter detinetur ; 3c manum oblinitam introducendo, juxta thoracem inflatio abdominis persentitur. In utroque casu primum partus vulgari ratione promoveri debet, quod De quenter obtinetur, modo hydropes glandiores non sint , & orificium mair cis dilatari non renuat . are ea omnia convenire videntur , quae in partu infantis ampliori capite donati docuimus . At si obvia auxilia frustranea evadant , & periculum in mora videatur , oportebit aquas detentas extrahere , modis profecto periculosis , infanti potissimum . Debitum salvandi matrem nos tuetur , praesertim cum infans infirmus videatur, & pene moriens, cum jam gravissimo morbo, hydrope nempe, laboret. I. Idcirco in hydrocephalo,

Astrae de Arte obstetri D 3

288쪽

s A R s o 2 s T A T R I e I as. Manus sinistra probe oblinita ad sontem pulsatilem usque duci oportet

a. Dextera vero manus illuc erit ducenda , aridi gulari .acu armata , .acie cera obducta, ne partes in introductione laedantur. Sinistra vero manu est instrumentum ad fontem perducendum , qui perfodietur , & tali pacto retracta acu & .canaliculo ibi relicto , aqua evacuabitur .

q. Hac methodo caput Complanatur, Tasile transabit cum reliquo corpore , cum infans jam in hoc casu macie laboret. II. in hydrope ascite eadem auxilia adhiberi solent. i. Manus sinistra juxta thoracem ad stomachum usque producitur. 2. .Rltera manus dongiori acu instructa Sc similiter cera obducta , ad ventrem usque protrahitur ..3. Digitis apicem instrumenti dirigendo venter perforatur, de aquis effluxis , facile partus perficitur. In utroque tamen casu, antequam hujusmodi methodus adhibeatur, erit scetus bapti andus , per injectionem saltem, nisi portio aliqua nascentis pateat .. Sumpro enim syphone satis oblongo , favore digitorum ad partem aliquam infant1s secundinis denudatam producto , erunt 'sacrae aquae injiciendae, Sacramenti verba proferendo

Diseustas , ex deformitate infantis

G Eneratio monstrorum est naturae arcanum , quod adhuc frustra perscrutati sunt Philosophi , nunquam explicaturi . Certarunt plures , num aeonnubio duplici germinis oriantur, aut aborigena sint .. Prior hypothesis o jectionum pondere destruitur 3 altera supponit aliquam rationem Naturae supremi Artificis , ut ipsa efformentur .. Sed cum ea comprehendi nequeant , frustraneum est ultra progredi Hanc quaestionem , obscuram profecto , neque ingredi, Neque absolvere conabor , cum Arti obstetriciae ejusdem resolutio nullum emoIumentum aD ferat . Generice animadvertendum est , duo monstrorum genera potissimum dari; alterum a defiau, in quo partes aliquae desunt; alterum ob excessu ι in quo partes aliquae superabundant. Primum genus petu tui nihil offcit; alterum aliquod incommodum affert. Nihilo tamen minus in hoc postremo genere nonnulla sunt monstra, quae minus, quam alia , in partu nocent. di fans enim duplici capite instructus, dissicilius exeritur illo, qui praesesert triplex brachium. Ille vero, qui tribus brachiis instruitur, dissicilius excernitur , quam si tres aures , aut sex digitos haberer. Plerunque dissiculter monstratus scelus recognoscitur. Semel secundinis tamen diffractis, interdum grandiores defectus recognosci pomunt, nempe quando duo capita, aut quatuor crura se Offerunt, Cum deformitas infantis aliqua ratione pateat , erit exitus tamen promo movendus , qua de causa unctio nes, dilatationes orificii, coccygis depressiones, fomentationes, clysmata, errhina , atque emetica, ceteraque auxilia impendi debent superius exposita ; sed cum haec omnia frustranea evadant , &mater valde langueat , post lustralem aquam injectam , erit 1'tus in Diruula discerpendus. In hoc casu tamen Obstetrices chirurgum advocent.

289쪽

De discultate , quae oritur ex duobus in utero fetibus existentibus . . GEmini laetus sigillatim propriis secundinis obducuntur , neque ulla ra-tione in utero materna simul, communicant, nisi utrinque disrumpantur involucra , quod raro prope partum accidit, praesertim ubi sese contingunt , nam ibi crassior est nexus, uno verbo gemelli scelus conssiderari debent , ut duae distinet e graviditates. Circa postremos menses duplicis graviditatis suspicio aliqua insurgit, quando abdomen cum summo pondere magnopere ingrandescat , quando venter quasi intermedia linea dividatur, quando duo diversi motus in diverso loco a matre persentiantur ; sed imajor est certitudo gemellorum existentiae , quando , utero aperto , digitii introducuntur , quibus, uterque infans, facile distinguitur. Gemelli scelus duplici de causa partui ossiciunt si . Quia invicem sibi regularem obversionem, impediunt, ex ἰ qua alteruter ,

aut ambo inconcinne collocantura. Quia uterque orificio se offert , vel frequente alterutrius aliquis artus protenditur, quod impedit , aut retardat exitum illius , qui revera erumpere

satagio Cognita existentia duplicis filii , partus illius promoveri debet , qui magis

instat ; si ipse caput naturali ratione praesentet , erit vulgari modo extrahendus; si pIacenta primum foetum consequatur reliquum erit , alterum foetum ex utero detrahere . . At si psacenta' utero adhaereat , potius quam eam abstrahere cum sanguinis immodico fluxu ; funiculo inter vinculas disiecto , & infante Tutrici commissis , post alterius infantis exitum , qui promoveri citissime debet , erit placenta extrahenda . Si primus infans pedes, aut aliam partem inconcinno modo osterat, erunt semper pedes capiendi, animadvertendo, quod ambo ad unicum strium, pertineant, dc in detractione faciem deorsum obvertendo Plerunque utraque placenta post secundum infantem exit, & partus tunc absolvitur quod si, non contigerit, ligato funiculo, & inter vincula dissecto, erit duplex placenta matructi adhaerens, methodo infra capite sequenti describenda, protinus extrahenda.

De partu laborioso , deficili ex parte secundynarum . SEcundinae complectuntur placentam , funiculum , membranas . Harunari partium quaelibet. partui nocere potest, & casus diversos.nobis perquiren

dos praesentat.

PLacenta tempore partus utero adhaeret , quod valde conseri , ne multum sanguinis, es fluat ; sed circa finem eruptionis , contrectationes infancis , contractiones uteri , & distractiones funiculi faciunt , ut seiungatur , foetum-D 4 que

290쪽

sis ΑRs Olls TETRICIAque sequatur: sed hic ordo duplici de causa pervertitur. Interdum enim pr cerua citis si me separatur, ut ante laetum ipsu in exitum petat ; interdum post exitum infantis nexa utero supei est , ut vix distrahi queat.

Citius, quam par est , in duplici casu ipsa sejungitur .

I. Quando funiculus umbilicatis brevis est, vel , quod idem est , circa artus infantis contorquetur . In his casibus infans sese revolvens placentam so

cum trahit.

a. Quando mulier circa finem gestationis cadit , aut valde succutitur . In utroque casta frequens magis est hoc phaenomenon, quando uterus debilis valde est, aut placenta ipsi laxe nexa. Quando placenta cito abraditur, duo consequuntur periculosa symptomata palleium est, copiosus sanguinis fluxus , ex quo vita periclitatur aegra . Haec haemorrhagia ex appendicibus venosis derivat, quae a placenta sejunctae sanguinem fundunt ; alterum est , casus placentae in uteri orificium , quae ob pr priam molIitaem , dc pulposam substantiam conatus erumpentis foetus eludit , partumque diuturniorem reddit. Necessarium erit itaque festinare. Quapropter si ori solum uteri satis apertum videatur, vel si non pateat, satis dilatatum sit, oblatum corpus erit investigandum , quod placentam esse apparebit , modo spongiosum , laxumque

persentiatur. Tunc ad alterutram partem repellendo placentam , erunt unguiabus infringendae membranae, ut aquae effluant; at si dissiculter placenta rem veatur, erit & ipsa rescindenda cum ipsis membranis, ut aquae facile , cit

que erumpant.

Aquis semeI evacuatis , haemorrhagia dimidium saltem diminuetur , quia

uterus tunc compingitur, & sese Compingendo, appendices venosas I per quas sanguis funditur , pariter constringit; nihilo tamen secius , cognito infantis positu, est statim promovendus exitus, pedes carpendo , si occasio postulet . cautelas attendendo superius pliaries indicatas. Infante semel elapso , uterus constringitur, haemorrhagia desistit , tantii m-que supere it, parturientem quietam relinquere , ipsique simplicia jura exhibere , ne febris intendatur. Reliquum est monere , placentam in vaginam casam esse infringendam , atque , aquis effluxis , in uterum reponendam ; ut se; tinctim a placenta scelus erumpat, quamvis interdum acciderit , infantem intra secundinas occi sum erupisse.

CASUS II.

Dissicultas ex placenta ps exitum infantis in utero diu supesite Placenta superstes duplici de causa post infantis exitum detinetur : Primum

ilitia uterus Oismus , densusque interdum est , quare in placentam intimius inseritur ejusdem prominentias ante amplectendo. Secundu n , quia placenta supra naturam extensa , majori superficie , & intimius utero nectitur iaQuando placenta suae extractioni resistit, vincto funiculo , ac inter vincula lis secto , foetuque separato, incumbendum est at ejusdem extractionem . Tunc Obstetrix , sinistra manu , linteo sicco obtecta , funiculo Carpto , esteram manum luxta funiculum intromittet usque ad orificium uteri , & ultra , si poterit se de funiculum hinc inde , sursum deorsum, leviter pertrahet , donee sensim placenta distrahatur: caveat tamen ipsa , ne Glide funiculum tra

SEARCH

MENU NAVIGATION