Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

AD sUA PRINCIPIA REDACTA. LI s. II. 37 Funiculus duplici linteolo molli involutus , superne.& inferne obducitur compressis, angusta fasciola apparatum circumcingendo Paucis diebus transactis, funiculi statum animadvertere debent Obstetrices.l Nam pro crassitudine interdum relaxatur, prout exsiccatur , in quo casti novo vinculo circumcingi oportet. Funiculus exsiccatus sponte decidit a sexto, vel septimo die, vel a nono , ij aut decimo ad summum . Non est itaque distrahendus , ut firmior evadat cicatrix.l Quocumque loco instituatur vinculum, funiculus tamen prope umbilicum jugiteri separatur , quia funiculus extraneus est infanti, & in eo loco tancum ipsi coniumstus. Nunquam repelli debet in infantis corpus sanguis funiculi, nam id multumi detrimentum ipsi afferret; sed vinculum sine expiessione perfici debet. Frustraneum videtur, longiorem relinquere funiculum maribus , breviorem feminis. Rationes, quae pro hac praxi admittuntur , futiles ita sunt , ut vix

recenseri mereantur 4

II. Est abluendus infans, abstergendusque prope ignem Mucus albidus, cruorque, quo deturpatur,vino rubro, dc aqua tepentibus abraditur Si sordities valde adhaereat , oleum amygdalarum dulcium , aut butyrum recens in vino rubro susum adhibetur; sed parvi momenti est , crassamentum omne statim testere, quod sponte palido post decidit. III. Perpendendus est , I. Status ossium capitis , suturarum, cervicis, ipsa suo loco leniter coli cando , si opus requirat. a. Status ostium narium, si nim is complanata videamur 4 I. Status articulorum , qui liberi efle debent , 5c facile mobiIes. q. Status penis in pueris , vulvae in puellis , ani in utrisque ; ut patulae hae palles cognoscan T. F. Tandem status membrorum ut conspiciatur, an aliqua collisione assciamtur , in quo casu levi frictione indigebunt ex oleo amygdalarum dulcium ,

pauca aqua vulneraria CominiXto.

IV. Est fovenda excretio lotii & meconii. Plerumue infans sponte mingit , dum prope agnem est , redditque etiam meconium , sed imperfecte . Ut haec evacuatio completa evadat , uncia olei amygdalarum dulcium , tantundemque syrupi rosarum pallentium exhiberi solet. V. Fasciis obducitur infans, circa quod oportet, I. Compressam mollem galero adhaerentem apici cantis apponere . a. Simulque linteola pone aures, axillas, & inter inguina sternere . Supra thoracem, dc pudenda pulvillos , sue splenia accommodare iaq. Tandem tali ratione vinciri debet, ut integrum sublevari possit infantis corpus, absquequo plicetur. VI. lac non est ipsi exhibendum nisi IM ao. aut a . transerint horie psed interdum parum vini saccharati exhiberi poterit , ut pituitosa ventriculi

saburra concoquatur .

VII. Tandem, si infans debilis videatur ob partus laborem, erit ipse excitandus, EJusdem corpusculum linteis calidis fovendo; Stomacho ejusdein lintea vino calido imbuta applicandos In faciem, atque os ipsi vinum insufflando; Plantas pedum ipsi peniculo contrectando;

dandem concisas cepas naribus apponendo

Sed inutilis evadit superimpositio placentae , aut secundinarum vino calido imbutarum, quamvis id non laedat.

272쪽

LIBER TERTIUS

PARTUS CONTRA NATURAM.

Sub nomine Partuum contra naturam duae species comprehenduntur . Mori infans, quamvis naturalem positum Ostendat, nempe caput, aut pedes offerat , dorsum tamen, aut artus ita stratos habet, ut exitui ossiciant. Partus hu)us speciei obvii sunt, parum detrimenti conjunctum habent , & paucos casus admittunt . Modo vero infans pro capite , aut pedibus aliam corporis partem praesentat, quod reddit partum dissicilem, aut impossibilem . Partus hujus speciei periculosi sunt, innumeros casus suppeditant, qui tamen rari esse solent .

CAPUT PRIMUM.

De Parta , ubi infans caput Sereus , multiplici ratIone proprio sicit exitui .HAud sussicit igitur pro naturali partu, quod caput infans primum osse

rat, nisi idoneo possitu contingat. Etenim necessum est, a. Quod caput cum trunco in directionem vaginae ponantur , ut hanc reineta ingrediantur :a. Quod caput solum sine aliorum membrorum consortio producatur , ut facilior exitus evadat eg. Tandem, quod facies inferne obvertatur, ob rationes pluries enunciatas. Unica harum conditionum si desit , quamvis infans caput offerat , Partus contra naturam videtur, qui triplici ratione continure potest.

CASUS I.

sando infans Oblique incedit , ut transversim con , truncus descendant . OBliquitas capitis , & corporis infantis relate ad ingressum , atque directionem vaginae facit , ut infans in latera orificii matricis impingat , ibique cunctando varias partes capitis offerat . Modo enim facies sit in serne obversa , apice capitis contra marginem anteriorem orificii impingente , infans in exitu solam faciem praesentabit ; contra vero si in posticum limbum offendat, occiput offeret; tandem partes laterales capitis prodibunt, si in alterutrum latus vertex urgeat . Infans tamen positus omnino conat rarios adipiscetur, si facies sursum fuerit obversa, & oblique insuper incessierit. Cum hic supponamus matricem directam , ut ejusdem positus nihil influat in obliquitatem infantis ; ideirco haec , nisi irregulari obversioni tribui potest, quae in completa suerit, quando caput anterius impegit; nimia, quando in posticam partem ursit; vel ad alterutram partem revoluta , quando in alterutrum latus caput impulit. Ex quacumque causa procedat inconcinnus hic capitis , atque corporis ii fantis

273쪽

AD sUA PRINCIPIA REDACTA. LIB. III. 39fantis postus, dummodo perduret, partum impedit: idcirco, ne mater atque infans frustra laborent , ipsi mederi oportet . Sed variorum casuurn , in quibus obliquus infantis positus vaginae respectu observatur , illi tantum sunt per quirendi , ubi uterus cum axe vaginae directus est , infans vero tantummodo

obliquus existit . Videbimus infra cab quid fieri debeat , quando obliquitas

infantis ab obliquitate vaginae dependet. In sequentibus vero casabus, pro capite infantis dirigendo, aut reliquo corrore, sine mora absoIvi debent, quae infra ostendemus. I. Parturientem enim in laetulum demittere oportebit, ita ut caput & truncus paullo inserius clunibus iaceat , dc corpus in Oppositam partem vergat ,

illi , in quam caput infantis agit . Lectulus a nobis supta ius descriptus b commodus valde est pro hoc matris possitu ; sed etiam vulgari cubili id obtineri potest . a. Positio nuper indicata uterum in pelvim reducit , dc infans ipse versus

fundum matricis tendit. Ut tali pacto caput a prima impactione nonnihil removeatur, tunc facilius manus oblinitae inter margines uteri, & caput insantis, introduci possunt , atque directionem necessariam infanti suppeditare . In hoc statu cunctari oporte , donec conatu S aliquis , aut uteri contractio apicem capitis in medio canalis ponat et quod positum reliqui corporis detem minat . Cum fieri possit , mulierem in horiZontali linea reponere debet Obitetrix, ut a primis conatibus facilius caput vaginam ingrediatur 4. Sin vero , his auxiliis frustra adhibitis , caput obliquum persistat ; manus introduci debet ex ea parte, quae magis patet ad humeros usque infantis, ut eum intro retrudat , & facilius caput in viam dirigat. Secus enim, si inscienter quis tentaret insantem per caput impellere , facile esset , cranium infringere . y. Haec methodus plerunque sussicit ad caput , corpusque infantis dirigendum , si vero obnitantur graviora obstacula insuperabilia , postremum erit, insantem per pedes obvertere, ut infra explicaturi erimus.

uando caput infantis alterutri, alit ambabus manibus junctum erumpit. HIc casus contingit, quando infans in obversione , alterutram , Vel utranque manum capiti in)iciat, ut cum ipsis caput proferat. Si partus Jam progressus videatur, impleri ita poterit; in mulieribus, quae pluries pepererunt, aut uteri orificio donantur tenui, molli, & facile dilatabili sufficit producere brachia, ipsaque capiti applicare, ne angulos fauiant. At si videatur hic positus partum difficilem reddere, ipse levari poterit, sequenti modo ;δ. In lectulum parientem deponendo, ita ut horizontaliter, vel parum ele'

vatis clunibus perstet, ut infans facile regrediatur. a. Repellendo leniter infantem versus fundum uteri , manus introdiictione in humeros impingendo . 3. Manus, atque brachia infantis circa latera reponendo , caput juxta Orificium detinendo, donec conatus revertatur.

q. Hujusmodi conatu proficiendo, ut caput orificium ingrediatur, impedia turque proinde manus, aut brachii incessio .

ab Lib. IV. cap. I tb γ Lib. I. ciap. I.

274쪽

4o ARsops TETRICIA Tandem si dissiculter brachia dirigantur , ut partus laboriosus evadere pos-st , ipsumque per pedes trahere , ut nuper diximus Lib. II. cap. a. & infra dicemus Lib. III. cap. cos. I.

CASUS III.

uando infans exit faeie versus pubim obversa Hla inconcitanus infantis positus rarus est in partubus , in quibus caput

se of rt; interdum tamen evenire potest. Iia Quando infans in utero modo naturali opposito collocatur , ut in o versione facies contra ossa pubis sistat ; sed hoc rarissime evenit. a. Quando infans imperfecte se obvertit , ut naturalis positus frustretur. Quando infans, quamvis bene locatus, necessario se torquere debet, uevaginam ingrediatur, quod evenit, quando orificium uteri in os iacrum offendici. Hic positus neque partum impedit, nec periculosus evadit r. Nisi quod vultus, & nares praesertim, aliquantulum fricantur contra ossi pubis , quae non cedunt, ut Coccyxsa. Quia infans infici potest lochiiv, tunc temporis erumpentibus .. In hoc casu nulla est ratio Obvertendi infantem , quia caput ipsum carpendi locum non praebet Cogimur enim opus naturae relinquere . Tantum enim, licebit , I. Manum , aut digitos oblinitos ex parte coccygis intromittere,. ut pro

moveatur exitus nascentis.

Σ. Cavere a nimia elevatione capitis ne augeatur faciei contra pubim attritus. Semel transactis. scapulis obvertere in alterutrum latus corpus, ne facies Iochiis inficiatur .. Methodi infra enunciatae difficiliores evadunr,. quando uterus de ipse obli, quus est.. Videbimus a) infra, quales cautelas, hic casus. exigat ia

De Partu , ubi issam pedes efferens , multipliei ratione impedis , aut dioisilem reddit exitum μΡ Artus , qui per pedes absolvitur tres conditiones, exigit , ut naturalis,

evadat :X. Quod pedes in directione vaginae orificio uteri osserantur: a. Quod, pedes, Juncti producantur τῖ. Quod pedes ita collocentur , ut annuntient ,. faciem esse in serne obversam , qua de causa necessum est , ut pedum digiti inferius tendant . Utaque harum conditionum defectus lassicit , ut casus. peculiaris, contra naturamitariatur, quem nun aggrediemur ..

CASUS L.

suando i ans pedes oblique praemittit . tam infans nunquam pedes offerat, , nisi quiae obversio imperfecte absolutae fuerit, ex causis superius cho allatis; idcirco non est. , ut miremur , si

275쪽

AD su A PRINCIPIA REDACTA. LIB. III. frequenter pedes oblique incedant, etiam directo utero , potius mirari opo tet , quando matrix oblique existit. Interdum etiam evenit , ut infans , sese commovendo , pedes concinna ratione positos retrahat , & oblique postea

reponat .

Ex quacunque causa id procedat, neque dissicile est, neque periculosum . Modo enim uteri orificium satis pateat , & secundinae concisae sint , ut manus introduci possit, sunt pedes carpendi, & leniter in axem vaginae dirigendi. At si aliqua oriretur dissicultas in genu bus plicandis, digiti protrahi poterunt ad femora usque , eaque plicando pedes facilius diriguntur , dc in duectionem vaginae reponuntur.

Demum si inaniter hu)usmodi auxilia adhibeantur, necessiim erit parturientem in lectulum demittere, eo positu , ut uterus , atque infans retrocedant ,& ita commodius artus infantis removeantur , atque necessaria ratione dirigantur . Quando pedes semel collocati sunt , atque certiores fieri possis mus ad unicum infantem ipsos pertinere , ut supra Lib. II. cap. a. enunciavimuS , erunt in hac directione detinendi , donec ab aliquo matris conatu in vagi- . nam producantur; tunc carpi debent, atque retrahi, ut partus Promoveatur ,

Nam aquae , quae facile fluunt , cito matricem siccam relinquunt , ac patia dissicultatem proinde augent.

suando infans unicum pedem , aut pedem cum genu seri Terque casus , qui frequenter in hac specie partus accidit , ab iisdem causis antecedentis casus procedit. Sedulo enim est obsistendum foetui egredienti , nam si alteruter pes in transitu nimis procederit , aegerrimum erit alterum plicatum revolvere , non absque metu crus infringendi . In utroque casu , I. est corpus parturientis deprimendum , clunes elevando ,

ut inclinatio habeatur ab orificio uteri ad fundum ejusdem; ita infans regrediens sine periculo patitur in uterum manus ingressum. a. Si pes se obtulerit cum altero genu , sat erit digitos oblinitos intromittere , dc alterum pedem carpere , coxam plicando , aut talum capere , de ad orificium uteri juxta prolapsum pedem ducere. 3. Si vero unicus pes proferatur, statim inquirendum est, ad quam partem attineat, ut qualis sit capiendus, cognoscatur.

4. Inquisiitio deficientis pedis haud dissicilis evadit. Sat erit, digitis intromissis, per uterum ipsum quaerere; ad summum conveniet, oblitutam manum juxta longitudinem cruris egressi pedis ad truncum usque perducere , ubi alterum femur invenietur, ex quo descendendo quaesitus pes obtinebitur. I. Cum uterque pes capti sint, dc prope orificium, vel ultra etiam prodam , antequam ulterius producantur , quod ad unicum infantem pertineant , pro certo haberi oportet, methodo superius cu) indicata . 6. At si iniqua sorte unicum crus , iam productum ad femur usque videatur necessiim erit, ipsum in uterum repellere, clunes matris, ut pluries duximus, sublevando, ut deficiens pes capiatur, partusque bene vertat. Me non later , infames tali pacto in lucem prodiisse , in quo casu femur magnopere contra abdomen plicari debuerit . Ceteroquin minas certi esse possumus de hac

276쪽

hac summa flexibilitate, & partus ipse dissicillimus evaderet , nisi impossibilem dicam; quare imprudentis est , huius partus progressiti studere. CASUS III. sando infans igitos pedum praemittit , sursum ebversos ; quod indieat ,

faciem pariter ex eadem parto esse obversam .

V Idimus capite antecedenti , quod insans , dum faciem sursum porrigit ,

per caput educi debet , cum alia ratione obverti nequeat . Hic postus tamen rarus est, & consecutiones parvi momenti sunt, praeter narium erosionem , vultusque interdum sugillationem . Res tamen also se vertit, quando facies sursum porrigitur , pedibus primo erumpents bus . Ex una parte enim ob irregularem obversionem facilis est faciei porrectio : ex altera hio positus infanti nocuus evadit ; quia frequenter accidit , quod mentum in ossa pubis impingat ', dc non modo partum retardet , sed interdum caput e trunco seJungat . Id tamen facile avertitur , si

tempore revolvatur fαsus .

A pedum enim observatione animadverten us primum est capitis positus pnam si digiti altius ferantur , signum est , faciem pariter sursum porrigi . His igitur perpensis , cum clunes jam transierint , dexteram manum circa renem intromittere debebit obstetrix , ut , prout infans exierit , leniter obverti queat Id facile obtinetur in vividis infantibus ob corporis firmitatem; non ita tamen in mortuis foetibus , in quibus corpus nullo donatur elaterio is

De Partu , ubi in ans manus , stapuras, aut cubitos praesentat .

I Ioc caput tres varios casus complectitur sgillatim expIicandos . CASUS I.

Iuando infans manus praemittit .HIc casus tunc accidit, quando infans impersecte obvertitur, & caput immedio Obversionis detinetur, manusque libere producuntur , atque Ori-fic'um pertingunt , vel post obversionem lese contrectando idoneum positum foetus mutat. In hoc statu infans modo unicam manum, modo latrataque praesentat. Secundinis vero dasfractis hic positus facile dignoscitur , & cum infans necdum egredi possit, proinde ipsi auxiliari o ortet . Interdum putarunt , in laoc casu partum esse ad caput reducendum , sed potius quam hoc frustra tentare , iuvat infantem per pedes trahere , antequam aquae prorsus exierint . Hac de causa , I. convenit matrem horinonialiter , aut elevatis clunibus in lectulum deponere . a. Detinceps uterum in peIvim repet Iere , foetumque uteri fundum versus . 3. Femora infantes digitis supra corpus reptantibus carpere, quibus castis,iparumque anterius inflexis infantem obvertere OEUrcet. q. Pedes trahendo , corpus non modo dirigere , verum pedes intra orificium

277쪽

AD sUA PRINCIPIA REDACTA. LIB. III. 43ciηm inatrkis ducere Convenit , ex quo caput etiam fundum uteri attingit . y. Si unicum si imo reperiatur crus , alterum erit perquirendum , facile inveniendum .

6. l andem infanti opitulari in transitu, pedes trahendo , cautelis superius allatis ut do, tib. II. cap. II. lib. III. cap. II. cas. I.

CASUS II.

atri infans cubitos offertis IN hoc casu infans multiplici ratione ostierri potest , vel per unicum cubi-rum , vel per utrunque simul, vel per cubitum una , & manum. Hi varii Posatus ab iisdem causis nuper expositis procedunt, dc eadem postulant auxilia . Idoneo itaque positu est mater collocanda , matricem in abdomen , & in matricem foetum repellendo; tum digitos ad axillam usque producendo, versus fundum supremum corpus infantis propellere, quod trahit pedes circa orificium, quibus captisci ut nuper enunciarimus, partus per pedes perfici poterit.

suando infans humeros praebet AHIc casus jugiter accidit, vel quia obversio nimia fuerit, ut capite trans orificium uteri prolapso , scapulae ejusdem locum obtineant , vel ob

inconcinnam obversionem , quae ordinem, obviamque legem hujus casus pervertat. Interdum infans unicum humerum praebet, interdum utrunque , sive melius inter scapularem regionem , interdum humerum cum Brachio .. Sed in variis his casibus eadem requiruntur auxilia In omnibus igitur hujusmodi circumstantiis exitus infantis per pedes promoveri debet, methodo pluries supra enunciata. Nonnulli Ructores suadent, pedem statim carpere , & circa orificium trahere ; nam putant alterum pedem esse secuturum , & caput , atque humeros facile fundum uteri deinceps attingere posse. Reticent tamen ipsi, tali pacto facile crura infantis infringi Magni momenti est animadvertere , quod in hisce tribus posterioribus casibus, cum in reliquis superius expositis, cito sanciatur , quid agendum sit pnam aquis fluxis exsiccantur partes , uterus celeriter constringitur , dc foetus facile producitur Aa. Quod frequenter brachium , manum , vel alteram partem eXtra uterum

relinquendo , ipsa inflatur , ut difficilius suo loco pro pedibus carpendis

reducatur

CAPUT IV.

De sartubus tibi infans genua , nates que in exitu praebet.

CASUS I.

suanda infans genua producit. ΙNsans genua multiplici ratione offerre potest ; sed quilibet modus ab iisdem causis dependet, & eadem auxilia postulat. I. Quan-

278쪽

AR sons TETRICIA I. Quandoque infans utrimque genu praesentat . Hoz plerunque accidit , quando infans pro capite pedes producit ob causas supra allatas O dc pedes impingendo in marginem internum orificii uteri, genua necessaria inflectu tur, & orificio opponuntur. Tutior methodus , qua huic incommodo occurri potest , est elevatio cI nium, ut uterus, atque foetus in pelvim regrediantur , ac proinde , cruribus Carptis genua repellantur, pedesque capiantur; quorum favore pedes facilius simul juncti in directionem vaginae ponuntur, foetusque extrahitur. Nihilo tamen secius, si genua valde producta fuerint, partus hujusmodi permitti poterunt, praesertim in mulieribus , qtiae pluries pepererunt, in quibus orificium matricis facilius extenditur. Superest tantum partum fovere, orificium dilatando , c cygem amovendo, totumque tramitem butyro liniendo. II. Interdum vero unicum genus orificio uteri apponitur. In hoc casu sublevata matre, repulsoque in uterum infante , quaeritur crus Oblati genu , quo reperto , plicatur femur , quantum sum cit , ut pes egrediatur , alterutraque crus tunc facile carpitur, plicaturque, donec pes ejusdemde 1pse orificium uteri transabeat, ac tunc , ambobus pedibus captis , foetus

retrahitur .

Posset tamen, postquam alteruter pes captus fuerit , sine genu explicatione partum fovere , praesertim cum valde prodiictus , aut tumefactus fuerit ; sed nisi mater pluries pepererit , aut margines orificii uteri molliores admodum fuerint, hujusmodi partus semper laboriosus evadit. III. Tandem infans una crus, genuque producit. In hoc casu atque ac in ambobus praecedentibus , cum utrunque valde progressium suerit, hunc partum sinere necessum erit; praesertim si mulier pIuries

pepererit, & molliori orificio praedita sit, sat erit ostium extendere , partem

oblinire, atque coccygem amovere .

Tutius est partes suo loco reponere, matrem sublevando , ut pluries diximus, in quo casu facilius pedes carpuntur, dc per eos foetus retrahitur. In hoc partu aeque ac in reliquis ejusdem speciei attendere oportet , ut superius diximus , cb quod uterque pes ad unicum infantem pertineat , dc infantis corpus deorsum obvertatur, ut facius dorsum matris attingat.

CASUS IL

Iuando infans nates praemittit.

IN fans hunc positum dupliciter capere potest, vel quando in obversone caput orificium transabit, ibique proinde clunes locantur; vel quando nulla accidit obversio , & parum dis itis pedibus clunes se offerunt . Frequenter in- Concinnus hic positus tribuendus videtur commotionibus infantis. Quando clunes producuntur , facile Cum capite confundi pomunt , praesertim si involucra nondum concisa fuerint ; distinguuntur tamen ob majorem mollitiem, minorem rotunditatem, & Clunium scisturam. Cum Obstetrix certior facta sit , clunes se offerre , statim invoIucra scimdere oportet, aquas extrahere si tumque obvertere, ut per Pedes capiatur .

Hac de causa mulier, lectulo collocata , elevatur, ita ut uterus, & infans in pelvim repellantur, crura carpuntur, & in directionem vaginae reponuntur, tunc, pedibus captis , paullatim infans retrahitur, modo pluales enunciato.

ab Lib. II. cap. II. b) Lib. II. cap. IL

279쪽

AD sUA PRINCIPIA REDACTA. LIB. III. 47

Sed si scelus in hoc statu valde productus fuerit , cum dissiculter obverti

possit, putant esse ita relinquendum, ut penitus exeat, quod mihi tamen imprudentiam .iaxime sapere videtur . Obstetrix tamen in hoc laborioso casu saltem dilatationem orificii curare debet, ubertim obliniendo tramitem, dc co cygem removendo, simulque digitos ad inguina usque fixtus introducendo, ut aliqua ratione foetum retrahat: nisi caute tamen agatur , scrotum laedere facile erit. Animadvertendum est in hoc casu , interdum ab abdominis compressione HRetentem materiem erumpere, sive meconium, quod manus auxiliatrices inficit.

CAPUT V.

De partu , ubi infans dorsum pr/pellit . ID infanti accidit , quando obversio nimia trans orificium caput affert , &juxta ipsum dorsum ponit; vel quando nulla perficitur obversio, ac supra dorsum primo decumbit . Tandem cum hunc praeternaturalem positum casu fortuito acquirit . Juvat hunc positum tempore distinguere ut ipsi prompte medeatur . Cognoscitur enim I. ex eo quod solae aquae persentiantur , vel ad summum funiculus animadvertatur , a. tum eZ eo quod , digitis productis , ressistentia spinae dorsalis persentitur. Tunc fre ruenter funiculus umbilicatis per orificium effugit , quod detrimentum auget, rationibus infra dicentis . M Exitus funiculi a positione infantis oritur , qui in utero transversim collocatus , permittit cum aquis funiculi descensum . Huic incommodo cito mederi oportet, tum quia uterus, Celeriter sese contrahens , arcte infantem amplectitur non amplius revolvendum tum quia foetus facile necatur Ob validam compressionem capitis , & thoracis , quam ipse patitur. Quare hoc positu simul animadverso, convenit statim involucra scindere, infantem obvertere, pedesque retrahere. Hac de causa necessum est, I. Manum intromittere probe oblinitam, Postquam innotuerit tamen Iatus, in quo pedes existunt. a. Introducta manu , paullatim semora , & crura sunt sursum pellenda , uvtransversalem positionem foetus relinquat . Liberato ita infante, sensim pedes surit in directionem vaginae reponendi is 4. Saltem est obvertendus infans tali pacto, ut sursum dorsum porrigatur,& ita facilius pedes carpantur , parcusque promoveaturis Circa quod tria potissimum attendere oporter, T. Quod ambo pedes ad unicum infantem pertineant. a. Quod infans Rciem habeat deorsum obversam. 3. Quod hujusmodi operationes perficiantur integris secundinis, quae non modo uterum tuentur , verum pro earum maxima lubricitate motus infantis facile siNunt .

De partu , ubi infans abdomen praesentat IN sans hunc positum acquirit , quando caput in medio obversionis detinetur , Vel corrus elusdem oblongum nimis , aut uterus angustus valde est iaHic omnium periculosissimus est positus; I. Quia

280쪽

46 ΑRso Es TETRICIA I. Quia venter forte comprimitur, atque in dissicili transitu Deile in gam Elaenam, aut inflammationem desinere potest. a. Quia funiculus umbilicatis frequenter in his circumstantiis pendet , facile inflari, aut in gangraenam abire potest. S. Quia thorax , atque caput facile compinguntur valde , ut filius facile

interficiatur . Recognoscitur hic positus, antequam aquae effluant.1. Ex eo, quod uterus lente aperiatur. a. Aquae prorumpentes angustam vesicam praeseserant o3. Nih1I tandem orificium matricis se offerat

Sed semel diffraetis involucris res se pandit. I. Ob nexum funiculi extra orificium pendentis. a. Ob mollitiem 'abdominis , modo tangi possit , nam spina dorsalis ressentia impedit , quominus digiti ostio uteri api licentur . Hic positus tin postibilem partum rectilit, nisi pedes capiantur, de per ipsos

Partus promoveatur .

Hac de causa pluries propositas methodos adhibito, I. Nempe horizontaliter demittatur aegra , ita ut clunes sursum tendant-2. Hujus positionis favore in pelvim uterus depellatur , ut pro malori spatio infans transversione positum relinquat . 3. Deinceps contra ventrem plicetur femur , ut genu juxta orificium du

catur.

q. Altero genu smili ratione capto, ambo leniter repellantur , ita ut pedes ori Gium egredianturias. dem infans trahatur, dc prout pedes produci videntur , modis , de cautegs supra enunciatis, in exitu foetus dirigatur . Antequam finem faciam' sermoni partuum contra naturam , duo animadvertenda sunt. Primum , Obstetricis est , quam citissime recognoscere positum , quo scelus in utero detinetur.

Clausa matrice , Ievissima de hac re indicia haberi possunt.

HuJusmodi indicia certiora evadunt, semel utero aperto, quamvis nondum membranae sint di Tractae. Signa tandem pene certissima obtinentur , quando concisae secundinae partium tactum permittunt. Nam tunc lacile caput, pedes , manus , cubiti, humeri, genua, clunes, dorsum, atque abdomen persentiuntur . Secundum , duo tempores veniunt in omnibus partubus distinguenda . quod fractionem involucrorum, fluxumque aquarum praecedit ; alteruin quod ipsum subseqititur .. In primo stadio nihil urget , nec festinare oportet , nis mulier foetusque nimis patiantur, aut pars aliqua inconcinna ratione se praebeat. Contra vero in secundo stadio , partus promoveri debet , quia uterus ab aquarum effluxu statim compingitur, foetum includendo; secundinae vero eX- siccantur , conatusque infantis debilitant. Tandem quia vagina, atque pudem da inflantur, ita ut infans semper magis retineatur. Itaque citra errorem dici potest, quod semel aquis effluxis , periculum pro

Enota hora increscat, prasertim si loco capitis pedes primi erumpant.

SEARCH

MENU NAVIGATION