장음표시 사용
231쪽
Motus systematis nervosi quum observationi plane
non pateant, nihil de hac machinae nostrae parte aliter cognoscere possum US , quam animadvertendo, quo in statu sensuum organa , motusque voluntarii instrumenta, sint, quaeque mutationes in oculis Atoto vultus habitu appareant. At si stematis vascularis motus quum eVidentes sint, atque a corde, ut primo motore, depende Ant, num generalis humorum circuitus rite peragatur, facile dicere , ac de perturbationis, Vel interruptionis,
gradu satis certo judicare poti mus , idque pulsum eXaminando, &, quomodo respiratio fiat, obse
CAΡ UT II. De signis ex pus . COMMON is eruditorum opinio adhuc fuit, Ut
antiquissimos Medicos pulsibus observandis perparum vacasse , eosque in libris, HIPΡOCRATIS nomen praefixum habentibus, non, nisi Obiter, Commemorari existimarent. Sed ANTONIUS de HAE N , qui Ρatrem medicinae summa veneratione prosequi videtur, ejusque honori gravissimam fieri putat injuriam, nisi tantumdem de pulsibus, ac, qui illum secuti sunt, cognovisse statuatur : famigeratus igitur ille Ρroseisor Vindobonensis fiat. medend. Part. XII, Cap. I, plus quadraginta loca ex libris HiΡpOCR TICIS congessit, in quibus pulsuum & pulsationum fit mentio. Num vero ex quadraginta his locis id, quod Vir Cl. probare ad laboravit, plene probare liceat, nos quidem Lectoribus ipsius dijudicandum
ARETHUS omnino, quemadmodum ex his, quae
232쪽
ab ANTONIo de HAE N inde excerpta sunt, apparet, multum Ed pulsuum mutationes attendit. Qui autem Hippo CRATI hac in re defectus adscribi possunt, eos, pro luxuriantis ingenii sui exuberatione, cumulatissime supplevit ipsius commentator , GALΕ-NUs , qui infinitas pulsuum distinctiones eiunxit, quarum pleraeque in artis eXercitio non occurrunt, atque, etiam ii occurrerent, ex datis tamen ab illo descriptionibus cognosci non possent. Idemque prorsus de recentiorum quorumdam auctorum doctrina dici potest, qui certas quasdam pulsuum proprietates esse sibi persuaserunt , quae de morborum progressu
atque eventu plurima commonstrent. Ρroprietates illae, quas non , nisi animo attentissimo, tactuque subtilissimo , distinguere licet, ex libris quidem disci non possunt: sed, si vere tales pulsus
sunt, quales a SOLANO , BORDEU, eorumque discipulis, describuntur, hi, qui ipsos cognoscere gestiunt, Medicos illos ad aegrotantium lectos comitari debent, ut ibi doceantur , qua ratione leves illae . pulsuum differentiae ab his conditionibus, quavreliqui Medici observare consuerunt , discernendae sint. Prius vero, quam eX pulsu aliquid concludamus, semper, considerandum nobis est, eHm in sanis, pro aetatis, seXus, atque constitutionis ratione, differre. Ante omnia igitur, si fieri potest, reperire nos Oportet , quae pulsus ratio in homine sano sit, siquidem ad hanc, tamquam ad normam aliquam , exigendum est , quantum aegrotorum pulsus a sanorum pulsu
Considerandum quoque est, systema Vasculare non, nisi partem machinae nostrae, esse. Quamvis itaque pulsus, generalem humorUm circuitum perturbatione vacare, renuntiet: hoc tamen nos certos non reddit, in nervoso etiam systemate omnia bene se habere.
Fieri enim potest, ut summa hujus ataxia sit, quam
233쪽
vix, aut ne Vix quidem, ex pui si percipere liceat. Qui animum ad medicinam faciendam appulerunt, id agere debent, ut pulsuum robur, rationesque gener ales, in infantibus, adultis, senibus, ac feminis, dum absoluta sanitate perfruuntur, sibi familiares reddant. Singulorum enim pulsus, suas quisque rationes propriaS habent. Hominis . absoluta sanitate fruentis, pulsum acqUabilem, moderatum & liberum: aegrotantis nonnunquam inaequalem utque intermittentem in Uenimus,
spatio , inter singulos ictus interposito, aeque ac robore ictuum , sithm de Variante. Idem interia dum in totum deficit, interdum ultra modum Velox, alias praeter naturam tardus est. Nonnunquam robur naturale multum superat: alias infra id subsistis. Quae ex diversis illis pulsuum conditionibus inferre licet, haec fere sunt: Ρulsus inaequalis atque intermittens insignem syst
malis nervosii perturbationem ostendit, adeoque pro signo terrente habendus est, quod semper attentionem nostram excitare, nosque ad pessima quaeque exspectanda praeparare debeat. Periculi tamen gravitas ex iis, quae inaequalem, vel intermittentem, illum pulsum praecesserunt , aut comitantur, aestimanda est.
Quod si enim tales pulsus in fine febrium , quum Vires laborantis paene exhaustae sunt, vel post immodicas evacuationeS, incidant, aegri salus desperata est. Sin autem post repentinas tantum animi perturbationes Appareant, vel, quod in nonnullis observatum est , in consuetudinem quodam modo Venerint, nota est quod magno nos opere terreant..Ρulsus, in totum deficiens , si1 aliquamdiu talis maneat, aut nimiae sanguinis, aliorumve humorum, profusioni succedat, magno semper metu terrere Πος
debet. Si quis, illo deficiente , humorum circuitus adhuc sentitur, is soli contractioni ac dilatationi cor-
234쪽
dis, sine magno motus subsultantis gradu, tribuendus est. Ρulsum celerem & frequentem , sunt, qui separent, diversosque esse statuant. Frqquentem pulsum dicunt, quando ictuum numerus intra datum temporis spatium major est: celerem autem, quando ictus cum insigni rigore fiunt, atque intra minimum, quod concipi potest , temporis spatium absolvuntur. Sed talis pulsus durus potius , quam celer, vocandus est. Quam ob rem per pullum durum eum significabimus, cujus ictus tam rigide fiunt, tantamque tunicarum arteributensionem conjunctam habent, ut durum aliquod corpus digito tangenti subjectum esse videatur. Nimia pulsuum celeritas & frequentia , systema vasculare inusitata quadam ratione irritatum esse, demonstrat, vel, quod acria in sanguine continent Ur, quae cor atque arterias stimulent, vel, quod cordis ventriculi se plene exonerare nequeunt, adeoque in perpetua irritatione sunt, nunc, si ipsi robore, ad contractionem sufficiente, ' destituuntur, nunc, si extremum systema arterio sum ita constrictum atque obstructum est, ut nimius sanguis circa centrum accumuletur , nunc, si sangui S celerius, copiosius ve, quam Ut a corde recipi possit, a peripheria revertitur: id quod semper post vehementes insuetasque corporis exercitationes contingit. Unde ratio patet, cur omnes evacuationes pulsum accelerent. Qui enim ex illis pereunt, imminente morte, incredibilem pulsuum frequentiam exhibent, quoniam cordis vis mus cularis eo usque debilitata nunc est, ut ventriculi ipsius nunquam satis exonerare se valeant. Nec minus inde perspicitur , cur quidquid stricturam spatia modicam efficit, necessario etiam pulsus celeritatem ougeat. Atque ita intelligimus, pulsum celerem a se-bre separari non potie, quamdiu arteriae in peripherui paulo arctius constrictae manent.
Pulsus frequeas ct siser, per se spectatus, nou i
235쪽
volvit, sanguinis, per Vasa circumeuntis, vim auctam esse, aut datam sanguinis copiam per majus vasorum continentium spatium dato tempore mo Veri, quam ante pulsus frequentiam , ultra naturae modum
Vis sanguinis, per vasa circumeuntis, sic aestimanda est, ut robur pulsus cum numero ictuum, qui intra datum temporis spatium fiunt, multiplicetur. Illustrationis gratia, pulsus robur in sanitate absoluta numero si aequale, ictuum autem, qui intra sexagesimam horae partem fiunt, numerum numero To parem esse ponamus. Quod si jam numerum T O cum numero multiplicemus, efficietur numerus 28O. Itaque 28O, vim sanguinis, per vasa circumeuntis, in sanitate absoluta eise dicem US. Ponamus jam, febrem inflammatoriam oriri, ac robur quidem pulsuum ad s , ictuum autem , qui intra sexagesimam horae partem fiunt, numerum ad IIa augeri. Duo hi numeri, inter se multiplicati 16O essiciunt, qui numerus vim sanguinis, per Vala circumeuntis, altero tanto majorem , quam secundum naturam & in sanitate , eXhil, t.
Sed ponamus, ictuum, qui intra sexagesimam horae partem fiunt, numerum adlisC IIa , pulsuum autem robur dimidia parte minus, quam in sanitate, este, hoc est, a numero q, ad numerum 2, decrescere. Quod si jam numerum IIa cum numero a multiplicemus, e scietur tantum numerus 22 , eo, qui Vim sangui Dis, per Vasa circum latis, in sanitate eaehibet, multo inferior. Videmus itaque , quamvis pulsus tanto frequentior nunc sit, mactam tamen sanguinis tam libere& celeriter non moveri, atque tum m OVebntur, quum cordis intra seXagesimam sorae partem contractioneS non Ila , sed TO tantum erunt. Pulsus praeter naturam rarus & tardUS , Cordi S, at
que syllematis arteriosi, irritabilitatem justo minorem esse, demonstrat: id quod a maligniore liquoris vitalis
236쪽
per fibras illas distributione proficisci potest. Accidere hoc Videtur, quando vasa, vel ventriculi cerebri, a sanguine, vel aqua, inundantur, aut cerebrum a calvaria intrusa, Vel fracta, comprimitur.
Cordis irritabilitas etiam minui fibrarumque ejus robur debilitari potest, quando oleum , gelatina, Vel aqua, in telze cellulosis interstitiis accumulantur: id quod in polysarcia atque hydrope contingit. Par effectus est materiae solidae inertis, nimiis accessionibus locupletatae: id quod in provectae aetatis hominibus evenire videtur, in quibus . prout solida inertia gradatim accrescunt, ita solidorum vivorum motus impediuntur.
Quemadmodum sola pulsus celeritas ac frequentia sanguinis, per vasa circumeuntis , vim auctam non involvit: sic sola etiam tarditas, illam imminutam esse, non probat. Quare ex eodem principio, quo
ibi, hic quoque judicium ferre debemus. Exempli
gratia, si hominis, ex febre modo convalescentis, pulsus tam tardus evadit, ut s6 tantum ictus intra sexagesimam horae partem numerentur, singulorum autem ictuum, sive impulsuum, robur tantum esse pergit, ut numero s par ponendum sit, eX numero 28O, quem numerns i6, cum numero s multiplicatus , essicit, perspicuum est, vim sanguinis, per vasa Circumeuntis, eXacte eamdem esse, quae in sanitate absoluta fuit, ubi pulsus robur numero aequale, ictuum autem, qui intra sexagesimam horae partem fiunt, numerum numero To pacem posuimus. Hinc rationem intelligere possumus, cur pulsus validus ac tardus , dum ne inaequalis, debili frequentique succedens , tam bonam spem ostendat, & cur talem pulsum pro certa nota habeamus, crisin febris persectam fuisse, plenamque circuitus humorum aequa-hilitatem atque libertatem per omnes systematis arte-riosi partes postliminio esse restitutam. Ρulsus validus liquoris neruein cor influxum per om
237쪽
nia liberum , musculique hujus , & universi systematis arterioli, fibras firmas atque integras, sanguinem autem, in Vasis contentum, insigniter densum , ac partis colorantis divitem, ostendit. Debilis contra pulsus vim cordis, atque universi systematis vascularis, deficientem , propter partium solidarum relaXationem , cum sanguine Vappido , tenui, aquos O , conjunctam, renuntiat. Duritiam pulsus, morbis quibus iam , maximeque partium membranacearum iu flammationibus, dolores RcutOS OVentibus propriam . a nimia omnium fibrarum motricium tensione proficisci statuunt. Ρulsus nimium mollis, quum duro contrarius sit, contrario solidorum vivorum statui adscribendus, nec, nisi tamquam levior pulsus languidi varietas, considerandus est.
Ex iis, quae de variis pulsuum conditionibus, seorsim spectatis, dicta sui at, facile colligere possumus,
quid ex variorum pulsuum consociatione sequatur. Sic pulsus celer, durus, & validus, cor, atque sys . tema arteriosum , vehementer irritata, fibrarum motricium universitatem maximopere tentam , ac Vasa sanguine nimium denso, particulisque rubris abundante , repleta denotat.
Tantum de pulsu, ad statum morbosum, generatim spectatum, relato. Quandoquidem autem in diversis morborum speciebus ipse quoque diversus est, quum ad harum descriptionem Venerimus, plura adhuc de illo a nobis exponi oportebit.
238쪽
UUM universam humorum, per vasa circumeuntium, massam , ex altero cordis ventriculo in alterum. progredientem, pulmonum Vasa trajicere , necesse
sit: facile intelligitur, signa, ex pulsu derivata, ab
iis , quae a respiratione repetuntur , confirmari atque
Quicumque absoluta sanitate perfruuntur, in iis respiratio cum levamine ac resectione, partiumque huic actioni in servientium, motu tum leni fit, ut ascensus & descensus costarum vix percipiatur. thOTacis caVo , per alternam praecipue di aphragmatiS, musculorumque abdominis, relaxationem atque contractionem , alternis vicibus dilatato &coarctato. In aegrotis autem saepe respirationem valde turbatam atque interruptam observamus , ut quae cum dolore, difficultate , celeritate, sonitu notabili, conspicuoque Costarum motu, peragatur. Omnes istae a respiratione sana aberrationes tamquam signa adhibendae sunt, CX quibus , quantum generalis humorum circuitus turbatus atque interruptus sit, judicare nobis liceat. Pulmones enim pro totius corporis, quod ad fabricam vascularem attinet, epito me haberi possitnt quum
ipsi totidem, quot illud, vasorum series habeant,
adeoque pro certo ponere licet, sanguini, per pulmonum vasa libere permeanti, e Xpeditum per reliquos etiam canales sanguiferos transitum concedi. Sanus homo ad quatuor cordis contractiones semel tantum respirare observatur. Respiratio igitur solito celerior; multum sanguinem eX corde in arterias pulmonales effundi, demonstrat: id quod nonnunquam
239쪽
inde accidit, quod insolita illius copia a peripheria
ad centrum reVertitur, quemadmodum ab acriore corporis exercitatione , certisque quibusdam animi assectibus, constanter & perpetuo fieri solet. Hinc stricturae spasmodicae respirationem nunquam non BCCelerant. Idemque, ubi sanguinis per pulmones transitus quoquo modo interruptus est, contingit. Una enim pulmonum dilatatio si consuetae sanguinis copiae liberum per ipsos transitum parare non Valet, de
fectum hunc crebrioribus dilatationibus suppleri oportet. EX quo patet, celerem respirationem pro signo obstruis torum pulmonum haberi posse : quae obstructiones, uti jam diximus, variae naturae sunt. Acceleratur quoque respiratio , ubi, qui ipsi in serviunt musculi, maximeque di aphragma, spasmo aliquo agitantur. Atque hoc saepe in hystericis atque infantibus incidit; in illis quidem a flatibus , aliisve nOXitS, canali cibali inclusis: in his autem a lacte concreto, aliisve rebus stimulantibus, vel opprimentibu S.
Respiratio laboriosa, sive dissicilis , in qua spiritus
praeter naturam Velociter reciprocatur, thorace minu S, quam pro capacitate sua, dilatato, sanguinis per pulmonum vasa transitum interruptum esse significat, vel propter stricturam horum vasorum spasmo
dicam, vel, si lentoris notio admittatur, propter sanguinem nimis tenacem , per minutos arteriae pulmonalis fines vix aegreque transeuntem. Spirandi difficultas etiam indicare potest, partem pulmonum cellulosam aqua, oleo, Vel forte terra, oppletam esse, atque hinc Vasa, aerifera aeque, ac sanguifera, comprimi , ita quidem , ut illa ab aere non satis distendantur , horum autem diametri justo angustiores evadant. Unde, pro majore minoreVe materiae, in pulmonibus accumulatae, copia, fluidorum, per Vasa circumeuntium , transitum magis minusve interrumpi , necesse est. Respiratio, cum dolore interno, sedem non mu-
240쪽
tante , eodemque valde acuto & molesto , coniuncta, Indicio est, membranaceum pulmonum operimentum ac membranas, thoracem investientes, in inflammu-tione esse, Vasiis, per has partes discurrentibus, ab humorum , in ipsa compulsorum, mole nimium distentis, & propemodum disruptis. Respiratio laboriosa, summeque dissicilis, cum dolore obtusio , prosundius sito, ac pulsu celeri, sed debili, conjuncta, ipsia in pulmonum substantiain instaminatione affectam esse,
At si dolor, spiritus dissicultati accedens, in partibus thoracis musculosis atque e Xternis est, neque in eadem sede manet, sed, in modum crampi, nunc
huc, nunc illuc, vagatur, pulsusque inter haec parum a lege & mensura naturali recedit, affectio aliqua spasmodica, vel acrimonia rheumatismatica, signuficatur, quorum illam, opto sumpto, levatum , hanc, cantharidibus extrinsecus impositis, evocatum iri, probabile est.
Respiratio velox & dissicilis cum singultu, vel strepitu in faucibus, conjuncta, si aliis signis pravis, ut pulsui frequenti ac valde debili, sudoribus frigidis,
anae thes Jae, vel ultimae vicium debilitati, accedat, pro nota, imminentem mortem portendente, haberi potest. Quum causarum, respirationis actionem impedientium , Vel turbantium , maxima siit varietas, plures . que per se neque magnam molestiam afferant, neque multum periculi minentur , ex signis , a sola respiratione derivatis, nunquam aliquid certi inferre politimus, sed semper aliorum quoque bymptomatum , in aegrotis conspicuorum, rationem habere, omnibusiaque rebuS inter se comparatis, demum justus deducere consequentias debemus. Sic saepe hominum , temperatione corporis teneriore ac delicatiore praeditorum, respirationem cum summis molestiis conjunctam este videmus a caruis, solos musculos, huic
