Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

MORBORUM. 19;

Medici ocularii peculiaribus nominibus non sine ostentatione distinguere consuerunt.

II. VISUS VITIATUS, qui myopiam , preSbytiam , suffusionem , photophobiam , vertiginem , aliasque nonnullas species, includit. ΙΙΙ. SURDITAS. FHaec aeque, ac varii illi caecitatis gradus, a causi S vel externis , vel internis, nascitur. Unde variae ejus species.

IV. AUDITUS VITIATUS. V. AN Osri 1Α , sive odoratris priUatis. VI. ODORATUS VITIATUS, a narium faucium Veulceribus non dependen S.

. VIII. GUSTUS VITIATUS , a febre non dependenS. IX. STUPOR , sive tactus privatis, a totius corpori Sanaesthesia non dependen S. III. Tertius morborum topicorum ordo morbo Ssingulorum appetituum , qui vel imminuti, vel vitiati, vel aboliti, vel praeter naturam aucti sunt, continet , atque ex septem generibus constat: I. ANOR EXIΑ , sive appetentia aliment0rtim solidorum sit blata, a febret, aliove quo morbo universali, non dependens. Haec, uti supra monuimus, plurimorum

morborum symptoma est, sed interdum super omnia

reliqua eminet.

ΙΙ. CYNOREX1Α, sive fames canina, in immoderata alimentorum solidorum appetentia consistens. III. Ρ1CA, sive depraυata aliment0rum solidortim appetentia, quum aegri iis tantum rebus delectantur, quae proprie alimenta non sunt. IV. ΡOLYDIΡsili, sive sitis nimia, sine febre, inflammatione , profluvio , vel hydrope, quibUS in morbis polydipsi a tantummodo tamquam sympi Oma consideranda est. Sed, sicut an orexia, ita etiam polydipsia, nonnunquam morbum per se constituit.

V. SATYRIA sis , sive inexplebile coitus de derium in maribus. Notissimum hydrophobiae symptoma est, Tom. I. N

212쪽

194 GENERA

sed fortasse vix unquam morbum per se essicit.' Ι. NYMPHO MANIA , sive furor titerint s. Insatiabile coeundi desiderium in seminis. VII. ANAPHRODISIA. Impotentia coeundi, & appetitus venerei defectus in maribus, quorum petaS ad haec munia apta est ). Tria ultima genera, si Lectoribus nostris placuerit , ad morbos sexu ales referre licet. IV.) Quartus morborum topicorum ordo morbOS

singularum secretionum atque excreti OnUm comprehendit, Sc thMTi apocenos es, sive nimias evacuationes , tum epischeses, sive suppressiones, includit. G nera ejus haec sunt: I. EPIPHORA. Cognoscitur ex lacrimarum ab angulo oculi interno destillatione continua, punctorum lacrimalium, vel ductuum, inde ad nares pertinentium , obstructioni adscribenda. Quae obstructio quum a Variis causis proficiscatur, epiphora in varias species dividitur. II. CORYZΑ. Nimia muci ex membrana, nares investiente , secretio , cui plerumque sternutamenta, iustis, raucitas, atque interdum capitis dolor, vel

gra Vitas, accedunt.

puitio. IV. ANA CATHAR si S. Nimia secretio , vel exscreatio, materiae mucosae, aut purulentae, a glandulis membranisque, laryngem Sc bronchia investientibus, pronciscen S, quam plerumque tussis, nonnunquam spirandi dissicultas, comitAtur.

U. O TORRH EA. Humorum ex aure interna eX- cretio.

VI. DIARRHαΑ. Profluvium alvi, cui insignis, neque dolor, neque anOre Xia, neque debilitas, accedit, tamquam morbus topicus considerari potest.

213쪽

MORBORUM. 1

UII. ENU RESIS , sive incontinentia tirinae. VIII. PYURIA, quum pus cum urina redditur.

IX. DYSURIA, ii ve urinae di cultas. X. CONSTI PATIO , sive pertinax ahi obstructio. XI. TENES MUS, sive frequens & irrita desidendi cupiditaS. XII. DYs ODIA, sive sudor olidi s.

XIII. FLATU LENTIA, quum flatus ex canali cibali subinde vel eructantur, vel infra eXeunt. XIV. H DCE OPSOPHIA , quum flatus ex urethra in maribus, ex uteri vagina in feminis, emittuntur. V.) Quintus morborum topicorum ordo eOS mo hos complectitur, qui singulas actiones impediunt, vel turbant. Cujus haec genera sunt: I. APHONIA. Suppresso VociS, a comate, aut syncope, non dependen S. ΙΙ. MUTITAS , quum vox non in totum suppressa est , sed sonos , nihil significantes. edit. ΙΙΙ. ΡAR Apilo ΝΙΑ, sive tonus Vocis depraVatus. G. DYsp ΗΑG1A. Difficultas manducandi & devorandi , ab aliis causis, quam ab inflammatione , nas

U. CAPUT OBSTIPUM. Rigida contractio musculorum mastoideorum. VI. ANGINA. Faucium strangulatio, suffocationem minitans, citra inflammationem. VII. STERNUTATIO. VIII. SINGULTUS. IX. TUSSIS. X. VOMITUS. XI. ΡΑLpITATIO CORDIS. XII. CHOREA ST. UITI, quum crurum brachi rumque musculi convelluntur , eaeque agitationes') perperam Noster et sophia , nec bene SA UUAGESIUS

214쪽

19 6 GENERA

aegrotum motus, saltantium motibus non nihil s natales , edere cogunt.

XIlI. TRISMUS. Convulsio musculorum maxillae inferioris, dentium crepit Una efficiens. XIV. NYsΤΑGMUS. Convulsio palpebrarum. XU. CRAMPUs. Subita contractio & rigor musculorum in variis partibus, frequentisi me in cruribu S, cum dolore acutissimo. XVI. Sc ELOTYRBE. Permanens contractio & rigor musculorum, crura brachiaque moventium , ad scor-buti symptomata potius pertinens , quam morbum per

se constituens.

XVII. CONΤRACTURA. Singulorum articulorum rigor , a spasmo oriundus. XVIII. ΡΑRALYsis. Debilitas & relaxatio musculorum , singulos artus moVentium. XIX. ANCYLosis. Singulorum articuloriam rigor, ab inium , cartilaginum , ligamentorumve , Vitiis dependen S.

XX. GIBBos 1ΤΑs. Incurvatio dorsi a costis vertebrisque distortis, unde plerumque respirationis actio quodam modo impeditur. XXI. LORDOSIS , qua crurum brachiorum Ue ossa incurvantur, vel distorquentur, eorumque actio impeditur. XXII. HYDARTHRUs. Tumor articuli aquosus, quem tum0rem asstim vulgo nominant, unde varii claudicationis , vel impotentiae , graduS. VI.) Sextus morborum topicorum ordo noni morborum universalium ordinis appendiae est, omniaque illa vitia superficiaria ac deformitates continet, quibus in signis dolor , debilitas , nausea, vel aliud quoddam ex quindecim illis sumpto matibus generalibus .

non accedit. Quum pleraque horum vitiorum manum

Chirurgi, vel remedia topica , postulent, morbi chirurgici & superficiarii appellati sunt. Genera hujus ordinis sunt:

215쪽

MORBORUM. I97

I. TUMOR. Plures sub hoc genere species sunt,

quas in curationibUS eX ponem US. II. EXCRESCENTIA. Tu mores intra tegumenta naturalia continentur , cutisque & cuticulae contextus ab iis non mutatur : excrescentiae autem extra superficiem progerminant, tegumentumque, vel habitum eXternum , a tegumenti S communibus diversum , habent. Variae harum species sunt. c. III. AN EvRYSMA. Dilatatio tunicarum arteriae, Vel saccus, a membranis, arteriae junctis, formatus, hujusque sanguine repletus. Facile ex pulsatione cognos

citur.

IV. U RIX. Dilatatio tunicarum Venae, tumorem inaequalem , nodosum, eXhibenS. U. ΡΑΡUL R. Tubercula rubicunda, vel livida, fere dura, quae non , nisi dissicile , in pus vertuntur. Interdum calent , ac pruriunt, vel dolent: alias frigent, nec dolorem movent. Unde Variae species.

VI. ΡHLYCTAENAE. Vesiculae, limpha pellucida, vel

tincta, repletae.

VII. ΡUsΤULAE. Uesiculae, ad cutem cum infammatione rubentes, & pure, aut sanie, repletae. VIII. SCAB1Es , sive PsORA. EXanthemata aspera, ad cutem rubra, nonnunquam quidem etiam alibi, sed in manibus tamen maxime , erumpentia, interdum sicciora , interdum humidiora , ex quibus finies exit, cutem corrodens, molestumque pruritum faciens. IX. IMPETIGO . Qua voce scriptores varias illas pustularum atque exanthematum species significant, quae in variis corporis partibus oriuntur, & exantheniat a scorbistica vulgo appellantur. . LEΡRA. Exanthemata squamosa, vel scabiosa, variae magnitudinis, interdum arida, alias humidiora, in variis cutis locis nascuntur , quibus pruritu S, aliaque symptomata molesta, accedunt. XI. ELEPHANTIA SIS. Morbu S contagione mutuaque societate vicinos contaminanS, qtiem tubercula

216쪽

I98 GENERA

dura, in facie prorumpentia , nares exulceratae, VOX rauca, artus infirmi, capilli defluentes, distinguunt. Cutis fere cratia , aspera , & rugosa , eVadit. XII. FRAMBAESIA, vulgo VAVUS. MorbuS, contactu, Vel concubitu, prehendens, inter Guineae incolas, atque in India occidentali, perfrequens. Cognoscitur ex Variarum corporis partium ulcerationi-hUS , cum fungis, super cutem eminentibus, rubicundis, mora, vel rubi idaei baccas, similitudine quadam repraesentantibus. XIII. HERΡΕs. Exulceratio cutis a sanie acri, in variis corporis partibus serpens , cutemqUe corroden S. a XIV. MACUL R. Varii coloris variaeque magnitudinis sunt, super cutem non eminent, neque eam

exulcerant.

humore quodam , e capite exeunte , inter se implexi atque conglutinati sunt. Utrum autem vere sit motabus, an soli immunditiei, vel superititioni, tribuendus, nondum liquet. XVI. I IN EA. Exanthemata scabiosa, interdum pus, aut saniem , exsudantia, alius plane sicca, in toto capite, qua pilis contegitur, ori Untur. XVII. ΡΗΤΗ IRIA sis. Ρediculi in variis corpc is partibus turmatim sub epidermide nascuntur, & pro

rumpunt.

VII. Septimus morborum topicorum ordo eclopias comprehendit, sive eos morbos , qui in partium organicarum, sive durarum, sive mollium, si tu nexuque naturali mutato consistunt. Cujus tria sunt ge

nera.

I. HERNIA. Quo vocabulo omnes illos tumores denotamuS , qui ab omento , Ventriculo , intestinis , vesica , aliisque abdominis visceribus, protrusis, Vel prolapsis, ita emciuntur, ut pastes tegumentiS communibus inclusae maneant.

217쪽

MORBORUM. I99

II pROLAPSIO, sive PROCIDENTIA, quum pars aliqua nuda, sine cutis atque epidermidis, munimento, protruditur, Vel procidit. II1. LUXATIO, quum caput ossis extra acetabulicrepidinem elabitur, atque ita os sede sua movetur. VIII ) Octavus , idemque ultimus , morborum topicorum ordo solutiones continuitatis complectitur, sive ab injuriis externis, sive ab acrimonia interna, partium solidarum contextum rodente , OriundaS.Cu jus genera haec sunt:

I. UULNUS, cui, quum variiS modis, caedendo, lacerando, contundendo, pungendo , mordendo, &c.

fieri possit, variae subjiciuntur specieS.

ΙΙ. ULCUS. Quemadmodum vulnus solutio continuitatis in partibus mollibus, sive carnosiS, recens est, ex qua sanguis exit: sic ulcus est solutio continuitatis in iisdem partibus vetustior, ex qua pus , aut sanieS, fertur. Varia , quae ulceribu S accedunt, Varias ipsorum species constituunt. III. FIssURA, sive R ΗΑGAs. Solutio continuitatis in partibus mollioribus, dolens, sicca. IV . FISTULA. Ulcus altum, angustum, callosum,eX quo pus, aut sanies, descendit. V. ADUSTIO. Destructio contextus partium molliorum ab igne, vel corporibus eX calefactis, sive solidis, sive fluidis. UI. EX CORIATIO , quum epiderm is deteritur, vel destruitur. VII. FRACΤURA. Solutio continuitatis ossum a

causa externa.

VIII. CARIE s. Solutio continuitatis ossium a causis

externis rodentibus.

218쪽

Genera morborum sexualium V infantilium.

J,l 1 u i L iam superest, quam ut morbos illOS, quis

quod a peculiari partium genitalium fabrica , vel a rebus, alterutri sexui propriis , dependent, sex uales Vocantur, & hos, qui , quod solos infantes exercent, infantilium appellatione insigniuntur, in sua diduca

m Us genera.

Quatuor morborum sexu alium ordines supra a nobis proposui sunt. I. MORBI GENERALEs , sexui virili proprii, quibus feminae obnoXiae esse nequeunt, quique nihilominus symptomatum generalium, inter se conneXOrum, concursus sunt. II. MORBI ΤΟΡICI , sexui virili proprii, qui in vasorum spermaticorum , penis, testiculorum , scroti, vitiis consistunt. III. MORBI GENERALES , virginibus, seminisque, virum expertis, proprii, qui in symptomatibus generalibus consistunt, atque a mentibus , graviditate , puerperio, laetatione, dependent. IV . MORBI ΤΟΡICI , sexui sequiori proprii, qui ino Variorum, Uteri, Vaginae, ori S externi, vitiis conististu lat.

praeter febrem testicularem, quae febris est, in tumorem dolentem alterius, vel utriusque, testiculi desinens , & tabem dorsalem , quam Ueneris immodefatio creat, fereque lumborum dolor ac debilitas, &

219쪽

MORBORUM. ΣΟΙ

seminis frequentes profusiones, vel continua stillicidia, comitantur, haud scio, an nullus siti morbus, quem generalem nominare, nilio loque minuS , tam quam sexui virili proprium considerare liceat. Topici autem morbi . maribus proprii, sunt: Ι. DYSPERMATIs ML s. Seminis cmittendi dissicuti

Quum haec vocabula jam explicata sint, L petores nostros iterandis iis, quae diXimus , morari nolumuS,

sed ad MORBOS, FEMINIS ΡROΡRIOS,

in genera sua digerendos, progredimur. Morbi generales, feminis proprii , sunt :Ι. AIIENORRHO A. Defectus, vel suppressio mensum, unde varia sempto mata, supra a nobis exposita,

oriuntur.

II. CHLOR Os Is. Frequens morbus in virginibus, vitam sedentariam agentibus. Tgrotae emacescunt, facies tamen plena apparet, quamvis palleat & tUrgeat ; robur deficit; a levissimo corporis motu cor palpitat, spiritusque dissiculter trahitur cibos autaVersantur, aut acria ac terrena appetunt, quae corpus nutrire non possunt.

220쪽

aor GENERA

III. MENORRHAGIA. Mensium profluvium nimis copiosum , aut nimis frequens, debilitatem, maciem, pallorem, lumborum dolorem, frigus, an oreriam,

inducens.

nominant. Humorum , colore, firmitate, acrimoniaque differentium, ex utero & vagina profusio. Symp- tomata, ii S, quae me norrhagiae succedunt, similia, inde consequi possunt. U. HYsΤER ALGl A. Uteri dolor, cum ponderis, deorsum trahentis sensu conjunctus; quod genus, sicut a variis causis oriri potest, ita Varias quoque species habet.

VI. GRAVIDIT A s. Feminas teneriores, Ventrem ferentes, tot symptomata eXercent, ut gra Viditas

merito pro morbi genere habeatur. VII. ABORΤUs. Abortio, sive fetus immaturi partio, semper tamquam morbus consideranda est. VIII. DYsΤoC1Α , sive partus dissicilis. Nixus laboriosi, quum a itatu naturali deflectant , variaque symptomata molesta iisdem accedere possint, etiam pro morbi genere habendi sunt

IX. FEBRIS PUERPERALIS. QuamviS febres, puerperio succedente S , lactisque proventum comitantes, leves fere sint, ac periculo Vacent: nonnunquam tamen malum morem induunt, periculosiaeque, Vel funestae , evadunt. X. MASTODYΝΙΑ , sive mammarum dolor. Mammae dolori a variis causis, sed maxime ab inflammatione & cancro, obnoxiae sunt.

Morbi topici, seminis proprii, in haec genera divid stratur :Ι. HYDROPS OVARII. II. SCIRRHUS ovARII. In Vivis corporibus h

drops ovarii ab eju sdem scirrho rarissime discerni potesst, ideoque hi morbi confunduntur, ac fere pro physiconiae speciebus habentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION