Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

MORBORUM. 2OR

III. HYDROMETRA, sive hy drops uteri. Interdum cum gra Vldisate conjungitur: alias sola aqua in uteri

cavo concluditur

cidentia. VI. PROLAPSIO VAGINAE. VII. POLYPUS UΤERI, Vel VAGINT. Caro, tum. ex superficie uteri interna, tum e vag1na, eXcresce I S.

MORBI INFANTILE S.

Per infantiam canalis cibala S facilius, quam per reliquas aetates , rebus acribus dique noXiis oner3tur, id quod febribus, profluviis, & convullionibus infantiam, proprietatem quamdam impertitur, qUM peculiarem attentionem requirit. Morbi generales, infantibus proprii, sunt: I. COLICA ME CONIALIS. Tormina infantum re

cens natorum a me conio retento.

II. COLICA LACTENTIUM. Tormina, cum alvi duritia conjuncta , Infantibu S , maternum alimentum adhuc trahentibus, familiaria. III. DIARRHCRA INFANTUM. Alvi profluvium, ab acida saburra fere oriundum. Faeces virides sunt, ct coagulatae, vel frustulis intermixtis refertae. IV. AP ΗΤΗΙΕ. Albas has pustulas, labiis, linguae, ac faucibus infidentes, atque exulcerationis speciem praebentes, supra jam descripsimus. Infantes mammam detrectant, somnoque Oppresii Videntur. V. ECLAMPSIA INFANTUM. Convulsiones, ab acrimonia, in primis viis haerente, vel a dent1tione , proficiscentcS. VI. ATROPHIA INFANI UM. Venter intumescit, artus emacescunt, calor hecticus accenditur, & fere mors sequitur. ἡ VII. Rii Acili Tis. Artus infirmi evadunt, nec pon-

222쪽

eto GENERA

deri corporis ferendo pares sunt; articuli tument ;ossa duritiam amittunt, atque incurvantur; caput, cum reliquis partibus comparatum , justo grandius est; fontanella, quam vocant, Calvariae non clauditur; saepe costae doriique vertebrae distorquentur. Morbi topici infantum sunt: I. AΤRES1Α, sive IMPERFORATIO , quum mea tus naturales occlusi sunt: II. ANCYLO GLOSSUM , quum lingua cum subjecta parte juncta est. III. AURIGO INFANΤUM. IU. PURPURA INFANTUM . Utraque ad cutis morbos pertinet, & supra descripta est. U. CRUSTA LACTEA. Exanthemata scabiosa, quae in capite nascuntur, atque interdum per faciem se diffundunt. Sequens tabula, morborum topicorum , seXUalium, atque infantilium, ordines & genera sistens, priori, quae primae classis ordines & genera exhibet , addita, generalem status morbosi amspectum

repraesentiit.

GENERA MORBORUM TOPICORUM.

Ordo I. Morbi sensuum intern0rrim.

I. Amnesia. 2. Hypochondriasis. 3. Amentia. Ordo II. Morbi sensurim externorum. . CaecimS. s. Visus VitiatuS. 6. SurditaS. 7. Auditus Vitiatus.. 8. Anosmia. 9. Odoratus vitiatus.

223쪽

MORBORUM. ao s

16. Polydipsi a. 17. Satyria sis.18. Nympho mania. I9. Anaphrodisia. Ordo IV. Morbi secretionum es excreti si

28. Dysuria. 29. Constipatio. 3O. Tene sinu S. 3I. Dysodia. 32. Flatu lentia.

33. Idae opsophia. Ordo V. Morbi, singulas actiones impedientes, vel

turbantes.

37. Dysiphagia. 38. Caput obstipum.

39. Angind.qO. Sternutatio. i. Singultu S. a. Tussis. 3. Vomitus.

224쪽

6 . Impetigo. 6s. Lepra. 66. Elephantiasis. 67. Frambaesia.

D Phthiriasis. Ordo VII. nopiae.

225쪽

GENERA MORBORUM SEXU ALIUM.

Ordo Ι. Morbi generales , maribus pr0prii. I. Febris testicularis. a. Tabes dorsalis. Ordo II. Morbi t0pici, maribus pr0prii. 7. Dys permatismus. . Gonorrhaea simplex. s. Gonorrhaea Virulenta. 6. Priapi simu S. 7. Ρhimosis S. Paraphimosis. 9. Gdema crystallinum.

Ordo III. Morbi generales, feminis proprii.

I . Amen orrhaea.

I s. Chlorosis

16. Leucorrhaea.

226쪽

αog GENERA

Ordo IV. Morbi topici, feminis pr0prii.

et . Hydrops ovarii. et s. ScirrhuS Ovarii. 26. Hydrometra. 27. Physometra. a 8. Hylleroptosis. 29. Prolapsio vaginae. 3O. Polypus uteri, vel vaginae,

GENERA MORBORUM INFANTILIUM.

Ordo Ι. Morbi generales infantum. I. Colica me conialis. a. Colica laetentium..3. Diarrhaea infantum. ' . Aphthae. s. Eclam psia infantum. 6. Atrophia infantum. 7. Rhachitis. Ordo II. Morbi topici infantism. 8. Atresia. 9. Ancylo ossum

IO. Aurigo infantum. II. Purpura Infantum. Ia. Crusta lactea. Summa seuerum. Morborum universalium s . Morborum topicorum 84. Morborum sexu alium; Pa

Morborum infantilium

Quod si morborum universalium, topicorum , sexualium ,

227쪽

lexu alium , atque infantilium , genera compUtes, atque hanc summam cum SAU VAGESII , LINNAEI,& UOGELii summis conseras , facile apparebit, numerum illorum a nobis insigniter esse deminutum SAU VAGES IUS enim trecenta & quindecim , LIΝ-NAEUS trecenta & viginti, VOGELI Us quingenta &seXaginta morborum genera numerat. CULLEN Ltamen summam egresti sumus, ut qui oentum &viginti duo tantum morborum genera habeat, iisque omne S morbos, uni Versales, topicoS, sexu ales, infantiles, comprehendat. JGim. I.

228쪽

IΝTRODUCTIONIS METHODICAE

THEORIAM MEDICINAE

LIBER V.

De signis m0rborum in universum. ALBsoLuio generali status morbosii conspectu, ad eam medicinae partem nunc progredimur, quae semiologia, sive doctrina signorum, nominatur, methodumque explicat, qua vel de statu morbi praesenti, vel dei eiusdem exitu, judicare possimus. Non rarum est, in scriptis Medicorum ea, quae mera signa sunt , cum symptomatibus, quae partem morbi constituunt , confundi. Quamvis omnia symptomata sint signa : non omnia tamen signa sunt symptomata. Ρulsus celer, & urina valde tincta , febris signa sunt; sod ita , si, qui talem pulsum habet, vel talem urinam reddit, eodem tempore symptomata febris , calorem immoderatum , sitim , anorexiam , atque agrypniam , experitur. Nisi omnia haec symptomata, vel pleraque, apparent, pulsus celer , & urina valde tincta, nihil probant. si quidem saepe numero sic occurrunt, ut nulla impotentia morbosa , aut molestia, ipsiS accedat.

Quum Jmplomata sint partes, eae quibus morbus

229쪽

eonstat, necessaria consecutione efficitur, ut eadem vera& certa constituant signa, ita quidem, ut non, nisi in horum signorum subsidium , pulsus a nobis tangatur, atque urina inspiciatur. Quod si enim pula sum & urinam, seposita symptomatum ratione, Consideremus, nunquam inde neque de natura, neque de statu praesenti morbi, judicium ferre poterim US- Exempli gratia, audimus, hominem quemdam acuto , nec locum mutante, lateris dolore infestari, quidum spiritus attrahatur, ingravescat, cuique tussis importuna , calor immoderatus , sitis , atque a grypnia, accedant. Ex hoc symptomatum , inter se connexorum , concursu morbum illum componi novi mus , qui pleuritis nominatur. Sine ulla igitur haesitatione pronuntiamus, hominem illum pleuriti de laborare. Sin autem nihil audiamus, nisi pulsum celerem ac plenum , aut urinam valde tinctam esse, Nunquam , ne probabili quidem ratione , dicere

possumus, Utrum homo ille vere aegrotet, an Vehementiore tantum corporiS exercitatione se excalefecerit.

Signorum alia diagnostica sunt, alia prognostica,

alia an amnestica Signa diagnostica statum morbi praesentem declarant, eique definiendo ac distinguendo inserviunt Sic calor immoderatus , dolor capitis acutus, sitis ingenS, a grypnia , cum cute sicca, pulsu summe frequenti, pleno, R duro, atque urina valde timna, febris inflammatoriae signa diagnostica sunt. Signa prognostica sunt ea, eX quibuS mutationeS, per morbi decursum eventuras, praesagire possumus Ita, si quis, febre inflammatoria laborans, capitis dolorem vehementius ingravescere, auresque intra seipsias sonare , conqueratur, nosque oculos cubantis rubentes ac feroces, lotiumque in speciem aquae pallidum observemus, delirium imminens non dubitanter praedicere nobis licet.

230쪽

Signa an amnestica ea sunt, ex quibus dicere pos- su in US , quem morbum aegrotus modo passus sit. Ita squamosa cutis siccitas, cum oculis lucis impatientibus tussis sicca importuna, & debilitas , hominem, sic affectum, morbillis nuper laborasse, commons

trarat.

Facile autem intelligitur, in signis his anam nesticis perparum momenti situm esse, etiamsi plus, quam re vera licet, ipsis tribuatur. Diagnosticorum igitur ac prognosticorum signorum cognitio nobis in primiscΣcolenda est.

Ρraecipua signa diagnostica totius primae morbOrum classis sunt quindecim illa symptomata generalia. Ex quibus si duo , vel plura inter se conjuncta esse , & per universum morbi decursum , aut majorem ejuSpartem, praevalere Videas, certus esse poteS, morbum illum morbis universalibus esse adnumerandum. Specierum signa tum exhibetiimus, quum eas eX professo describemus. Signa diagnostica secundae morborum classis ex symptomatum particularium, sive topicorum , morbos illos distinguentium , variisque nominibus a parte affecta designantium, descriptione intelliguntur. Symplomata igitur genuina morborum signa dia Pnostica sunt: sed, quum plura illorum neque visui, neque tactui, subjaceant, quidquid de iis cognoscimus, Vel inductioni, vel relationi aegrorum, debetur. Saepissime autem accidit , ut isti symptomata , quibus laborant, distincte significare nesciant. Atque hinc artis Magistri de methodis quibusdam cogitarunt, quae defectum illum supplerent, medentesque ad judicium de statu morborum praesenti ac futuro ferendum idoneos redderent, idque ad motuum animalium statum attendendo. Quo enim hi minus moderati, aequabiles, & liberi sunt, quam in sanitate absoluta esse debent , eo gravius ac periculosius aegrum decumbere, necesse est.

SEARCH

MENU NAVIGATION