F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

3 95 Eris Toxa VII. ad id praestandum quod Romani Pontificis praestaret auctoritas . Equidem mihi videntur aequi rerum aestimatores, his lectis, gratulari Concinae egregiam fidem , mirari confidentiam tuam, atque adeo secum ipsos loqui. : quousque tandem patiemur, nobis a

Casu istis illudi, & his scriptoribus pergemus fidem habere, qui tot fraudibus,& mendaciis Christi doctrinam , & sapientum virorum , qui eam tuentur , egregiam fidem labefactare conantur Θ Moya ecce, qui Thomam, Cajetanum, Silvestrum, Tabie narris ,

quam non tradunt, regulam tradere propugnat 3 duos ipse magnos tuetur errores . HaecConcina non tacet,Lectoresque monetscavendum esse Casilistam . Quid Nocetius e Primum Thomam,& reliquos Thom istas eadem, qua Moya, assicit injuria, utque hos Theologos, quam Moy a scribit, eam trade. re ostendat regulam , Moy am ipsum testem adducit: deinde, cum quaeritur quid senserit Moya, quae ad id declarandum maxime pertinent, ea dissimulat, quae Omnino non pertinent, haec diligenter profert, quo

facto Concinam imposturae, & malae fidei Clamitat esse convimim. Ubi fides P Ubi veritas P Ubi honesta, & digna homine Christiano reprehendendi ratio P An non

82쪽

Ds CoscIMAE pID. 1τ DILIO. 397 oportebat, non solum Moyam , sed etiam Thomam, & Cajetanum legi ab eo , qui demonstrare vellet, ab Moyane, an ab Concina recte horum Theologorum suisset exposita sententia P Deinde quid attinuit ad id, quod Moya sentiret, declarandum ea proserre, quae in utramque partem disputat, vel quibus alterutrius argumenta solvit, si cum eo ventum est , ut disputationem concludat, utramque probabilem esse contendit P An ignorabat Nocetius, consuesse Probabilistas ita unam partem deligere, probabilioremve

esse a firmare , ut contrariam non laedant, hujusque argumenta sol Vant, non ut ea nihil valere concludant, sed solum ut tantisper disputent, & quae conera dici possunt, ea lectoribus proponant e His te Noceti respondere convenit , &ostendere quodnam sit, in quo te bona fide, Concinam inala usum esse per Vincere possis. Sed si Thomam,Cajetanum,& Moyam ipsum leges , & ipsis eorum verbis rem conficere voles,haerebis tu quidem,& quid respondeas

nusquam reportes.

CLXVI. Nunc, quoniam ostendi nihil in

Moya criminatum esse Concinam, quod dignum non esset magna reprehensione, pate re, ut nonnulla dicam de his argumentis, quae

83쪽

398 Epas Tona VII. quae Moya tam firma esse putat, ut ne scio Ilita quidem suam vim amisisse arbitretur . Id eo faciendum puto, quod quamquam ridicula sint , & plena omnium ineptiarum , ea tamen tu quoque magni facias, & hos excuses Casu istas, si talibus argumentis adducti eam sententiam tenuerunt , quania acriter Concina refellit. a

Itaque D duo tantum , inquis pag. I, , , sunt argumenta a suis Patronis allata pro,, secunda opinione: primum est molesta pa-M ritas petita ex prima . Qua de re scribis etiam pag. 3.,, citat

., num , tanquam Ante signanum Opini

as nis , quae propugnat votum illud fa- , , ctum a mulieroso esse invalidum , ex

, , qua ceteri deinde a Patre Concina vcxa- ,, tissimi intulerunt, ob paritatem rationis, , , invalidum quoque fieri votum propter, , fragilitatem supervenientem . Si,utConcinam partium studii convincas, quasi tacuerit de Ledesma,eo memoras hunc Calaistam,a quo primum defensa fuerit haec opinio , certum habe , te vehementer falli, propterea quod Concina de eo non Iacuit. Videre hoc potes pag. I s, ubi eum fuisse scripsit hujus sententiae fautorem. Si autem

84쪽

DE CONCINAE p ID. ET DILI8. 3υ eo memoras , ut demonstrato scriptore, a

quo prosectum est initium errandi,dignos aliqua excusatione fuisse ostendas Calaistas, qui

ex ejus sententia aliam deteriorem conis cluserunt , falleris nihilo minus 3 quandoquidem eam sententiam ex sententia Ledes mae malebatque inepte concluserunt. An

scriptum erat in Evangelio,vel in aliquo Concilio , irritum esse votum castitatis , si fiat a mulieroso, ut hoc ipsum , εe si quid exco esset consequens negligi non posset PSed attende , Noceti , quam tandem con ficiant argumentationem ; libet enim totam

Proponere, ut planum fiat quam leve & inane sit id , quod firmum , & solidum appellas . Quod cavillatur Ledesma irritum esse votum castitatis,si fiat ab eo, qui libidine urgetur, id probant continuo Casuistae duo vel tres; λquasi error Ledesmae firmum esset ratiocinandi principium, assumpta regula: id, quia, si prius 6set,vorum impediret, ituperveniata

irritat votum emissum , concludunt,nec illius quidem valere votum, qui postquam VO vit, coepit tentari libidine. Haec est argumentatio , cui tam perversa nititur opinio, quamque Moya tam firmam esse arbitratur, ut eidem Romani Pontificis cedere debeat auctoritas. Sed non animadvertit homo ra-

85쪽

qoo Epas et ova VII. tiocinandi imperitus ea se sumere ad conis cludendum, quorum illi nihil conceditur ἀNon conceditur sumptio,quia levissima unius Casuistae nititur auctoritate, quae multo facilius, quam unius Patris, aut eximii Theologi auctoritas,praeteriri poterat. Non conceditur assumptio , quia regula illa generatim accepta , quo modo apta est ad concludendum, falsa est , neque vero traditur , ut mentitur Moya,a D. Thoma, & Cajetano, sed ab his, ut ostendi,omnino improbatur, atque Ra proponitur,ut apta non sit ad concluden- .dum. Quae supra dixi, ea legas , seu potius

Thomam & Cajetanum legas oportet, ut agnoscas Moyae,& aliorum Casuistarum im- Posturam , neque amplius iactites, eos coactos rationis similitudine fuisse, unam ex alia concludere sententiam . Nam ea regula ita, ut traditur a Divo Thoma , & ab Cajetano explicatur, intellecta,omnis omnino tollitur rationis similitudo . Jam cum in omni argumentatione , sumptione, vel aliumptione Inon concessa , jaceat tota conclusio , quid

hac Moyae conclusione fiet , si neutrum

concedatur ὸ Atque hujusmodi quidem

sunt, ut id obiter dicam, fere omnes argumentationes Casuistarum , quibus crevit ea opinionum probabilium multitudo , quam

86쪽

quam hodie diligenter aversamur . Non enim quae firma, certa, & explorata sunt,ea sumunt ad concludendum ; sed quaecumque Theologus hallucinatur, aut alius si ribit oscitans Casu ista , ea nihil haesitantes arripiunt, componentesque cum alia opinione probabili, vel cum aliqua juris, aut Theologiae regula , quam ipsi ad libidinem interpretantur , conficere se putant firmisit maS argumentationes , quibus nemo resistere possit , & id , quod volunt, solide conficiatur . Communis est o uidem , ut dixi, haec argumentandi ratio plus, mimisve omnium Casui starum S sed tamen in ea excellit Moy a , de quo sexcenta, si opus esset, petere possem exempla 3 sed non est opus squandoquidem id nota ago , R ex iis , quae hactenus adduxi , facile de ceteris judicari Potest. Restat, ut de altero argumento dicendum sit. Hoc autem est hujusmodi , inquis Pag. 4s , , fragilitatem supervenientem , dcis crebros lapsus reddere castitatem moraliis ter impossibilem , ac proinde materiam ineptam voti Hoc argumento prior Ledesmae, non haec altera Moyae nititur sententiae haec enim

87쪽

4oa Epis TOLA VII. xiorem, quam confutavi argumentationem . Ex quo magis intelligi potest error Moyae , qui probabilem dixerit opinionem , quam nulla solida ratio confirmaret. Utcumque tamen se res habeat, hoc quoque argumentum nullum est . Concedo , libidinem, quae saepe numero lapsa est, moraliter impossbilem, hoc est magis arduam atque dissicilem,

nihil enim aliud intelligi potest , reddere

castitatem , sed nego, quod addis: ac proinde materiam ineptam voti. Non enim est connexum Nocetir res ardua est , atque di scilis , ergo ston es idonea voti materia balioquin voluntatem suam ex: cavs. ad alterius voluntatem perpetuo accomodare ,

vel eniti majorem in singulos dies acquirere persectionem ,& id genus alia , quae multo maxime ardua sunt, & dissicilia , ad voti religionem non pertinerent. Hic forte dices , haec esse cootrariis meliora non solum natura sua, sed etiam si ad homines refcrantur λ contra castitatem natura sua , non item in eo, qui lapsus est , matrimonio esse potiorem . Sed falleris . Nam quod voto promittitur, id non natura , sed comparate ad eum, qui vovet, melius esse oportere, oppido falsum est, & ab his Casu istis exco- Sitatum, ut su/m tueant Rr opinionem . Quade

88쪽

de re nihil attinet a me plura dici, satis enim ab Concina hoc in loco explicata est. Hoc modo recte solvitur alterum argumentum , si tamen ad id , quod in eo sumitur, infirmandum addantur ea , quae scribere dicis Moyam : ,, Castitatem fieriis posse moraliter possibilem per remedita, D orationis , & poenitentiae , hominem is que illum obbligari ex vi voti ad haec reis,, media adhibenda , ut Deum sibi propi- , , elum, & moraliter possibilem castitatem is, reddat ab .

Haec sane probo , neque melius dici potest , ut ostendatur , nihil esse reliquum, i quo haec nitatur Casu istarum opinio . Cur Moy a non probarit 3 cur , quod isto modo solverat, argumentum rursus firmum, &ad hanc opinionem confirmandam idoneum,& ipsam opinionem probabilem appellarit, ex te libenter audirem . Ego nihil aliud cogitare potui, quam quod gratiae versatili, cui resistere, vel obtemperare situm est in ho- , minis voluntate, dissidens , huic subsidio voluerit esse probabili sinum, ut, quoniam dissi- .cile esset tam affectos animos ejusmodi gratiae non resistere , ii dem in probabilitate opinionis perfugium invenirent. At multo

Di ii ipso by Corale

89쪽

qo Eris Tox A VII. dictum est,hominem mulierosum,relictis his nugis & probabilitatibus , quae omnino

nullae sunt, uni Deo maYime confidere , eamque gratiam ab eo postulare,quae voluntatem suapte vi ad virtutem convertat,quaeque tam multos , ut numerari non possint,

in quibus nullus esset modus libidinum , &obscaenarum voluptatum , non solum ad sanitatem revocavit, sed etiam ad eximiam produxit sanctitatem .

I a Moa CLXVII. Sed pergamus ad reliquas, iit tuli rist . vocas , Concinae imposturas, seu potius, ut ego jamdudum ostendo , tuas , & ΜΟyae aberrationes . Caput ecce libelli tui L viii. ita inscribis : Vindicantur ab evidenti imposu- . . ra Terillus ,- sya . Quid ita P Quia Concina scripsit , inquis , tom. Vi. pag. 32. ,, opinionem Terilli,& Moyae docentium D cum aliis, fas esse eligere sententiain unius is docti viri auctoritate munitam , tametsi M legi repagnantem , anathemate confixit, , Ecclesia Romana , , . Negas igitur Moy ae&Terillo probatam esse ejusmodi senten-

. tiam: nonne P Ego vero ostendam,primum ea

verba ad Concinam minime pertinere , sive ita ab Concina scriptum esse , Moy am , &Tei illum illius sententiae fuisse fautores, ut crum esset, necnc, quod scriberet, nihil

90쪽

omnino definiret 3 deinde quod scripsit ,

verum esse , propugnatamque ab Moy a , &Τerillo fuisse sententiam de sequenda unius docti junioris auctoritate . Itaque adverte animum . Quid agit Concina loco indicato Θ

lo aut de ea sententia, quam Ecclesia damnavit Ne per somnium quidem . Nam omne illi certamen est cum Francisco Budaeo Scriptore Lutherano , quem hoc nomine reprehendit, quod loquens in his ria juris naturalis S.I3. de probabilismo , & de peccato philosophico , initia quaedam horum errorum reperiri scripserit in operibus Thomae, & Bonaventurae , quos proinde saggregare non dubitavit in numerum Casu istarum, qui eas sententias propugnarunt. Hoc , inquam , nomine Concina Budaeum redarguit , querentemque eo progres Osesse Fabrum , Terillum , & Moyam , ut Veiunius junioris, qui cum ceteris pugnet, probabilem esse defenderint Opinionem , no injuria malae fidei, & dissimulationis accusat, proptereaqliod scriptoris a partium studio , maledicendique libidine liberi magis esset, Ecclesiae Romanae in his erroribus reijciendis studium laudare , quam ex Paucorum inscitia , qui eos errores defendii-

SEARCH

MENU NAVIGATION