Nicolai Hemmingii Tractatus de gratia universali sev salvtari omnibus hominibus, cui adiiciuntur vicini loci ...

발행: 1591년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

astosii D E GRATIA UNIVERSA IDI 23 Ergo,inquiunt, qui non crediderunt.non erant ordinati ad vitam aeternam. Primum addictum Lucae respondeo vetus diaetum est circumstantia scripturae illumina dicta. ergo loci, unde hoc dictum desiumptum est, satis ostendit, quis sit eius sensus opponitur enim hoc dictum, Crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam aeternam, errori Iudaeorum qui inuidentes Gentibus an nunciationem salutis per Paulum,existimabant Messianari ipsius beneficia ad se solos ut ordinatos ad vitam aeternam pertinere,&non ad Gentes. Hunc errorem resutat Lucas adducto testimonio prophetico, de vocatione Gentium uniue fali Gratia. Posui, inquit te in lucem gentium,ut sis in salutem usque ad extremum terrae. His verbis propheta significat Deum ordinasse Gentes ad salutem aeternam,modo admisertiar Eicem Gentium, hoc est, crediderint in Christum,qui est lux mundi. Huc ad dit exemplum Antiochenorum, qui ex gentibus erant Sensius ergo huius dicti est: Qtiotquot crediderunt, ordinati erant ad vita ternam.Gentes crediderunt,ut videre est in Antiochenis Ergo Gentes ordinatae erant ad vitam aeternam ordinationis proinde vocabulo utitur Lucas, ut ordinem Diuinum devocatione Gentium opponat errori Iudaeorum, qui putabant ad Gentes non pertinere Messiam4 eius beneficia de hoc ordine loquitur etiam Pauli Rom. s. ubi assirmat mysterium Euangelii se m- dum ordinationem aeterni Dei patefactum esse , ut omnes gentes obediant fidei. Est ergo ordinatio demandatum aeterni Dei, ut omnes gentes credant Euangelio proinde quicunque non credunt, sua contu macia ordinationem Dei violant,& mandatum contemnunt.Breuiter,Lucas aliud non vult, quam Paulus,cum ait: Non est distinctio Iudaei&Graeci. Nam idem est Dominus omnium,diues in omnes qui in

32쪽

NI C. HEMMINGIV suocant eum omnis enim qui inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Quod ergo Lucas de singulis generum concludit apposite ad quaestionem de qua agitur, hoc aduersarii non recte ad singula specierum

torquent, argumento conuersionis per contrapo

sitionem scilicet propositionis de singulis specierit,

de qua hic non agitur Quomodo enim fieri poterat, Vt Lucas contra morem Christi, contra exemplum Prophetarum, contra consuetudinem Apostolorum omnium ministrorum Dei tanquam reprobos condemnaret omnes , qui ad unam atque alteram concionem Pauli &Barnabae non conuertebantur' an non alii citius alii tardius alii iuuenes, alii seneSconuertuntur tametsi epissime ante conuersionem audiuerant Euangelium

Iam ad illationem veniam. Ergo inquiunt Qtii

non ordinati erant ad vitam aeternam, non crediderunt. Concedo hanc illationem recte intellectam. Ordinati enim vel non ordinati dicuntur propter euentum,qui habet suam propriam causam Qui enim credunt dicuntur ordinati ad vitam aeternam , propterea quod credanti fide enim Christum apprehen

dunt donatorem vitae alternae. Atqui non credunt, dicuntur non ordinati ad vitam aeternam, propterea quod non credant, nam carent Mediatore: promis.

sio enim gratiae ut est uniuersialis itavi conditionalis. sic enim Dominus ait: Qui crediderit4 baptizatus ruerit, fatuus erit, Qui vero non crediderit, condemnabitur.idem Dominus Lucae 3 ait: Nisi resipueritis, omnes similiter peribitis Rom. IAE. Scriptum est, Noli esca tua illum perdere, pro quo mortuus est Christus item, Noli propter escam tuam destruere opus Dei potest ergo credens, pro quo mortuus est Christus,perire,si offensus scandalo fidem abiicit destruitur enim in eo opus Dei. Contra vero credens saluatur,modo fidem retineat: Nam opus Dei in eo

manet

33쪽

lli, e

DE GRATIA NIUERSALI. Esaanet saluum idem ergo homo credens 'erire&Ialuari potest. Perire quidem, si fidem abiicit Sauuari verins fidem usque ad finem vitae retinet. Nam haec est ordinatio, hoc est decretum Dei, quod quicunque crediderit perseuerauerit in fide usque ad

finem vitae, aluus sitfuturus: Qui vero non crediderit,uela fide ante mortem defecerit, sit peritur US. Caeterum quisbam sit dicatur electus,&quare, exscripturis apertius discamus. Primum hoc tenendum est, quod electus non sit participium, ut quidam falso putant, sed nomen habitus seu formi lirientis in anima hominis credentis . Graecccnim dicitur non Matth. 1 o. Confertur regnum coelorum patrifamilias, conducenti operarios in vineam suam, sed fa-ci o vespere quidam operariorum in Domini bona voluntate acquiescunt grati, Magno scut beneficium patrisfamilias gratuitum, nec se meritos quicqua fatentur, sed sola liberalitate patrisfamilias acceptile mercedem: alii ponderant merita sua, nec sunt contenti suaserte, sed nuirmurant aduersus patremfamilias. Huic parabolae Dominus subiungit: Quia multi sunt vocati Pauci vero electi, λεκτι ignificans operarios fideles& subiicientes se voluntati patrisfamilias, eiecitos elle. murmuratores autem, S merita sua iactantes, reprobos. Hinc concluditur, quod qui ex fide seruit Deo humili corde, sit electus. Qui vero ex dignitate laboris e merito mercedem petit, sit reprobuS. Matth. 21. Confertur regnum coelorum Regi facienti nuptias filio sitio, qui cum ingressus videret diccumbentes in domo nuptiali,vidit quendam non vestitum veste nuptiali, cui ait Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem Huic etiam parabolae subiugit Dominus: Multi sunt vocati: Pauci vero electi, εκλεκτοι significans electos esse quiti

34쪽

NI MMINGIUS 6bent vestem nuptialem, ac reprobos, qui ea veste carent. Iam autem vestis nuptialis alia elle non potest, quam iustitia Christi quam credentes ride induimus, e functificatio quam regenerati per Spiritum fanctum induimus hoc est,noua obedientia. Ergo electus Christo dicitur, quisquis sincere Euangelio obtemperat, hoc est, qui credit in Christum,4 ex fide quantum fieri potest in hac carnis infirmitate bene operatur, dein fide Mobedientia perseuerat usque ad finem Nam ii quis defecerit rursus a fide, desinit esse eleetus,& reprobus eisicitur,donec redeat per poenitentiam Adam sua erant electi,& tamen reuera amiserunt Spiritum sanct um, d facti sunt rei aeterna icie, si1b qua mansissent nisi resipuissent David erat elecetus,tamen reuera amisit Spiritum sanctum, ks clus est reus aeternaeir e, donec rursus respuit Paulus a. Tim r. ait omnia sustineo propter electos,utri illi salutem consequatur, significans haud dubie pos . se electos frangi scadalisvi seduci .Quareo alibi Paulus ait de credentibus,id est electis: Qui stat,videat ne cadat. Dominus dicit: qui perseuerauerit usque ad finem, hic fatuus erit Et Rom. I. Si permanseris in bonitate, alioqui excideris. Non igitur quierenda est nostri electio in tabulis Parcarum, sed in conscientia cuiusque qui cum credit, ex fide inchoat nouam obedientiam; sicut iustus, ita vere electus est. Eadem est enim cauta electioni seu iustificationis. Cum Iohannes dicit filios Dei fieri, qui credunt significat credentes elie electos,cum dubium non sit filios Dei

id est, membra Christi esse electos Elegit enim nos in Christo, Ephes i. id est, elegit credentes in

Christum. Quemadmodum ergo non, quod filii Dei fueri-inus, credimus eramus enim fili tuae antequam credidimus sed quia credimus filii Dei noscimur si filii Dei perfidem in Christum igiturin electi in Chri

sto.

calo es

35쪽

talitate, o l

sis it

semur.

Habemus quinam uant&dicuntur electi, nempe credentes. iam Videamus cur credentes electi dican

tur. Nam hinc & gratiae Dei Mossicii sui & dignitatis

admonentur fideles Primum ergo credentes dicuntur electi, quia quos Deus ante mundi constitutione praesciuit credituros,eos ex gratia in Christo elegit ad beatam vitam Maeternam salutem, liberatos a morted aeterna damnatione. Deinde electi dicuntur, propterea quod segregati iam sunt a prophano mundo: quod erepti sunt de societateDiabolorum: quod iun- fui sunt Deo spiritu fidei, quo per peccatum seiuncti erant: quod facti sint socii non solum omnium timetium Deum ex fide in hac vita, verum etiam omnium piarum animarum, castissimorum Angelorum incceso,qui mirum in modum laetantur de societate nostri cum illis adeo ut gaudeant in coelo superino peccatore resipiscente&adiungente se eorum societati, ut simul Deum glorificent in omnem aeternitatem. Heic electorum locietas sancta Ecclesia nominata est, quae . IOh. I. κοιν α sanctorum, sicut&in symbolo Apostolorum,desinitur. Hinc moneamur,ur gratis metibus gratiam Dei in Christo agnoscamus, pra dicemus,ut vitam instituamus filiis Dei dignam,ut caueamus ne per insidias Diabolorum, mundi,&propria carnis, tanta felicitate excidamus ingrati. Iam duas uater se quaestiones conferamus, tu artim prior est, an credimus, quia sitamus electi Posterior,

an ideo eieci istamus, quia credimus. Priori salsirmatio,videlicet eieci immus,ergo credimus mittit nos ad Zenonem, Stoicos, diecuum Π-lios. Posterioris affirmatio,videlicet, credimus, ergo electi sitimus, mittit nos ad Mos en&Prophetas, ad Christum de Apostolos, hoc est, ad verbum patefa-

36쪽

dic NI C. EMMINGI Usctum in Propheticis Apostolicis monum elis. Nam de voluntate Dei solummodo ex verbo iudicandum

est.

Est ne ergo vera utraque collectio Electisumus, ergo credimus:&credimus, ergo electi siti musa Hic admonendi sumus de discrimine necessitatis consequenti se consequentiae. Necessitas consequentis est necessitas rei,quei res sequitur ex causa antecedente necellata a. Quando ergo propositio aliqua habet

causam antecedentem necessariam,est Scipia necessa-xia necessitate consequentis,ut haec propositio. Crassol orietur, est necessaria necessitate consequentis, quia habet causam necessariam, ordinem naturalem diuinitus sancitum. Necessitas consequentiariantum

est necessitas non rei, sed eius quod rem politam sequitur Dialectica necessitate,vt,ego scribo: Ergo hoc Deus ab aetetno praevidit. Quando ergo propositio adiuncta conditione fit necessaria, quae uiae condi

tione est contingens,necelsitate consequentiet necessaria est.Si ergo credo,Deus re ciuit me crediturum, eodem modo posito consequente ponitur res Si Deus praevidit me crediturum, ego credam, necessitas consequentiae est. Haec proinde propositio, ego credo est necessaria non ex praescientia, tanquam antecedente causa praescientia enim Dei non est causa eventuum sed tanquam ex necessitate facti ad factu. Iam respondeo utraque coclusio vera est Mnecessaria. Prior quidem,electasiamus, ergo credimus, necessitate consequentiae. Posterior vero,credimu S, ergo electi tumus, necessitate consequentis Nachristus, quem fide apprehendimus est electionis nostra ad vitam causia propria, necessaria antecedens. Qitia ergo in uno Christo tota nostrae salutis substatia qua renda est , in eodem etiam quaerenda est nostrae ele-etionis certitudo. Baptista, ut est Ioli 3 clare hac sententiam confirmat,discernens inter electos & repro

37쪽

DU GRATIM VNIVERS ALL a. bos da is verbis. Qui credit in filium, habet vitam te nam i haec tantum electorum est qui autem non credit in filium, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum hoc solummodo reproborum est electi igitur sunt credentes nam ut hi soli in via sunt, ita vitam aeternam obtinebunt atqui non credunt, reprobi sunt,quia extra viam siqnt, quare manet sub ira Dei aeternis suppliciis adiudicati Hoc ipsum vult Dominus, cum ait: ego sum via& veritas, di vita; unde Au gustinus sub persona Christi ait vis non errare Θ ego sum via. vis non falli ego sum veritas vis non mori ego sum vita teneas itaque mi frater hanc citae salutis anchoram, nullis tempestatibus a portu salutis abripieris, nihil habens comini ne cum cerebrosis quibusdam, qui praetextu arcanae praedestinationis, vel hanc unicam electionis,ci salutis viam negligunt, vel securius viti ut spectro fidei se oblectantes, vel desperationis gurgite absorbetur particularem gratiam ad se non pertinentem somnianteS. Iam autem cum quis electus est, etiam praedestinatus esse significatur, id est, ante fundamenta mundi praeordinatus seu praefinitus. ad quid ad astlictiones&gloriam bic enim Paulus Rona, 8 docet, cum ait: Nam quos priaeu iuit, etiam praedestinauit conformes

fieri imaginis filii sui , ut sit ipse primogenitus in multis fratribus Deus si quidem vocans ea quae no sunt, tanquam quae sunt ordinauit suos ad ea omnia, quae futura erant in Christo,ut ei in cruce,& in gloria similes fierent ita tamen ut ipse principem locum obtineat inter fratres, tam in perferenda cruce, quam in gloria, hoc est, in ast ictionum fructu capiendo. Quod contra uniuersale Gratiam adfertur ex Paulo de figulo videlicet an non habet potestatem figulus luti , ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam, nostram sententiam manifestu cofirmat vi autem hanc collationem

38쪽

- C. H s cte intelligarnus, notetur regula Chrysostomi. Nooportet similitudines ita accipere,ut in Omnibus partibus quae conseruntur, fiat comparatio sed tantum spectandurn est, cuius gratia adduc sunt. Et Augustinus ait Similitudines in quocunque loco sunt, circumstantia sui exponuntur ex circumstantiis itaque loci apud Paulum patet, quod hic instituaturi lummodo comparatio potentia Dei ad reprimendu suos hostes,&infirmitatis hominum ad reliste dum Deo. Nec ultra haec collatio extendenda est, sicut Ieremiae cap.48. unde haec similitudo desiumpta est, patet, ubi ostendit Deus in manu sua else contemptores verbisui polle perdere, eosdem autem reli piscentes posse saluare tam facile, atque figulus potest fingere refingere sua vasa ex eodem luto desumpta. Quod autem addit Paulus de vasis ignominiae euva

sis honoris, de vasis irae & misericordiae , etiarn ex eo remia intelligitur. Sic enim subiungit Propheta: in

autem conuertitur Gens illa a malo suo,contra quod locutus sum, poenitebit me mali, quod cogitaueram facere ei.&mOX. SI fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitebitvi me illius boni quo constitui illi benefacere. Hinc palam fit quis silvas irae,quis ignominiae,nempe impius. Sed de hoc apud Ezechielem dicit Dominus: Si dixero impio,

morte morieris,d egerit poenitentiam .vita vivet, δίno morietur: Item,Impietas impii non nocebit ei, in quacunque hora conuersus fuerit ab impietate sua. Item,Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur avia sua mala, dia vivat. 2. Tim. 2. In magna domo sunt

vasa,quedam quidem in honorem,que da vero incoturneliam Si quis ergo emudauerit se ab istis erit vas inhonorem fanctificatu emundatio haec non fit nisi per sanguinem Christi quo asperguntur vere resipiscentes. Quo zies igitur peccator quatumuis enor

bis resipiscit, ex vase contumeliae&irae fit vas hono

39쪽

ris dimisericordiae, licui contra qui est vas honoressis

q*zia r. misericordiae cum volensvi sciens peccato indulget, vastat conscientiam, amissa fide fit vas irae totumelia: EZech. 3 3. Iustus non poterit vivere inqua- cunque die peccauerit. Ergo fit vas irae&contumessaei liae. placit hia obiicitur Non est, olentis neque currentis, sed tinthi tis miserentis Dei. Peristasis loci hanc obiectionem solvi illii uit Agit enim Paulus contra eos qui ex sua dignitate caelestia meritis operum quaerebant salutem. Nam est illa-itit, rei ti generis ab exemplo singulari,ac si diceret: Qtiemps totiue, admodum collatio iuris primogeniti pendet non ex illothitue illi Voluntate Iiaach, qui carnali affectu praetulit Esau Ia D Coo fratri non excursu Elau, qui merito stiae vena tionis voluit flectere patrem, ut sibi ius primogenitita L, O serret, sed pendet ex proposito Dei qui Iacob qui j ij, ctsi dem elegerat,vi esset primogenitus, Esau vero repu- ei, se ζx-t, non quidem a salute, ted a iure primogeniti in iiii o Vna semilia patris Isaach. Sententia ergo verborum i iisti m P uuesti Non est VolentiScucurrentis,sicilicet secun ti,diti, ,: Vmς rnem, nam caro Volens propriam iustitiasta

i illiti, i , viritu dignitate propria Meritis operuisedit isthi , si Volenti currentis secundum fidem promissio si)ὸ njβ- Cc gi Osten propriam indignitatem meri

rito mediatoris esse Christi,cuius obedientia sibi im J iiij xx at iust in axur Annon Pad ius requirit voluntata 'ςVH Vmδyx δ' ' Currebatis bene id est, secundum si Gem p rQWHllionis. malesquidem vult&ς' Hlζς rix qui secund in dignitatem &merita pro- pri uix ςRxyit,ut Esau quis vos impedivit verita- obedire Heb.D. Per patientiam curramus ad pro-

potatum nobis certamen. 4. Cor. 9. Sic currite vixit βῆ comprehendatis .an no de seipso ait Paulus: Cursum j xi in consium mavi, fidem seruaui Θ

. . mu iri admoneoat uvaeos circumciso, quae

40쪽

3 C. HEMMINGIV si triaci amentum non solum amputationis, io iationis, fiduciae carnis,uerum etiam fiduciae, mitericordiari gloriationis in Christo, cuius sanguine estundendo abluebantur a peccatis cuius iustitiali stificabantur: cuius spiritu sanctificabantur cuius potestate expectabant exuscitationem a mortuis ad vitam beatam Myternam. Hunc ergo Christum promulsum non voluntate carnis, non cursu, sed lota fide qua ex praedicatione promissi seminis, in qua Spiritus sanctus erat essicax concipiebatur amplectebantur&possidebant, ut ipsorum esset propitiator, iustificator sanctificator,rede nitor. Heb. I .Eadem prorsus est ratio nostri bapti mi, quid ipse Sacram c- tum est nostre unionis cum Christo,ablutionis a peccatis per sanguinem Christi, rustificationis per obedi tiam, sanctificationis per piritum, redemptionis per potentiam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur Rom 6 L. Cor. l.

Credentes itaque nullum seu meritum agnoscunt,nis mortis damnationis, sed de solius Christi merito gloriantes, dc ut noua creatura in Christo nouam meditantur vitam. Sic enim scriptum estEph. Σ.Gratia saluati estis, scilicet liberati a peccato isti seria,&donati iusticia&gloria perfidem qua apprehenditur iusticiae M alutis Author & hoc non ex vobis. donum enim Dei est. Non ex operibus,nequis gl orietur: is sitis enim creatura su mus cieati in Chii- sto ad opera bona, quae praeparauit Deus ut in iis ambulemus atque hoc est quod Paulus Rom.9.e 3 3. capite Exodi urget aduersus tumidos Iudaeos qui de praerogatiua carnis dignitatevi meritis gloriabantur. miserebor,ait Dominus, cui misertus fuero,& miserabor que miseratus fuero quasi dicat: Haec est bonitas illa Dei id est Gratia&misericordia qua Deus comendat Mosi, videlicet quod suae meritis hominum

&absque omni dignitatis respectu gratiosus sit,

SEARCH

MENU NAVIGATION