Nicolai Hemmingii Tractatus de gratia universali sev salvtari omnibus hominibus, cui adiiciuntur vicini loci ...

발행: 1591년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE GRATIA UNIVERSALI. 33 misereatur quorum vult .vult autem gratiosis elle,&misereri iuxta suum verbum pauperis&contriticorde, ac trementis ad sermones suos Esaia 66. ideo Christus patris interpres ait Matth. i venite ad me omnes qui laboratis: onerati estis: ego reficiam vos. Hoe illustribus exemplis declarat Paulus Rom. s. Cum nondum inquit nati fui flent scilicet Esau&Iacob aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum Electionem propositum Dei maneret non ex operibus, sed ex vocante, dictum est Rebeccae, Maior seruiet Minori. ab hoc exemplo sumptum est dictum Iohannis,Iohan. I. Quotquot receperunt eum dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomen eius, qui non ex languinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri,sed ex Deo nati fiant. Quare is os hoc dicto illustremus exemplum a Paulo ad duetiam. Non utique iuuit Esau, quod natus fuerat ex sanguinibus, id est, feminibus Isaachri Rebeccae sanctorum parentum, ut consequeretur benedictionem nec profuit illi voluntas carnis patris sui Ilaach, qua Esau praetulit,ut primogenitum & sibi utiliorem propter venationem, praeterito 'uasi spreto Iacob, nec voluntas viri, hoc est Esau pra clara facta quibus confidebat, multis modis superabat fratrem suum, valuerunt ei benedictionem conciliare,ut praeferretur fratri Iacobo. Quare hoc ξvt secundum Electionem propositum Dei mane

ret.

Porro exemplum Iacob &Esau hoc modo accommodabitur. Pro millio singularis facta Iacobo, praeterito Esau typus fuit promissonis uniuersialis factae omnibus credentibus, pr teritis incredulis. Sicut ergo Iacob consecutus est ius primogeniti ex gratia propter promissionem&electionem, taeterito Esau qui promissionem non habuit: ita omnes credentes accipiunt ius filiorumDei propter promissionem

42쪽

hannes filios Dei fieri omnes qui credunt in nomen eius, non qui exsanguinibus, neque ex voluntate caritas, neque ex volim tale viri, sed ex Deo nati sint praeteritisilicredulis atque hoc pacto propositum Dei manet secim dum Electionem non solum in singulari, verum etiam in uniuersali promissione. Eadem est ratio exempli Isaachvi Ismaelis. Quod autem addit Paulus ex Malachia Iacob dilexi Diau vero Odro habui,hunc habet sensum Iacob d Es au spi fuerunt duorum populorum, videlicet Is a litarum qui a Iacob, Idumaeorum qui ab Esau propagarerunt.illos dilexit, id est, elegit Dominus in

suum peculiarem populum, ex quo nasceretur Christus, quod ben cficium Malachias exprobrat ingratis posteris Iacob. Hos odio habuit,id est, neglexi tripiarretiit, ut non isto pactoo haberentur populus Dei electius Se peculiaris non quod non ex utriique multis utem consequerentiar,sed&constaret ex quibus maioribus pro millus Messias nasceretur neque hinc aliud concludi potest, quam quod ut dona Dei sint gratuita,&non pendeant ex hominum dignitate aut meritis, sed ex sola misericordia erga omnes,qui promissionis verbum fide amplexi ita ingratitudo I datorum fuerit causa reiectionis eorum. Instant: Rom '. scriptum est. Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salua-bunttit,hoc est Etsi infiniti fuerint Iudaei,tamen pauci ex illis salvabuntur. Respondeo. Haec praedictio prophet e,non causa sed indicatio est abiectionis It Oaeorum , quae abiectio suam propriam causam habet, videlicet contumaciam Iudaeorum aduersus Christum , ouem ad modii ipse Paulus apertissime docet, cum subiungit, propter quida quia non ex fide, sed quali exoreribus . impegerim enim in lapidem ostensionis,licut scriptum est: Ecce pono

in M

i titiati in Sila

iodoris utent tha bit prophete

nti si

43쪽

sonat et

ietati

tia fatu, iar E GRA TIA UNIVERSALI. um Zion lapidem offensionis, petram scandali, Morianis qui credit in eum non pudefiet. Horum verborum sensus est, quoniam plerique Iudaei Christum contempserunt in quem quisquis crediderit, siue Iudaeus sue Gentilis fuerit, non frusta abitur sua speὶ abiecti fiunt iusto Dei iudicio.

Sed fortius adhuc impugnant nostram sententiam de uniuei sali Gratia .Deus,inquiunt,facti homines peccare, ergo vult eorum mortem que iusta peccati poena est. Iam si facit Deus homines peccare,Vnde in mortem incurrunt, non possunt dicta prophetae, Nolo mortem peccatoris; &Pauli, Deus vult omnes homines saluos fieri,uniuersaliterintelligi.Re-Ιpoudeo,&n ego antecedens huius argumenta. clara est vox psalmi, quam ut immotum principium omnes pios amplecti oportet,videlicet, Non Deus volens iniquitatem,tu es Deinde distinximus interea, quae Deus vult definite, quae non possim taliter fieri,&ea quae vult indefinite, quae vult seruata conditione,& mediis ad finem ordinatis,& non vult,si conditio non seruetur. Verum aduersarii antecedens probare contendunt testimoniis scripturae Ezechielis i . scriptum est,&propheta cum seductus fuerit, clocutus fuerit verbum fallum)ego Iehoua seduxi prophetam illum:&extendam manum meam stuper eum, deleboque eum de medio populi mei istaei. Respondeo. Certum est Deum non punire quod fecit certum est etiam Deum non velle iniquitatem.Cum ergo huius prophete iniquitatem pum tDeus, non potest fieri,ut auctor sit iniquitatis ipsius Sensus ergo prophetς est: Ego eduxi permittendo,ut pro cupiditatis suae meritis vaticinaretur, declarando poena ipsi illata,impostorem eum fuisse.

Praeterea obiiciunt,quod narratur de Pharaone. Ezod 9.Deus inquiuntIndurauit cor PharaonIS. Er-

44쪽

36 NI C. HEMMINGIVS go non selum voluit Deus, sed impulit illum ut peccaret. Respondeo. In Exodo scribitur utrumque, quodi Deus indurauerit cor Phara is . quod Pharao indurauerit cor suum. Ergo necesse est,ut sit diuersus modus indurationis in Deo in Pharaone. Explicanda est itaque ham diueri itas, ita ut iusticia quidem Deo , iniquitas vero Pharaoni tribuatur. Quamobrem non est putandum quod Deus indurauerit Pharaonem effectiue,sed permisime solummodo Quo pacto, quaeso, neri potest,ut is quenquam indurareterscaciter, qui omnium vult salutem Θ an non

hoc esset contraria vel levi facere)quo nihil est absurdius. Quare cum Deus vult omnes homines aluos fieri, nequaquam existimandum eit, quod aliquem

violenter deteriorem reddat Etli autem indurationis occasio benignitas Dei carpe existit ut blanda patrum segnes facit indulgentia natos eius tamen vera&effectrix causa in homine est abusus lenitatis Dei, qua vindicta differtur nam cum lenitate Dei homunes invitentur ad resipiscentiam, multi ea ad securius peccandum abutatur. Sic enim scriptum est. Rom. a. An diuitias benignitatis, tolerantiar, i lenitatis Dei contemnis, ignorans i , lenitas Dei te ad resipiscentia invitet ξ secundum autem duritiam tuam non resipiscens cor, thesaurizas tibi iram in diem irar&reuelationis iusti iudicii Dei. Quid hac demonstratione euidentius Deinde quod effective Deus non indurauerit cor Pharaonis, ex eo manifestum est, quod Deus neque mortem peccatoris velit, neque causam

mortis,quiest iniquitas. Permissiue igitur quia mala permittit fieri in suam gloriam Pharaonem durauis

se putandus est, dum eum contumaciter&praefracte sibi resistere, voluntatem suam contemnere, ac desiderio cordis sui obsequi permittit idque,ut Basilius ait, Longanimitate poenaeque dilatione eius malitiam intendens,ut ad extremum usque finem, nequitia

45쪽

l hi ra

tus illa

At, adieci lassili totae, is mali. ac isDE GRATIA UNIVERSALI. 3 tia eius aucta , diuinum aduersus eum iudicium i stum appareret Pharao proinde volens cor tuum indurauit, alioqui nec ipsius culo esset ulla, nec poena iusta qua induratus punitus est. Eusebius ait,non violentia compellentis, sed Mementia relaxantis, indurationis Pharaonis occasio fuit. Nequaquam enim austeritas Dei indurat cor malorum sed bonitas,lentitas , indulgentia. Siquidem mali dum illis parcitur, fiunt deteriores quia In seruo contemptum nutrit impunitas. Eodem modo multos hoc die indurat Dominus, ut manifeste apparet in omnibus hominum statibus. Quare nobis magis vigilandum&orandum est,ne nos Deus nostris Iesideriis permittat, sed sua nos gratia semper in timore sui nominis conseruet.Huc pertinet exhortatio Pauli Heb. . adhortamini vos ipsos persingulos dies, ut non obduretur quis fallacia peccati.item, Nolite obdurare corda vestra ut ergo lenitas Dei blummodo est occasio ita

α-m peccati est vera caula indurationis impioru qui

sua sponte se indurant, sed uisti a propriis affectibus. Sed cur Deus hoc permitti in Cur non impedit cum sit omnipotens' Hoc tribuendum est prouidentiara plius. Nequaquam enim Deus hoc permitteret, sed impedire potius, si malis operibus hominum bene uti non posset, ut suae prouidentiae serviant in gloriam am ut enim bonis operibus Dei nos sepe male utimur cita ille malis operibus nostris semper bene utitur. Quocunque ergo nos Vertimus, cum nostra bona opera tum mala prouidentiae Dei seruiunt. Tenenda est itaque Regula: Deus omnia opera nostra ordinat in sua gloriam, bona quidem ut fiant, mala vero cu facta sunt. Nequaqua enim

ordinat mala ut fiant, etsi praelciat, sed facta dirigit apienter in suum finem, qui est,ut terulant gloriae tuae,&saluti hominum cita fit semper voluntas Dei, siue bene siue malcfacimuS.

46쪽

; C. HEMMINGIVs Prouerb. I 6. Omnia operatus est Dominus x pter semetipsum, etiam impium ad diem malum. Respondeo. Operatus est, non ad impietatem, ut ex di- istis patet, sed ad poenam impii resendum est. Nam punire impios ad Dei gloriam refertur,ut poena Pharaonis Deus loci hca H.

Dauidi taedixit Iudam proditui iam Dominum ac Magistrum suum , christus praedixit Iudaeos

Chrastum litterfecturos. Ergo aliter fieri non poterat Quare Deus Judae proditoris,& Iudaeorum interiacientium Christum peccati aut hor fuit. Respondeo; Praedictio prophetica non est ulla caulaeuentus, sed indicata tantum. Quapropter nec Iudas Christunt prodidit, Iec Iudaei Christum interfecerunt,

quia utrumq; erat praedictum a prophetis&a Christo: sed ideo praedicis imia ita prophetis&a Christo, quia Iudas erat Christum proditurus, audaei erant Christum interfecturi. Nec mirum si quorum malitiam praevidit Deus illorum facinora praedixit, quibus usus est tanquam instrumentis ad salutis nostrae mysterium perliciendum. Quia ergo Deus priae uidit euentum, qui causiam habuit malitiam Iudae Hudaeorum, prophetae ipsius spiritu amati, hoc praedixerunt, Augustinus ait: Non ideo hoc fecit Christus, gapropheta praedixit, sed ideo propheta praedixit, quia

hoc erat Christus facturus. Sic de multis aliis praedictionibus iudicandum est. Cum ergo dicitur, Euentus prς dictionis propheticae est necessarius: Respondeo est iecessarius quidem, sed necessitate consequentiae id est facti. Omnia enim dum fiunt, necessaria sunt.Deus enim dum praevidit malitiam contumaciam Iudae&Iudaeorum eam tanquam tum fieret, pra Udit. Nam omnia Deus in suo a terno ac si praesentia essent,videt.

47쪽

D G ΑΤ I VN I VERSALI. 3ssyros educeret, Deus ipsius malitia usus est in gloria suam,atque illum impulit,ut Iudaeos inuaderet,ut istos acto puniret populum suum a te deficietem ad Ido- a. Sic Deus tyrannorum malitiam sepe cogit gloriae suae, capienti prouidentiae seruire, etsi ipsi tyranni haec minime cogitant aut cupiunt quare Deus etiam illos punit,ut transgressores sitae legis. Multi cum hodie vident sursum ac deorsum ferrio iamia&plenae ille confusionibus,incipiunt dubitare de prouidentia Dei. Sic enim apud se ratiocinantur. Si Deus rerum humanarum curam haberet, nequaquam permitteret omnes hominum status tantuna alis uoliat imo hoc ipsum prouidentiae diuinae opus est, isto modo graisantia peccata in humano genere punire.Deus aliquando Magistratu, si quis in se auarus est &tyrannicus,vtitur in suam gloria,quando videlicet eius malitia hyrannide tanquam instrumentis utitur, quibus castigat subditorum petulantiam,quod si non faceret, nemo pius tranquille viveret.videmus quam sit misera plebecula, quam alte ta usuris de iniustis lucris captandis, quam sit prona in omne scelerum genus. Quare Magistratus etiam impius ad hos aliquo modo cohercendos excitatur diuinitus, ut aliqua altem externa disciplina conseruetur propter Ecclesiam . profecti essent subditi multo petulantiores,nisi asperiori hoc freno cohercerentur atque ita verum est dictum Saepe malos mali bonos faciunt. An non hic tyrannicas euitia superiorum in subditos , seruit sapienti prouidentiae Dei 3 verum hic temperamentum observetur, quo Deus ita temperat administrationem mundi vi semper aliquos pios 'anctos gubernatores admisceat malis, in piorum consolationemvitutelam, ne prorsus praeteriti a Deo else videantur. Quod fine -- gnum prouidentiae opus est,quod si non agnoscimus stati,admodum stupidos nos esse nec else est.

48쪽

C. HEMMINGIVS Porro qui sentiunt Deum ideo oluisse miseriam hominum, ut osteiaderet sitam misericordiam,&ideo ordinasse peccatum , ut declararet vana potentiam,in crasse errore versantur de Deo sceleratissime cogitant. Nam cum Deus sit bonus Miustus,imo ipsa bonitas justicia, nec miseriar humana causa est, nec vult peccatum. Hic proinde tenendum est,

quod supra dixi, Deus non ordinat malum, ut fiat,scd postquam factum est, illud ordinatis bonum finem, quod est sapientis ipsius prouidelia opus. Deus Iustus bonus& liber, condidit hominem ad suam imaginem, hoc est iu stum bonum & liberum: sed postqualibertate sua abutus est homo, desiit este bonus Miustus,&factus est seruus. Nam cum libere peccasset. bonitatem dc iusticiam amisit, e incidit inseruitutem, hoc est, miseriam,iustam peccati panam. Hic o-us erat Dei misericordia,& iusticia, ut ab ista miseriaiberaretur homo. Non ergo Deus causa fuit peccati hominis, cuius iusta poena est miseria, sed homo ipse sibi causi sua miseria suit. Homo bonus non vult aliquem miserum ut exhibeat ei misericordiam.Iudex bonus non vult aliquem peccare,ut illum puniat. Sed homo bonus misero, quem vellet elle felicem, praestat misericordiam: ii de bonus , iniusto, quem vellet est iustum infert poenam iustam. Sic Deus homini misero facto sua culpa praestat misericordiam. iniusto sua voluntate mcto , infert poenam iustam Augustinus nostram sententiam confirmat; cum ait: Qui, faciat misericordiam, optat este miseros, crudelem habet misericordiam : quomodo si Medicus, ut exerceret artem suam, optaret multos esse aegrotos,crudelis esset medicina. Sed obiiciunt rursus nobis dictum Pauli, Rom. Q. Scriptura dicit Pharaoni, in hoc ipsum excitaui te,ut ostenderem in te potentiam meam. Respondeo. Deus excitauit Pharaone, hoc est,Deus fecit Pharao-

49쪽

ono lo sisso*δDE GRATIA UNIVERSALI. 4 4nem regem. an non hoc mas nam beneficium Dei erga Pharaonem 3 additur, ut ostenderem in te potentiam meam. Hic a particula, euentum, qui habuit causam contumaciam Pharaonis aduertus D Ev M. non finem declarat inuenit enim Deus Pharaonem crudelem sui populi hostem , cui pergenti in

sua contumacia Deus poenam minatur. Nam quia Pharao insurrexit contra Deum sua voluntatevi cursu,Dei manu prostratus in mari rubro, periit neque

enim impedire manum Dei potuit ipsius pessima voluntasvi cursus quo se illi opposuit. Huic deinde facto duos fities apponit Apostolus, unum, ut ostendat

potentiam Dei punientis in reprobos , alterum, Ut praedicetur nomen Dei in uniuersa terra, videlicet, quod sit ultor scelerum eorum, qui aduersus festant contumaces, misericors in eos , qui obediunt voci suae. Non ergo Deus fecit Pharaonem contumacem, sed contumacem sua voluntate factum, potenti manu repressit, ac puniuit, omnibus Tyrannis in admonitionem absit proinde piis metibus putare De una alicuius peccati authorem esse. Detestanda est opinio ait Augustinus 9 quae credit Deum cuiusquam male actionis aut voluntatis elle aut horem. Et Fulgentius ait Deus non est ultor eorum, quorum est

aut hor.

Abutuntur etiam ad euertendam gratiam Vniue salem dicto Christi Ioh. s. Non pro mundo OLO. respondeo Christus orat pro iis, pro quibus se offert

hostiam offert autem se hostiam pro toto mundo, Ioh. i. Agnus Dei tollens peccatum mundi Ioh. . Sic Deus dilexit naudum, ut filium suum unigenitum daret,ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitani aeternam. l. IO h. a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed prototius mundi. Cur ergo hic Dominus ait: non promu-do oro Dominus hic loquitur de ea parte mundi,cu-

50쪽

et Nes C. HEMMINGIV sius princeps iam iudicatus est, id est , de conciliabulo Iudaeorum auersantium doctrinam Christi, accusafl-tium xcrucifigentium Christum, atq; eius victimam proludibrio habentium . pro his ergo qui erantiam ipso facto propter contumaciam suam a Deo condemnati, non orat Dominus, sed eos cum suo principe Diabolo pro condemnatis habet exciderat enim gratia oblata omnibus, propter suam contumaciam

ωblasphemiam in Spiritu in sanctum, Mar. 3.Qupiatam autem sunt plura dicta Pauli in Epist

Iaad Romanos scripta cuius argumentum est, peccatum arguere, veram iustificandi rationem docere,

sanctificationis necessitatem cum suis effectibus m-

dicare Arcuiter poenit Liatia parres declarare exquibus ducis acii sophistice extruunt conclusiunculas adueriante nosseae sententia de Gratia uniuersali, quam dessendimus, opponimus eis clariora dicta Apostoli , quibus illustrantur quae obscurius dictavidentur, secuti regulam Tertulliani Secundum plura pauciora sunt intelligenda &ne unus sermo alia malata subuertat, secundum omnia potius quam aduersus omnia intelligendus erit. Cap. 1. Paulus finem sui Apostolatus commet elans Romanis, ait: Accepimus gratiam Sc Apostol tum in obedientiam fidei in omnibus gentibus, hoc est, ut omnes gentes obediant fidei, seu credant Euangelio in quem finem ξ vis aluentur finis si quidem si dei est salus credentium.

Idem Apostolus finem patefacti Euangelii indicat,ROm. 6. cum ait: Quod scilicetis sterium patefactum est per scripturas Prophetarum secundum' in 'isu, id est, ordinationem aeterni Dei, in obedietiam fidei in omnibus gentibus, hoc est, Euangelium patefactum est ordinante Deo,ut omne gente Sobediant fidei,id est, credant, quo saluentur: ita finis pa-t facti Euangelii Ap.oli latus Pauli unus&idecst. Eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION