Cursus theologiae scholasticae per principia Lulliana ... susceptus et consummatus a ... Sebastiano Krenzer ... Tractatus primus

발행: 1751년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Quid fit ditana Generatis j Spisatis , Issa Patre & Filio : ergo, cum vi suae Processionis sit similis suo Principio, debet dici generatias. Respondeo I. Nego suppositum, quod secunda Per na ideo dicatur generara, quia vi suae Processionis est similis siuo Principio. ideo Patres Graeci, ad quorum sententiam se aliquando etiam accommodavit Concilium.Tnum, Seiritum S. vocarunt Imaeinem, alii Verbum Νι-lii: sed ideo Filius Dei est S clicitur generatus, quia procedit immediate a solo Patre accipiens naturam foecundam ad agendum. F irae Respondeo II. Distinguo antecedens. Procedit immediath accipiens naturam Iicundam ad agendum Nego. Mediatό in reactione complens actiones ad intra, ut substantiale vinculum inter Patrem & Filium Conredo.

ARTICULUS III.

Solvuntur Argumenta a Scholis Doctri

nae LMSanae contrariis Articulo primo allata. so. D Rationem primam num. 3. Intellectivum, 1 volitivum, Bonificativum Patiis sunt realiarer summδ idem, igitur merissima fictio est assirmare aliquid de Uno, & idem negare de altero, quod

cum eo est Unum idemque: sequeretur etiam Filium non aequaliter, Don eodem modo accipere a Patre

volibile , quo intelligibile, &sic in-S de Deo foret inaequalitas, quois est impossibile. Nego igitis secundam partem Arguinenti , quod Voluntas divina, ut talis, non sit alii in dativa sui, sed tantum tendat vitaliter & propendeat in objectum; certE Uoluntas divina, ut talis, est volitiva: ergo producit volibile ἱmmediath: alias Filius a Patre non acciperet immediate Voluntatem voli bilem, quod est impossibile. 3I. Ad Confirmationem num. 4. Utique Filius Dei est Imago nativa per omnia similis Patri excepta ingeniti Proprierate; sed etiam Spiritus S. est Imago Patris di Filii per omnia similis Patri & Filio excepta . L 3 in-

172쪽

r o Cursus Thees. tillianae D. L. P. V ingeniti & Spiratoris Proprietate: nam sicut Pater est Bonificativus, Filius Bonificabilis, sic S. Spiritus est Bonificare. Unde in hoc est differentia, quod Filiussit Imago substantialis immediath procedens a solo Patre , Sanctus autem Spiritus sit Imago substantialis

mediath procedens a Patre & Filio. Patrem vocant Ss. Patres Graeci Imaginem, proto Ypon: terminis

Lullianis dici debet Pater Imago substantialis S naturalis imaginificativa, Filius imago substantialis & naturalis imaginificabilis, Spiritus S. Imago stubstantialis & naturalis imaginiscare; ex quo patet, quod ra- tio Imaginis substantialis & naturalis conveniat tribus Persisnis, & triplici diversio modo. 3 a. Ad Rationem II. num. s. placet R. P. Henrino in hoc, quod admittat cum Lullianis in Deo Libertatem essentialem ad intra agentem etiam respectu

Processionis Spiritus S., quod tamen Authorἀ alii

subito aestu abrepti clamant haereticum; in eo vero nec placere, nec probari potest, quod dicat Voluntatem divinam non esse agens naturale; Natura enim divina, Voluntas divina, Potestas divina convertuntur indentice, & sicut Pater est Natura divina naturificariva necessario & liberh libertate a sbia coactione Deo propria) producens Naturam naturificabilem, ita est Voluntas,ivina volitiva necessario & libere producens Voluntatem voli bilem, qui est Filius, vide dicta Tractatu I. Quaest. 4. &33. Ad Rationem num. 7. Remiam primis. Ε-tiam Spiritus S. dicitur Imago. hesponam fecundo.

Nego mis., I mor Productus procedit in Deo a toto iaproducente, sbia autem Voluntas non est totus producens , sed in producente sunt omnes dignitates Dei, Voluntas, Intellectus, Libertas, Necessitas, Potestas, Bonitas identificatae, porro S. Spiritus est Amor amare Procedens a toto Patre, qui est amor amativus, S a toto Filio, qui respectu Patris est amor amabilis, & cum Patre Unus amor amativus sive spurativus respectu S. Spiritus.

173쪽

c. Π . Utrum Pater ου Filius debeant diei m. r r

Utrum Pater s Filius debeant dici unus

Spirator, vel duo Spiratores dx. C Tatus quaestionis est. Cum duae Persenae divinae producant spirando rertiam Per nam, an ideo duae illae Personae dicendae sint duo .Principia Spiratuva, sive duo SpiratoreS.

ARTICULUS I.

a. DESOLUTIO omnium quaruor Scholarum Caia se homum ad hanc quaestionem. Pater & Filius Spirando Spiritum S. sunt unus Spirator, sive unum Principium Spinativum.

nensi cap. II. desummd Trinitate, ubi opposita sententia damnata est. Item in Florentino in literis Unionis: S. Spiritus ex utroque aternaliter. tanquam ab uno Principio ου unica Spiratione procedit. item S. Aug. lib. 3. de Trinitate cap. 14. esita. fatendum est, Patrem & Fi- ilium Principium esse Spiritus S. non duo Principia.

terminum , tunc unum est in duobus Principium: sed Pater & Filius sunt duo producentes indivisim unum terminum: ergo unum est in illis duobus Principium productoris : ergo Pater & Filius spirando tertiam Persenam sent Unus Spirator. --jor ostenduW; quia tunc ratio producendi est utrique Communis, ut Patet primo. in duabus praemissis concurrentibus ad productionem conelusionis; quae duae praemissae sent una ratio motiva: patet secunia. In tribus divinis Per nis producentibus per creationem ad extra, ubi non possunt dici tres Creatores sed tres

174쪽

rra Cursus Theol. Luiliapae D. I. P. II. creantes: ergo etiam in productione S. Spiritus sunt quidem duo spirantes, sed non duo Spiratores. s. Ratio lII. ex ipὶ B. Authore Quaest. super Lib.sentent. Petritimbamri fol. I p. inter Patrem ,,S Filium est Proprietas distinetiva, ratione cujus,,unus distinguit alium Unum a se, sicut Pater, qui

,, Generando Filium, ipsum distinguit a se ipso, &ω sicut inter Patrem & Filium est Di tinctio cum Infia,, nitate Bonitatis, A ternitatis, Potestatis &c. sic per, consequens inter ipsbs est Concordantia, quae estis aequalis Distinctioni per infinitam Bonitatem, AE-

,, ternitatem, Potestatem &c. S illa Concordantia in ,, tantum est Proprietas concordativa inter Patrem &is Filium, sicut Distinctio est Proprietas distinctiva; is sed hoc non posset esse, nisi Concordantia uniretes Patrem & Filium in Unitate Spirativitatis, sicutis Distinctio ipsos distinguit quantum ad Proprietates se personales; alias Distinctio esset major in Magni-ritudine Bonitatis, quam Concordantia; quod estis impossibile, cum in Deo non sit majus, nec minuS: M& sic convenit, quod Pater & Filius sint unus Spia

Drator per Concordantiam, sicut sent duae Personaeis per Distinctionem. Hoc totum complector Argumento isto: Distin-mo divinarum Personarum importat Concordantiam tanquam Persectionem oppositam Contrarietati, quae

est Impersectio: ergo, sicut inter Patrem & Filium est Distinctio, sic, dum spirant, inter Eos est Concordantia , alias Concordantia inter utrumque esset

minor Distinctione: implicat autem majus 3c minus in Deo: si autem inter Patrem & Filium, dum spirant, est Concordantia, sitnt Unum in Concordantia Principium. 6, Ratio IV. ex Tom. 4. ibid. ,, Convenit qubdis sit unus Spirator, Ut tantum unus S. Spiritus possitis esse ex ambobus ; quia , si dicerentur esse pluresti Spiratores, essent plures Spiritus Sancti, vel unus es S. Spiritus esui compositus ex Spiratione Patris, de

ἡ&ex Spiratione Filii, quod est impossibile: ergo P ister & Filius sunt unus Spirator tantum.

175쪽

GH Utrum Pater Umlius debeant diei unus m. I 37. Dices I. cum Graecis Schfinaticis: Pater & Filius sunt duo Spirantes : ergo etiam duo Spiratores. Respondeo. Spiratores juxta mentem Ecclesiae & ex usius ignificat duo supposita ad producendum terminum dioisin concurrentia, quod non denotat vox spirantes. hine Disti uo antecedens. sunt duo Spirantes per unum concordans Principium indivisibiliter agentes. Concedo.

divisim Nego. 8. Dices II. Principium Processionis divinar est Persona, sed Pater & Filius sunt duae Personae: ergo sunt duo Principia. Respondeo Distinguo minorem: quando Pater agit ad Filium Concedo quando cum Filio agit ad Spiritum S. subdistinguo 'est Persena una

sine altera indivisibiliter cornproducente. Nego. simul& cum illa producente Cou edo. o si. oces III. Perssinae divinae per siuas Propriet tetes relativas sibi opponuntur, &inter se distinguuntur, ergo eadem Proprietas relativa non poteli esse

in duabus Per nis. Respondeo. Distinguo consequens. propria cuivis PerQnae Cancedo. communis duabus Persi,nis Nego. Patri proprium est generativum, Fialio generabile, Spiritui S. Spirari; hae Proprietates non possunt essse in duabus Per nis: Spirativum vero est Proprietas communis Patri & Filio: unde est in

utroque.

io. Dices IV. in Patre & Filio forent tres relationes, Paternitatis, Filiationis & Spirationis: disiequarta esset in Spiritu S. Respondeo. jam dictum est, quod Spiratio activa sit communis Patri & Filio; &cum haec realiter identificetur Patri S Filio, non possunt emcere tres relationes reales realiter inter sedistinctas, quod tamen intendit argumentum. I i. Dices V. Principium Spirativum totum est in Patre, totum in Filio: ergo Hi duo sunt Principia spirativa. Respondeo I. retorqueo. Principium cre rivum totum est in Patre, totum in Filio, totum in Spiritu S. ergo hi sunt tria Principia & tres creatores.

Reshondeo II. disti ο anteeedens iudivisibiliter divisibiliteri

176쪽

i 4 Cursus Theo Lusitana Tr. L. P. Ria. Dices VI. Si Pater & Filius sunt unum Primcipium Spirativum, quia habent unam vim Spirandi: ergo Pater solus est duplex Principium, quia habet duas Virtutes, scit. generativam & Spirativam. Respondeo. Pater solus non habet duas Virtutes sibi Qti proprias, sed cum Filio habet Virtutem sipirativam communem: hinc solus Pater nota habet duo Princia pia, sed solus habet unam Virtutem generativam, cum Filio autem habet alteram Virtutem spirativam.

QUAESTIO V.

Utrum S. Spiritus realiter distingueretur

E Filio , si non procederet ab eo. . i. CRaeci negantes Spiritum S. a Filio procedere.

I asserebant tamen illum esse tertiam in Ss. Triaritate Persenam, ideoque a Filio realiter distinctam. ex hoc ultimo concesso Latini contra graecos sic. a Ruebant : juxta Vos Spiritus S. non procedit a Filio , ergo sine findamento dicitis, quod a Filio distingu tur: vel si Eum a Filio distingui asseritis, etiam Eum a Filio procedere negare non potestis: si enim a Fullo per imposIibile non procederet, etiam a Filio non distingueretur. Status quaestimis nunc est an hoc Patrum Latinorum Argumentum contra Graecos sit,

ARTICULUS I.

Resolutio hujus uuastionis ex Schola Sco.

a. DI Spiritus S. non procederet a Filio, . adhuc dio iungueretur reaiter ab Eo, adeoque illud

177쪽

QV. Utrum S. Spiritus realiter distiugueretur G. I sLatinorum Argumentum contra Graecos non erat

convincens.

. 3. Ratio I. Constitutivum rei est etiam ejus distinctivum: atqui in hypotlaesit impossibili, in secunda Persenii maneret constitutivum sicit. generatio pascsiva sive Filiatio : ergo hoc constitutivum maneret distinctivom Filii a Patre & Spiritu Sancto. 4. Coufirmatur: pro priori Rationis ad Qecundi- ratem Naturae in ordine ad producendum aliamlPersonam in Filio, jam Filius habet completuna constinativum , scit. Generationem passIVam, cum etiam

juxta Thomistas & Suaristas Filius per hoc non sit formaliter Filius & generatus, quia accipit Naturam tacundam, sed ideo praecisE: quia procedit ab Intellectu Patris: ergo etiam habet per Generationem mssivam completurn distinctivum pro priori Rationis ad sipirationem activam: ergo cum in hypothesi impossibili retineret Filius generationem passivam, eti m per illam adhuc distingueretur realiter a Spiritu Sancto. 1. Ratio II. Non potest idem terminus produci per duas actiones diversias totales: atqui in hypothesi illa impossibili Generatio activa & Spiratio aEtiva in Patre,adhuc essent diversae actiones totales ; ergo non possent habere unum terminum: ergo Filius a sdio P tre genitus, &Spiritus S. tunc a selo Patre spiratus ecsent duo termini realiter distincti. s. Confirm. I. Ad distinctionem realem in divinis susticit, relationes esse disparatas V. g. quod Fblius in illa hypothefi procederet a Patre per Generationem activam, & Spiritus S. a solo Patre per spurationem activam: atqui hoc fieret tunc; ergo tunc Filius S Spiritus S. distinguerentur realiter. 7. Confirm. II. Si Spiritus procederet a stlo Fi. lio, adhuc realiter distinaueretur a Patre: ergo etiam

si S. Spiritus procederet a stlo Patre adhuc realiter distingueretur a Filio. 8. Ratio IIL ab Authoritate S. Anselmi, qui lib., de procus Spitritus S. cap. q. ssis: Si per aliud non essent

178쪽

Cursius TI Q. Lissiana Tr. I. RIZ,, lent plures Filius di Spiritus S., per hoc solum ecissent diversi, scilicet quia alter nascendo, alter exu,, stit procedendo: atqui sublata ' per impossibile Spia ,, ratione activa a Filio , adhuc Filius nasceretur &Spiritus S. Vere procederet, stil. a Patre: ergo a se huc essent diversi. Hanc Doctrinam hauserat S. Anselmus ex S. Aug. lib. s. de Trinitare cap. 34. ubi cit Spiritum S. ideo non esse Alium , quia exit non qu modo natus, sed quomodo datus . ex quibus patet totam rationem diitinctionis. inter Filium S Spiritum S. non Peti eX eo , quod unus procedat ab alio, sed etiam, quia emanatio Usuus differt ab emanatione

alteri .

ARTICULUS IL

Reselutis ex Schola II mistica

s. DI Spirim S. a Filio non procederet realiter a Fullo, non distingueretur ab eo. Io. Ratio. ubi in divinis nulla obviat oppositio relativa producentis S producti, ibi nulla est distinctio realis; atqui, si S. Spiritus non procederet a Filio, inter utrumque non esset ratis oppositio: ergo inter utrumque non esset distinctio realis; major est commune axioma Theologorum eae SA elmi M. Aprocess. yiritus S. cap. a. Eandem receptissimam sem. per fuisse apud P. H. etiam Graecos manifeste oste derunt Bessarion Graecus, & Ioannes Theologus Latinus in Concilio Florenti tacitis illud axioma approbante. 11. Confirmnum I. Concit Tolet, II. cap. I. ait: ., n relatione Personarum numerus cernitur: hoc -

,,lO numerum insinuant, quod ad invicem sint. idem es dicit S. Aug. tract. 39. in Dan. Ia. confirmatis II. Spiratio activa defacto non distinguitur realiter, nec a Paternitate, nec a Fili tiones

179쪽

st: Virmn Spiritus reoliser distingitaretis in. rtione, quia cum his nullam habent oppositionem relativam producentis S producti: ergo etiam Fili tio di Spiratio pastiva a se invicem non distinguerentur, si Spiritus S. non procederet a Filio.

. I 3- RESOLUTIO EX SCHOLA LULLIA

NA : est haec quidem eadem, quae ex Shola Thomistica&Suaresiana, sed probationes petuntur 2lidiores ex Pxincipiis Lullianis. . '14. Ratio. in divinis Persenis nulla potest esse Distinctio nisi perfectissima: quia, quidquid in Deo est, persectissimum est; sed stola Distinctio, quae est inter producens & productum in divinis, est Distin- .ctio persectissima: cum ea detur inter Patrem & Filium, sic per consequens debeat esse perfectissima; ct ratio adhuc est , quia Distinctio producentis &producti in divinis facit ut producens producto det esse divinum, & realiter productum simul iaciat, ut producens in suo esse producente aeternali sit perfecticlimum; igitur cum in hypothesi impossibili non esset inter Filium & Spiritum S. Distinctio producentis &sroducti, sequitur manifeste, quod nulla inter ea sit istinctio realis, quia omnis Distinctio in divinis, quae, non est inter producens dc productum est minor dc proinde imperfecta , per consequens in divinis nulla, cum in divinis nihil imperfectiim sit possibile. Haec demonstratio est fortissima probatio illius axiomatis r uti in divinis non obviat oppositio relati producentis N producti, nulla datur distin tio realitizquod axioma Scotistis nuntibus aegerrivi ex suis principiis probabunt aliae liliolae.

II. Hanc eandem demonstrationem assert B. Doctor verbis sequentibus Tom. quaest. super lib. sent. Petri Laemba di fol. 16. quas. I 3. ubi Argumentum ,,uinget ex Mathess inter Filium & Spiritum S. non ,, potest esse Distinctio, nisi ipsa inter illos esset per D secta, di in tam magna Bonitate, aeternitate, P is testate, &c. ω. sicut est inter Patrem & Filium, s& inter Patrem & S. Spiritum, inter quos est Pro-

ω prietas distinctiva di constitutiva in subjecto perim

180쪽

,, nati; ratione cujus Proprietatis attributa possuntis liabere naturales actus, sicut Bonitas Bonificare, M

se nitudo Magnificare; & quia Distinctio non potat

,, habere praedictam Proprietatem inter Filium & S.,, Spiritum, si Filius non spiraret S. Spiritum, sic d se ficiente proprietate distinctiva & constitutiva defi- . es ceret distinato inter Filium S S. Spiritum, ratione, cujus nesativa Quaestionis xst tenenda : & sic esset, de Beatissima Trinitate, sicut esset de triangulo , quiri triangulus non esset, si ab ipsb removeretur unari linea,&totuS ille locus,' a quo esset remota illa linea, ' ,, esset vacuuS , ratione cujus vacuitatis duae lineae, Μ quae remanerent, non possent participare nisi per ω unum angulum quo ad concordantiam Bonitatis,

, Magnitudinis; & quia talis privatio concordantiae, non posset esse in Beatissima Trinitate Dei, deci

, ratum est, quod Quaestio sit fundata stiper impossi, bilitate.

ARTICULUS III.

Solvuntur Agumenta ex Schola Scutsi

ca artis. I. relata. i6. AD Rationem I. num. 3. Vix Thomistae aut Suaresiani poterunt asterre quid ilidum, quod illam Scotistarum rationem cum adjecta confirmatione infringere queat, ex Doctrina vero Lullia na jam manent Scotistae refutati per num. I9 Quaes. Tretiae. ubi probatum est, secundam Persbnam per hoc constitui formaliter & essentialiter, quod accipiat a Patre Naturam fiscundam ad producendam aliam Persbnam sive Spirationem activam, quae chmin facta hypothesi deesset, non daretur Filius, Bel er consequens nec distingueretur a Spiritu S.; nullus enim entis nulla est distinctio. Et cum nram. 23. ejusdem stumst. tertiae probatum fuerit, tertiam Personam constitui formaliter per Processionem ex dum.

SEARCH

MENU NAVIGATION