Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Inferum vero mare excurrentem Oratoriam facultatem . Palmam dilatatam, quae est Rhetorum propria , illisque data est ad orationis sonos eliciendos , & ad forensia negocia , divinis etiam atque livi manis rebus admovit eloquentissimus Plato . nam veteres omnes usque ad Aristotelem in disciplina bene disserendi plane

inermes ac nudi, nondum illam contraxerant , nondum digitos compresserant, &pugnum facere potuerant. Videmur no-α bis videre, omnium linguas, ira inflammatas, in nos esse conversas ; quasi honos, Platonis agatur ἀ- & quasi dictu neses sit, rudem in Dialectica magistrum habui C. se in illa arte discipulum. maxime eXercti

tatum. '

Sed vir omni laude cumulatus non eget falsa gloriola . Nihil illi iniuste , nihil invito 'detraximus . Illum namque hac arte fuisse destitutum, testantur non satis ab eo convicti sophistar ; Idque il- . te ipse tunc aperte confitetur, cum Socratem dicentem inducit, se quidem scire interrogare , sed respondere nescire . Neque Aristoteles ausus suisset dicere, sedisserendi rationem invenisse , si eam a praeceptore accepisset. Mirum igitur nemini videri debet, si ea, quae Plato literis N 3 consi-

202쪽

198 DE GEN. Dic. SAp. ET ELOQ osv. consignavit, sint Rhetorice magis , quam D1alectice disputata, & ad gravitatem re

gum ornamenta sermonis accesseriti t. Sed Adversariis responsum satis . Tuas . aliquantulum aures ab hac contentione relaxemus , quas

disputantibus nobis fa-- ciles praebuisti

203쪽

Ad Serenissimum FRANCISCUM MARIAM II,

Mibini Ducem VI,

Genere dicendi Philosophorum; seu, De. Sapientia ct Eloquentia divortio.

TERTIA PARS.

A c T E N u s repressus impetus Adversariorum: qui tandem metu eruditi, abierunt ad tutiora consilia : Nunc quam iniuste bellum intulerint videamus. au vero, sapientissime Princeps, si inter maximas regendarum urbium occupationes, & studia doctrinae, quibus implicaris assidue, tantum habueris otii , hanc etiam partem libenter aspi

Intelligendi & dicendi artes, quas sem-ma quadam societate coniunctas vidit antiquitas, fecere non sine causa divortium . altera enim familiaritate alterius implicata proprium deseruerat ossicium: alter ad e colendum alterius fundum intenta semiputatam vitem in suo iacere conspexerat. Ce

te Philosophia dum in proximo Rhetoricae

204쪽

oo DE GENERE DICENDI campo, in quo maior inerat foliorum lux ries, operam poneret, eiusque amoenite oblectaretur, rerum & sententiarum messem

amisit. Cum igitur esset hoc cautior facta periculo, in domesticis agris qui eam satis alere possunt, illius tantum elaborat industria. Philosophia & Rhetorica dissoci

iis, neque amplius in veteri communione manentibus, duae inter se dissentientes s miliae ex una & eadem domo prodiere et Harum unam, augentes linguam latinam, appellabi mus' Disciplinarum Realium,alteram 'vero Sermocinalium. Omnes Philosophiae partes ex rebus, quod in illis praecipue Versentur, nomen invenere. Rhetorica vero, Poetica atque Grammatica a sermone, quod illarum materia sit, illud accepere. Atque ambae. suis finibus contentae, nihil , nisi necessitate coactae, de alterius parte contrectant; Nullo namque uteretur

sermone Philosophus si res tacendo posset exprimere Neque Rhetor a Philosophores mutuaretur,nisi illae essent sermonis ma- , teries, & quasi fundamentum. Hinc non pudet Philosophum sui humilis 'atque demissi

sermonis, quia non profitetur eloquentiam; Neque oratorem, qui despicit sapientiam, suae pudere debet ieiunitatis rerum. Sente tiaTu, non verborum inopia potest in Philosopho reprehendi; quemadmodum ille iure optimo

205쪽

SA P. ET ELO DIVORT, am

optimo accusari posset, qui Geographiam

professus, neque intervalla locorum ten ret , neque magnitudines regionum. turpe

enim est peccare in eo, cuius se vult haberi magistrum. Sed si Philosophus in dicendi arte peccaverit , quam ipse non profitetur , vel non tantam quantam orator suis scriptis elegantiam sermonis adiunxerit, quis audeat illum condemnare Nonne verba ad res ipsas , tamquam ad finem in Philosophia reseruntur, ut curatio ad sani talem Quemadmodum igitur aegrotus sanitatem, quam vult, valde vult: ex medicamentis autem se per minima eligit, eaque accipit certa quadam mensara:ita etiam Philosophus nullum constituit rerum contemplationi modum , quem adhibet verborum inanium fluminisvariisque eloquentiae laboribus. Contra autem dicendi artifex or tor, quia rerum sylvam tantum comparat subi ad opera elaborati sermonis, attingit res strictim, & leviter; confert vero omnes curas & cogitationes suas in delectum, & straructuram verborum ; exemplo statuarii, qui parum moratur in natura aeris perscrutanda, diutius vero detinetur in effingendis aeris lineamentis . Et quidem nunquam

orator rude & indoctum hominum genus a sera & agresti vita ad beatiorem revocaL set, nisi orationem, quam istorum gustatui Ν s accom-

206쪽

1o1 DE GENERE DICENDI.accomoὸare debebat, eloquentiae melle Gspersisset. Ideo etiam ratiocinatione semo ta exemplo duntaxat est usus ad illorum animos excitandos; quia cum, sensu, non ratio-he gubernarentur, & iudicium in sensibus ponebant,& ratione minime permovebantur. Philosophus ab eo longe diversus breviores planiores vias est persequutus, quandoquidem illi cum attentis & intelli gentibus auditoribus negotium semper fuit:

neque erant currentes concitandi, neque

sermonis dulcedine alliciendi ii, quos iam

satis traxerat amor sapientiae, & honestatis. Agrestes illos homines, tardiores caeteris ad capessendas virtutes, stimulis concitet orator, sodiat, laceret, cruentet; At discipulis veri bonique cupiditate accensis Philosoιphus calcaria non adhibeat, eos nullis precibus obsecret, sed tantum, rem esse, vel non esse, assirmet casto dc simplici sermone non perpolito, & ornato. Et illud qodem admiramur, quamplurimos gravissimos viros ex Peripateticorum familia' existere, qui nos esse putent in gravi, & periculosa haere-si; cum tamen illam ex eorum fonte hauri mus. Eam, plice illorum dixerimus, ab Artistotele accepimus. ille nos docuit, ex dive sis orationum generibus solam enunciationem,quae vera vel falsa est, esse adhibendam

a Philosopho in suis sermonibus; Depreca-

tionem

207쪽

SAp. ET ELO DIVORT. 2O3 tionem vero, caeterasque orationes neque

veras, neque falsas, in quibus suasio & dicendi artificia continentur, reliquit Rhetoricae atque Poetica . Cognovit namque ila. lud divinum ingenium, non essePhilosopho necessariam eloquentiam ad permovendos alumnos; cum ipsi in sola cognitione .co quiescant: Oratori vero deprecationem, caeterasque dicendi faces conuitio ministravit; ut iis excussis & admotis auditorum animos inflammaret, eosque,ut illius proprium munus est, ad agendum impelleret. Neque potuisset orator fallere auditores, ut non- . nunquam facere solet, captiosa probabilitate,nisi dicendi artibus fuisset instructus . nihil enim est tam incredibile , aiebat ille, quod non dicendo fiat probabile. Hasce

artes, quas oratori concessit egregius ille vir Aristoteles, non sine causa denegavi Philosopho semper amico veritatis. Offerunt sese innumerabiles pene rationes, quibus id confirmare possimus; sed dum quaelibet earum exitum cito reperire desiderat, ab altera retardarur . Ita aquam haesisse quandoque vidimus, dum ex angusto valle

tota eodem tempore conabatur emuere.

Hinc nos quis crederet egemus abun- dantes. Sed incedamus gradatim ad nostram

sententia confirmanda, quae, licet adversa- ,rioru impetum represserimus, adhuc tamen

208쪽

1o DE GENER E Dic EN DI. ifluctuare non desinit; triremis instar, quae suum retinet cursem, intermisso etiam pul- .sia remorum. Agamus leniter causam Philosophorum, ne in certamen praecipitasse videamur, non descendisse .. Aristoteles nobis testis esse potest,sermonis propriet

tem ita esse Philosophorum propriam,ut ab eorum scriptis separari numquam possit. Sed 1 proprietate nascitur humilitas orationis, si eidem credimus ; quae quidem diLcrepat a 'Rhetorum pompa, & a superbia dicendi. Neque est quod Peripatetici do- .leant, traxisse nos situm in hanc sententiam praeceptorem: nam illam sponte persequitur; quinimo iacis tanti viri auctoritate freti sentimus ista liberius. Doleant potius Adversarii, Ciceronem , quem exercitui sito praefecere,in idipsum, quod timebat,incidisse. cum enim de perfecto oratore disputaret,diuit, styli mediocritatem Philosopho convenire; acsi voluisset dicere, aliud esse dicendi genus Philosophi, & aliud oratoris; neque esse in Philosopho desiderandam eloquentiam , quam magnificentia vessiorum , & gloria delectat. Sed quemnam latet inconstantia Ciceronis, qui modo eloquentiam cum sapientia coniungendam esse clamat, modo Philosophos silo quodam more

locutos excusat. Sciebat, earum rerum, quae in quaque arte versantur, necessario esse consti-

209쪽

SAp. ET ELO DIVORT. 2os constituqnda vocabula; Videbat, ipsas etiam Rhetorum artes, quae sitnt totae populares, verbis tunc in dicendo quasi privatis uti ac suis. ' . Animadvertebat etiam, Poetas, cum nimia rerum mole opprimuntur , sermoni cultrices manus adhibere non posse . Id quod potuit Poeta cum Rhetore impetrare, non debebat denegare Philosopho. Ex altera vero parte adeo eloquentiae pulchritudinem eximiam adamabat , ut

etiam in Philosophicis scriptis illam vellet

reperire . Hinc distractus in contraria, Philosophorum orationem nimis solutam oratoriis numeris astringere, eamque nimis nudam elegantibus verbis vestire cupi sal; Sed cum illius castae & verecundae Virginis speciem intuebatur, se revocabat, neque ad opus hoc audebat accedere. . Quod si Tullius haesitat in causa Adversariorum, cui tamen constitutus est patronus, quid nos facere debemus illorum iniuriis provocati Z Sui tuitio, & ius ulciscendi, a natura proficiscuntur; quod si ulcisci nosumus, nos sal

tem alacriter tueamur. Utamur, utamur.

libertate quadam, & licentia loquendi; neque dicendo curemus cum verbis congruere sermonem, dummodo cum rebus congruat atque sententiis. Aberret oratio,dumm

do ratio ratione regatur. ν . . . Q

. Neque

210쪽

ros DE GENERE DICENDI. Neque in labris habitet canorum illud,&dulce quod populi aures permulset, dummodo cantu illo dulciori , qui sapientum

mentes ad se conversit & rapit, noster per- senet animus . Philosepnum docentem volumus, non dicentem; magistrum, non Oratorem Dissidere enim rebus videntur Philosophi cum ad oratorum verba cons giunt. & quemadmodum ille mediem probari non debet, qui cum morbum intra cutem subesse cognoverit, tamen nihilominus summae tantum cuti adhibet medicamenta: ita etiam Philosephus cui animi nostri curatio demandatur, suo minime fungeretur officio, si illius sanitate neglecta solis auribus

mederetur. Quid, non quomodo, scribat, diligenter excogitet, sagaciter pervestiget. subtiliter disputet:graviter scribat, non ornate,

non copiose. Res colligat non ex amoeno

Musarum iugo, sed illas ex horrido illo specu extrahat, in quo vidit Heraclitus latitare

veritatem.

Dubitamus fortasse , quin cae libenter sint a discipulis perdiscendarat a nobis libere disputantibus nitor ille Romanae linguae, qui temporum iniuria obsolevit, illis non restituatur. Vilao,ut aiunt, vendibili suspensa hedera nil opus. Latine & eleganter de Natura locutus callidus Lucretius,quasi h dera suspensa omnes invitavit .&allectavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION