Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

s Ay. ET ELones Davo RT- I77 eam puram in differendo afferunt,atque i ornatam. Neque est quod Adversarii comtendant atque elaborent, ut mater optimarum artium Philosophia a sita quadam propria sermonis gravitate & brevitate in dicendi genus oratorium , & in quamdam inanem profluentiam loquendi vindicetur. Illa suo stylo eontenta non implorat illorum auxilium, ut falso asserunt ipsi, imo supplex petit ut ad se nullus accedat qui suum a deat variis dicendi coloribus immutare candorem; & tunc isti, o pietatem inauditam, Philosephiae porrigunt dexteram ; sed d ruri ne, an accepturi porrigant illam , &quod sit illorum consilium, satis hucusque demonstravimus. Erit igitur, ni fallimur, definita acerrima illa controversia , quam cum Adversariis habebamus 3 Illi in magnum quidem, & dissicile nobiscum venere

certamen; Tandem nostrorum virtute fuerunt in munimenta compulsi.

182쪽

FRANCISCUM MARIAM II,

. . .' Urbini Ducem VI,

Genere dicendi Philoseophorum; seu, De Sapientia ct Eloquentia divntio.

E D irrito primi conatus eventu non despondent animum Adversarii, imo fortuna eorum quae pro ' pemodum oppressa conciderat,altius erigitur, & ad victoriae laudem rursiis aspirat. Quare novum nobis est praelium ineundum, novus cogendus exercitus; cui si te praefici patieris,Dux Serearissime, unaque decurres inceptos contentionis labores, tam intolerabilis istorum audacia parnas dabit; neque ipsi audebunt amplius imritare Philosophos. Sed iste, qui exauditur clamor,illos appropinquare , iam iamque adesse praenunciat. Ecce primae hostium acies , quibus praeest divinus ille Plato, qui non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus magister est. Hunc Philosophorum Homerum sequuntur innumeri,

183쪽

SAP. ET ELO D svo RT. I smeri, qui ut discipulos ad sapientiae studium allicerent, referserunt libros suos fabulis, &blandiciis orationis . Putabamus, nobiscum Adversariis tantum esse decertandum: sed o magnum & intolerandum dolorem; nobis etiam cum amicis manus sunt conserendae, quibus si vulnera infligimus , nos quoque eadem ferri acie vulneramus. Au- Aoritate praeterea tanti viri, quae in illius nutu, nedum in sententia residet, debilit mur, & frangimur. Horremus quoque ingrati animi crimen; quatenus facile adducimur, ut cum eo congrediamur,a quo humaniter instituti sumus. Sed quid de Platone sentiamus , adversus quem debitam semper reverentiam adhibituri sumus, suo loco demon strabitur. Nunc in medium veniant novae rationes,quibus permota Ad-vefariolum ingenia in istam sententiam in- ciderunt. Illas quidem breviter attingentes

extenuare deberemus , minus enim moverent animum auditoris; Sed quoniam ALvessarios non odimus, ut pleriqueficere solent, neque eorum extimescimus vires,ideo hitroducemus ipsos loquentes. Quamdiu vestrisinobiscum libere dimicent, accurrate causam dicant, exaggerent orationem, amplificent : nihil enim impedimus. Sapien- res praeterea viros, quos hac de re aequos i dices constituimus, dicendo commoveant, Π M a M

184쪽

18o DE GENERE MI Eε NM. & regulam ipsam, quae vera & falsa diiudicare debet, prius,si possunt, inflectant. A stra tunc ab iis tantus labor suscipietur; impediet enim aequitas iudicum, cui aeque ac cauis nostrae confidimus. Sed quae est ista, inquiunt isti, in releganda a Philosophicis libris eloquentia tam insolens barbarae gentis audacia λ Ab ea totus prope mutatus est sermo; & verba, quae omnino barbara sunt, de industria promuntur. Sed quid dicimus verba ὶ Apud nos barbarismorum foetores, quibus scatent Philosophorum volumina,

non dignantur nomine verborum.

O quantum distant Philosophi huius aet tis a cacumine & fastigio praecedentis saeculii Vere decrescunt quotidie ingenia: et quentiae enim, quam in Platone , aliisque praeceptoribus suis admirantur omnes , in ipsis ne vestigium quidem apparet; sed illa se retro tulit,nescio qua, ad malum pronita

te naturae. . - . , b

Cum novi sensus animi exprimendi sunt, neque Philosophi illos latine dicere satis

commode possunt , vocabulorum inopia impediti, tum Graeca misceant cum latinis. Quod si voces nequeunt ab ipsa Graecia mutuari, quemadmodum fecit Tullius, novas, dummodo necessitas cogat, parturiant, limguam augeant ; permista enim cuilibet est potestas faciendi nova nomina novarum T

rum:

185쪽

S . ET ELO M DIVORT. a8Irum: Caetera autem sermone utantur lati-tino, puro, & ab omni vitio remoto. Sed ista gens barbara existimat, hanc seribendi licentiam sibi semper esse permissam; imo in Philolophorum concilium recipi illum non debere contendit, in cuius sermonibus Romani oris elegantia & verborum splendor appareat. Qua quidem opinione nulla in hominum mentes perniciosior pestis invasit. Du enim Philosephus barbare loquitur,seisque rebus eripit lucem orationis, easque quodammodo occultat, noctem quamdam seo nomine offundit, &in hominum ignoratione versetur. At ille qui oratione illustri,&pe spicua, res aperit abstonditas,se ipsem quoque profert in lucem, & sermonis hominum consequitur celebritatem. Hinc fortasse eloquemtissimus Plato Gygen illum induxit ; qui cum annulum abscondebat illius pala ad palmam converse, nullo videbatur; tum a tem videbatur, cum annulum invertebat in

lucem.

Sed si nullis, inquient Philosophi, adstricti legibus scribimus, & nullum apponitur

rebus nostris orationis lumen, cito extabit immense magnitudo operum, & cito mandabuntur litetis innumera ingenii montimenta: Quod si breve hoc tempus aetatis in sermonis elegantia a nobis consemeretur, Μ 3 minu-

186쪽

181 DE. GENIRE DICENDI minutorum opusculorum fabricatores vix

esse possemus. Et quidem Philosephi verum dicunt: sed nostri nominis amplitudo librorum mole vel ' numero metienda non est, quemadmodum regiarum aedium magnificentiam magnitudine & celsitate ea rum dem metiri solemus.Parum prodest stripto- iris gloriae magnitudo voluminis, si earepei te creverit, & nulla adhibita cultura. Ea enim quae cito oriuntur, tu augentur, cito etiam occidunt,& senesicuntas: quilibet pamtus,sive naturae sit, sive ingenii, longus brevi melior est. Hinc Poetae fabulam de cucurbita non temere confinxere, quae ad imum celerius quam ascenderat properavit.

Et tamen Philosephi quidam hac tempe

state reperiuntur,qui in libris eleganter conscribendis tempus consumere volentes, depromunt cogitationes suas praecipiti quadam celeritate. Sed poenam suo dignam e rore suseipiunt. Nam cum labor illorum non probetur,imo displiceat, praesertim iis, quos iudicare posse arbitramur , postponuntur doctoribus illis, qui. res suas verbis electis graviter, & ornate conseripsere, & tandem veniunt in oblivionem. Et quidem iure ac merito deseruntur. Non enim vulgatis & .

mediocris sermo est in i psa sapientia desiderandus; nam ea quo ornatior est, eo etiam

est melior: neque solum sibi parare debet

187쪽

Philosophus cognitionem rerum , sed illa etiam frui & delectari. At isti Philosophi& modum verbis constituunt,& in eo,quod coerceri non deberet, temperantiam quamdam expostulant. Nos quidem,si philosopharemur, vellemus etiam delectari cum scribimus, & lectorem allicere suavitate se monis: neque esset aliquis tam invidus, qui posset nos a tanta delectatione revocare. Quod si nobis eloquentiae studio operam dantibus imminueretur aliquid de scribendi voluptate, vehementer tamen laboraremus, quemadmodum possent ea, quae scribuntur, oratione illustrari; neque a scribendo retardaremur, neque propriis vigiliis hnobis modus aliquis definiretur. Sed quancausa istos impulerit, ut in suis scriptis eloquentiam damnarent, nihil est quod tam facile possit intelligi. semper enim damnare

solemus,quod ignoramus,quodque assequiamur non sine magno labore: Hinc callida illa,&maliciosa vulpecula,cum eam a maturis uvis, quibus ipsa ardenter inhiabat, arceret nimia altitudo vitis, illas peracerbas gustatu esse dixit,& alio convertit aspectum. Plerique etiam eorum , quia spernunt & pro nia hilo putant eloquentiam, illam a libris suis reiiciunt, & sermone utuntur vulgari atque

humili. Hoc autem nihil aliud est nisi velle relictis frugibus vitam glande , bestiarum

188쪽

18 DE GENERE DICENDI.more, sustentare. Quod cum ita sit, mirum nemini videri debet,si Philosophi isti veritatis luce priventur. Haec enim altior est, quam ut eam humi strati suspicere possint.

Sed si extulerint aliquando caput,& ex tanta erroris caligine, quae illorum animis offunditur, lucem respicere inceperinp,.cogno'scent, ea,quae dicuntur,ab iis ornari etiam,&vestiri oratione oportere. Quemadmodum enim subtractis rebus verba carent fund mento, ita etiam semotis verbis, res lumen habere non possunt: eam autem affert rebus

utilitatem orationis lumen, quam praeclaris pictorum tabulis diurna lux afferre solet. Neque alia huius necessitudinis causa est, quam quidam consensus humanarum amilum,quarum cognitionem unum quoddam societatis vinculum colligavit; Singula tunc Philosophi isti eomplecti nolunt, sed ea copulata dissolvunt , & tamquam ab animo 'corpus, sic a rebus verba divellunt. Iidem postea s&non mirabimur nos tantam isto rum hominum inconstantiam 3 aliter de cohaerentia mundi partium disputant atque de consensu humanarum artium opinabantur. Nulla, inquiunt, res, si ab aliis disiungatur, per se ipsam constabit, aut, si aliae careantilla ; sitam poterunt conservare perpetuit tem: Illas namque una atque eadem Vis na- rura: constrinxit. Sed cur idem de artium

189쪽

SA P. ET ELO DIVORT. I8s universiate,de sapientia praesertim , & eloquentia,pronunciare voluerunt Nonne habent etiam disciplinae sua elementa ' Nonne etiam ipta propinquitate & amicicia qua-

dam inter 1e continentur Sapientis somtasse gustatus respuit orationis dulcedinem, quae tanta cupiditate in sorensibus causis e petitur ab oratore. O distinctionem acutam l Sed eam nullo pacto probamus. Una est enim eloquentia, sive in foro persu deat, sive doceat in Lyceo L & iisdem semper est verborum ornamentis instructa :Nec versatur sine causa in ore sapientis mam facilius veritas in auditorum animos influit, si luce clareat orationis. Permovet, & docet oratio Philosophi, sapientiam cum eloquentia coniungentis. Hinc Theologi veteres per sacrarum prata literarum ; hinc Pythagorici, & Platonici, per campos Phulosophiae aureum sermonis flumen effudere : & dum recentes isti tantum docent;&movent, & docent antiqui, cum dicendi, tum intelligendi magistri. Et quia non facile ferunt aures orationis asperitatem, eam dicentis humanitate condiunt, & suavitate verborum leniunt austeritatem rerum: quemadmodum medici cum aegrotantibus

pueris dare conantur absynthia, melle prius simma poculi labra illinire solent . Inmensis etiam extructis conquisitissimis epu-

190쪽

186 DR GENERE DICENDI.lis videmus lancis crepidines bellariis deplictas, ornatuque regali ornatas, ut proprio utamur eorum vocabulo. His namque arsete seciatis cibaria conditiora fiunt, & edendi voluntas crescit. Contra vero sine nausea quis leget Philosophorum scripta prae-isentis aetatis, quos ita acriter non accusaremus , si latine saltem loquerentur : Sed cum ab humanioribus literis eorum abhor reat animus, nihilque insit nisi agreste, &inhumanum, possiimus etiam nos inhumaniter illos convincere, & dissidere ab iis, qui k se ipsis dissident, dum eorum lingua a corde dissentit. Sed frustra laboravimus; frustra initum secundum certamen. Ad istas voces clauserunt aures Philosophi & cum in ea sint haeres, verum Philosophum non debere es se Philosophum, volunt prius de vitae statu deiici, quam de falsa opinione. Hae & aliae huiusmodi parum firmae rationes, Princeps Sapientissime , ab Adve sariis afferuntur. Sed ea possimus facile evertere, in quibus eorum se iactat oratio. Ordiamur autem ab eo , in quod illorum sermo defluxit. Eloquentem non esse verum Philosophum, potest sine ulla dubitatione defendi: Id tamen isti fateri nolunt, in quo maxime eprum pertinacia cernitur. Nam fatean

SEARCH

MENU NAVIGATION