장음표시 사용
191쪽
SA P. ET ELO RU DIVORT. I87tur saltem necesse est, eum, qui plures artes amplectitur, nullam posse mente compaee hendere. Illos p terea faciles ad concedendum habebimus, nasci alios ad eloquentiam, alios ad Philosophiam; difficillimum que esse, vim intelligentiae nostrae a reconditis rebus traducere ad Icausas populares.
Ergo in Philosopho lingua a corde dissentiet 3 Quid tum Z Damus hoc, & libenter quidem ; multo enim malumus limguam nostram a corde dissidere, quam h minem excordem esse , re in dkendo lo
Neque humanitas est deneganda Philosopho , quamvis , literis , quas vocant isti humaniores, illius abhorreat animus; imo ipse est solus dicendus homo. Nam prodest sapiens, licet indisertus; Insipiens vero e-Ioquens, tamquam furiosi gladius sempeWalteri nocet. Et quemadmodum statuas plerumque materia , non figura commendat; ita Philosophus ex materia, non ex figura sermonis aestimandus ; qui quidem 1ermo latinus est; idque negari non potest. Nam sive casus imposuit rebus nomina , sic consentiente aliqua hominum unive sitate ; sive consilium imponentis, & con- venientia, quam habent Voces cum rebus ipsis nominandis ; verius nihil est, quam dicere, Philosophos esse .latine locutos.
192쪽
188 Dr GENERE Dic ENDI.Imo penes illos loquendi norma esse deberet, cum eorum universitati maior quam aliis auctoritas sit attribuenda , praecipuumque munus illorum sit , vocum & rerum vires perpendere , dc proportionem earumdem cognoscere. Hinc dicebat ille , principium & fontem recte scribendi esse sapientiam. Quod si tantum illis tribuere non a det nostra in disputando modestia , excusemus saltem eorum planum dicendi genus & inornatum . Dum enim arden
ti quodam ad philosophandum desiderio
concitati immensa coelestium orbium volumina animo evolvunt, nequeunt consimere tempus in legendis libellis orato 'rum. Neque decet Philosophum condite sermonis dulcedine ipsarum rerum a steritatem, quemadmodum bellariis cibaria condiri solent. Namque cum solis hominibus ad discendum iam paratis , &scientiae cupiditate flagrantibus, versari vult Philosophia . Hos ad se attrahit nullis verborum illecebris ; quemadmodumi etiam , s fames verum cibi condimentum depellenda sit , pura cibaria delectant : si
morbus removendus, homines absinthia non respuunt. De improvida, & credula puerorum a late, quae non nisi ludificata accipit medicinams
193쪽
S . Eτ ELO DIVORT. I89cinam, nihil euramus. Philosophos pueri non audiunt, sed oratores , sed Poetas. Hinc Poetica atque Rhetorica, ut ad illorum aures dulcior flueret oratio, colo res & numeros astute invenerunt. At rustico verborum sono cuiuscumque a
ris offenditur . Hoc non est ita , in primo namque Philosophiae vestibulo sunt discipuli a sensibus avocandi ; iisque nondum limen ingressis novae aures comparandae stant, quibus non terrestrem Maris syam, sed Apollinem coelestem exaudiant. Quod si is audientium animos, quos docet, eosdem etiam non permovet, atque delectat, id praefecto est , quia permovere non est lapientis officium , sed or toris. Idque se sensisse novae Academiae Theologi tunc aperte demonstrarunt, cum veterum sententias sparsas , & vage diLiectas, in ordinem redigentes, eas in scho las contulere ; a quibus Theologia deinde nomen traxit. Et inter veteres Cato, &alii gravissimi viri, nullum orationis florem secuti, indicarunt, argumenta, quae nimis dilatantur , esse ad probandum infirmiora iis, quae conciso sermone exprimuntur. Istorum fortasse iudicio stare nolent Adversarii.
Appellent igitur ipsum eloquentia: p trem, suum carissimen parentem Cicero
194쪽
rso . DE GENERE DICENDI.nem : Sed iam decretum ab eo, Philosephorum scripta , quibus eloquentia ann xa est , esse quidem ornatiora sed non uberiora; & malle se indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem. Nomne etiam in ipsa monera naturam magis & aestimationem aeris inspicimus, quam notam Principis., qui illam percussit 3 Aurum purum, & non egregii sigillum artificis, quod in eo imprimitur , solemus in
venditione contemplari. . Similiter pura narratio , & non verborum ornatus,affert vim audientibus; quod praecipue sacrarum - rerum momenta testantur ; quae nullo orationis lumine apposito , sed sola veritatis luce nostrorum mentes inflammant. Periclem dicentem, seu potius lovantem , & fulgurantem,admirata est Graecia universa illius tamen numerosa atque ornata oratione Alcibiades non permovebatur; permovebarur autem , Ut aiebat se nuda , & simplici Socratis oratione. Quod si huius rationem
quesivisset aliquis ex eo ς nihil aliud profecto respondisset, nisi, maiorem in rebus, quam in verbis latere eloquentiam. Eam-dem' quoque,causam se redditurum sui Lia, tunc tacite demonstravit Aristoteles ,
cum ad tradenda pretecepta dicendi aggreLius, Rhetores illos stulticiae damnavit, qui ' in
195쪽
SA P. ET ELO DIVORT. VI in verborum ornatu & in incitandis antimis tantummodo occupati,nulla Enthymematum praecepta reliquere. Inania verba quid faciunt quid prosunt canorae n gae oratorem rerum inopem dicentem
credes siliquam, quae in dulci tectorio imeluses lapillos sonantes quatit. : Corruunt aedes , si illis fundamenta sibtraxeris; sed muris demolitione subi
tis firma remanent fundamenta: ex quo non obscure. cernitur , cur Verba egeant rebus , quibus innitantur, res vero verbis ita nun egeant. Nec, si verba semoveas,
res privari lumine necesse est. Quemadmodum Sol syderum gubernator proprio lumine lucet; ita proprio lucet sapientia.
Humanarum artium ncto & commentiacio consenset non assentimur et non enim ' illarum cognitio colligatur uno quodam
Virtutes solummodo eae , quae a moribus nostris confirmandis appellantur Morales, una moderatrice prudentia copulan tur ; caeterae vero disiunctae etiam reperiuntur. Cohaerent quidem mundi partes. quia inane quidquam non est in rerum na- tura : sed quomodo a cohaerentia mundi
partium , & elementorum, adb cohaerentiam scientiarum accedant non videmus.
Habent, inquiunt , etiam disciplinae sua
196쪽
1s1 DE GENERE D1CENDI.elementa. Captiosa sunt haec, accommodata magis forensibus causis , quam semmonis subtilitati. Utantur in foro hisce
rationibus oratores, sed cum ad lyceum ata cedunt , exquisita afferant argumenta; non enim eadem eloquentia utrobique est; Namque haec quandoque mentitur , &decipit,vero in falsium , & crimine in lamdem conversis; rem modo auget, modo extenuat ; illa vero nunquam mendacio
fallens, simplicis semper est amica verit lis; cum sapientibus habitat, non cum p. dagogis; de humanis divinisque rebus loquitur , non de fabulis Poetarum. Ista se occultat in pectoris latebris verecundae virginis more ; Altera vero semper in hominum ore versatur, &, quemadmodum impudens meretrix, omnibus ultro se onferr . Quae quidem cum tales sint, qu les Oratio nostra depinxit, quis erit in numero Philosophorum , qui Rhetorum eloquentiam a libris suis non reiiciat, pro pria Contentus elegantia doctrinae ὶ quis ad Philosophicarum gravitatem rerum purum ac sincerum dicendi non accommodet genus Z Neque propterea is dicetur aristam glande mutare; dicetur, & verius, fructibus perceptis arborum folia negligere. Sed quo ornatior , dicunt. isti , eo melior est sapientia. est autem ornatior cum splen-
197쪽
SAp. ET ELUR DIVORT. I93 splendidioribus verbis utitur ipse Philo sophus . o vim maximam erroris ; opertinaciam singularem Nonne pluri-hus ex variis doctrinarum fontibus haustis satis iam confirmatum est , bonum
accessione perfectionis fieri quandoque deterius 3 Et tamen vellent ipsi , si pnilosopharentur , allicere etiam lectorem ornatu, & suavitate sermonis; in qua quidem re nihil apud nos ponderis habet istorum auctoritas. Nos enim Philosophi, & non Grammatici cum simus, diversam etiam a Grammaticis sequimur in disputando rationem. Neque est, quod illorum lingua loquamur , cum nostra non modo non inops, sed locupletior foriatasse st; Complectimur enim verbis quod
volumus , & ita dicimus , ut intelligamur . Quare nolite existimare, o Adversarii, propterea Philos hos nostrum damianasse dicendi genus, quia id semper damnari solet quod ignoratur. Id, mihi credite , de industria reiecerunt I prudentis pictoris instar , qui nunquam in maris ta bula arborum species, quamvis pulcherrimas , depinxisset. Ac nobis sapienter monentibus libenter assentimur ,' ut non ad magnitudinem voluminis , quae scribentis
gloriae parum prodest , sed ut ad culturam potius & diligentiam operis nostrum
198쪽
is DE GENERE DICENDI.consitum dirigatur . Currentes , ut in ,
proverbio est , incitatis : nam tota mente in ea cogitatione versamur, ut ea quae
scribimus, ingenio perficiantur , & industria elaborentur. Sed unde est ista tam repente conglutinata concordia λ Unde est iste amor tam improvistis ὶ Ambigua voce-decipimur ; Diligentiam enim & cub. turam, quas adhibendas esse consentimus, ponitis vos in luce verborum; ponimus nos in sententiarum subtilitate. Quare vobiLcum verbis tantum convenimus, rebus a
tem discrepamuS. In sententiis igitur vehementer occupa ti, verborum pigmenta negligimus. Neque propterea noctem quamdam nostro nomini offundimus , quia rebus nostris eripimus orationis lucem. illis namque proprio fulgore collucentibus, tamquam fulgentibus gemmis Philosophi illustrantur. Quid Scoti nomine illustrius Is tamen libros suos Parisiensi, ut aiunt, stylo conscripsit. Ille igitur Gyges ab Adversariis inductus, qui annuli gemma. ad palmam
conversa a nemine videbatur , favet po-
tius nostrae sententiae, si latentem in fabula veritatem recte indagare velimus : ILlius namque praeclaro admonitu vitare Philosophus debet involucra, & integumenta verborum , quae in Rhetorum sermone .
199쪽
SAp. ET ELones Di VORT. tortuoso nimis, & implicato, adhiberi Iolent. Quod si sententiarum gemmas Occultat palma eloquentiae, easque removet ab oculis nostris i nemine videtur, 1 nemine legitur : sed iacet ignotus atque obscurus. Idem quoque historicis quibuLdam accidisse cognovimus, quoS, cum propter nimiam ostentationem eloquentiae &antiquitatis, non ex recenti sermone hominum, ad quos scribunt, sed ex veterum libris nationum & regionum vocabula eruerint, quasi Chaldaeorum lingua locutos non sudemus attingere. Minus quidem illi, iudicio nostro, peccarunt, qui, ne res sitas obscuritate involverent, reiectis antiquis nimis 3c iam obsoletas vocabulis , eas vocibus non latinis explicatas tradidere. Hoc enim iam a consuetudine impetratum est, quae multis Verbis utitur pro
Restat etiam de Platone , quem ferunt consenuisse in exornandis dialogis; adeo summus in illo fuit amor eloquen- .
Negabit fortas e aliquis ex nostris, esse in Platonis sermonibus eloquentiam cum sapientia sociatam , dicetque; Adversarios pro certo sumere id quod est maxime controversum. Sed ad hoc sentiendum nos accommodare non possismus. Quamvis
200쪽
. DE GENERE DICENDI. lenim Plato contemptor & exagitator Rhe- , torum dicatur a Cicerone : quamvis Poetas e sua Republica eiiciat: quamvis multa , in aliquibus nulla, dedita opera, ap8 reant vestigia naturalis eloquentiae,praelem tim in iis, qui ea lingua loquuntur, quam suxerunt pene cum lacte nutricis ; Verius tamen est , . Platonem eloquentissimum extitisse . Hinc apum examen in illius ore favos finxisse , ferunt; Hinc Iovem , si graece loquatur , sic loqui ; Tanta in eo fuit dicendi suavitas, tanta copia verborum . Sed cum Rhetorica palmae , Dialectica pugno limilis dicatur; cur , puro & compresso dicendi genere spreto, quod est Philosophiae maxime proprium , fuse lateque locutus est
Plato ξ Erat ne adeo pertinax , adeo Cc Cus, ut non videret, & fateretur, in Philosophicis rebus distincte & ordinate disponendis plus valere Dialecticam λ Nunquam profecto tantum ingenium in
tantas erroris tenebras incidisset. Oratorie scripsit sapientissimus Plato , quia nondum iis temporibus fuerunt doctrinarum flumina ex communi iugo Sapientiae in c0ntrarias partes delapsa , nondum aliquo separata discrimine . Priamus Aristoteles breviori & planiori via philosophatus, vidit tamquam in mare S perum