Flavii Quaerengi, Poiaghi comitis, ... Libri duo. Vnus, Institutionum moralium epitome. Alter, De genere dicendi philosophorum; seu de sapientiae & eloquentiae divortio. ..

발행: 1639년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

S p. ET ELO DIVORT. tiuadhaerescundi Sed istos, fabularum magis,

quam rerum explanatores, cum in ea sint

haeres e Philosophorum choro sustulimus; etiam oratores, illos in suum gregem rec pere . Neque propterea si1bsidio & accestsione istorum, qui a Philosophia duce dese- cerunt, palmam Philo his extorquebunt adversarii; neque sibi ipsis impendentem

perniciem poterunt, ut fortasse credunt, in

nostros avertere. cum enim minus noceant

apertae, quam tacitae inimiciciae; expedit no bis augeri vires hostiles, ne permixtos amicis hostes habeamus . Et quia in disputando non auctoritatis, ut faciunt Pseudo philosephi, sed rationis momenta quaerere debemus; proculdubio scimus, hanc nostram sententiam in varias hominum repre hensiones incursi iram, nisi eodem tempo te firmissima fundamenta iaciamus ; Ideo facturi operae pretium sumus, si posuerimus in medio ea, quibus in hanc sententiam impellimur ; Hoc pacto etiam labores no stros ab aliorum iudicio & invidia liber

bimus; nam omnes aperte intelligent, nos non gloriae cupiditate, non odio accensos, sed amore veritatis,& propriae tutelae neces. sitate coactos stylo manus admovisse. Ut autem perspiciamus unde natus sit error iste adversariorum, prius afferemus illorum rationes; quas deinde ostendemus non esse

172쪽

163 DE GENERE DICEN m. adeo firmas, ut nos d* opinione nostra pos ani deiicere. Illos igitur audiamus. , Q mant isti,omnem operam esse adhibendam, ut caput optimarum artium Philosophi ,

sermone Philosophorum , neque eleganti, neque latino, in latinitatem & elegantiam vindicetur ; illa, inquiunt isti, ultro tendit manus, fidem & opem miserabilis implorat, supplex petit, ut quantum illam infuscavit domestica barbaries, tantum illustret Romana facundia . Addunt,nil minus aequo animo ferendum esse ab homine liberaliter instituto , quam ab iis possideri Philosophiam , qui nudam & inornatam afferunt

in disserendo orationem. sapientiae cum eloquentia coniunctissimas intercedere ne ceuitudines ostendunt. neque aliud esse orationem nisi expressam quamdam mentis imaginem, si quis recte consideret. ex quo sequitur, ex pulchritudine orationis illam, quae intus est, spectari dignitatem, eamque foris elucescere. Neque dubitant ducere, praeclaras Philosophiae sententias simplici sermone inquinari, ornato vero nitescere. O acutos hominest credunt,paucis verbis iam se confecisse negotium . Sed nihil eorum, quae assiimpserunt,ad conclu' dendum concedimus. Etenim si Philosophorum sententiae preclarae sunt, ut fatentur , externis non indigent ornamentis .

.. In

173쪽

SAR ET ELO DIVORT. NisIn Virgine casta fucati candoris & ruboris medicamenta damnamus, & in vera & in- eontaminata sapientia laudabimus flores eloquentiae Inhaereant illis scenicae meretriculae, Poetica, atque Rhetorica, quibus

maxime conveniunt. Dicent fortasse, bonum fieri perfectius , si illi ornatus aliquis& perfectio aliqua adiungatur; sed dicemus

nos, sepe etiam illud imperfectius evadere. Nonne maximum est ornamentum pictura 3 Hac tamen , si marmorei vestirentur parietes, deturparentur, & selidam illam amitterent maiestatem. Formae etiam dignitas, quam in mundi corpore cernimus, defloresceret, si partes ex quibus constat magis perficerentur . etenim in eo non remaneret amplius illa harmonia, & illa propo tio ὁ rerum quoque Ordo admirabilis totus perturbaretur. Ad numerum binarium si ternarium addas , binarius corrumpitur ;cum tamen perfectionem adiunxeris. Est quaedam etiam naturis similitudo cum nuta meris; nam illae simplices,& individuae sunt, neque conservari possent, si cum aliis naturis , licet praestantioribus, commiscerentur.

Propterea Plato gravissimus intelligendi magister animum nostrum, qui in se quidquam admixtum noti habet, numerum appellare solebat. Idem tibi eveniet in numeris musicis . si enimi eitharae chordas ni-L s mium

174쪽

i o DE GENERE DIeENDI mium intendes, ut meliores concentus esT. ciat, reddet sonum longe peiorem. Lapis ut quiescat, & conservetur,fertur suo deo

sum pondere, & nisi impediatur,ad medium usque mundi locum ; sed si hunc ultra pro

grederetur,a quieto statu recederet; & tunc ascenderet, cum illum ad aptiorem quietis locum descendere crederemus. Calor qui fusus est in corpore , est maxime salutaris; nam tam diu in nobis remanet vita , quamdiu remanet calor, & illo refrigerato, nos

quoque extinguimur ; Sed non propterea illo magis accenso vitam longius producimus, immo nimis febrium aestu iactamur atque urimur , & tandem occidimus; Ita parvum lumen lumine solis offuse tur,cum eo magis illustrari deberet. Plantae rusticae de sylvestres cultis locis provenire haud facile possunt, dum enim cultus illas melioribus instituere moribus contendit, depravat, driu pervertit. Animi quoque vi

tutibus si quid addideris, totam opprimes illarum naturam; quae posita est in quadam mediocritate. quod si istam, permotus studio gloriae, tenere despexeris, & maxima fueris molitus, id tibi non laudi dabitur, ut credis, sed vitio : si quidem peccare nihil est aliud, quam transilire lineas mediocritatis . Sed quid percurrimus singulat Nonne in omnibus rebus certi stat statuti

175쪽

SAp. ET ELO DIVORT. III sines, ultra quos rectum cousistere non potest ὶ Saepe igitur perfectionis accessio bonum deterius facit, & quemadmodum formosis mulieres, dum student pigmentis &neis formosiores fieri, deformantur ; &. tum potissimum bene olent, cum nihil lent: ita res philosophicae, si illis calamistri orationis adhibeantur, foedari solent, suntque ornatae hoc ipso , quod carent ornamentis. Quare dignitas mentis nostrae,c ius imago est oratio, ut nos quosque concedimus, ex simplici oratione , non ex ornata

spectabitur. simplici namque oratione,quae magis rebus Philosephicis congruens est, sententiarum gravitas maior subest, & in ea magis elucet divinum lumen ingenii. Si pulchritudinem animi sermonis pulchritudo demonstrat, certe simplex oratio demonstrabiti illa enim est pulcherrima inam cum ibi pulchritupo sit, ubi partes inter se consentiunt, quid est cur dubitemus dice- re, in simplici sermone, qui vehemeter congruit Philosephiae, summam inesse pulchritudinem Hanc tamen adversarii non cognoscunt , qui etiam in dicendi genere Philosophorum venustatem muliebrem requirunt , non virilem dignitatem. Sed illis aliquid de iure nostro concedamus. Sit semmo simplex, quo nostri Philosophi utuna turprudis, incultus, atque horridus , non

176쪽

1 1 DE GENERE D1CENDI. propterea illorum animum talem exissimare debemus, qualem praemonstrat oratio.

Pluma aves, squama pisces obduxit provida sellersque natura ; dulcissimos praeterea fru- ctus gmara cortice circumdedit, & vestivit extrinsecus ; quid mirum igitur, si quandoque etiam venatores, & speculatores naturae elegantissimas rationes sitas in rudes atque horridos sermones incluserint λ H,

bet figura dicendi Philosophorum, &Sileianorum simulachra, quae docta olim mir batur antiquitas, maximam similitudinem inter se. . Erant ista ore tetro, atque hispido, sed plena gemmarum, & stupellectil1s preciose; Horrida quidem ad aspectum, si

in exteriores tantum partes defixeris oculos; sed si illa interclusa aperueris , & in intima introspexeris , pulcherrima. Foris belluam, intus numen vides. Species quoque dicendi Philosephorum nuda ac rudis apparet; in ea tamen pulchra & admirabilis rerum supellex continetur, quae ad omnes vi usus est utilis. . At contra figura dicendi oratorum ornata, & perpolita, si pe verborum involucris vitiositatem &falsitatem tegere solet; dumque aures: numero & sono permulcet, offundit tenebras mentibus, & affectuum spinis rationisi e- tem neeat. Huius Sirenes sunt similes; ILlae in mentitam figuram virginis habitumque

177쪽

SA P. ET ELO DIVORT. I 3que formatae,in verum maris monstrum d sinebant, vi earum cautibus navigantes capti demergebantur in mare. Ad legendum invitat orator Rhetoricae suasione dulcedinis, sed invitat quasi in praedam. Infiniti accurrunt homines, quos ille, deserens instituta sapientiae, & praecipiti calle procedens, ad exitium ducit. Deterret potius Philosophus populares homines a 1u vissimis cibis Pisilosophicis amara cortice verborum, & illis exclusis primarios atque praestantissimos viros admittit ; quemadmodum prisci fabularum integumentis arcanos sensus, & mysteria, quae solis sapieni libus credebantur, occultare solebant, ut ab eorum cognitione idiotae arcerentur. Id

si ita est; Ubinam sent, o Adversarii , illae coniunctissimae necessitudines , quas sapientiam habere cum eloquentia ostendebatis 3 Certe hic oratorem videmus deserere instituta sapientis, & sapientem non adhibere ornamenta oratoris. Sed nihil impedit, respondebunt, quominus orator eloque

tiam cum sapientia coniungat, & Philosophus sapientiam cum eloquentia . Sit in Philosopho ea dicendi vis, quam fuisse in 'Pericle narrant historiae. Doceat discenda - studiosos, sed illis etiam persiradeat, quae docet; Tonet, fulgeat, fulmina iaciat, &postquam docuerit, aculeos relinquat in

178쪽

i DE GENERE DICENDI.mentibus discipulorum. Sit in Oratore eloquentia, sed lociata sapientiae, a qua interpres animi oratio proficiscatur. Pompam quaerat, & gloriam orator, sed etiam rerum scientiam in audientium animis imprimat. Non sit aliquid praeterea, quod in istis requiramus , seclina res luce orationis illu strentur, & eloquentia fundamento sapientiae innitatur, ut neque ad intelligentiam rerum quicquam in Oratore mens, neque in Philosepho ad animi iucunditatem amplius auris nostra desideret. O rem dignam, pro qua maximae habeantur gratiae Adversariis,

si nihil impedit, ut ipsi temere assirmant, quominus Philosophi nostri perfecte etiam sustineant perissonam oratorisi Sed quoniam amplecti omnia, & nihil, ita paria sunt, ut inter ea nullum prorsus discrimen intersit, ideo Philoso phum suo tantum officio fungi , suisque finibus contineri volumus , nedum in geminis sellis sedere desiderat,utraque excludatur. Vespertilio non contentus unica natura, ut caetera animantia, cum volucris & mus esse cuperet, neque in muribus plane, neque in volucribus fuit. Quid ridetis,o Adversarii Z Istud mutato nomine . narratur de eo, qui & gravissimus Philosophus haberi vult, & eloquentissimus orator ; sed quam longe absit ab utraque perfectione, ipse tum demum intelligit, cum

179쪽

SA P. ET ELO DIVORT. I ssuarum conscius virium nec cum Philosophis congredi audet, nec cum oratoribus, sed utrumque iudicium reformidat; Quod si sorte in illos imprudens inciderit, ita ut ex eorum manibus effugere nequeat, se st tim tuetur.armis astutiae, & cum Philosopho se profitetur Oratorem, & cu oratore Philosophum ; Ita variis temporibus va

rios etiam vultus mentitur, ne unquam co

gatur in certamen descendere. Habent igitur Philosophia atque Rhetorica insitas quaslam, ut videmus, inimicicias , & sese mutuo impediunt, si coniungantur; Quod cum inter caeteros animadvertisset Leontinus ille Gorgias, sapientiam ab eloquentia separavit, &utriq; hac ratione prospexit. odignu Empedocle discipuluml Fixa haerebat, ut credere oportet, in illius animo doctrina praeceptoris, qui res,&elemeia,quq amicicia confuderat, litis auxilio distinxit, & illis ex confusa congerie saparatis,mundi corpus ad duxit in ordine,& 1umma proportione construxit. Et,ut verum sit quod diximus de oratorein Philosopho, Alterum ab altero impediri; eget tamen quandoq; eloquentia auxilio sapientiae, sapientia vero nunquam ab eloquentia adiuvatur. ideo aegre ferunt isti, perrectionem mentis ab ipsa eloquentia, quam vocant ipsi persectionem orationis, dissociari; dolentque, nos, relicto genere

dicem

180쪽

i 6 DE GENERE D1CENDI.dicendi ornato atque eleganti, in aliam lin- guam commigrasse, quia dum illos deserumus , non habent unde mutuentur subtiliutatem, si quandoque opus fuerit. Cum igitur profitentur, bonis artibus ruinosis , ut aiunt, & nutantibus, brevique cassitis si currere; sibi ipsis opem ferre, quis non videt 3 Intelligebant praeterea Philosophi,

ipsam interpretem animi & mentis orationem, quae a vera sapientia non manat, quam plurimos in fraudem, & in errorem inducere; & maximam in omni vitae perturba

tionem sequi, cum lingua & cor inter se discordant. quare nihil in humana societate

odiosius esse censuerunt, quam nomen eloquentiae. Cupientes igitur oratores extinguere odium in se incensum, falso Philosophorum vultu suscepto se illorum coetui coniunxere, cum quibus societate facta rerum & sententiarum sylvam sibi a sapientia

commode comparabant, unde eorum proficisceretur oratio ς Sed tandem a nostris,

quibus impedimento potius , quam adiumento erant , confestim fuerunt expulsi Quare homo liberaliter institutus gaudeat, vehementerque laetetur, Philosophos cum oratoribus nullum habere commercium;& aequo animo ferat, apud illos habitare Philosophiam,qui sapientum,& non multitudinis auribus oratione accommodanteS, eam

SEARCH

MENU NAVIGATION