장음표시 사용
61쪽
. E P I et o M E - - FISed quoniam Naturae quidem instinctu ad beatitudinem stimulamur; quo autem in loco posita sit, non animadvertimus, & tamquam errantes in tenebris aliud pro alio frequenter accipimus: ideo cogimur confugere ad magistram bene vivendi Philos phiam, quae oculis bostris caliginem eripiat,& veram ostendat talicitatem. Et quidem qui hanc vitam enavigant, dum credunt in portum vela deflectere, sepe deferuntur in stationes infidas quae tunc maxime agitantur procellis , cum censentur immotae ab accessu ventorum. occupantur alii in congerendis divitiis: sed in iis ultimum bonum, quod quaerunt, non inveniunt; nam bona utilia alio rese
Quidam vitae degendae rationem adamant delicatam, & voluptariam. At in ea non consistit propria hominis beatitudo: cum vita senis directa sit omnium anima
Nonnulli faelicitatem in honore putant. Sed etiam ipsi falluntur. Quid enim talicitate eonstantius, quid inconstantius hominum opinione Sunt & qui in virtute locatam tueantur. Sed evenit,ut is, qui virtute pollet,quandoque in miseriis, & luctu degat, deformis, at
62쪽
, 18 INSTI Turi MORA L. Hinc tanta in finibus disceptandis tumultuantium certamina, & tot dissentien- res sententiae; quibus ducuntur in diversa i
At non solum caecutiunt vulgares hominex, qui rectrice tantum Natura iter instituunt beatae vitae ; Sed in difficultates pene inextricabiles delabitur ipse Aristoteles, ad quem unum tanquam ad ducem noctumnum, praeserentem nobis lumen, & quemdam , quasi Deum Philosophorum, converta sunt omnes nostri temporis Acad
Et certe non abstat dubitationes, & scru- pula ab eius Philosophia. Nam quid quaelo actioni secundum virtutem, in qua lummum bonum positum asserit, cum vera ει- licitate Felicitas est stabile bonum. Actio cito evanescit; quare si actio esset talicitas, absoluta actione, homo isticitatem quasi vestem deponeret, in sequenti actione resempturus.
Faelicitas est bonum , omni ex parte integrum,atque perfectum: sed virtutis actio- .nes simul esse non possunt , nec florent eodem tempore, sed actio succedit actioni. - Faelicitas non consistit in habitu inerti, Motioso sinquit ipse,) quia habitus otiosus inest etiam in infortunatis
63쪽
Sed quid prohibet, quominus etiam inter maxima infortunia nos operosa virtus exerceat Aut quis negare audebit, Pri mum potuisse constanter agere, licet maximis calamitatibus praegravatum Faesicitatem esse ultimum finem, omnes uno ore pronunciant. ' At actio non est fi
nis, sed potius via ad finem: cum sit quidam. motus, & quilibet motus in aliquem terminum necessario dirigatur. Quod licet Aristoteles , ut sui defenset propositi, negare debuisset, adductus tamen veritate,repente confessias est in prooemio Ethicorum cum dixit , Omnis actio bonum quoddam expetere videtur. Assiriamavit etia alibi, actiones morales per se e - petibiles non esse, sed finem aliquem affectate. Quod est vero veriuS; nam nemo a- .fit, ut agat, sed ut aliquid consequatur. Ion enim quis bibit, ut bibat, sed ut sitim -pellat; nec fortiter agit, ut sortiter agat, sed ut provideat civium saluti, & hostium obsita stat iniuriis. Quod quamvis Philosophus
animadverterit, non tamen vitavit incommodum.
Quare actio consentanea virtuti non est se licitas, sed via ad faelicitatem, &, uno Vembo dicamus, est ipsa micitatio. Multo ma- gis mira illa, &solida voluptas, quae honestas consequitur actiones, videtur faelicitatis
64쪽
so INs TITH T. MORA L. titulo decoranda : Nam voluptas propter se, actio propter aliud expetitur: unde m te quaerimus, cur quis velit delectari: sed b ne quaerimus, cur quis velit operari: Neque honestate, aut actione secundum virtutem homines moverentur , nisi aliquem ex iis perciperent voluptatem. Quid igitur mirum, si illorum ingenia, qui dementes & t merarii accedunt ad gubernacula beatae viatae , quasi in salo fluctuantia conspicimus; cum rector navis petitissimus aberrans a Lne, tanquam ab Arctico polo, illam everintere in portu , & naufragium facere via deatur
Sed quam obscura, & abscondita sit vi tus, ne dum oculis vulgi, sed etiam acuto, &perspicaci Aristoteli, hinc apertissime colli
virtutem dixit esse habitum cum recta ratione electivum. Sed neque id dissieultatibus caret: si quidem in nomine incontinente inest recta ratio, & recta electio; nam recte cognoscit, atque eligit) & tamen in eo non est virtus; cum aliter agat. quam cognoverit, & elegerit. Quare opus est , ut virtus sit habitus cum recta ratione agendi, non eligendi
Neque ex pluribus rectis electionibus eiusdem sententia 4 sed ex frequentatis actioni-
65쪽
. actionibus fit virtus. At ea, quae virtutem habitam consequuntur, esse debent similia iis, quae in eius generatione praecessere;M re erit habitus activus, non electivus. Non tamen propterea excluditur electio. Nam qui habet agendi habitum, habet etiam eligendi. Sed inter electionem rectam , &actionem, inter liente cupiditate, vel ira, eadere impedimentum potest. Quod si talicitas est actio secundum vim tutem, ut ipse asserebat, ad hanc assertionem, qualiscunque sit, apte, & congruenter
dicere debuisset , Virtutem esse habitum agendi apposite ad talicitatem. Sed neque aptior definitione iam dicta, videtur illa eiusdem Philosophi, ut virtus sit
mediocritas quaedam circa perturbationes,& actiones.
Haec est potius descriptio, quae virtutemper quaedam communia declarat. Nam ex perationem, & defectum fugiunt omnes amtifices . Sed constituenda non erat substantia virtutis in quadam differentia, cunctis artibus communi. Neque virtus dicenda est mediocritas circa perturbationes,nisi
ex accidenti quod scholastici materialiter dicerent.) Quare quemadmodum Meducina,non mediocritas circa alimenta, & medicamenta ; sed proprie dicitur habitus)r stituendae bonae valetudinis:ita,exempli gra-
66쪽
GE INsTITu T. MORA L. tia, Mansuetudo appellari non debet mediocritas, inter nimium, & parum irasci; sed habitus recte tuendi se ab externis iniuriis. Quamobrem dicendum potius videmtur , Virtutem este habitum, a quo bonus redditur homo, & quo bene finem illum consequitur, ad quem est a natura progenitus:
Verum esto, ut censet Aristoteles, sis ne virtus mediocritas quaedam. Certe stabilem rationem mediocritatis docere debebat, & figere terminos, ac locum ipsam signare; ut in quo consistat virtus possemus ad punctum constituere, & tanquam sagittarii collimare. Nec satis erat dicere, endum esse, ubi, quando, & quantum opo tet ; sed prieterea docendi erant homines, quonam modo agendum esset ; quod tamen non praestitit: sicut etiam de consilitutione, & elestione disserit quidem , nunquam.tamen docet, quomodo a nobis sit consultandum, aut eligendum. Huiusinodi inconstans, & vaga mediocritas , a qua non attinguntur extremitates ; si fatendum est libere quod sentimus, est veluti navis fluctuante oceano , anchoris
quidem alligata , ne.illidi possit ad litus, sed medio in spatio huc &ἰ illuc decum sat ; neque ubique est eadem, sed istia
67쪽
EPI To ΜΕ. . Otur moribus, opinionibus , atque temporibus .
Si volebat Aristoteles nos certis vestigiis, quasi manu ducere ad cognitionem perfectam virtutis , debebat titubantem istam mediocritatem ratione aliqua, tanquam vinculo constringere, ut non obscuris, sed claris, & constantibus notis ea posset intelligi. Sed illam reiecit ad occationes,& tempora, quorum nunquam est eadem, neque sinulis observatio. Et quemadmodum in medicina non solum dicitur, contraria contrariis esse. curanda 3 verum etiam ostenditur, quae sint uni morbo, & quae sint alii contraria , & quo pacto debeant adhiberi: ita in civili faculi te, non solum dicendum erat,agendum esse ubi, quando,& quantum oportet; sed etiam docendus modus in singulis actionibus, &diligentissime explanandus. Quare miramur, Aristotelem particula- . ria, quae ad ipsius artis explicationem neces saria sunt , praetermisisse : qui enim particularia negligit,prudentiam videtur excludere , quae intellectus practici persectio est , & circa particularia versatur ; Unde
multo; magis Stoicos laudandos putamus, qui hanc quoque partem non neglexerunt, inter quos Panaetius, Marcus Tullius, Sene
68쪽
Non igitur sibi persuadeat Aristotelea,
cum dixerit,prudentiam esse habitim cum recta ratione agendi, se iis verbis pruden- . tiae tradidisse doctrinam, & omnem facult tem civilem in sola prudentiae definitione consistere. Nam certe huius odi reetitudo .uberius fuerat declaranda. Quamobrem iure ,' ac merito de se ipso
dixit; se libris sitis non pinxisse virtutem, sed ut figuram quandam pingui tantum Minerva adumbrasse. - Haec si vera sunt, quam praeclare locaverit Philosophus fundamenta Moralis disciplinae, quisque vestrum facile intelligit. . Sed quia nimis longum esset,cuncta eius
placita atque decreta accurata considerati ne expendere , concedat benignitas vestra, ut possimus saltem praecipua parce, transi
Praecipit Philosophus,oportere nunc ad exuperationem,nunc ad defectionem deelinare, quemadmodum faciunt ii, qui ligna contortam rectum dirigunt, ut hoc pacto medium ipsism facile consequamur. Hoc praeceptum probari non potest. Nam si ex frequentatis actibus fit habitus, qui diriget actiones suas nunc ad prodigalitate, nunc ad avariciam,nunquam liberalis fiet,sed potius determinabitur ad illud extremum, in quo magis exercebitur, quam ad medium. Illud
69쪽
E v x T O M f. / π Illud etiam sequeretur, ut quis male gendo, disceret bene agere; quod videtur absurdum. Idem existimat, partem irrationalem nihil agere ineonsulta ratione , & sine iussu eius, sed ab ea dirigi , & moveri : Sed quemadmodum concupiscibilis , non rationis consilio estirit, aut sitit, sed sictu ventriculi excitata , ita ira non ratione ductante , sed laesione impellente videtur insurgere. Neque admonitiones demonstrant, ut credit, partem ratione vacavlem obtempe rare ditioni; nam illas pars irrationalis non
Admonitio est proprii ossieti ostensio. Ossicium est recta actio ad finem perdu
eens , quae non nisi a recta ratione percipitur. Praeterea qui admones utitur argu mentis , quae non pertinent nisi ad par tem intellectivam . Quare vires istae admotus , qui sibi stat naturales, non vide tur egere opera ipsius rationis. Etiam statuit, neminem respicientem ad malum operari: unde, eius sententia, si aliquis cognoscet, furari esse malum,non fura
bitur:&, si furabitur, id erit aut quia, tanquaebrius, est oblitus huius principii univers lis, furtum esse de genere mali; sicut intemperans facit; aut quia id particulare non
70쪽
agnostit furtum esse, nec sub universali comtineri , quemadmodum facit incontinens. Sed id videtur repugnare experientiae, cum multos videamus ipsiim universale pxobe cognoscere, & particulare quod sub eo est, non ignorare , & tamen labi. Ut cum quis furatur, furari malum putat, &furtum ipsum singulare cognoscit, & nihilominus prosequitur. S ed in hunc errorem
inducitur, quia existimat, unam tantum esse nobis cognitionem; & cum actio ab appetitu procedat, appetitus autem a cognitio . ne, quia unica est cognitio, iuxta sua principia, unicus etiam erit appetitus , & unica actio.
Sed nec satis commode explicare p*test, qua ratione homines pravi boni fiant; cum , asserat, vitia incurabiles aegritudines esse . Nemo tamen adeo ferus est, qui non mitescere possit. Neque a vitiis principium cor- 'rumpitur, cum incorruptibile sit. Quemadmodum enim intellectui speculativo anatura est inditus habitus principiorum, quo dirigimur circa ea, quae in speculatione versantur, ita practicae rationi alius habitus est ingenitus, quo dirigimur circa agibilia, qui synteresis appellatur, & a Theolo-' gis dicitur conservatio, quia divinum in animo lumen, & naturae leges conservat.Quod si vitiosius incurabilis eget, illim nonpceniteret;