장음표시 사용
51쪽
42 De ventorum oreme diori aere producere. Idcirco nocturnis hocris, acrem refrigerari necesse est, & in ortu solis rarefieri atque dilatari. Hinc enim Contingit,ut in speculo ad reflexiones faciendas idoneo, statim atque sol oriri incipit, Iateis rates eius radij colligi possint, & reflecti. Et
quamuis ex eiusmodi reflexione calor valde intensus non producatur, eo modo, quo ex
aliis directis produci solet: tamen intensio ex eadem reflexione causata, adeo sensibilis est, ut quilibet facile iudicare possit, non modo ex solaribus radiis, iam aliquantum directis aerem calefieri, sed etiam ex late- Talibus. Dicet sorte quispiam, crepusculi lucem, ad laterales radios, qui in solis ortu
Emittuntur, Comparatam, non minus habeis
Te virium, quam laterales radij habeant,directorum comparatione : nihilominus, ex illa crepusculi luce, aerem non calefieri.Sed primo falsum est, frigidum aerem ex Crepusculi lumine nullo modo calefieri, etsi libenter Concesserim, eam calefactionem sensibilem non esse, praesertim si sermo sit de matutino crepusculo. Deinde concesso, quod crepusculorum lumen ad calefaciendum non lassiciat, non propterea recte infertur , ex remissis seu lateralibus radiis, circa solis ortum, nullum Calorem produci: alioquin non ex illorum quidem reflexione produce-
52쪽
De entorum origine. 43retur, contra euidentem experientiam. Itaque crepusculi lumen,ad laterales radios collatum, aliis in rebus plus virium habeat, quam laterales radii habere possint, si cum
directis conferantur, tamen probabilius est matutino crepusculo, non tantam vim inesse ad producendum calorem, quantam remissiso radiis tribuimus retenta comparatione iam
Tertia obseruatio est , necessarium videri, Ut circiter quarta pars totius aeris sit semper intensissime calida , adeoque ex ardore tam intenso ingeti semper rarefactione commota. Etsi enim nocturnis horis aer frigidior siit, illius etiam regionis , quam torridam appellant i licet etiam interdiu, maior parS Zonarum, quae hyemali tempore a sole remotiores sunt,longe plures frigoris gradus habeat, quam caloris : tamen media pars totius Zonae torridae, item media pars ali rum , quibus solare corpus aestiuo tempore vicinum est, intensa semper calefit,etsi valde inaequaliter, ut facile intelligitur, ex quant1tatis excessu, quo sol terram superat. Nam is excessus admitti non potest , quin maior pars terrae, solaribus radiis perpetuo illustretur, adeoque quarta pars acris, aut circiter, magno semper ardore ferueat, & ad
omnea yniuersi partes, virtute tam inten-
53쪽
si ardoris dilatetur. Ex his porro obseruationibus facile inteIligis, qua ratione solis virtute & essicientia,
plurimae aeris commotiones eXcitentur, aliquando leues, alias autem vehementissimae.
Nihilominus quia praesens dissicultas, inter alias omnes, quae de aere, & aliis elementis proponi possunt, praecipua est, sequenti capite iterum confirmabitur.
C A p v T X. alia argumenta eiusdem sententiae
Hoc capite duo alia argumenta prose
quemur, quae expositionem maiorem , & simul probationem eiusdem sententiae Continent. Primu ex euidentibus indiciis desumitur.Effectus enim,de quo est controuersia,adeo uniuersialis est,& per uniuerSu orbem diffusus, ut naturalem causam maxime uniuersalem habere debeat, qualis est ea, quam superiori capite assignamus.Na si ab alia causa,quam a virtute solisventi excitarentur,qua ratione, Vn6 eodemque tempore longissimos terrae tractuS percurrei e possent, puta uniuein' sam Poloniam, Germaniam, & caeteras Sertentrionales regiones 3 Deinde nisi eosdem Ventos,per dilatationem aliquarum partium,
54쪽
De 'ventorum origine. η s& aliarum condensationum , eXcitari contingeret, possetne uniuersus aer eiusdem regionis simul commoueri v. g. is qui inter Lutetiam Parisiorum , & Aurelias interceptus est. Nam quando dicimus easdem ve torum agitationeS, regionem illam, aut alias quailibet, eodem tempore percurrere, credendum non est quod una & eadem ventientitas aut pars aeris instar nubium, quae ab una horizontis parte, ad alteram propella tur , regiones percurret. Sed potius quod eodem tempore in iis regionibus unus&idem ventor u impetus & similis aeris agitatio esse appareat, quia nimirum eadem eius parte latissime diffusa alias sibi vicinas propellente,& condensante, aliae valide compulsae cael ras simili modo pellunt, & ica semper donec per aliquarum resistentiam agitatio desinat. Eiusdem rei maiorem adhuc apparentiam praebent Septentrionales venti, qui hyemali tempore,iam diu & tanta vi in aere dominantur, ut Universum medium in ventum comversissim esse diceres. Nam si non causentur ex nimia aeris condensatione, versus Boreales
regiones facta,qui fieri potest,ut adeo frigidi sint, & aliquando per integras hebdomadas
cotinuentur Vnde etiam tunsubita est illorum vehementia, & excitatae commotionis,
55쪽
quam vulgo ictum venti appellant, diuaturnitas At vero in nostra sententia haec omnia facile exponimus. Primo enim quan do illae acris partes, quae in zona torrida me diam orbis partem occupant, nimio ardore rarefiunt, plurimas eiusdem elementi portio nes versiis Boream compellunt , easque tamdiu condensant, donec illarum natura &complexio maiorem condensationem sustinere non possit. Tunc enim necessarium est, ut eaedem aeris partes virtute sibi a natura inasta dilatentur , dilatationem adiuuante aliquo calore astrorum. Verum quia haec dilatatio versus meridiem fieri debet, ex qua tamen mundi plaga, quia ob aliam dilatationem totius medii sub Eona torrida, aer ver sus utrumqtae polum adhuc proiicitur, ne cessarium est,ut flante Boetea,aer a Septentrione repulsus in alium ex meridionali parte proiectum incurrat,& cum eo tamdiu pel- lendo contendat , donec cessante Borea re gnet Auster,aut hoc ultimo cedente,aliquam diu adhuc Boreas dominetur. Secundo, cum idem aer versus Septentrionem ob eXpositam causam condensatus, immensus sit, fieri non potest, ut illius naturae vires, postquam semet rarefactionem facere incepe runt , breui temp.re remittantur, quia nimirum , impetum illatum partium a quibus
56쪽
De Nentorum origine. . 4 'notus & dilatatio incepit, aliae consequun-zar , α tamdiu durat consequutio , donec amnium simul congeries, statum sibi debitum. ει spatium aliqua ratione proportiona-tcim sitae immensitati recuperent. Tertio, assignamus etiam rationem , prΘpter quam B realis ventus sit omnium frigidissimus. Cum Cnim aer, caeteris paribus, eo frigidior sit,
quo magis condensatus est,&Borcalis ve tuS, quam caeteri,condensationem Continet,
fieri non potcst, ut in animalis poros seipsum insinuet, eosque repleat, quin excessus frigoris ab eodem animali percipiatur.
Secundum argumentum , ex earum rerum
similitudine desumitur, quae intensi caloris virtute continent modum rarefaciendi, ω commouendi corpora , illi proportionatum , quem in nostra sententia solaci corpori tribuimus. Primo igitur, sicuti pyrius puluis in medio aere incensus, non tantum suo ardore exhalationem rarefacit, & ad omnes medii partes propellit, sed praeterea aerem, . circumquaque diffusium, simili modo commouet, ita a pari, solare corpus non tantum aerem radiis immediate suppositum , extendit, & ad omnes uniuersi partes compellit, sed alium quoque, circumquaque diffusum in Eonis temperatis, simili actione mouet &ellcitat, licet non tam cssicaci. Dici quidem
57쪽
potest,aliquam hic interuenire differentiam, propter icitensiorem ignis ex puluere in censi calorem. Nihilominus, etsi sol minus intensuit ardorem in aere sibi supposito producat , eius actio diuturnior est, & ad aeris quantitatem maxime notabilem extensa, α propterea ex hac diuturnitate & extensione actionis compensari potest id, quod ex maio- .ri intensione deesse videtur. Itaque sicuti commotionis illius quae incenso pyrio puluere , eXhalationi & aeri accidit , aliud pri cipium assignari nequit , quam intensissimus calor eiusdem pulueris: ita a pari grauium agitationum, quas in aere, per solam virtutem rarefacto conspicimus , aliud principium assignari non debet, quam solaris virtus , seu ingens calor illius radiorum. Quaero enim si sol nullum calorem in aere producCret, sed aliunde, certum esset, tertiam aut quartam partem huius elementi, ad omnes uniuersi partes valide propelli, di ut ita loquar, exsufflari: utrum in hac hypothesi, inexsatilantis virtutem reducenda esset Ventorum causa At vero virtus radiorum, quibus aer perpetuo illuminatur, effectum habet. Igitur ad solem, cuius praecipua virtus in his radiis consti tuta est, causam ventorum reuocare debemus.
ecundo ignis in cubiculo incensus,uon t
58쪽
ium thclusum aerem calefacit, & mediante rarefastione agitat , sed praeterca aliquas illius partes nimio ardore incensaS, per caminum expellit, & alias eiusdem ardoris cRficientia ita attrahit per rimulas, ut quiliabet facile animaduertere postit , non exiguam esse commotionem. At vero sol ma Aiorem habet virtutem agendi, & calefaciendi uniuersum aerem , quam accensius ignis habere possit in unico cubiculo , igitur ex il- ia virtute solis , longe maiores commotiones in immenso aere consequentur. Tertio euenit etiam , ut ignis accensus in cubiculo bene obturato, in quo nullus est caminus, medium illius loc implessurari
tate ita extenuet, ut a erem magna vi per imulas expellat,&aliorum Corporum ibilem Collo catorum humores ita exagitet, Veien1ci absque euidenti vita iactura, aliquot oris in eodem cubiculo permanere Va-:at. Igitur quidpiam simile dicendum vietur de solaribus radiis, cum elementari
auarto, quado exhalationes in nubibiis inis Isae, ta rixa vim haben ut eas vehemeti T-2 COmoueant,ed 1ttonitrua, & tot uinter-llum aci terram usque exagitent, eiusmo- grata es motus, & tonitrua alicri causarim eAhalationibus non assignamus. Sed
59쪽
sol longe maiorem in suis radiis virtutem continet , ad rem sibi subiectum rarefaciendi, & condensandi. Igitur vehementissimi motus, qui eidem aeri radiis illis illustrato, & calefacto adueniunt, alteri cauta praecipuae tribuendi non sunt, quam virtuti solis. Quinto, similis est ratio motuum, qui in subterraneis locis contingunt, & ad solos
exhalationum ardores referri debent. Sexto, si solem cum uniuerso orbe comparaueris, non male illi principium vitae, &Conseruationis omnium serme, quae in his inferioribus fieri contingit, attribues,ita ut in uniuerso orbe locum cordis teneat, illi uiaque fungatur officio. Sed in omnibus animalibus, cor sua virtute praecipuos motus causat, per aliquam arterij sanguinis & vaporis dilatationem, ut constat ex arteriae motu, & aliis mutationibus, quae in cerebro , hepate, & ventriculo fiunt, in quibus
etiam fonnunquam ventosi vapores e XCi- tantur, eiusdem caloris efficacitate, cuius
Cor principium est. Igitur a pari, praecipui motus, quos in his inferioribus fieri contin- lgit,& praesertim in medio aere, qui perpC- ltuar rarefactioni, & condensationi obnoxius est, ad solis virtutem , veluti ad praecipuam causam in genere esticientis, reserendi sunt.
60쪽
De ventorum origine. Immum, ubicunque in his inserioribus accidit vi caloris, magnam fieri corporum alterationem, siue substantialis corruptio
consequatur, siue non consequatur., videmus in iis corporibus, aut partibus eorum, varios motus & agitationes, eiusdem caloris enicacitate excitari. & tunc potissimum, quando alterationem illam Comitatur rarefactio. Igitur cum certum sit, virtute radiorum Iolis, elementarem a Crem perpetuo alterari, dilatarique, recte inferimus, Eorundem radiorum virtutem esse praecipuam originem ventorum qui in multis semper uniuersi partibus vehementes simi, & insiliis leues. ' . C A p v T XI.
Vtrum aliae etiam cause, 'una cumfle ad eosdem essectus concurrant,
Cum ordo naturae id postulare videatur , ut praecipui effectus, qui in his inferioribus fiunt, non ab una dumtaxat causa pendeant,&praesertim ab unica uniuersali, qualis est sol: & ventorum eXCitationes, inter praecipuos numerandi sint, conse quens esse videtur, ut ad eas, praeter solem, aliae quaedam causae concurrant, licet mi
