P. Virgilius Maro qualem omni parte illustratum tertio pubblicavit Chr. Gottl. Heyne cui Servium pariter integrum et variorum notas cum suis subjunxit N.E. Lemaire volumen primum octavum et ultimum

발행: 1819년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

66 DE CARMINE

petu eos duci videas si); quamquam interdum ne ii quidem ipsi, qui Theocritum hujus carminis verum

magistrum esse largiuntur, judicii subtilitatem et acumen nobis satis approbant, dum fere minutis nescio quibus et grammaticis rem rationibus decidunt. Virgilio elegantiae laudem, dignitatis et doctrincenemo invidebit; sed simplicitate et naturali aliqua

υenustate rerumque copia ac υarietate non minus cedit

Theocrito, quam ars natu e , quam vincere quidem illa operose in singulari aliqua re potest, sed in summa rei iners et vana habenda est. Verum, etiamsi par laus utrique in iis ipsis rebus, quae maximae Sunt, esset, Theocritus tamen in eo primas tuetur, quod ea invenit, in quibus retractandis alter et poliendisse continuit; quod quamvis magno plerumque ingenio factum nemo neget, interdum tamen tam sollicite Theocriti vestigia premit, ut sublegere potius illi sua, et versus undique conquisitos latine convertere, quam suo ingenio uti videatur. Sed de his ita quisque, uti libitum est, sentiat. Si tamen aliqua Virgilii ea in re culpa est, quod Theocriteas lacinias

consarcinavit, satis graVes Poenas dedit, cum post eum Vix quisquam aut veterum aut recentiorum bucolicos versus condiderit, quin ex Virgilio novam rhapsodiam bucolicorum Versuum et sententiarum adornaret. Facilitas haec in nonnullis vitae rusticae parvis tanquam tabellis musivo opere coagmentandis inducere plerumque solet nascentes poetas, ut in

i) Nolo Sealiteri eritieen ita jecta est, nane. Semelati simili Poetie. lib. V, et qui eum sequuti disputatio ita comparata est, ut sunt, hic excitare. Sed, quae Iiu- tali magistro judicii eritici subtili- peris Virgilii editioni Romanae ad- tatem Vin acuas.

82쪽

BUCOLICO. 6 idylliis condendis ingenii periculum faciant i . Cum

tabellarum harum, ut ita dicam, ex vita Pastoritia, quae placere POSsint, Perexiguus sit numerus; multo ille etiam minor futurus, nisi e vita prisca et cx antiquo sermo no mythico multa in Pastoritium se Onem migrassent: difficile est multa in his variare, ut nec tamen a simplicitate, sine qua hoc genus placere nequit, recedas. Qui primi e nostratibus in hoc genus involarunt, saltem vertendis ac repetendis antiquis ingenium approbare poterant. Nunc fere taedium faciunt, qui centim dicta repetunt, quae dum ingeniose variare volunt, in argutias et lusus incidunt. Romanae artis omnino non exigua pars in eo conti-ncbatur, ut, quae a Graecis naturali aliqua cum umnustato et lepore dicta acciperent, ea orationis suae dignitate, gravitate ac copia ornarent. IIOc unum monebo, nisi memineris, in Virgilio plus ariis, in Theocrito plus nativae elegantiae esse, te non mirari non Posse, cum Videas etiam praestantissimos ex hoc genere poetas recentiorum temporum Virgilium maluisse se tui quam Theocritum: ariis scilicet seni- per facilior imitatio; naturalem venustatem difficiu

Quod ad descriptionem et oeconomiam hujus camminis attinet, varie ea quidem institui Potest: semper tameti spectandum hoc, ut in Potissimum ratio ac Via ineatur, qua maxima voluptas legentis animo

asserri possit; cujus quidem rei co diligentior ratio

iὶ Hinc otiam in bucolicis carisininibus apud Interpretes tanta copia locorum similium et comparatio earundetri sententiarum aD

seria et cumulari solet. Iuspiciat aliquis Cerdam vel Martyniim post Ursinum. Equidem non nisi ea pPosui, quae aut Maroni ante oculos sciere, aut illustrationis vim haber. Possunt.

83쪽

63 DE CARMINE

habenda est, quod hujus carminis simplicitas et Iiu- militas interdum in exilitatem abire, lenis et mollis

tenor languere solet. Baro itaque poeta narrantis aut describentis partes suscipit, nisi ille in argumento admodum suavi et Copioso ac florido versetur; sed convertit fero rem in drama et in actionem . ipsosque pastores colloquentes ac narrantes inducit, ut res Non tam narrari, quam Potius geri ac lectoris oculis subjici, et ille inter silvas errare, in umbra arboris assidere, cantantes audire sibi videatur: quod non ita a ipiendum , tanquam si omne carmen pastorale dramaticum esse debeat, ut Cum Frague

rio si) plerique, qui hoc de carmine, nuper quoque,

scripsere, existimant; Verum, quia haec ratio poetae consilio fere maxime respondet. Situs ac loci temporisque designatio, quae cujusque Carminis argumento Conveniat, uti poetae ingeniosi non infima laus est, ita ad majorem ex lectione Suavitatem capiendam non parum facit. Cujus enim

animus veris ac ruris, pasCuorum et arme morum, suavi descriptione non vehementer delectatur, aut quis cantum Pastori S non multo gratiorem esse sentit, si ille sub fagi umbra, ad rivuli murmur, in molli herba, inter gregum exultationes, Sedens Otio

indulgeaty

Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina, fistula Delectante deum, cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent a .

84쪽

DUCOLICO. Θ

Potest is locus interdum adeo duplex esse, ut et is designetur, in quo pastor cantet, et alter, in quo res Commemorata gesta sit; ut in Ecloga decima a Vi silio factum videbimus. Superest ut nonnuIla adjiciamus, quae ad Virgilianas Eclogas propius spectant. Jam primum nisi

alia essent, quibus Maro magni Poctae nomen Consequutus est, solis Bucolicis relictis vix eum in censum Principum poetarum venturum suisse arbitror. Ι -

genii enim in invenion do vix magnam habet laudem; Argumenta carminum, uti paullo ante vidimus, alia sunt ex Theocrito mutuata et interdum jejune satis traducta, aut e pluribus Idylliorum locis coagmentata , ut tertia et septima Ecloga; alia non bucolicae

erant naturae, sed tantum ad bucolicorum morem sunt tractata, ut Prima, quarta, SeXta, nona, decima. Sententiae autem et Verba magnam partem ex Τheocrito sunt conversa; alia sunt a bucolici carminis

natura aliena. Quis pastorem ferat decantantem illa Ante pererratis amborum finibus exul Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim; et illa : At nos hine alii sitientes ibimus Afros. Pars Scythiam et raρ

dum Cretae υeniemus Oaxem. Quod infames mores pastorum uno saltem loco expressit Ecl. III pr. , hoc erat quod vix ab ejus urbanitate cxpectabamus; non magis quam haec nimis obnoxia et servilis pene Theocriti imitatio. Contra mirationem facere Potcst, quod metrum bucolicum, cujus Theocritus studiosissimus fuit, plerumquc neglexerit; quod passim a multis observatum est i): cujus rei caussa potissi

85쪽

mum in sermonis Romani indole pedumque et numerorum natura inesse videtur. An vero in verbis agrestia et soloeca sequilius sit, non equidem ausiIn Pronuntiare : nam divorsa res est, esse dura non

nulla, quae in ins eclogis occurrant; quae tamen corrupta Polius et interpolata dixeris. Ex uno Vero illo, quod cujum pecus reprehensum fuisse Grammaticus narrat, vix satis tuto judicium facias. Ut tamen Virgilius tantam apud populares suos laudem per Bucolica consequeretur, fecit inprimis rei novitas, selixque in carmine Siculo, quod ipsa sermonis

Romani asperitas respuore videbatur, transscrendo audacia. Nondum enim sermo Romanus ad hocirorum genus, ad venustam hanc simplicitatem, adnumerorum hanc mollitiem, expolitus erat, cum Maro primus tentaret Carmen bucolicum scribere.

Sunt praetcrea multa magni poetae in his ipsis camminibus vestigia, inprimis doctrina copiosa, Orationis dignitas et elaborata limata lite in plerisque elegantia.

Eclogae quidem nomen, non minus quam Idyllii, haud dubie Grammaticis debetur. Cum illud primo

latius pateret, et ad quodvis carminis sive Operis genus pertineret, quod e pluribus delectum esset, aute pluribus ejusdem fornace constaret ut Horatii Sermones in nonnullis codicibus eodem nomine insigniri narrant viri docti; quandoquidem plura carmina minora, licet ejusdem generis, duobus libris

comprehensa et collecta sunt); adhaesit id nomen, e Grammaticorum doctrina, steneri bucolico: constat

enim ejusmodi liber e pluribus carminibus; quae quidem ut ex aliis sui genoris selecta sint, qui PrO-

86쪽

BUCOLICO. 7

prius vocabuli significatus est, minime necesse esse arbitror. Quo nomine Virgilius ea in vulgus emiserit, non constat; de titulo et inscriptione librorum veteres non valde laborabant; Bucolicorum tamen nomen verius et antiquius est. Ipsum poetam, postquam Singula ea carmina Vulgaverat, Uno volumine Cuncta

esse complexum probabile fit, cum Tityrus initium Bucolicorum constituisse feratur jam inter Maronis aequales: Tityrus et fruges AEneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; ipse autem Maro Ecl. X pr. finem Bucolicis se imponere vel

profiteatur.

De tempore et ordine Glossarum ad Vitam Virgilii, maxime ad a. 7 IT, satis copiose disputatum ess arbitramur. Μonendum adhuc de nilegoria Eclogarum Virgilii, in qua dici non potest quam Vanam et inanem operam a Servio inde viri docti consumserint. Et Servius quidem, Cum exigua Comment riorum irars antiquo illi Servio debeatur, tot tamque variis et ab omni historiae fide alienis commentis et

nugis consarcinatus est, ut ranicuique argutias cartanti magna satis copia materiae ad manum sit. C troeus autem, cujus vanitatem ut feras, magna animi aequitate et patientia opus est, tanquam si in Romanensi fabula versaretur, adco multa nova et tam confidenter montitus magis quam commentus eSt, ut interdum, quorsum evastara res sit, plane haereas.

Verum o reliquis otiam Interpretibus, qui majore eum pudore, judicii acumine ot veritate, rilogas enarrarunt, vix quisquam est qui ab eo morbo intactus manserit. Quod si in nonnullis, ut in I, IX, X, allegoriae locus relinquendus est, ejus tamen na-

87쪽

1α DE CARMINE BUCOLICO.

tura ejusmodi est, ut poeta universam rem fabuIaarcessita involvisse, singulas Vcro partes proprie tractasse suisque Ornamentis honestasse videri debeat. Filiit itaque nec odiosius, nec a rei ratione magis alienum, quam singulas sententias ad allegoriae subtilitatem revocare velle si . Sufficit v. c. in prima Virgilii Ecloga, tenere, Commianem omnium temPO-rum opinionem esse, Virgilium Partim ad suam, Paritim ad Mantuanorum fortunam respoxisSe, et Augusto Pro redditis agris gratias agere voluisse. Sed ea quae de Tityro mcinorantur, Singula anxie Cum

Virgilii persones comparare, id quam putidum sit quis non sentiatῖ Appellat ipsum se I ityrum Ecl. VI, 4. Sod ad eumdomno versum 55 Ecl. VΙΙΙ reseras pQuid IX, 23ῖ Plerosque tamen interpretum multos

in m esse videas. Non quidem , quo se tueantur, habere nogo. Fecit idem hoc Antiquitas. Sed omnino hujus generis bucolicorum carminum ratio et natura

melius intelligi poterit, si ea memineris quae paullo

ante do eo genere disputabamus, quo res e praesenti vita arcessita, majoris suavitatis caussa, pastoritiae fabulae suavitate et ornamentis ex ea vita Petitis commendatur. Quod consilium recte si teneas, non erit

quod in singulis sollicite et anxie labores.

3ὶ Reete, quisquis ille est Gram.

maiieus, in attextis Vitae Virgil. S 99. Illud tenendiam esse praedic mus , in meolicis Virgilii ne e nus-guam neque ubique aliqMid forare diei ete. ; et in Servianis ad Ecl. III, 2o. Restitia in sunt allegorire in bu

colico carmine, nisi cum, ut suPra

88쪽

Ρ. VIRGILII MARONI s

LIBER .

UELr gcs, nstis suis exutus, clum Patria extorris cnpellarum gremem ante se agit, in TitFrum incidit, quom cum ii, communi calamitato summa securitate et otio friai videret, miratus hominis sortem, cui acceptam eam ferat rogat. Narrat Tityrus, quomodo et a quo agros Ruos gregesque salvog recuperavit. In siiq.; SCilicet se, jam aetate provectiam libertatis consequendae caussa Urbem adiisse, ibique ab heri facilitate hoc obtinuisse, ut greges suos tuto ac liber Pascere liceret. Putandus est adeo Tityrus esse Unus ex pastoribus sorvis in fundo a domino habitis; cf. ad v. 28. Interea alter dρ malis ac molestiis migrationis suae conqueritur, tandemque aperte de veteranorum immissione in agros loquitur v. 7o. Subsistit dialogus in eo, ut Tityrus miserum exulem in sura tugurio Pernoctare iubeat. Atque hoc quidem verum aC Proprium carminis CSt argumentum; quod, quantum a natura carminis pastoritii proprie dicti absit, facile apparet, et quale novum genus Consti tuat, in disputatione de Bucolicis Virgilianis expositum est. Sed communis omnium temporum opinio, veterum Gram-

ιὶ Tityrus. Inseripti hi tituli eum posgunt, propter auctoritatem -li1 an imo Eclogarum nomine debeI,tur Gram liquam. maucis, uou ipat poetae: retineri tauieu

89쪽

i P. VIRGILII MARONIS

nati corii in si de firmata, obtinuit, Eclogar hujus rationem .id illa tempora et Viri: illi fortunam accommodatam esse, eoque anno cana U. C. 7i3 Scriptam esse, quo I riumvirorum pacti Ono dccrcta nefanda illa agrorum inter veteranos divisio

ab Octaviano facta est; de qua v. Appia D. Civit. lib. IV, 3 ed. Amst. 167o, p. 954); Dio XLVII, 14. Ante enim quam Antonius t Octavianus adversus Ca Asium ot Brutum proficiscerentur, icto ad Mutinam scindere, quae est infamis illa Triumvirorum PaClio U. C. 7ir, ut exercitum, Ex veteranis sereccinscriptum, in fide retinerent, militibus praeter alia Praemia colonias urbium Italicarum, et opibus et solo et aedificiis inter ceteras insignium, Octodecim, qUM Cassii partes amplexae erant, intor quos Capua, Rhegium , Venusia, Benevenium, Nuceria, Ariminum, Vihona et Cremona memorantur, Promiserunt; b. e. r Ceperunt in se, se eos, Bello feliciter confecto, in illa R Urhes, tanquam Colonias, deducturos, et eorum, qui nun C incolererit, agros iis assignaturos esse. Qua in rem cum, Cassio et Bruto caeso, in Italiam redux Octavianus iterficero vellet, partim ex militum insolentia et avaritia,

partim ex riectorum de suis bonis indignatione magni motus ac tumultus orti sunt. Vid. Appian. Civit. V, 3. Ia sq. p. io8t

sqq. ed. Steph. ; Dio Cassius XLVII, 5 - 9; adde Sueton.

Aug. XIII. Erat autem eorum, quibus praemia Solvenda essent, ingens numerus, legiones nimirum, si Appiano fides habenda l. l. P. I 7o, io si, non minus XXVIII, qVae una cum annumeratis in logi Onos μετα των συντ α μιήνανὶ efficiebant centum et septuaginta virorum millia, praeter equites et turbam militar m ; quamquam eorum, quibus ad Mutinam promittebantur ngri, numerus etiam major erat : habebant enim

Triumviri sub signis legiones XLIII, ut adeo quindecim l ciones bello consecto desiderarentur; sive quod tanta hominum vis interiit, sive quod nonnullae legiones ab Antonio in

Asiam abductae sunt, aliae vero, nondum stipendiis emeritis, ad nulla militi. e prat mia adspirare poterant; certe octo mille ex hoc numero memorantur apud Appianum l. l. p. lo73. Inter eos, quorum agri assignati erant veteranis, fuere Cremonenses, qui et ipsi Cassii Brutique partes erant sequuti. Vid. Serv. ad EcI. IX, 28. Quorum agri cum pro militii lax immissorum numero nimis angusti essent, vi Cinos Man-t Unnorum agros additos esse narrant. Cujus rei etsi nullam, Praeterquam Grammaticorum, auctoritatem reperio, fidem

90쪽

tamen ei saciunt alia. Appianus quidem l . l. p. io8a, militum

avaritiam non sese continuisse intra suos agros memorat,

sed eos passim vicinos agros insolenter invasisse; plus quam ConCesSum esset, usurpasSe, et quos meliores iis, qui sorte obtigerant, putarent agros, suos fecisse. Potuere ita tuo milites transgredi fines et Mantuanos agros invadere; ut vel sic Mantua Cremon P nimium Micina dici posset. Intet Mantua nos, qui hanc injuriae indignitatem subirent, Virgili utii suisse tradunt: eum tamen, sive suo, sive Asinii Pollionis consilio, Romam profectum ab Augusto obtinuisse, ut agri si hi restituerentur; qua de re V. ad Vitam Virgilii a. 733, ut adeo sub Tityri persona suam fortunam poeta adumbraverit. Atque a jam veterum opinio suit: v. Ne inestan. Ecl. II, 82. Calpurn. IV, i 62. Sidon. lib. I, Epist. V, ut Quinctilianum taceam. Quae res hono se habere potest; modo allegoria non ad omnes

orsus et verba singula Circumseratur. Grammaticorum Omninoque Interpretum, in his Catroui, inicit crabiles sunt in

allegoria expedienda argutiae et nugae. Locus autem, in quo Pasti res conveniunt, eSt ad umbrosam sagum in loco arboribus consito, sub qua Tityrus recubans Pastoritio cantu otium Consumit, dum gregem errantem Prospicit. Versu tamen 52 - 59 accuratius describitur loci prospectus, et quantum v. 48, 49 quamois lapis omnia niuius - intelligitur, ex ipsa rerum veritate. Ad majorem rei jucunditatem iacit contraria aIterius pastoris forinna , quae miserationem movet, et

qua nihil disertius ad Tityri felicitatem illustrandam commemorari poterati Sunt tamen multa in hac ecloga, in quibus subtilius poetae judicium desideres; nec ex hoc carmine ejus ingenium aestimare velis. Primum ipsum hoc genus argumenti, quod, etsi pro mera allegoria haheri nequit, ad allegoriam tamen quodammodo accedit, adeoque in perpetuo rerum ac Verborum Iusu versatur, Vix Satis magnam gravitatem ac dignitatem unquam habere potest. Nec in eo potuit vitae rusticae propria vis ac ratio scharacterem vocant recte servari. Vix e persona Pastoris apotheosis illa heri satis placere Potest. Comparatio autem seu allegoria non ubique commode procedit. Sic v. 28 Tityrus, ut lihertatem suam impetret, Romam proficiscit Ur;

obtinet ab hero libertatem e reges pascendi: quid mirabimur hoc factum, si quidem ille heriles greges pasci ty v. 46 Pa Cite, ut ante, bo, es. Si libertatem consequutus est, quomodo ' D spod by Coos

SEARCH

MENU NAVIGATION