장음표시 사용
71쪽
quantamque, si arte paullulum polirentur, venustatem et suavitatem habitura essent, genus hoc carminishucolici excogitavit, quod antiquam quidem illam indolem referret, politum tamen magis et excultum, numerisque ac legibus adstrictum, cujusque ea natura esset, ut pastoritiae istius vitae, cujus species animo humano ipsius nariti se quodam lenocinio ju-Cundissima esse solet, bona, tranquillitatem, securitatem, innocentiam, delicias et gaudia numeris modisque adumbrando, animos hominum deliniret et grata fraude delusos teneret. Cum autem duobus id potissimum modis effici posset, aut narratione, inqua, tanquam a pictore in tabula, agri, greges, silvae descriptae exhibentur, aut actione aliqua et ad dramatis formam, per dialogum, dum colloquentes inter Se sensus suos, fortunam, facta exponunt ac d
Clarant : priore quidem illo, quod vix diu placere Potest, et ipsum peculiare carminis genus, haud
tamen copiosum ac secundum, efficeret, omisso, a terum arripuit, et pastoritium carmen ita condidit et descripsit, ut actionem aliquam ex ista vitae si liciatate et felicitate, seu rem gestam, aut quin Coutin9ere in ista υita posset, sacrum aliquod sestumVe, forte eliam casum memorabilem, ut inter tales homines, aut etiam cultum et colorem ejus vitae, sed facto aliquo expressum, quo istorum hominum studia, officia, rationes, assectiones declararentur, per sermones istorum hominum inter se confabulantium ita exhiberet, ut animi audientium jucunda rerum imagine et υitae istius grata specie viderentur si . Capi autem et
i) Appellare licet hane argu- nem dramaeleam, quoniam aliud montum aliquod tractandi ratio- nomen, quod magis accommoda
72쪽
demulceri istis delinimentis animi non possunt, nisi
ab urbanae vitae curis ac molestiis avocati in agris silvisque inter greges et armenta et pecoris magistros Versari videbuntur, atque id curabitur a poeta, ut ne quid subeat animos, quod molestiam, tenuitatem, ac sordes istius vitae in memoriam re ocet, adeoque Suavissimam illam oculorum fascinationem solvat; qua ipsa de caussa factum est, Ut Pastoritia imitu S, quam
omnino rustica Vita , aut uratorum et opus rusticiam
facientium conditio in hoc carmine exhiberetur, cum haec quidem paullo plus ossensionis haberet, nec facile ea laborum taedio, et attriti corporis dotatigatione Onininoque aerumnis suis, Poetae arte et iugenio liberari posset. Sed haec a mullis salis diligonter sunt praecepta et ad prima hujus generis elementa pertinere putanda sunt. Itaque
Et secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum, et latis otia fundis, Speluncae vivique lacus, et frigida Tempe, Mugitusque boum mollesque sub arbore somni
Non absunt i , omninoque totum carminis pastoritii argumentum ad Silvas agrosque spectare, ruris et veris amoenitate commendari, et locus facti sive dramatis ita declarari debet, ut, dum legimus, rebus ipsis interesse videamur: quod animorum deludendorum artificium d criptionc locorum ac temporis non parum juvatur; cui veteros tam parum indulsisse mirari forte possis;
tum sit, non habemus; nec tamen nis, multo minus eum mimis no- vel sic carmen hueolicum pro dra- manorum, romparari Potest.
matis genere haberi, aut inde duc- iὶ Ge. ΙΙ, 46i sqq.
1um esse, aut cum mimo Sophro-
73쪽
quamquam Theocritus hac arte Virgilio mulium
praestat: Sunt enim inter rius descriptiones nonnullae veris ac ruris suavissimae et dulcissimae si); frequentius , et in multis felicit P, eo GesnerVS usus est, sum Vissimus poeta, quem antiqua illa Graecia aut suum
esse popularem credidisset, aut nobis invidisset. Ex eodem fonte derivatur illa ratio, qua praecipitur, ut non modo, quicquid veri fructus, otii et felicitatis, vitae rusticae sive pastorali insit, ad pastoritii carminis suavitat om arcessatur, Vorum etiam ut, quicquid
ad amplificandam, exornandam , ac cumulandam istam veram jucunditatem animi Vis excogitare ac fingere possit, ad majorem suavitatem liberaliter congeratur. Quicquid enim animum delectare et il
lecebris quibusdam delinire potest, in id poeta jus
habet. Sed non in Omni genere Omnia ad delectandum vim habere possunt; et pPrPeram statuitur, quod multi credere videntur, satis Psse ad carmen rusticum, modo rvs e vita rustica, quaecunque istae sint, Verbis ac versibus reddantur. Sunt multae partes et casus vitae rusticae, nimis tenues, humiles et viles, ita ut ornatum respuant aut ipsis ornamentis displi- coant sagacioribus; sunt alia, qUse in alio forte cammine feliciter adumbrata placere possint, sed in nostro genere tantum ea sunt admittenda, quae Otiosam, securam, liberam et Omnibus curis solutam negOtiisque vacuam vitam exhibero et subjicero sensibus nOStri S Possunt, qualis eorum hominum et olim fuit,
et adhuc in quibusdam torris est, qui nondum in civitatos redacti aut imperii aliqua forma descripti
74쪽
sunt: qui homines cum aut venatione aut pastione Victum quaerant, nam cum aratione et magnos hominum coetus cogi et naturali libertate exui necesse est; cumque Venatio multum feritatis habeat eorum,
qui gregibus pascendis libere per silvas camposque
Vagantur, vita et minimis malis laborat et maximis plurimisque bonis cumulata est. In tractando itaque pastoritio argramento poetae necessario ita versandum erit, ut partim pastorum suae gentis conditionem malis, quibuscunque premitur, cogitatione liberet, bona' autem omnia passim in ea obvia et majora efficiat, et in unum congesta ita fingendi licentia exornet, ut cumulatissimam felicitate vitam adumbret; partim ad fabulas de primorum hominum vita
et aetate aurea, nec non ad narrationes sive de maj TNm Vita, antequam per vicos et urbes habitarunt,
sive dc populorum Nomadum pastoritiamque vitam agentium moribus et institutis confugiat, et hinc suo argumento colores petat. Jam non magna judicii subtilitato indigere videtur mea quaestio dijudicanda, qua natura hujus carminis ab argumentis Piscatorii, υenatorii, messorii, vindemiatorii et similis generis aliena esse existimaturi Carmina etiam hujus argumenti bene condi posse quis neget 8 Sane erunt illa seu in descriptiovet narratione, seu in notione aliqua ex vitae istius partibus ac generibus exhibenda occupata; non vero in vitae liastoritiae
simplicitate. Quod per se nihil habet, quod improbos. Quid Z quod pastoriiii generis materies omnino
est parum locuples; ipsa vitae simplicitas et tranquillitas Perpauca argumenta idonea suppeditat, et tractandi simplicitas non magis magnam tractandi Vari
75쪽
tatem admittit. Neque adeo fieri potest, ut magna eo- pia bonorum carnainum bucolicorum unquam SP randa sit. Quidni igitur liceat quamcunque tandem vitae conditionem ac fortunam huic generi inferre, et fabulae semper eodem tenore procedentis taedium grata Variaticino levare, modo jucundas rerum imagines, quae delectent, et congruas sententias, adhi
beas ' Enimvero id ipsum difficultatis habet hoc a gumenti genus, quod raro i) molestis injucundarum rerum imaginibus liberari et ad gratam illam,
inhaerent m animo nostro, simplicitatis, libertatis, ct tranquillae folicitatis notionem revocari potest; quo pacto et infecundum ingratumque hoc genus cst, et, dum in angustiore oro coercetur, multo tamen magis laboris, ariis, et subtilitatis requirit
Quotum enim quodque ex Satanagarii idylliis caretiis vitiis, quibus tota hujus poetices ratio, ut jucundis et gratis rerum imaginibus delectet, tollitur tEnimvero, si totam bucolici carminis rationem liis quidem finibus, quibus modo eam circumscri' Simus, continori libeat, quid magnae Theocriteorum et Virgilianomni carminum Parii facias, videndum tibi ost. Et Virgilii quidem quinta, Septima, et octava haud dubio, quodammodo etiam tertia ecloga adhucolicum genus referri poterit, reliqua ab eo aliena
esse facile apparet sa). Quae quidem res, cum Virgilii
et Theocriti carmina tam diversi generis sint, tam
i Fieri enim potest, ut irigenio
et arte, qua tractata et enuntiata sunt, ea ipsa, quae natura molesta sunt, adsciscant gratum colorem et propter ipsam artem, quam unimadvertimus, mirationem faciant.
αὶ Servius in procem . in Bucol.
a sane est sciendum, VII ecloga nesse meras rusticas. Theocritus Nhubet. . Exclusit puto IV. Vi. X.
76쪽
BUCOLICO. 6t diversis doctorum hominum de hujus generis natura
et arte judiciis locum fecit; cum aut naturam hucolici carminis ex illis exemplis constituere aut ad DO-tionem e natura rei institutam revocare illa exempla vellent. Scilicet uti ea notio recte eo, clia In Sc liariti sumus, modo informari videri potest, ita ingeni sorti in homi iniui Sollertia, citiae intra artis ac praeceptorum angustias ViX coci Cori Potest, alia stenera invenit, quae cum illo conjuricta nec lanieI Plano
ejusdem modi sunt. Et Viryilius quidem, Dani ad
hunc omnis nostra spectare dcbct disputatio, novum genus constituit in eo, ut non tam notiones et species reriam ex aurea aetate repeteret, Sed limam aureamoetatem restroesentaret, homines, deos et heroes, qui in ea vixissent, exhiberet, iisquo sontentias ac mores
congruos tribueret. Id genus invenire mihi videor, si Silenum, eclogam VI, et Pollionem, eclogam IV, inspicio. Et de illo quidem res manifesta; de hoc non magis dubia, si facultatem illam vaticinandi et poesin amatis illis divino spiritu hominibus propriam ad antiquos homines pertinere memineris. Quod luidem cum novasset Maro, coris quutus Ost simul hoc, ut epico carmini propius admoVeret bucolicum, cum ex prisca heroum vita sensus et sentcntias inferre
liceret; id iluod omnino non modo ad eXcusandum, verum et Probandum, Maronis spiritum in bucolico genere valci. Licuit non minus Maroni id sacere, quam Theocrito Cyclopem Idyllium scribere; et antiquioribus, post Tragoediam et Comoediam, Druina Satyricum condere, quod quodammodo comparari potest. Aliud porro carminis pastori iii, modo tantum Variato, genus est hoc, ut, ad majorem animoruin
77쪽
υoluptatem, rem, factum aut casum nostrorum homi num, nostrorum temPorum, coloribus et pigmentis aυita pastoritia petitis ornemus, et non modo ad fabulae bucolicae modum tractemus, sed etiam in fabulam inter pastores g tam commutemus; interdum etiam rem in antiquorum illorum temporum simplicitate et securitate agi aut eVenire fingamus. Cujus generis,
quod priore illo multis modis inferius habendum
est, nec tamen Sua laude, Sila gratia ac suavitate,
caret, reliquae fere Virgilii sunt eclogae. Quid enim p
yrima et nona uia quicquam aliud, quam Poetae ea sum et Mantuanorum fortunam, aut, si hoc magis Placet, istorum certe temporum calamitatem ena
rat 1 8 Decima Galli amores, sub pastorali fabula ,
exponit. Quarta autem, quamquam eam ad aliud genus modo retulimus, cum hoc tamen commune
habet illud, quod natales nobilis alicujus pueri cel brat. Ecloga tandem secunda, CorFdon inscripta, Daturae pastoritiae nihil aliud habet, quam quod amoris miseri in puerum aestus imaginibus, sententiis, et notionibus pastoralibus exprimitur. Nam ad illud genus, in quo vitae pastoritiae libertas, innocentia, et simplicitas commendatur, id plane non pertinere, quis non Videatῖ Quid Z quod argumentum hoc, cum Plane nullam hujus generis voluptatem asserat, et a vitae pastoritiae integritate abhorreat, eo minus jucundum est, quod CorFdon pastor servilis conditionis est, qui domini sui pusionem amat. Hoc
i) Non potvere Maronem Va- ex eo carmine, quae animo tenuis8.lorii Catonis Dirae stigere, si qui- Maro videri potest ut Dir. 4 sq. dom ille similem stirlunam Sulla- I5 q. 26 sq. 3O. Nee mur uvaria proscriptione exper us et .sm meum resonabu, Ba se, carmen. Sic Ilattaro exutus fuerat. Sunt et loca porro, inPr. R V. 82 Fq.
78쪽
lamen, etsi infimum, genus recentiores sere poetas, cum bucolica carmina condero sibi videbantur, se- quutos esse, non opus Est, ut multis doceamus. Materia itaque et argumentum carminis bucolici seu pastorii ii quale sit, videtis. Iam mores ac sententiae, verba atquc numeri, facile ex ipsa υitoe Pastoritice conditione duci possunt. Simplicitas et naturalis aliqua Vonustas omnia ea continent, quae copiosius ab
aliis hac in parte disputata sunt. In hac ipsa tam nsimplicitate excluditur ex hoc genere, ii uicquid, etsi
ipsam vitae rusticae Veritatem eX primit, ingratum tamen ad sensum ac molositim est; neque adeo admittendae sunt sordes, quae nauseam mOVeunt, non Verborum rusticitas et asperitas, non agrestis et foeda
spurcities: qua in re haud pauci egregie falsi fuere,
dum imitationis veritat in male jactarent. Posse sane cum arte ei cum ingenio carmine reddi omnia, quis neget y Quorsum tamen studeas imitando exprimeroea, a quibus, Si casus obtulerit, oculos animumqtie avertimust et quae illa laus csse potest, si imitatione ea bene reddideris, quibus, si in vera vita express ris, omnibus ingenue natis importunus ac molosius foedusque videarisy Contra, modo placeat Poeta ac delectet, si consilio suo respondere riusmodi audaciam vi leat, quid cum vetet interdum ad mythicam
hominum vitam nos revocare, et talem rerum ordinem, modum et situm exhibere, qui nullus unquam
nisi in hominum egregia imaginandi vi pollentium
animis fuit; ca tamen cautione adhibita, ut no incredibilia plane et ad praesentem vitae consuetudin in nullo modo verisimilia sngat. Interdum voro quid eum Dellemus antiquam vitae pastoritiae rationem
79쪽
elegantiis et deliciis vi nostra vita petitis, modo satIs
consentaneae sint, teinperare Commode posset Non enim natura hujus carminis statim tollitur, si Dat ita
ratis simplicitas, paullo horridior mi e illa et ii inul
tior, nostra Venia state et elegantia tem I e retiar; quamquam prior illa ingenuis animis majorem voluptalem afferre solet. Quae res vel ipso Theocriti ei Virgilii exemplo declarari et comprobari potest. Illius enim quam simplicior et verior humilitatique argumenti accommodatior est ratiot hujus vero quanto elegantior et ornatiori Sed habebat uterque, quod
seqHeretur; non enim abhorrebant Graecorum itig Dia a simplicitate et nativa aliqua castaque venustate; ipsius sermonis ac dialecti Doricae natura, non potest
dici, sentiri facile potest, quantam simplicitatem praese ferat, et qHanto Pero huic rerum generi apta et idonea sit, ut nec docta nec inculta ei horrida orati sit. At Virgilius sermonis et dialecti suavitate destitutus i), qui politiore aevo, inter homines urbanos
et elegantiam Cum fastu sectantes, viveret, multa ex vitae pastoritiae Veritate aut seponere aut verbis honestare necesso habuit, quae nude et ad rei veritatem proposita et ex Pr Sa Superbas Romanorum aures
Ossendissent; quae ejus elegantia adeo in laude fuit, ut et Horatius eum ab hac dote commendet sa) : Molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camoenoe. Ad talogas enim et Georgica respexisse Horatius videri debet; ad aeneidem nec Musae
si nec te Prohus Theocritum nis di telis fuisse, quia necesse est
80쪽
ngrestes nec mollis et faceta Oratio spectare potest; ut scripti esse necesse sit Satyram , ante quam AEneidis ereptae aliqua fama exiisset. Eam vero ejus laudis sententiam, quamquam de ea jam veteres dubitasse videntur, esse probabile fit, ut poetam ab
aequabili aliqua elegantia commendet si . Et Dcetum quidem quid sit, jam a Quinctiliano a) expositum
est, qui decoris magis et excultae cujusdam elegantiae appellationem putat; et refertur facetum omnino ad id, quod placet et jucundum est, propter elegantiam maxime et urbanum aliquem leporem : sed molle ita accipiendum est, ut suavitatem significet, quae cum aequabili et remisso genere Conjuncta est: opponitur enim epos Drte Varii acris, et apud Ciceronem mollis
et remissa oratio vehementiori et intentiori, qua animi tumultus ac motus excitantur.
Atque his dictis vix quicquam addendum est, iit illam caussam, quae tam diversis hominum doctorum judiciis disceptata est, dijudicemus, utrum Virstitius Theocrito praestet. Qua in comparatione difficile est assequi, quid magna eorum pars sequuta sit, qui Virgilium Theocrito in genere bucolico quam maxime anteferendum esse existimarunt; sed consuetudine sere, auctoritate, caecoquo aliquo amore et im-
d Non male Milavius expressisse videri potest in vulgato illo: