장음표시 사용
221쪽
Joannes Reuchi in an Questonbergbittet, ilin dem hardinal Hadriau angelegentlichst gu emplatilen
222쪽
Joanites Reuetillii an Erasmiis igibi sine hurge , giemlich sachgomiisse schilderung seines han- deis mit den m6nchen, einerseits bis gur verbrennung Seines augenspiegeis iii Κolii, andrerseits bis gum ortass des Speierer urthetis, scilichi das letgtore und bittet: ut si ab invidis anto annum ego Suevus et ad Hercynium jugum habitans apud Anglos ac Britannos tuos sim notatus nunc saltem per tuam desensionem contra librorum incendiarios restituar. Fianco- sordia in nundinis Aprilibus 1514.
Joanites Boselielisinin . clarissimo viro Joatini Reitchlinphorcensi I L. doctori priueoptori Suo S. D. P.
Quamquam ego te humanissime praeceptor ab eo usque tempore quo nomen tuum mihi cognitum fuit, absentem coluerim tamque famam aperto ore omnibus praedicaverim, tum quod eisdem studiis sacris scilicet hebraeorum lit0ris intenti fuimus, tum propter egregias animi tui virtutes singularemque qua reliquos mortales excellis eruditionem et multarum rerum multimodam scientiam, superioribus tamen diebus dum AuguStae ageres me tuae praesentiae mansuetudine et benevolentia adeo tibi devinxisti, adeo in amorem tui accendisti, ut mihi, si opus fuerit omnia adversa et Oxtremam etiam neceSSitatem pro te pati, leve esset. Quid de tua in me fide et pietate dicam, quam beneficiorum vicissitudinem tibi reddam. DeuS Optimus maximus qui omnibus abunde providet, illo tibi praemia digna serat, faciatque ut his quibus jam agitaris fluctibus ereptus in tutum tandem portum laetus devenias; te, inquam, ex illa adversa sortuna, iniquisque machinationi-
223쪽
bus adversariorum tuorum qui famae tuae insidiati sunt liberet, ut quietiori dehinc animo et mihi et aliis hujus rei studiosis auxilio et consilio adeSSe queas. Nam quod scis me similis fortuna multos annos agitavit, quando scilicet a rabidis indigne laceratus et in carcerem conjectus sui: Judaeis, quia eorum literas discebam, Christianis, quia cum Judaeis conversabar, odio maximo eram. Unum hoc loco excipio, primum in hebrieorum elementis praeceptorem meum, Mosche Mollin ex WeySSenburg, quem nulla unquam
apud me delebit oblivio, quique solus ex omni perfidia fidus mihi suit.) Utrinque insidiae, utrinque pericula et vitae discrimina parabantur. Tantae molis erat moseas quaerere vices quas persecto tanquam preciosam margaritam e mediis hostibus ereptam abscondere merito deberem, veruntamen cum in mentem mihi venisset salvatoris nostri doctrina, qua monet neminem lucernam Sub modio ponere, sed super candelabrem, ut luceat
Omnibus, cepi thesaurum meum licet exiguum) lato diffundaro
magisterque lactus Sum antequam bonus essem discipulus
Sed quid non suadet egestas 3 Nonnihil tamen commoditatis attulit sedula mea diligentia, testes mihi sunt qui me audierunt, ex quibus paucos numerare juvat ut et alii horum virorum autoritate moti tam sanctas literas addiscere cupiant. Aucti tores igitur mei fuerunt Caspar Amman, theologiae doctor, provincialis ordinis divi Augustini, cui praeter has literas in hac ingravescente, aetate nihil est solatio, quo denique merito gloriari solio, exactissimam enim psalterii novam etiam traductonem propediem posteris mandabit δ; Sebastianus Sprenigdoctor praepositus Brixinensis Henricus de Sax baro, pro positus ecclesiae Sancti Petri Basiluae, Canonicus Constantiensis, Joannes Schlupi, doctor theologiae, Wol angus Schwareen-stainer juris utriusque doctor, Joannes Echius orator Et
224쪽
doctor theologiae, Udatricus Jung doctor medicinae, Joannes Faltermair utriusque juris doctor; Georgius Oberhoser philosophus; Joannes Vischer ex Dieisuri philosophus; nobilis Guilhermus Τronberk; Joannes Vogelin philosophus; Joannes Pinicianus presbiter Augustensis; Henricus Vitellius; Eberhardus cum filio suo Bartholomaeo Caesare de Forchaim, quem Bartholomaeum puduit fortassis scriptis suis nomen meum inserere. Illi inquam auditores mei crebro me sollicitarunt, ut quae multis annis Germaniae nostrae hebraeae linguae rudimenta tradidissem in unum libellum cogerem et pro publico
Horum ego, sed maxime petitioni tuae libenter morem gero. Jussisti etenim, ut hujusmodi thesaurum proserrem largiterque impartirer, quo multis commodarer; paratuS Sum, humanissime praeceptor, tuo nomine rempublicam literariam adjuvare. Veram et succinctam tamen legendi viam aperire adjuncta tabula cum caeteris, quam vocant, latinis leutonicis et hebraeis literis tribus columnis se invicem concomitantibus, ita vere ut facile semidoctus Hebraeorum notas addiscere queat, quo deinde tuos illos egregios libros studiosius comparare et expeditius intelligere possint, sed neque ullam negligendi liebraeas literas occasionem habebunt, cum tam vili precio tantum munus empturi sunt. Accipe igitur, clarissime vir, libellum hunc in tuam tutelam, tibi eum dicavi, tu a malevolis tutum reddes, ut si qua opus erit lima purgabis atque emunges. Scio, ubi ipse in lucem versabitur, nulli non gratus erit, dum tantum ducem patronum habuerit. Vale, trium linguarum peritissime Capnion, meque tuum mancipium esse patiare. Ex Augustana nostra ossicina hebraica, quarto nonas Junii. Anno 15l4. Gedruulit: aus mP N- CONTEN ΤΑ ΙΝ ΙΙOC LIBELLO NUPER l a Joantie bceschensteiii esstingensi edita. li Elementale introductoriu in hebreas literas i leutollice et hebraice legendas i Decem precepta Exodi. XX. l Oratio d0minica Matili. VI. Luce. XI. l Salutatio angelica Luce prim0 l Symb0lum apostolorum i Canticum Marte Luce ICanticum Simeonis. Luce g. l An. Veni sancte i An. Salve regina l
I Expedius I. tuos librosl namlich die rudimenta hebraica.
225쪽
Itoveretidis et veneralbilibus patribus egregiis ot eximiis divitue scripturiae professoribus decano et sacratissimae illeologiae facultati Pari liisiensi dominis suis quam COIe11- dissimis s. p. d. iQuanquam ab ineunte aetate, sapientissimi et amplissima in toto pene orbis terrarum spacio laude celebratissimi viri semper me studui placere bonis, et neminis honorem laedere, tamen hoc triennio fieri non potuit, quin extrema ferme in aetate mea tandem ab indignis indigne lacerarer infamia. Facit hoc diabolus, cujus invidia mors intravit in orbem terrarum, ut pariter invidia discidium paret ' in eis quos novit tantisper in deo manere, dum manserint in charitate, quam inter me adversariosque meos aut fregit avaricia, aut rupit Superbia, aut luxuria dissipavit alitidve incidens odium quo fraterna extinguitur dilectio. Hoc enim ingenue lateor, quod, tametsi omitois β homines virtute praeditos quammaxime diligam et Venerer, tamen suit hactenus cum nullo mihi saerarum religionum ordine arctior amicicia quam praedicatorum nostrae provinciae, quibus circiter annos undetriginta sine precio, abSque praemio, nulla spe lucri ductus, Sed solum Dropter deum et ingentem meum erga illos amorem Re reverentiam commode utiliterqu0 non tantum in ducatu Sueviae, ubi habito, verum etiam in tota Germania patrocinatu S Sum, etiam cum fortunarum mearum nonnullo dispendio.
Unde poteram tacite mihi ipsi de illorum perpetua gratitudine, qualem per literas tam publicas Suorum provincialium quam singul0rum privatas sigillis suis roboratas et usque huc in chartoplillacio meo servatas, Saepe polliciti Sunt,
1 Stati dor votistiindigen aulaclirisi: Facultati theologias parisiensi Joannes Ιἰcuctilin LL. Doctor. S. D. Ι'. 2.3. 2 Parreret 3. 3 Omnes 3. 4 Duodetriginta oben nro. CLXXXII. 5 Chartoptiylacio 2. 3.
226쪽
et promiserunt, optimam spem persuadere, si qua in re unquam mihi adversarentur mali eventus, ut est in rebus h manis frequens casus, quod ad eos ego prae caeteris omnium primum confugere possem. Sed heu, plurimum ea me sesellit opinio. Cum enim mandato Caesaris et nostrae provinciae arctii- episcopi Moliguntini suissem coactus, opinionem meam de J daeorum libris concremandis in modum consilii- camerarii clausam et obsignatam ad manus eorum propere et absque mora transmittere, non dubitavi ullum subsistere periculum,
ut est in Proverbio, cum bonis bene agier Sed homo amens et perditus, semijudaeus quidam Coloniensis, latinam linguam prorsus ignorans, et judaicum incongrue imperiteque tenens, ut patet ex sua interpretatione ab Adriano Hispano δ justo reprehensa, quam his literis alligaVi, maligna contra me machinatione consilium meum, quo ingenio adeptus certe Deus novit, cum id Arnoldo cuidam de Tungeri μ et quibusdam aliis praedicatoribus theologis Colonico patefecisset et super eodem si adjutus, libellum contra me samosum edidisset, non statim illi easdem chartulas famosas corruperunt, Vel igni consumpserunt, ut lex praecipit, sed et iidem ipsi alterum quendam libellum famosum qui incipit: Articuli adversum me
composuerunt, et impressum publicarunt quum jam quoque ad vos mitto. Quorum tunc inquisitor Ordinis praedicatorum, nunc, ut ipse ait, delator, decanus erat. Postquam autem toto biennio publicis samosarum schedularum aflixionibus me acerrime c0ntra jus et phas persequuti sunt, coeperunt tandem sub colore justiciae mecum per suos haereticae pravitatis inquisitores in judicio velle si agere quod tamen instituerunt ita nefarie ut sine duiiunctatore vel accusatore ', ut appellanti mihi tam ab inquisitore quam a commissariis ordinarii A ad Sedem apostolicum, summus Pontifex, sentiens iniquitatem inquisitoris commissariorumque ac
1 Agero 3. 2 Quod stir ut 2. 3. 3 Adriano Hispanol Matthllus
227쪽
eis adhaerentium, totius negocii ocularis speculi alium judiceae dederit, reverendum scilicet episcopum Spirensem Et stalli sanctitas Sua, manus apponens, perhibuit omnibus pers0nis et judicibus aliis quibuscunque, etiam sub censuris ne se de oculari Speculo intromitterent, quin immo si qui putarent aliquo modo sua interesse, ipsi coram ap0stolico judice praeno- iminato causam suam agerent ' Quam commissionem Romani lPontificis et inhibitionem ejusdem, reverendis paternitatibus luestris hic mitto descriptam. Utrisque vero nobis partibus termino a judice assignato ad libellandum, eo quod essem tunc reus Originarius expectavi ut decebat, donec ante viderem accusatoris mei libellum accu8atorium , si quem produceret coram judice, seu potius reproduceret. Nam inquisitor prius contra oculare speculum in judicio Maguntino ' primae instantiae libellum quendam accusatorium ' me ad hoc legitime non citato proposuerat. Cumque adversum me pars adversa libellare negligeret atque plane nollet, ego ipse virtute citationis contra ambas partes prius emanatae coepi libellum meum per procuratorem coram judice prodere. Mitto autem paternitatibus vestris articul08, super quibus idem libellus meus per procuratorem Seculidum Stylum Curiae compositus et ornatus extat Nam libelluae ipsum sormaliter positum in actis insertum adhuc apud se notarius causae habet, quem libenter jam misissem utique si per hoc tempus potuiSSem. Servatis itaque omnibus terminis in rota Romanae Curiae servari solitis, praedicatoribusque pro majori parte semper assistentibus tandem emanata citatione ad audiendum sententiam ego de gratia dei et justicia triumphante obtinni di nitivam, ut in hac sententiae charta videtis, quam etiam p0rrigo Deinde cum eadem sententia transivisset in rem ju-
228쪽
dicatam, ad meam instantiam datae sunt executoriales, quas etiam istis colligatas paternitatibus quoque vestris mitto LEx quibus omnibus cognoscetis, male adversarios fecisse, nomen meum in universa christianitate sic infamando, cum ipsi fuerint ejus famae malevoli autores, et iidem ipsi scandalum et offendiculum plebi posuerint, non ego, quod tamen Scand
tum ex ipsis ortum jam de gratia Dei, justicia mediante, sopitum eSt. Quia vero apud indoctum vulgus ubique lamant se vello apud vestras excellentissimas paternitates β impetrare contra me atque libellum meum Oculare Speculum novam, nescio quam, declarationem Seu determinationem, ego quuntum potero, humillime peto ut me facturam vestram non destruatis neque ε de gremio et de corp0re vestro membrum me laedatis. Sum enim si scholaris universitatis Parisiensis egregii quondam theologiae doctoris domini Joannis de Lapido discipulus in Serbona et postea Marchionis Badensis, nunc Episcopi Trajectensis condiscipulus, quondam ad solem habitans in via ' S. Jacobi, ante annos si rite recordor 4b, et hactenus almae matri nostrae Parisiensi universitati non parvam laudem attuli scribendo, loquendo, docendo, ut opera nostra ' indicant. Nec ullam ei maculam per oculare Speculum inussi, quod stante mea declaratione simul et in continenti edita, tum latina quam leutonica nihil continet ac asserit scandalosum, nihil contra ecclesiam catholicam ut patet acriter intuenti. Quare ad vos integrum oculare speculum mitto, quod adversarii truncatum et mutilatum dolo malo circumtulere, quo facilius quoslibet doctores sibi consulentes in suam opinionem adversum me traherent. Habetis sacratissimae theologiae doctissimi doctores et integerrimi patres, Summum CauSae meae quantum fieri potuit celerius ad vos licet perfunctorie missam, primo: Integrum Oculare Speculum, Secuudo: pacem
asserit und eati olicam aiisgel. 2. 3.
229쪽
impurialem quam Caesarea Majestas cum impositione perpetui silentii super eodem oculari speculo statuit, ab adversariis hruptam atque fractam, tertio: Citationem apostolicam et inlibbitionem; quarto: Articulos, ex quibus conceptus est libellus articulatus, secundum legem diffamari Codice de Ingenuis et manumissis ; quinto: sententiam diffinitivam cum ejus pr0cessu
sexto: literas eXecutoriales. Quare Obsecro vos, Patros meos quam observandissim08,
dignemini in hac causa ocium praeserre negocio, et c0ntra me filium sit alumnum vostrum nihil statuere, dosinire aut declarare. Cum sanctissimus dominus noster Papa Leo et committendo ad partes ut inhibendo singulis aliis ' personis et judicibus manus Suas apposuerit, ne mihi auctoritas vestra plus noceat quam veri prosit evidentia, ex quo enim Ρapa manum alip0suit inserior se de negocio ammodo ' intromittere non debet. Valete stoliciter et simul cogitate memori mente hanc praesentem muri lacti esse quaestionem, et non juris neque divini neque humani, de qua nostrum certamen est.
Non enim disputo, quid sit haereticum et si quid catholicum,
Sed Solum utriam oculare speculum quod in uno corpore c0d-
Stat ex declarato et declaratione, asserat absolute simpliciter et sine addito propositiones quas adversarii exprobrant. Quod si tam dubium est, ut scholastica disputatione veni at investigandum, quemadmodum adversarii illi circumvagando cursitantes , Sattigunt et colligunt doctorum sibi adhaerentium opiniones, certe jalii constabit ad s0lius Petri sedem, id est ad
Summum Pontificem esse reserendum et non ad inseriores Secundum jura canonica, quae in hoc sunt clara, et Secundum
theologos in Gerson de Examinatione doctrinarum in tertia congyderatione, et Occam in libro Sexto Dialogorum in prima parte circa finem ', et alii multi, a quorum lectione professio
1 Illis stir adversariis 2. 3. 2 Diffinire 2. 3 Ad partes aliis
avsgcl. 2. 3. 4 Autoritas 2. 3. 5 Amodo 3 6 Et avsgel. 3. 7 In seriorem 2. 3. 8 R. spieit Wol an nus die Worto Gersons a. a. o. Beri. Isibi. Inclin. 762Tὶ bl. 2. Sumitur propterea ratio proportionabilis ad auto' ritatem Papete, necnon per ordinem hici archicum fgurabum in consilio dato Moysi p r Jethro socer an suum. Glikams Worte n. a. o. lib. VI, cap. LXllbui Goldast: monarchiae romatii impurii b. II. s. 567 u.
230쪽
mea et reipublicae familiarisque cura me retrahit. Itorum valete quam observandissimi Patres. Ex Stutgardia k13 Kal. Julias. Anno 1514. Joannes Reuchlin Phorcensis I L. doctor