Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Desinitio sDiagnois .

MO LIBER II. SECT. II. CAP. IX.

dammodo videbantur analoga, solvere tentaverimus . Ex quo inferre rationi consonum insuper videtur , talem labem ventriculi latices in malacia contraxisse, ut eam excitent, in picaceis- tamen , esuriem, qua res appetunt, ex quibus , non congruae quamvis videantur, longe meliorem tamen digestionem , aptioremque alimoniam tum eliciant, quam ex aliis optimae licet conditionis , quibus nihilominus adversantur. Enim vero carbonibus, lacertis, araneis, aliisque , quae plurimum sordescunt, citra multam noxam vesci quam saepissime solitos fuisse mesacia assectos,ex usu innotuit. Perpauca haec in gratiam Tyronum innuere hic voluimus , ex quibus ratione eorum , quae ad malaciae causas in medendi methodo subducendas adhibenda sunt, plurima indicia desumere possim t. Qui hydrope laborat, vehementer sitit, instabis ; ac proinde sitiens humidum, quo tum obruitur , impense appetit , ulterius urgebis . Age igitur quisquis es, qui talia loquutus quicquid superrus innuimus, infregisse opinaris 4 Ades dum ,&paullulum opperire, quoad insequentibus , hydropem tibi exponam; ut qua ratione in hydmpe sitis excitetur pernoscendO,aperte conjiciaS, sanguinem intus in vasis lympha ob h3dropem jam exhaustum, eo,quo sitim in organis excitat, sensu, serum illud perquam tenue, quod sibi deest , natura, ut ita dicam, monente emasitare.

De Vomitu .

N Ihil aliud est vomitus , quam Nemo ventriculI,

qua confricto nuro , contractari, undique pressui quicquid intus cominet ventriculus, per arso

162쪽

DE VOMITU. III

phagum reteit. Hinc vomitum dignoscere res perquam facilis est , quum ejus indicia extrinsecus appareant. Quod ad causam attinet, quoties pyloro contracto, ut ex hactenus dictis item elucescit, contrahitur, & com primitur ventrieulus , toties, aut succedat vomitus, aut saltem vomendi nisus, necesse est . Ideo contrahitur pylorus , item et ventriculus, quia eorum contra huntur fibrie. Ideo comprimitur ventriculus , quia contrahuntur musculi abdominis , una et septum prae sertim transversum ; quod cum reliquis musculis contractuna viscera comprimit imi ventris, inter visicerae

comprimit ventriculum, unde materiam contentam

exprimit quae, quum ex pyloro contracto, clausioque, in fissulam intestinorum traduci nequeat, fieri haud potest, quominus ad orificium superius evecta tandem eructetur. Hinc sane vomitus; qui eo facilius erumpit, quo magis orificium ventriculi superius, contracto , depretaque, ac pene dicam , complanato dia-phragmate , explicatur , & inhiat. Quicquid igitur, sive nervos , sive nervorum plexus , aut in ventriculo, aut extra , adeo afficere valet, ut praefatas excitet in abdomine contractiones, id tanquam causa Vomitum inducens in prae satis circumstantiis, non injuria haberi debet. Recrementa, quae vomendo egeruntur, a cibo ingesto, a chylo, vel ab humoribus digestioni inservientibus, quo magi S Odore, & colore recedunt, eo maj rem oeconomiae animalis indicant perturbationem. Iccirco si livescunt, si nigricant, si stercorosa praeter- modum graveoleant, id pessimum semper haberi debet indicium . Hinc plurimum animadvertere refert, an color, & odor hisce in castius , num a rebus paulo prius ingestis, num a labe intus contracta, prOVeniam.

Nihilosecius in morbis quibusdam gravioribus vomitum s

inusa a Prognosis a

163쪽

tum , praeter naturam licet coloratum , criticum quandoque , & salutarem fuisse, non raro, qui talibus mombis laborabant, experti sunt. Curatio. Ut vomitus, qui ob materiam fit ventriculo insidentem , ejusque tunicas divexantem, peropportune

sedetur, ea materia peccans , aut educenda, aut corrigenda est. Educi satius convenit per superiora,quam per alvum subduci, ne ad intestina delata, vi cera torqueat imi ventris, nervorum plexus ibi lacessat, aeque ac chylum coinquinet. Blandiora tamen sintemetica, quae hydrelaeo praecipue, aliisque non a milibus emollientibus, quae tepentia per os immissa, vomitum facile ciunt, parari juvat. Materiam peccantem corrigunt prae caeteris abluentia; quocirca aqua, aut smplex , aut hordeacea, aut jusculum insulsum , large hausta , nisi vomitum provocent, humores acres

obruunt, eluunt, retundunt, enervant, Citraque n

xam quam sepissia,e ex alvo dejiciunt , nonnunquam per urinam , aliquando , raro admodum quamvis, per ludorem egerunt. Vomitus autem , qui fit ex aliarum partium consortio, eum maxime , quum producatur ab organis laesis, si oeconomiam animalem pluri- mum laedat, ac viscerum facultates labefactet, optatis

eohibendus est; de quibus , &in superioribus abunde jam dictum , & in sequentibus fusus dicendum .

ANIMADVERSIONES PATHOLOGICAE.

VEntriculum , aut stomachum inter organa corpo ris humani viventis tali quoque,ac tanto opificio fabrefecit ter optimus Maximus opifex, ut si quid,ratione sanitatis,aut non congrui,aut nobis insens in eius Epacitatem deseratur , euodem isa a sciat, ut plex bus irritatis, vomitum moveat; quo quicquid sibi, cae

164쪽

terisque partibus infestum est , quam primum rejiciat: antequam videlicet ad intestina illapsum , vel ipsa laedat intestina, vel una cum chylo ulterius invectum universam oeconomiam animalem turbet, atque e ver tat. Hinc vomitus in reparationem humani corporis

affecti utplurimum tendit. Si quando, aut noceat, aut saltem non iuvet, id per accidens est. Tum , quum vel sympathice excitatur , ut in calculis; vel ab organis graviter laesis , ut in vulneribus , & capitis ictibus percipe contingit, eo in casu symptomaticus nuncu patur; quinimmo et ubi ab organis graviter laesis extiterit, infausta portendit. Lumbrici stomachum in suis

per mordicantes , ut et ulcus, sive abscessus in eadem ventriculi substantia confectus, mortiferos quandoque movere possunt vomendi nisius. Quum sola verminatio in causa suerit, res licet non semper expers periculi , facilE tamen curatur iis , quae vermes enecant, ad

hibitis praesidiis , de quibus suo loco sese.

ALIAE ANIMADVERSIONES

PATHOLOGICAE . VOmitus, qui navigantibus imprimis , quum Unde provenit

aestuat mare procellis , movetur; quemque sese in gyrum pernicissimh circumducentes, una cum vomitu navi- Vertigine , data opera, sibi accersunt, negare nemo g*x Uσπις potest , quin sit vomitus, qui provocetur a motu quo dam vorticoso, aut turbulento, quo, cerebro intus concusso, exagitatoque,spi ritus animales, ut ita dicam, tumultuando , per intervalla erumpunt, ac per nerVos in fibras , tum pylori, tum ventriculi, tum diaphrag matis , aeque ac reliquorum musculorum abdominis irruunt; quo fit, ut pylorus, stomachus , una et musieuli praefati per vices insimul contracti , nisus identi- Tom. IL U dem

165쪽

334 LIBER II. SECT. II. CAP. IX.

dem siciant vomendi; quibus colluviem quandoque viridem , quam porraceam vulgo appellant, cumulate eructant. Talis, ac tanta colluvies, quam vel ex corporibus saluberrimis tum prodire contingit, nihil aliud else videtur, nisi congeries , sive collectio , quae ex laricibus variis per vomendi nisus expressis, in cavo ventriculi cumulatur : ex bile praesertim. , succoque pan creatico , quae invicem permixta, ita in ventriculo immutantur, ut colorem herbidum , Si quasi porrceum nacta , recrementi speciem reserant. Sibimetipsi itaque , alii sique imponit Clinicus ille , qui quoties ejusmodi humores vomitu ejectos viderit, redundarα opinetur , atque emeticis, & alvum subducentibus adimere adnitatur.

ALLE ANIMADVERSIONES AD PATHOL. ET THERAPE UTICEN SPECTANTES.

EX iis, quae evomuntur , sanguis quoque non rar, evomitur:quod tum potissm n fieri solet, quum

z ει ς-- aliqua ex causa tubuli intus in ventriculo adaperti anguinem in ejus cavum immittunt ; qui propterea ibi collectus, & stagnans, vomitum movet eructatur. Vomitus hujusmodi iis frequens esse solet, quibus excretiones sanguinis diu suppressae in causa sunt, ut invasis redundans ea in ventriculo, aut reseret, aut di rumpat. Quamobrem sanguinem evomunt non raro Praegnantes, aliaeque , quibus menses defecerint . Spleneticis quoque vomitus sanguinis familiaris esse solet; quoniam sanguis, qui libere per ductus splenis insarctos in gyrum moveri nequit , augetur in tubuli S. ventriculi, eorum parietes extendit, ostula recludit , Nin ventriculum extillat. Reserunt item Scriptores ulcus Vetus , quod in crum cicatricem indu ait, vomitum

166쪽

DE VOMITU . II tum sanguinis progenuisse. Interdum sieri quoque

potuit, ut humor quidam acris , aut ingenitus in eodem ventriculo , aut cum alimentis ingestus, vasa sanguifera exedendo , vomitum sanguinis secerit. Tales vomitus cruenti, propter visceris affecti praestantiam, cum ingenti vitae ciscrimine semper erumpunt. Nihi- Iosecius minus periculi uterum gerentibus,quam aliis, moliuntur; ut et iis , quae eκ mensium fluxu compresso, sanguinem evomunt. Sanguinis vomitum febrim. tibus criticum observavimus; tametsi affirmet Hippin

crates z quicumquae evomunt sanguinem , si sne febre quidem, Jolutare ;fl veri eum febre, malum σ) . Ejusmodi vomitiones sistit imprimis sanguis large eductus, item et diluentia, bolossi, vulneraria, subacida opportune propinata. Sunt, qui urticae succum hisce in ca-sbus plurimum commendant, alii aquas stimicas eum vitriolo paratas, alii spiritum sulphuris, chalybeata &e, Nobis autem non semel contigit, ut gelida, quam tempestive serbendam praebuimus, vomitum sanguinis jam prope deploratum illico restiterit; juxta illud Hippocratis in eodem praecitato aphorisino . Curare verὸ acerbis, O refrigerantibus. In quo tamen id potissimum adnotandum, sanguinem ita compressum in tubulis quandoque concrescere , immutari , S adeo contaminari, ut ventriculi abstessus , ulcus , necnon etiam gangraenam faciat .

167쪽

Cardia M. ΤΑmetsi ex nominis etymologia nihil aliud proprie

cardialgia , praeterquam, qui cor mordeat , d Iorem denotet; nihilominus ad designandam ventriculi atrocissimam affectionem , quae, nervorum plexibus irritatis , praecordia acriter quoque ex consortio, una et ventriculum torquet, in Praxi medica passin

usurpatur . Quinimmo penes Hipp. o) Mulieri eor , hoe es os, tentriculi dolebat . Unde ex communi Recentiorum saltem calculo eam describendo , pr serre non dubitamuS , cardialgiam dolorem quendam vehementissimum esse , ac pene dixerim , intolerabi- em; qui praecordia quamvis acriter quoque torqueat, orolato ventriculi superno;sinistro videbee proximit' tamen insedere, ac penὸ infixus inhaerere videtur, gravid

ma exinde , ae vario inducens perincommoda B tomata: palpitationes nimirum cordis, animi deliquium,cre-herrimos,ac vehementissimos vomendi nisius,tremores spasmodicos, convulsiones, Vertiginem non raro, & .reliqua,de quibus mOX . Cardi algiae signa, praeterea, quae ante innuimus: praeter syncopen nimirum , nauseam, vomitum, convulsiones &c. dolores sunt peracuti, lancinantes , &mordicantes non procul a corde , & praecipue ad sex biculum cordis vergentes, hypochondriorum tentio, ac gravitas , respiratio difficilis, anxietas, & reliqua pravae indolis symptomata, quae, quum musculi abd minis , & praecordia eonvelluntur, concitari possunt Dolor, qui cardialgiam facit, manifesto exoriri videtur, vel a materia quadam acri , vel a vermibus ;qui ventriculi plexus acriter mordicando, atrocissi-

168쪽

Ds CARDI ALGI A. i. 337mum sensum doloris eliciunt. Praeterea plexus ita la--eessiti, per consensium non modo praecordia torquent, Verum etiam et cerebrum non leviter afficiunt. Hinc Vertigo, convulsiones, tremores spasmodici, syncOpae &c., quod Veteribus ansam dedit', cardia giam procreari, ut sibi suaderent, modo a flava bile, quae in cavo ventriculi plurimum excandesceret; modb. a pirtuita admodum frigida , ac in flatus ob hepatis calidam intemperiem resoluta; modo a recrementis crudis, atque indigestis , quae in eodem ventriculo ex coetio nibus pravis congesta praeter naturam sermententur δmodo pluribus aliis ex causis; quas, quuna brevitati studeamus, singillatim hic recensere non arridet.

Si sebribus, & pzesertim acutis , cardialgia supervenerit, fere semper lethalis. In febribus circa ventriculum , O fortis Uus, O eo is morsus , seu dolor, malum. Ex Hippocrate Q . In febribus acutireοπυusiones , ct dolores fortes cirea Pscera , malum. Ex eodem Hippocrate ob. Procul a fabre , periculo

utplurimum Vacat, ac non raro, vomitu accedente ,

solvitur; nisi tamen , aut ab ulcere extitisset, aut sympathica esset. Si ulcus ventriculum exeserit, cardial-gia, quae ab eo concitatur, plerunque insolubilis. In Uerminatione, non adeo funesta . Quum vomitum in cardialgia singultus insequantur, sudores frigidi, &convulsiones, aegrotantem id ut primum decessurum sportendere quamsepissime consuevit. Cardialgiam , quae sit per essentiam , ab humoribus scilicet in ventriculo peccantibus, potiones olea Ceae , quae vomitum blande moveant, felicissime sob unt. Et quum id non suffecerit , ad ea, quae diluunt,

confugiendum; quo in cassi apprime juvant haustus largi, & frequentes juris insulsi, aquae .lepentis, d

Prognotis . Curatio.

169쪽

Qui uid, ea dialgiae mede do,praetarec nissuevimus, hist tia declaramus .isI LIBER II. SECTIL CAP. X.

coctionis alicujus emollientis, olei, tum communis optimi, tum amygdalarum dulcium , tum seminum melonum recentis &c. si a vermibus , ea , quae verminationem curant, propinanda. Si spataodica sit, vitio nimirum, aut spirituum , aut partium solidarum , praeter Oleosa praefata, conveniunt item et camphorata , optata, theriacalia prae caeteris, consectiones

hyacinthinae, aikermes , hisque similia . Gelida persaepe eiu simodi cardialgiam , uti non semel testatus est usus, illico cohibuit. Si fiat ex consensu , partibus proxime affectis imprimis consulere decet. Fotus emollientes, semicupia, balinea, & reliqua ejusmodi exteriora , nisi caetera juverint, optima sunt. In corporibus plethoricis , vel iis , qui sanguinis consuetas suppressiones diu passi sunt,stomacho, ac alvo prius extersis, venam solvisse plurimhm semper profuit .

Hisoria III.

M Acrinus perquam nobilis miles , qui ad septi

mum , & vigesimum nondum pervenerat a tatis annum , optime constitutus, staturae procerae , sertis , ac vegetus , temperamenti, quod vocant, aut

biliosum, aut calidum , una et siccum ; mense Oct hri ex arce quadam, cui erat praesidio, prosectus, ρο- regre secessit. Subdio, itinere defatigatus, ad multas horas placide obdormivit. Experre nus plurimum sitiens, ac fame acriter tentatus, tuguriolum agreste ingreditur . Uva, aeque ac scubus avide vestitur, quiabus mustum recens expressumo ut ardentissimam fiatim expleret, iterum atque iterum superbibit. P stridie proximum Pagum ingressus febricitans, ac nauseabundus, vomendi nisus , quantumvis irritos , pati cepit. Solvitur alvus, et febris cessat. Ac alvo subinde

170쪽

DE CARDIALGIA. IS9de compressa , sistitur item et vomitus ; vertim dolore acerrimo a cordis strobiculo non procul correptus,

quo praecordia sibi dilaniari videbantur , opem ab omnibus in diverserio expostulat. Frequens erat pulsus, depressus, durus , imbecillis . Urime perexiguae , ac tenues. Difficile respirabat. Intumuerant hypocho dria; ac prae nimio calore, intus aestuans , fioris abundis sudabat. Quinimmo et animi deliquio frequenter obnoxius , brevi se decessurum sere , arbitrabatur. Illi

eo tempore, relaxandi animi causa et nos commor bamur; quae res effecit, ut universas affectionis istius causas , & conditiones inquirentes, cardialgiam in Macrino hoc nostro ita tractare decreverimus . Potionem hanc oleaceam A , blande emeticam praescripsimus, quae, Vomitu leniter provocato, ingentem varii generis colluviem , cum maximo aegrotantis commodo, ex ventriculo ejecit. Non multum post, alia olei recentis quantitas ita, ut indicatur in B, propinata est, quae alvum placide concitavit. Et, ut magis adhuc elueretur, clyster postmodum ex aqua simplici hordeacea injectus suit. Ut interim eam , qua maxime ardebat, stim compesceret, tum aquae frigidiustulat, tum juris insulti, ut ut ei libuisset, potestatem secimus. Maxi

mam exinde urinae copiam excrevit. Et condito nonnihil soporifero C deglutito, ad multam noctem re- Nuievit, insudavitque . Expergefactus optime con

SEARCH

MENU NAVIGATION