Injustitia belli Austriaci contra catholicum Hispaniarum regem Philippum 5. gliscentis. Syntagma theologicojuridicum a fr. Benedicto de Noriega ..

발행: 1705년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

18 8 Injustitia Testi Austriaci ubi a genitoribus transmisso, sed jure sibi proprio , a

primis institutoribus legaliter transfuse, licet cum dependentia a naturali sanguinis transfusione , tanquam a conditione, vel sorma constitutiva subject i; undeLgenitores juri suo renuntiantes sibi quidem nocere possunt ; filiis vero minimὸ , quia iacto suo nequeunt impedire, quin jus ex populi beneficio filiis transferatur e licet enim transmisio sanguinis i parentibus sit; transinisio vero juris a lege esti & posita priori, quin posterior ponatur pater impedire nequit. Quod optime edisseruit Hug.Grol. lib. 2. de jur. bell.& pac. cap 7.num. 26. his verbis , quae abs dubiorem continent .

Similis est quaestio , an abdicari possit Regnum , aut jussuccedendi in Regnum Et quin pro se quisque abdicare possit , non eg dubium ; an sepro liberis ' magis controversum. Sed quod eadem distinctione expediri debet. Nam in hereditariis, qui jus as abdicat . in liberos nihil potest transferre. At in Iineali fuces

Fone patrisfactum nocere non potes liberis natis;quia simul, atque exissere caeperunt, jusproprium eis quaestum es ex lege. Sed nec nascituris, quia impedire non potψi, quin ad illai quoque sua tempore jus pertineat ex populi dono. Nec obstat de transimis ne quod diximus; est enim ea transmissis necoaria , non

voluntaria,adparentes quod attιnet. eleganter, & plene. Propterea semper ac renuntiatio est impendenti ,

si filii sint, etsi post renuntiationem nati; ipsis, ut ex potiori linea , & immediatioribus deseratur successio,

212쪽

Contra Catb. Hisp. Regem Philippum V. 189

necesse est, patre se abdicante non considerato ; qui habetur, veluti civiliter mortuus: sicut ergo Avo succedere deberent filii ex primogenito desuncto, patruo excluso; sic filii primogeniti qui se abdicavit,patruum excludunt a successione Avi, nisi ante eorum ortum

successionem occupaverit.

I 6o. Hujus conditionalis, quae erat prior pars asserti nostri, ratio potissima est. Quoniam primogenito , v. g., jus succedendi a se abdicante , apud ipsum nihil juris remanet, nec in filiis, quos supponimus nondum natos ; si ergo hoc tempore delatio successiorus contingat 3 nullus reperitur linea, & gradu proximior filio secundogenito; idcirco ejus spes adactum reducta est,& successio ipsi deserenda.Successio vero postquam unam lineam ingressa est, eam non deserit, nisi prorsus extinguatur, quia semper hujus posteri immediatiores sunt ultimo Regi, qui per accidens , S: ex facto fratris renuntiantis, cum Regnum in ejus jure ,& mancipio ultimo fuerit, primogenitus fuit: unde filii post hujus successionem nati ad lineam veluti secundogenitam reducuntur. Q d optimo illo exemplo, quo usus est in successionibus fin-gnorum explicandis Martinus Aragonius apud Marian. lib. I9. cap. 2e. manifetu comprobatur. Si ut intercisesentis vena, atque alio derivata , rivi priores omnes , quibus antea deducebatur exarsunt , neque aqua recurrit in canalem pristinum, nis irrigasis , compatisque omnibus posterioribus aut rivis,

213쪽

Iso Injustitia Belli Ausi iaci aut areis ; ita progenies ejus, quem semela successisne

contigit remo verr,excludatur necesse est in perpetuum,

ne adeat baereditatem, myisublata alteriussucces is progenie. Nam cum ressint in jure, atque mancipio ultimi pusessoris, non autem superiorum, quortim jus est in alios transmistum , ut qhrique eis magis conjunctu uerit ; ita optimo jure nitetur ,sibique Jussucce-d ni vindicabit. Quo sive paradigmate, iue discursu, nihil opportunius poterat excogitari. 16i Nec huic, quam in Regno Castellae asserimus, successioni juie sanguinis obtat , quod ex adverso opponi potest ne aliquid disIimulasse videamur) in

eadem lege , cui potissimum nititur, contineri succus sionem praedictam juris esse haereditarii , ac percon se quens nihil firmi ex ea hauriri polla. Nam succestio' nem dissinientes legis partitarum collectores , non usi sunt verbis successionem sanguinis, vel haereditariam sapientibus. Dicunt namque, Puseron que et Sectoris d IR dino te beredasn siempre aquellos , que minissenpor ιιι ea derecba. Et paulo insta. Pero si todos epos fallecisen, debe brredar et Reynoel mar propinquo pariente. Porro verbum illud. beredassen, b redar,cPOuruntur apertistime succestionem juris haereditarii lignificant. I 6 2. Non, inquam, obstat ; Quia cum semel dis sertis verbis asseruerint, in hoc Regno jure generis,seu fmguinis succedi. Loquierque et Sesioris ovieron poriinete, maiormente en Isana, S paulo infra por ra- eFn

214쪽

on de linage. Voces illae. beredassen, heredar. quibus utuntur non in stricta, sed in lata significatione accipiendae sunt, ut bene observat P. Ludovicus Molin. haec eadem verba ex ponens disput. 526.dejuae&jur. videlicet , similitudinarie; pe enim successores decessorum haeredes dicere selemus vulgari phrasi, esto juridice tales plerumque dici nequeant:tam enim successor,quam haeres ad ea, quae defunctus possidebat , veniunt, aut vocantur, sed alio, & alio jure. Haeresentim ab eo cujus haeres eli causam habet , & haereditatem capit; at successor ex sanguine, non ab eo, cui succedit; sed vel a lege, vel a Republica, vel ab institutore, ordine ab eis praelii tuto; ut optimὸ explicuit Ualenruel. conc I98. Dum. 2. inquiens; in Regno,.successione illius maxime procedit; pacto enim eonvento ob publicam salutem jam inde ab initio a tota Republica cum primo Principe inito, gentium jure inducto, Dei nomine cou-

fmato , posseris primi illius proditur, seu aperitur Regnum; nec ab boc, aut ab illo possess)re accipitur,ieu potius jur anguinis defertur. Unde quod haeredes dicantur,impropriE, & per quandam similitudinem intelligi debet cum revera conitet sanguinis jure su

cedere.

163. Fluius non incongruum exemplar ex Sacra Theologia miniitrat nobis transiusio originalis peccati. Deus constituens Adamum humanae naturae caput, a quo omnes homines originem ducerent, pactum cum

eo iniit, & cum omi ejus potieritate, ex ipso per semi

215쪽

nalem propagationem derivante, cujus etiam prothoplastum caput morale constituit ; quod si praeceptum de non comedendo de vetito ligno servaret, justitiam originalem posteris asseveraret , ut insimul cum natura in eos justitia originalis transiret. Sin minus; traducens naturam, privatio originalis justitiae , quae peccatum originale est, in ipses transmitteretur. Peccavit R damus, & in posteros ipsa genitura peccatum tran-st , ita ut in passiva conceptione filii ex Adamo naturali genesi propagati contrahant, quisque propriam justitiae privationem , seu proprium , quod ipsi inest, originale delictum, ut diffinit Sac.Sanct. Trident. Synod .session. .decreto de peccat.original. innixa Apostoli verbis ad Roman 3. Per unum hominem , peccatum in bune mundum intravit,inper peccatum mors, O ita in omnes bomines mors pertransiit. Et tamen licet quivis in generatione contrahat culpam originalem , ipsa propriὸ haereditaria non est; quia homo non a proximo genitore eam contrahendi causatia habet , sed a primo , vel potius a pacto, quod in primo ut in capite omnes praevaricati sunt juxta illud oseae s. Dii

scut Adam transegressisunt pactum, ibi praevaricati

sunt in me. Sed, quia accedente naturae propagatione , statim homo contrahit , & facit sibi propriam capitis injustitiam , licet a genitore immediate naturam,& ab Adamo culpam habeat; per quamdam analogiam haec originalis infelicitas naturae geniturae connexa , liaereditaria macula a Patribus dici 1 blet , test

216쪽

que hoc nomine indigitasse D. Ambr. patet ex enarration. ad Psalm. 68. illa dum expendit verba . Iniquitas ealeanei mei circundabit me. haec habens . Alia es iniquitas nostra ; alia calcanei nsri, in quo Adanta dentesventis est et,lneratus in obnoxiam Hred tale uocefinis bumanaesuo vulnere vireliquit, ut omnes suo vulnere claudicemus. Sc libro. de Iob. Diabolus Evam decepit, uisupplantaret 2irum , obligaret baereditatem . In hunc ferὸ modum , quia ex pacto inito cum primo Rege , & ejus posteris, itatim ac sanguis propagatur, i pii adhaeret jus conditionatum succedetidi, si alius, scilicet, proxiiDior non supersit; liceti genitore sanguis , re a pacto, a lege, vel a primo R

gejus illud inlit: propter utriusque connexionenia, utrumque videtur a genitore immediatὸ derivare , , . quamquam solum sanguis derivet: N ideo, quod eo jure succedatur,quid haereditarium sapere videtur,non

tamen est.

as . In summa jus haereditarium est advenit tium , & dependens ab institutione vel expressa , vel

praesumpta, aut interpretativa , quia vel testator instituit haeredem, vel ex legibus instituere tenebatur, aut instituisse prHumitur. Sic filius institutus haeres , succedit ex insitutione expressae succedens ab intesta-.to ex insiti tutione praesumpta: praeteritus indebite , ex interpretetiva,quia ex legibus tenebatur pater instituere, di idco agit contra testamentum, de illud cassat ,

217쪽

iς Injustitia Selli Austria i

ut locum habeat institutio . Ius vero sanguinis insitum est, be ab institutione illius, cui succeditur, omnino inis dependens; ut sive instituatur ab eo, sive, alio instituto

haerede , praetereatur , non opus sit testimentum infirmare: quia cum non opus habeat institutione vel expressa, vel tacita, praesumpta , aut interpretativa , nihil sua refert, instituatur , vel praetereatur; ut enim docet Barthol.leg.ut jurisjurand. g. 3 liberi.num.qst de operi b. ea quae consanguineis , ut consanguineis deseruntur, etiam si haeredes non sin ipsis praeitiri debent.Co sentit. Bald.in cap. I. de eo quisibi, in haeredibussuis. num. G. dc T. Ex quo oritur discrimen illud samosum studorum, quod alia sint familiaria, & haereditari alia; quia in prioribus succeditur jure sanguinis , sive successor haeres sit, sive non , ut Bald.ipse docuit pertext.in cap. I .ansilius,iel agnatus in Ubseudor.5c est communis sententia juxta Alexand.cons. 26.Π-.lib. .

Secus in posterioribus , in quibus ex institutione ex- prella , vel tacita succedi potest; idcirco priora, quia a

pacto vel primaria investitura eorum successio in familiae sevorem inducitur , ex pacto, Sc prudentia nunc pari solenta as . In legeque nostra, prout a Tudensi resem tur, habemus exemplum, quo hoc possit elucidari. Nam in ea praescribitur , quod filius Regis patri succedat, si fuerit pater Catholicus, non successurus plane ,s haereticus misset, quia cxceptio firmat regulam inta.' contrarium. Sed injusimodi patris haeretici filius posset

218쪽

institui haeres universalis genitoris: ergo ex vi legis e set haeres , & non successere atque adeo ille, qui succederet, successor, bc non haeres: non ergo jure haereditario succeditur.

i 66. Si dixeris hane hypotesim impossibilem, esse, quia haereticorum bona sunt ipse facto addicta λ'sco ex Iure Canonico cap. cum secundum. de haeretis. II. s. omittentes modo eorum sententiam, qui opin

ii sunt, hanc petram locum non habere, quando sunt filii ante admissum haeresis erimen concepti, quam se quuntur plures, quos laudat, quibus subscribit Ad

rinis tona. 2.resbiurinap.9 s. cujus veritatem, modo discutere nec juvat, nec vacat ; eo inaxiniὸ , quis si vera

esset, in ea posset argumentum instaurari in silio Regis haeretici, ante haere concepto, ves nato. :1σ7. Respondemus. hod quando lex illa eondita fuit, scilicet, anno Christi II 8. vel circiter. imo nec multo post, nulla Lege Ecclesiastica hujus criminis rei suberant petnae hujusmodi coninationis, nec etiam Caesarea, quando ipse erant filii Catholici. A tempore namque Arcadii, Se Honorii statui c pit inhaereticos bonorum confiscatio, non abselute , kd in filiorum Catholicorum defectum ; nam si filii Catholici erant, ipsis haereditas delerebatur , ut vel sic allicerentur ad parentum denuntiationem. Haec pina a se quentibus Imperatoribus firmata, ad Sacros Onones paulatim transiit, ut apparet. leg. Mani chaos. M. cognovimus. Veni dem.C.de beretici eap.quo jure. 8.

219쪽

. 23. q. T. Innocentius 3. ut habetur ex cap. vergentisa e beretis. statuit , bona

haereticorum esse addicenda fisco per sentetiam, quamvis filios haberet Catholicos. Denique a Bonifac. VII l. cap.cumsecundum. de baretis. superius citato, stituta est confiscatio ipse jure , quamvis filios haberent Catholicae communionis , inlab tes in hunc excessuma, omnium bonorum, quae restitutioni obnoxia non erat: quam temporum distinctionem observat TeIlus Ferna nd.ad leg.q.Taur.Ex qua patet,qaod plusquam sexcentis annis , praecessit lex illa primaeva Gotthorum confiscationem bonorum ipso jure a Bonificio VIII. . statutam a N plusquam quingentis consileationem serandam staturam ab Innocentio. Unde merito possu- mus ex illa lege argumentari; cum casus ille sepe pius potuerit accidere, licet , Dei gratia, nunquam a ciderit . f, . I s8. Ex dictis deducitur, nullum superesse nobis motivum disputandi celeberrimam illam controveret .siam, quae Iurisconsultos hactenus exercuit, & in partes distraxit.Num scilicet in Regnis successio deferatiae .jure sanguinis, vel quo jure t In qua plures fuere se tentiae, sicut in rebus cum primis dubiis saepe contingit. Nam Oldrad Se alii quos sequitur Tiraqueil.de jur.

220쪽

Contra Catb.Hi p. Regem Pbilippum V. is

teut.qu. O.num. 2.& I 2. cum aliis, quos laudat Aug.

Barboss.cap.Grand.de supplind. neglig. Praelat. lib. d. Regni successionem haereditarii juris defendunt. E c5tra Bald. post Gloss.in capycrip t. 27.q. 2. verbo. Dignitate. Ioan n. a Terra rub. A medeus de Pont. Gu liel m. Monserr.Mieres Peregrin. Palat.rub. Molin. d primogenit.Greg Lop. ValenZuela, Molin. Theolog. Castili. Cyrtac. Robl. de repraesentat. Petrus Gregor. Arnis Ioann. Salgado de Ara o, Rivera , Tapia, Lanar.6c alii plures, quos citant Barboss.ubi supra, dc D. Ena Inanuel. ConraleZ. in cap. licet.de v t. in moti redempt.eam juris sanguinis este tenuerunt. Alii vero media incedentes via opinati sunt, nec jure pure haeredi rario , nec jure sauguinis in eis succedi, sed tertio qu o-dam jure harum Regalium successionum proprio, dc '. peculiari: quam sententiam excitato cap. Grandi. elici sibi persuadent Purpurat. consil-q29.num. 3. lib. 2. Ial consili. 8. num. IO.lib. I.Alexand. Rauden Diom. I. con- . sit. I. num. Iso.Castro de success. Portugail. I .p. cap.I. sed . I. Hugo vero Gror. ad sententias concordandas

distinguit Regna, quae pleno dominio possidentur, Scin patrimonio sunt: in hisque haereditario jure succedi autumat: & Regna, quae ex libero populi consensu costituta fiant; de haec adhuc sunt in duplici differentiata: nam vel populi consensus introduxit successionem haereditariam, &ptunc non est dubium , quin haereditario jure adeantur 3 vel linealem,*tunc jure sanguinis obtinentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION