Monumenta Germaniae paedagogica

발행: 1903년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

III. Sumtus denique, rei gerendae nervus, undis Sumendus esset, ostendit Mosi: nempe ex spontaneis oblationibus principum populi et populi ipsius, quicumque mento prompta et devota offerre vellent dona ad saciendum omnia. quae fieri voluit Deus sinod.

Tria igitur illa si nobis similiter ostendit Deus, delineationem operis, artifices operis, lautores et promotores operis, Dei ipsius opus nos agero, ejus sub directione ac praesidio credemus. Videamus ergo singula. operis Detineatio. Quod in honorom magni Dei ejusque ecclesiae universales usus molimur, est Literarum et Sapientiae Pietatisque studia Omnibus communiora, faciliora et ad provehendum in melius res mortalium omnino efficaciora, quam hactenus, reddendi studium. Idque per adornationem librorum novorum, ad captum ingenii humani stuprimis autem juventutis scholasticae) sie aecommodatorum, ut quicquid ad praesentem et suturam vitam scitu et tactu creditu et speratu necessarium est, id omne hine compendiose.jucunde, solideque doceri ac disci possit. Oviusmodi libri si jam taceamus libellos in usum maternae et Vernacula geholao destinatos et capito XXVII et XXVIII Didacticae nostrae delineatos, tum Philologici erunt, tum Reale S. Philologici pro lingua Latina communi illo gentium Mercurio, sapientiae autem illius universalis, cujus amore inebriari optamus et quaerimus omnes vehiculo) facilius docanda et discenda sunt:

I Vestibulum l

II Janua , Latinitatis

m Palatium l

Tum Lexica, trini generis, gradatim:

Ι. Lexicon Latino-Vernaculum etymologicum, Januae annectendum, quod Latinarum vocum omnium signifieationes Veras

et proprias cum significandi rationibus et eausis expIicabit, mira cum dis sntium voluptate et ad solido omnia intelligendum peculiari ossicacia. II. Lexicon Vernaculo- Latinum, quod vernaculae linguao ductu squando-quidem illa semper primo se offert, cum Latinitatis, tironi conceptus sui exprimendi sunt omnia Latine reddoro docebit, inprimis autem idiotismos nostros rubi voces vocibus reddi nequeunt) puris Latinismis permutaro, quod lexica vulgaria

212쪽

III. Lexicon Latino- Latinum sive Lexicon Elegantiarum) omnia propria in tropica commutare docens; ad elegantioris jam styli exercitia apprime necessarium, celeriterque in pura Latinitate proficiendum mirum eompendium, si idem argumentum bis, ter, quater, pluries etiam variando, e Latino semper Latinius tormare adsuescant. Quod hujus letici ope et facile et jucundum et fructuosum admodum suturum est. Tandem in certiorem Vestibuli, Januae, Ρalatii adjunctorumque Lericorum u8um, efformandae sunt basium instar praeceptiones, quas voeant Grammaticas. Et Vestibulo quidem adjungenda erunt Rudimenta ssu nomentato Grammaticum: nihil praeter Declinationes et Conjugationes analogas, et quicquid ad r3eto Latino scribendi pronuntiandique fundamentum primum pertinet.

eontinens.

II. Januae addetur Grammatica plena. In qua noVa pulchraque praxi jam quoque probata, intra breve tempus ad tam Rccuratam Sermonis efformationem pueros promovendi compendia, ut artificii ignaris miraculum Videatur, ad manum sunt.

Omnes itaque pro pura Latinitate prompte docenda aediscenda concinnati et concinnandi libri IX sunt. Realis eruditionis liber ipsa Pan sophia erit: Liber nimirum

totum verum et sapientiae humanae apparatum complectens omnia in omnes praesentis et suturae vitae usus disponens: omnia

denique tam exquisita methodo tradens, ut ex iisdem principiis omnia veniant, ad eosdem fines omnia tendant, perpetuaque cohaerentia alia ex aliis ita fluant, ut nec finis nisi in fino reperiri, nec extra haec, quod discatur restare, nec quicquam e0rum alibi quam loco suo locum invenire possit. Cujusmodi liber ex tam communibus principiis. quam est Deus, mundus, ipseque eommunis Sensus compositus, universariisque omnium hominum usibus accommodatus, gi haberi posset, salutare id admodum sorobumano generi agnoscunt sapientes viri etiam diversarum reli- 0llum et sectarum, quibuscunque propositum jam innotuit. Ut nihil adeo resist, nisi admota manu invocare Deum ut, quod fieri p08se misericorditer ostendit, steri quoque auxilio suo jam jubeat id sanetissimi sui nominis honorem. Si tamen literariam rem plene reformatam vellemus. duo issuper universales libri addendi essent, et Pansophiae associandi Panhistoria si Pandogmatia. Panhistoria oontinens ex omni antiquitate res memorabilissimas, Vero gestas; Pandogmatia vero authorum praecipuorum, qui ab omni aevo ingenii sui monumenta Di iii od by Cooste

213쪽

posteris commendarunt, medullam exhibens, ut omnia totius mundi et omnium saeculorum ingenia voluti tributaria habeamus ad augendum ea quoque ratione universalis hujus eruditionis et sapientiae lumen. Nam quamquam Pansophia omnium rerum primas et imas radices deteget, perque Venas et classes Omnes prosequetur, perpetuas et inviolabiles leges, quibus omnia cohaerent, ordine explieans, eoque totum Universum uno veluti complexu mentibus repraesentans: pulchrum tamen erit huic pedissequam adjungi Panhistoriam. quae seleetissimis exemplis, quomodo res semper secundum ideas suas processerint, aut ab illis deflexerint, cum consequentiis utrobique suis, ostendat. Cum Pandogmatia ingenii humani, vires suas omni aevo explicaturi enus molimina varia explicabit, opiniones nimirum et placita Variorum varia,

seu Vera, in Veritatis per omnes aetates, genteS, ment . errores

etiam vi sua promicantis, testimonium, seu salsa, in praeveniendi posthae deliria ejusmodi et phantasmata sine re, subsidium. Quamquam quod historicum studium attinet, aliter quoque alibi cogitationes nostras expressimus, nempe capite XXIX Di-dacticae. Ubi docuimus, cum historiarum cognitio pulcherrima eruditionis pars et habeatur et sit, vitaeque totius veluti oculus providendum esse, ut jam inde a pueris per omnes scholammclasses studium hoc vigeat ut quicquid admodum memorabile unquam dictum aut factum fuisse constat, nostri ne ignorent: ea tamen prudentia studium hoc dispensando, ut discipulis laborem inter alia studia) non tam augeat, quam emolliat, severiorumque studiorum condimentum fiat. Ideoque libellum cuivis classi poculiarem, certo historiarum genere resertum, destinavimus. Nempe

I I. Sacrarum historiarum s Bibliis epitomen. l II. Historiam naturalium.

III. Historiam artificialium, de inventionibus rerum. IV. Moralium, excellentiora virtutum exempla est. V. Ritualem, de variis gentium ritibus etc. VI. Universalem historiam totius mundi et praecipuarum in eo gentium, inprimis vero patrias

gesta, caSUS, mutationes et . enarrantem.

Haec est operum, quibus rem scholasticam et ecclesiae valido juvari posse confidimus. Videndum jam de operariis. Operarii. Dato fine bono et exeollente, proxima esse debet cogitatio de mediis, an haberi possint, inprimis vero instrumenta idonea,

214쪽

quibus rea essici possit. Intellexit id Josephus patriarcha, ideoque cum Pharaoni do erigendis adversus futuram samem granariis consilium dedisset, subjunxit: circumspiciat igitur rex virum sapientem et industrium etc. Circumspiciamus igitur nos quoque, an ad exsequenda desideria nostra adsint viri industrii, quos Dominus impleverit spiritu Suo, spiritu sapientiae et geli, ad non parcendum pro gloria Dei

labori ulli 3

Opus autem est nobis et philologis bonis, et pansopho unoot altero et tertio, et historico aliquo excellente, et polymathequopiam, authorum et bibliothecarum gnarissimo: omnibus autem illis methodi artificiosas peritis, laborum tolerantibus, amore in bonum publicum servidis. Quales si non desuerint, non deesse poterit spes desiderata in effectum dedueendi, qualem et quantum largiri voluerit, qui largitur omnia, et patietur imperfectio humana, nonnisi gradatim ad persectionem praesertim in tam sublimi intentione) elevare Re Sueta. In Philologieis quantum ad Latinitatem melius celeriusque docendum) restant nobis: Vestibulum et Janua ad meliores leges resormanda, Palatium Latinitatis de novo exstruendum, Lexicatria perficienda inchoata enim jam sunt et semiconfecta) Grammatica denique praecepta ad faciliorem et solidiorem usum adaintanda. In omnibus his ad umbilicum perducendis non desunt nobis idonei adjutores, maxime in illo, quod maximi momenti est totius Latinitatis Palatio artificiosissimo construendo et ad omnem elegantiam amoenissime exornando. Is ipse est, qui ante quinquennium jam Spartam hanc ornare seliciter orsus specimen in lucem dedit, et a multis eruditis squorumcumque judicia et censuras postulavimusὶ punctum tulit; et continuasset lubens et procul dubio huiusque peregisset opus, magno cum Seholarum emolumento, nisi malesuada sames necessitatem sibi et suis prospiciendi intelligo) ad pistrinum eum detrusisset, eoque tam optatum interturbasset propositum. Sed revocari posse Spes est, si obex ille, quem dixi, infesta bonis coeptis egestas) amoveri posset. In grammaticis praeceptis cum concinnandis tum juventuti theoretico et practico instillandis, speramus nos tam laeses

ac certos procedendi modos a nobis et amicis habere, ut vasto literaturae Oceano expositi tirones sensim sine Sensu grammaticales illas cautes et scopulos praetervecti speque delerius ad pulcherrimas rerum ipsarum sapientiaeque insulas delati, tempe- Diqiii od by Cooste

215쪽

stivius circa ipsas reales scientias delitiari incipere possint. Quod quanti erit 3 In Realibus, adeoquo Pansophia ipsa, seis jam non deesse

nobis, Dei munere, eximios laborum socios, qui in tam sanctos usus non solum collectos suos eruditionis thesauros sponte offerunt, sed et semet ipsos operamque suam omnem. In quibus ille noster potissimum eminet, cui eruditionis amplitudine et proluta,

lato ingonii et judicii in dies altius assurgento vi, et in publicumb0num, qua datur, promoVendum flagrantissimo gelo, neminem adhuc novimus parem: et qui purioris, ab errorum et nugamentorum seorsis emundatioris sapientiae, quam Pansophiae nomine dignamur, amore sto exarsit, ut et pomposa alia jam coepta opera intermiserit et lautas conditiones oblatas dimiserit, quo se totum Deo et nobis sanctoque huie operi servare posset, quia non alia ratione magis gloriae Dei inserviri posse, quam si tale hoc universale lumen mentibus accendatur, nobiscum credit. Quod an non argumento est, nobiscum esse Deum 3 cum tales impetus nonnisi ab illo veniant, qui sibi id tribuit, animo cujusque industrii indere peritiam, ut faciant, quaecumque illi placent. Ex. 31.

Sumptu S. Id restabit, ut cognoscamus, an excitare velit Deus Vestrum.

qui rem sane favore et ope Vestra fulcire potestis, animos adlevandum aliis molestiis operarios, et excitandum in illis ad opus Domini strenue faciendum alacritatem. Nosti illud: Sunto Mae-eenates, non deerunt, Flacce, Marones. Ego hactenus relinquebar solus, Variis insuper negotiis, quae me mihi et coepto operi subtrahebant, distractus: quando et cum fame luctandum erat, illique remedia quaerenda. Et miretur aliquis non plus praestitum esse hactenus Τ Date otium, date laborum socios, date requisita alia: atque tum videbitis, an nihil fuerit actum. Recte illustris Verulamius, magnus Anniae cancellarius, in suo ad regem suum, Jacobum, de scientiarum augmentis opere: Ponatur, inquit, quod quivis concedat, opera quaeque maxima et dissicillima. Vel praemiorum amplitudine, vel consiliorum prudentia et sanitate, vel laborum eonjunctione superari. Quorum primum conatus exstimulat, se eundum Rmbages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. Audite Magnates, Viri magni, vocem sapientis sapientem l Magna et dissicilia opera nonnisi praemiorum amplitudine, laborum conjunctione c0nsiliorumque prudentia, superari. Ferte igitur et conserte prae Diqiii od by Cooste

216쪽

mia, quibus allici possint laborum socii, et in communia conspirare consilia plures industrii ac prudentes viri. Et quia Tu. magnifice Patrone, primus in hoo regno es, cujus spiritum Oxcitavit Dominus, ut et cognoscere Velles coepta haec et cognita adamares et adamata promovere inciperes propria primum liberalitate, tum et suscepta ultro, aliis haec, quibus gloria Dei cordi, erit commendandi provincia: ria partiamur internos operas, ut mihi de operariis conquirendis operisque disponendis et urgendis, Tibi autem de spontaneis illis huc conserendis oblationibus, ne tardetur opus, providendis partes cedant. Ego ne pollicitationibus tantum inescare videar, jam his diebus cum Deo aggrediar opus ipsum, ut intra mensem unum et alterum quantum possibile) videre queatis elaboratam aliquam Pansophiae partem, potissimum autem fundamentalem illam, a cujus recta consormatione et operis totius artificium 8t de illis sapisntium judicia pendent, Metaphysicam. Haec enim eontinebit generales illos terminos, ideas, axiomata, in quos Omnia partieularia ultro quodammodo se resolvent etc. Atque ita tacto opus est, ut deliberationibus missis iam rem ipsam adoriamur: cum et me ipsum jam revera deliberationum et delineationum taedeat. Verissime Germani: Wenn man unas Eolet spatgieren gehet, fallen keine Spane; aber Nonn man drein haut, da salien sit. Hic itaque consultationum et ennctationum laeso finem, hic delib0ratorium suspendo calamum. Dies brevis, opus multum: Agamus, quod Vendum est cum Deo, Vestro sub lavore et conductu, Vestra ope. Non Vestra quaerimus, sed Vos, dixit apostolus: Vestram nempe et Vestrorum posteritatisque salutem. Quamquam etsi de Vestro huc aliquid derivari postulemus, cum eodem apostolo dicere promptum est: Si nos Vobis spiritualia seminamus, magnum ne est, si Vestra earnalia messuerimus 3 Atque ut nos intelligamus rectius, categorice explicandum erit, quid a parte Vestra o Principes populi. requirat haec res. Providendum est Vobis ad triennium de sumptu, unde tres quatuorve eruditi viri cum amanuensibus honesto sustentari possint: assignato illorum cuique ducentorum aut trecentorum imperialium salario annuo, prouti seu personae hue se demittentis dignitas, seu laborum amplitudo, seu deniqna familiae illi alendae numerositas requisierit. Hoc totum est, quod a Vobis requirimus, o Patroni; ipsi a parte nostra labores sudores. vigilias offerentes. Utrinque autem Deum votis ac suspiriis indesinentibus sollicitabimus, ut quod bene cogitare Diqiii od by Cooste

217쪽

dedit, det in effectum deducere melius, in sanctissimi sui nominis

honorem. Amen.

Uals Domine et rem Christi viriliter age. Scriptum Leggnas, 12. Sept. 1640. M Tu

observantissimus J. C. 08. Pohmar an Andreae.

J. Η. S. Placet sedula tua humanitas, Admodum Reverendo Vir, quae fecit, ut quamvis impeditus Aulae turbinibus non tamen passus sis tabellionem qui superiores meas tibi reddiderat, plane vacuum litterarum ad nos redire, quin saltem tribus verbis significares desiderium cognoseendi ea quae de Heinio nostro proximis meis attexere angustia temporis prohibitus fueram: Cui nunc satis fieri, quantum per negotia licet, omnino aequum est. Sed quoniam nemo melius ipso Heinio sortem suam nobis depinxerit, en tibi epistolae quam ab optimo viro satis prolixam ante Sesquiannum e Livonia accepi, partem potiorem mitto: materiam sane, ut cognitu tibi non injucundam, ita simplicissimi candoris mei, istλvelut mysteria nostra in sinum tuum tam confidenter effundentis argumentum luculentissimum. Neque vero tibi interprete opus

fuerit, quo quid sibi Antilias appellatio vel institutum velit intelligas: quod facile deprehendes non multum abludere a delineatione illa Societatis Christi inphilosophicae, qualem in porrecta Amoris Christiani Dextera aut Christianopoli nobis olim exhibuisti.

Porro singulatim recensere, quibus caussis vel occasionibus primo in has cogitationes deventum, quantum interim sudatum sit, ut aliquando Antilia qualem animo conceperamus, in publicum pr diret, ideo non aggredior, tum quia haec narratio materia esset non epistolae sed Voluminis, tum vero quoniam omnis iste conatus hactenus intra desideria et vota constitit, nulla arte vel industria nostra passus se in actum deduci: Et nosti ipse quanto procliviussit etiam optimarum rerum ideam quandam adumbrare, quam res ipsas exhibero atque efficere ut bene cogitata desideratum effectum finemque sortiantur. Caussas huius rei nune persequi, imprimis Disiligod by Cooste

218쪽

autem Cur Summo illi et in aeternum Benedicto rerum acti in numque nostrarum Moderatori nondum placuerit Sanctis istis solique Numinis Gloriae, ut nos quidem arbitrabamur, deservituris conatibus desideriisque successus eos largiri, quos pia n0Stra intentio promereri videbatur, curiosius hic excutere nihil attinet. Ego cum lat euris laboribus sumtibusque nullum dignum operae preeium relatum et in summa negotii nihil sere actum videam, imprudens eontra stimulum calcitraro diear, nisi insuperabilibus difficultatibus deinceps cedam manumque porrigam, postque edita propensissimi mei in publica commoda studii non obscura Specimina, in divino beneplacito aequiescam: sed et Helesum nostrum ad eandom aequanimitatem hortari non desino. etsi ille pro suo in Antiliam amore, calidiore sortasse quam circumspectiore, Omnem spem suturi successus sibi etiamnum eripi aegerrime patiatur. Et ista quidem breviter hic attingero visum est, ut et tibi de mente episωlao Heinianae plenius constaret simulque materia suppeditaretur rescribendi, ubi per alias occupationes, quibus ista mea impedimento esse nolim commodum luerit. Qua vero tandem ration Ηeinius noster ex angulo Septentrionis et pistrino illo suo interim liberari. Germaniae nostrae asseri, atque amicis in ea suis propius jungi possit, utinam tam promtum esset expedire, quam ex animi mei voto desideriis eius vel cum detrimento aliquo rerum mearum satisfactum cupio. Quam Vellem eum esse vel huius reipublicae vel etiam storentissimae olim Wurtembergicae vestraestatum, ut aut hic aut illic hospitium vel munus aliquod viro optimo procurare teque in partem huius pro veteri amico officiosae solicitudinis advocare mihi sideret. Verum publicae Germaniae calamitates et pestilentissimi belli continuis damnis quibus quotidie exaramur et exhaurimur exiguam eius spem videntur relinquere: quod tam unum interim possumus, negotium amici seriis precibus illi commendemus. qui tot illustribus documentis testatus est se Suis numquam delaturum. In eodem bene vale Vir Eximie cum clarissimis Principis Vestri Consiliariis D. D. Burekhardo et Planero, quorum ut mihi non ita pridem convictus in Aula Caesarea fuit suavissimus, ita memoria numquam non sutura est iucundissima. Norimb. 2 Non. Octobr.

Virtutibus Tuis additiss. Philadelph. Inschrist: Reverenda Pigiato et Insigni Doctrina Theologo Eximio Domino Joan. Valentino Andreas Celsissimo Wilrtembergiae Duci a Sacris Concionibus, Amico mihi plurimum colendo.

219쪽

1640

Leyden, 20. November 1640.

Lectori Benevolo Nathanael Dhueg S. Recte iam moderni linguarum aliarumque disciplinarum prosessores in publicum consulunt, qui brevitati studentes, et multa 9Rueis comprehendentes, cum vocabulis res ipsas simul juventuti proponunti Nam ut omnis eruditio primum a Vocibus dependet quarum notitia dehinc in ipius rei cognitionem penetramus. Vita autem brevis, ars longa et oecasio praeceps, Ita laudabiliter officio suo iunguntur, qui utramque una et eadem opera suggerunt; etsi si una fidelia duos parietes dealbanti In quo genere prae aliis laudem meretur Vir Cl. J. A. Comenius, in Rureo Suo opere. Cujus excellenti beneficio iuventus, quae antehae ambagibus circumducebatur, nuno brevi temporis spatio, minimoque labore cum ipsis rebus decem millia vocum addiscere potest. Addiseendis linguis opus certe perquam commodum, et caeteris Omnibus, meo quidem judicio, longe praeferendum. Quod cum mihi Lutetiae Parisiorum a quibusdam nobilibus Germanis summopere commendaretur; ac ego fatali quodam ductu illine in Germaniam tertia vice proficis erer; hoc mihi negotii credidi potissimum dari, ut libri istius optimum et quod novissimum esset, exemplar obtinerem. Accidit autem ut illud Dresdao feliciter ante quadriennium nanciscerer, et quidem a M. Sohneidero, professore Lipsiensi, bis mille vocabulis locupletatum. Statui itaque stpud animum meum

huic operi linguam Gallieam et Italicam adjicere; id quod tum

temporis a nemine adhuc factum sciebam. Atquo sie, Dei auxilio, utramque versionem, quam prae manibus habes, in illa regione adornari. Interea Vero dum in relegendis atque corrigendis meis Disiligod by Cooste

220쪽

schedia oecupor, easdem typis commissurus ecce prodit Genevae transiditio Gallica, nee multo post eadem Amsterodami recuditur. Quae licet satis bona sit; tamen quia nostra eorrespondet correctiori, auctoris novissimaeque editioni et adjunctam habet Italicam linguam, digna omnino judicata suit, ut tecum, L. B. communicaretur. Nolo autem te gelare, Lector eandide, 1 in Gallieo idiomato literas quasdam studio omissas fuisse, quae more novissimo non Scribuntur ubicunque id sine vocum conlusione fieri potuit. 2 Nonnulla etiam Gallica et Italica ad marginem libri adjecta esse, ne nimiiu Synonymorum coacervationB Styli elegantia corrumperetur; aut sensus impediretur naturalis. 3 Indigem apposuimus quadruplicem, ut dictionarii loco quodammodo servire queat. Et eum plurimarum dictionum sonus genuinus difficultatem haud exiguam in lingua Italica afferre soleat; syllabam producendam in plerisque vocibus accentu acuto notavimus; qui tamen alias non scribendus est. Doeaetero quanti hoc opus mihi constiterit, nullis attingam verbis. Hoc saltem dicam, Versionem utramque summa diligentia elaboratam esse. Cujus laboris praemium satis amplum mihi persolutum arbitrabor, si effectum sensero, linguarum studiosos inaestimabile tempus eo haud parum lucrari posse. Εquidem plus satis compertum est, quanto temporis nummorumque dispendio plurimi hisco linguis operam navarint: multis etiam earum praeeonceptiudifficultate deterritis. Quorum fastidio hac opella subventum iri firmiter equidem credo, si, observata periodo decima sexta aliquothrace pagellas evolvere, partimque memoriae mandare non dedignati suerint. Bene vale Lector amice, mihique Si meream, lave. Dab.

Lugduni Batavorum 20 Novembris Anno MDCXL.

T. Decemb.

SEARCH

MENU NAVIGATION