장음표시 사용
181쪽
sed ita, ut meminerit, haec non dicis causa ad se mitti sed submitti severae prorsus censumo. Opus grande est. dignum cui agendo et urgendo plures jungant et animos et operas. Sed hactenus neminem habere potui, qui serio conspirare velit: quamquam DEI benocteio jam non desint qui promittant. Sed quo hucusque res promota est. meo unius eiusque quantilli 3 conatusadpius parum seligi acta est. Non ergo exactum quid et numeris omnibus absolutum hic quaerat: potius quicquid a scopo abe rare, aut eum non attingere notaverit, consignet et moneati Ρlures plura possunt, nemo unus omnia. Optarem autem Exemplar ad me rodire: quia mihi amanuensium copia non eSt, nec sumptus adest ad exemplaria multiplicandum. Quod si exscribere volet suum in usum et putabit dignum, non repugno praesertim si inter plures studiosos chartas distribuat, ut nemo totum videat, et citius describantur omnia. Quodsi Te nobis reddes, ut sperabas, Tecum exspectabo meum Exemplar. Vale Seguli decus, Reverendumque et mihi perdilectum Amicum D. Mochingerum amanter saluta. Cui si rescribere aliquid, etiam ad priores meas libebit, licebit per hane praesentem, qua melior non datur, o Cassionem. 26. Juni 1639. Tui amans et observans
, Venere quippe hae hebdomada non tantum ordinariae Vestrae, longe gratissimae ad meas manus, Sed et aliae extruordinariae ex Anglia cum Pansophiae Comenianae prodromo typis expresso, uti et ab ipsa autoris benevolentia Didaeum Magna,
manu ejus ipsius exarata. Verum non dicis, Sed censurae ac quidem severae caussa isthaee ad me missa esse seribitur. Unde novus sub manibus labor . . . Di iii od by Cooste
182쪽
Illustrissimo. Celsissimoque Principi ac Domino Dn. derido Haeredi Norvegiae, Duci Stesvigae, Holsatiae, Stormarnae, Et Dithmaraias: Comiti In Oldenborg Et Delmenhorsti Domino et Principi Meo Clementissimo.)Inter caeteros autem, quorum labor atque industria hieenituit, facile primas suo jure aufert Clarissimus ae Doctissimus Vir I. Α. Comenius qui proximo superioribus annis huius linguae tum discendae, tum excolendae eam methodum monstravit, qua nullam nequo meliorem neque commodiorem hactenus innotuisse plerique omnes existimant. Eapropter simul ut lucem vidit praeclarus viri illius libellus, cui Januae Latinitatis nomon dedit, tantus eruditorum plausus, tanta approbatio est Gnaeeuta, ut diversis locis aliquoties recusus in Scholas tam publieas quam privatas cupidissime reciperetur. Excitavit haec res maritum quoque meum pie deiunctum; qui pro eo animo ac Christiani amoris affectu, quo in Scholasticae iuventutis commoda propendebat, huic negotio quantum solebat poteratque deesse noluit, Occupaturus scilicet lubentissimo talentum: quod Deus tor Opi. M . ipsi concrediderat. Uno factum est, ut non solum privatim libellum istum discipulis sedulo inculcaret; sed etiam boni publici causa Germaniceverteret, insertis, ubi commodum videbatur, non paucis vocibus quas utiliter addi posse existimabat. Eam autem operam viris eruditis haud ingratam suisse brevitas temporis ostendit, quRedistracta exemplaria ideoque frustra quaesita, iteratam editionem postulabant. Cui ut animum adjiceret, hae etiam causa Se pedimoveri Mebat, quum videret, posse pleraque quae addiderat eo pleniora atque accuratiora effici, quo posteriores cogitationes prioribus esse meliores soloni. Et perfecisset, credo, Dei auxilio nixus, nisi illum fati agArbitas tum publici commodis, tum inprimis mihi, parvisque liberis maximo meo luctu eripuisset. Ne quid tamen plane interciderent mariti dilectissimi in hoc genere eonatus, faciendum putavi, idque multorum suasu, ut ea quae manuscripta in scriniis latebant, studiose colligerem et typographo Hamburgensi Diqiii od by Cooste
183쪽
inter cuius manus tamen satis diu haeserund excudenda traderem: suturum sperans, ut quod illo unico desiderabat vel ab ultima morientis manu aliquid emolumenti ad latinae linguae Studiosos perveniret. Hos autem optimi mariti postremos labores Celsitudini Vestrae, Dux Illustrissime, quam humillime dedicanda esse putavi, tum quod in Holsatia suscepti et hactenus, quatenus nunc prodeunt consecti sunt, tum praecipue, quod Cels. V. illi dum viveret multa Clementiae signa ostenderit, ejusque studia Didactica liberalissimo laverit. Accedunt non pauca, quae C. V. a morte mariti in me quoque meosque liberos benignissimo contulit, quae ut devota mente agnosco ita etiam publico indicanda atque extollenda duxi. tanquam ab optimo ac literatissimo principe profecta. Accipiat igitur C. V. et quidem Sereno Vultu accipiat, hoc qualecunque gratissimae mentis symbolum, velut magnus ille Persarum Rex e profluente haustam a rustico aquam: idque non suo pondere, sed offerentis animo aestimet quo etiam deo litare. qui thura nosthabent, Romana antiquitas credebat. Quia etiam Cels. Vestra hoc virtutis ac pietatis nomino depraedicatur a Subditis, et quidem
m8 ipsa teste, Verissime quum viduarum atque orphanorum curam gratiosissime suscipiat iisque patrocinio nunquam desit. causa certe est, quamobrem etiam atque etiam Submisse Orem, ut C. V. me meosque liberos sibi porro quam clementissime commendatos habeat. Ji enim patre amantissimo hoc est optimo in terris praesidio orbati, secundum Deum neminem habent, ad quem tutius confugiant, quam ad Dominum principem suum Illustrissimum, nostrum vicissim est eritque, quoad vivimus, Divinum Numen ardentissimis precibus sollicitare, ut C. V. una cum Serdinissima coniuge totaque domo Holsatica quam diutissimo incolumem conservet eique prosperrimam Imperii administrationem vale tudinem secundam, tum alia omnia quae ad huius ac suturae vitae solicitatem pertinent, abunde largiatur.
Dabam Hamburgi III. Non. August. Anno Epochae Christianas MDCXXXIX. Illustriss. Coisit. Vix humillime colens Anna Johannis Docemii
184쪽
Jesust Scripsi 15 Julii Gregoriani scit. Calendarii quo modo velim intelligas semper temporis assignationem. Hoc enim utimur hic ealendario) atque per Dantiscum misi, uti ex adjacente copia intelliges. sΝuno per Lipsiam: paucis quidem propter turbatum mentis statum, et alia impedimenta) quia tamen frequentiores premisi. malo etiam pauca et ingrata quam nihil. Cum nuper in submissis a Te legerem D n. Jungium pulchris inventis suis Logicis, tam exiguam iniisse gratiam Rostochii et Hamburgi, ut talius crabronum instar non Philosophi solum sed et Theologi involent in bonum Virum Unde fit ut ille animo fractus vix quidquam suorum publicari velit, se vivo) mirari coepi stultitiam humanam sibi et seculo prosectus qualescunque invidentem: sed et invidiae ae διαβολῆς vim. optimos etiam conatus retundere Valentem. Id autem cogitans nesciebam eiusdem bestiae mihi quoque jam jam imminere dentes. Intra enim paucos dies haec quae reseram accidere. Nobilis quidam Polonus, non postremo literatus, Consessionis nostrae, datis ad Ecelesiae seniores litteris queri coepit, laveri et ad munia publica promoveri homines suspec-t08, obtestans per omnia sacra ut periculis mature obviam eatur. Misitque annotationes suas in Praeludia Conatuum Pansophicorum quibus evineero laborat, sub methodi concinnitate teterrimum de8eio quod errorum chaos Mundo propinari, nominatim thusias-ssium, Pelagianismum, Soeinianismum et inusitatam quandam Disiligod by Cooste
185쪽
prosanitatam divinam Sapientiam humanae, coelum terrae promiscentim. Ridere primum libuit vanitatem hominis, tanto conatu tantas nugas agentis; sed cum viderem, gloriae Dei Zelum praetendi, et in suspieionum partes alios atque alios trahi, non potui non animadvertere Serium adversandi Satanae pio propoSito conatum. Accedit, quod adjungere se actoris partibus velle videntur,
qui non debebant, stimulante sut interpretantur qui melius quid morbi sit invidia intelligunt) livore. Consessus jam ea de re habitus. heri; examinataeque illius
Aristarchi mei Animadversiones quinquaginta, ad quas ego sic respondi, ut nullitas eorum liquido appareret omnibus. Et quia ille inter alia protestatur periculoso Iuventutis scholaeque regimen nobis committi, petii dimissionem, sed non impetravi. Hoc autem decretum est, ut quam primum revocentur praecipui Ecclesiae et
Ministrorum Patroni ille imprimis qui hanc nobis intentat litem)denuoque et serio recognoscantur omnia. - Ita Vides quo me
praecipitaris immatura illa Praeludiorum editione; ego autem meipsum praesestina communicatione. Praestitisset haec tacita agi doneo essetit peracta. Confidamus tamen futurum ut haeo in eventum spe nostra meliorem disponat Sapientia Dei nostri. Et quidni hac fiducia utamur3 Non nostrum utique negotium est, Dei gloria agitur: quam illo non deseret, sive per nos promotam velit, sive per alios. Mihi vel id solatio erit si non dabitur prodire ultro consevisse animorum agros seminio quodam BOV0, quaqua tandem in herbam, storem, fructum erupturo. Id enim unde sperem, non deest iam. Verum de hoc negotio, et aliis pluribus, proxime: inspecto enim in horas reditum Dantisco consulis nostri. Amici mei: et cum illo sorsan tuorum aliquid. Nunc nihil nisi in sinum tuum effundere volui huno meum dolorem: tamen dolor dicenda est exasperata et magis etiam contrantinus bonao causae fiducia. Non enim usque adeo puer fui, heri, j met nudius tertius, qui nestarem magna negotia sine magnis dissicultatibus et impedimentis sed et periculis tractari vix posse. Josuam Sacerdotem describit nobis Zacharias stantem coram Angelo Domini: sed mox ad latus ejus Sathanam qui adversare' tur ei: atque si aliud non potest, commacularet et sordidaret vestes sacerdotis. Sed solatio est Jehovam increpare posso Sathanam, qui adversaretur ei et reddere servis suis munditiem etc. Interim Tu mecum Deum orabis, ut non deserat causam suam. D. Ρdhmerum adhuc prospectamus in dies. Ego mihi domum jam emi ducentis et decem aureis nummis) quam immi Diuiligod by Cooste
186쪽
101. Comenius an Harilib. 102. Hubner an comenius.
grabo his diebus, utinam mecum tamen vultus Dei nostri Tuique Amen. Atque iam Vale. Te quoquo DEUS sospitet.
Amen. Amen. lo2. Hubnar an gema lux
Constitueram equidem, Clarissime atque Amicissime Comeni non prius ultimis tuis respondere. quam ad finem deducta essent quae tribus hiseo septimanis ad singula earum capita. illud praeeipue. quod Didaeticae Tuae editionem spectat, coeperam commentari: mutare consilium istud coegit non ipsa tantum commentandi ratio. quae gliscente in dies cogitationum copia in immensum paene excrescens, nisi mature per vim veluti abrumperetur, cum
a rescribendi officio, tum ab aliis haud paulo magis necessariis studiis justo diutius me videbatur retractura; sed vel maxime adjunctum hisco nec tibi magis quam nobis suit inopinatum et admirationi suturum epistolium. Exeollentissimi et sectae licet pessimae adhaerescat, incredibili humanitate et summo de omnibus bene merendi studio tam Protestantibus quam Pontifidiis per universam prope Galliam carissimi, quod paucis abhinc diebus huc perlatum, citra injuriam ipsius quodammodo Pansophiae diutius hic retineri non debuit. Nomen et dotes Authoris ignota tibi esse non patietur libellus Caecilii Frey p. 41' toto sero literato orbo satis nota jamdudum. Praeclara ejus scripta secero, ejus sane pleraque generis, ut ad perficiendas haud paucas nobilissimas Pansophiae partes nihil iis excogitari possit accomodatius. Quo majori gaudio merito nobis esse debet, quod miro divinae providentiae ductu, qui ad juvandum insignibus sibi concreditis tal6ntis diagnum illud opus omni cura solicitandus alioqui erat, is sponte nec cogitantibus nobis operam ad id suam adeo liberaliter offerat. Caeterum si sorsan, et quis illo Haackius sit, cujus in litoris fit mentio, et cur pro manu ipsius Authoris literarum ejus modo Exemplar accipias, quaeris: Ille quidem Palatinus natione vir integerrimus et boni publici cupidissimus est, et transferendis
Dis Stolis lautot: . Aritum autem nomina omnium non aliunde magis disces, quam vel ex libello nostro hac do re edito val saltem quoad matheinati m ex religiosorum doctissimo et omniscio Mersenno .
187쪽
inprimis in vernaculam eximiis quibusdam seriptis Τheologicis Anglicanis do Ecclesia Patriae nostrao praeolare meritus. Exemplar vero loco literarum ipse quodammodo Author transmitti tibi voluisse videtur, quippe qui literas illas haud seorsim confecerit sed eadem sere pagina, qua priores ad Haachium finivit, hasce statim subscripserit, ut sino indecora convulsione Scriptionis reliqua non potuerint inde separari. Quas idcirco, quo et Baackio jam aliis occupato alioqui et Tui et operis Tui, ut facile ipsemet conjigere potes, amantissimo, Officiosissimamque salutem per me Tibi jam nuntianti) laborem eas et describendi et insuper ad Te seribendi compendisacerem, et Tu de fido earum minus dubitandum haberes. mea manu quam diligentissimo omnibus earum veluti apicibus numeratis descripsi. Quanquam vero jam Tui esso officii tam inexpectatam viri tanti humanitatem mutuis literis agnoscere vel tacentibus nobis noris, et per te quid respondendum ei sit faciis inveneris, haud invitus tamen credo pro amicitia nostra patieris, non meo tantum. Sed et Haackii et Harilibii nomine unum te atque alterum hoc in genere moneri. Primum est, ut in totis literis tuis nihil prorsus de statu tuo et vitae genere quippe quod Author jam ante novit, et Si opus Sit, per Ηaackium id commodius docetur) multo minus de religione quippo cujusi causa optimus vir ille neminem odit). sed ut Christianus ad Christianum Christiane scribas, et tanto ejus in te affectui parem rependas. tum vero ut citra ullas, quantum fieri potest, ambages ipsi utique non admodum gratasi rem ipsam, de qua scripturus es, statim aggrediaris. Optime autem meo judicio occupaberis in illis materiis, quarum ipse mentionem sagit, vol tuam de iis sententiam aliquanto susius promendo, Vel, quae circa eas dubia adhuc tibi supersunt, mentem do iis illius quam distinctissime
exquirendo. Eo enim ingenio est . ut et experimenta sua lubentissime cum aliis vel permutet, Vel ultro etiam communicet, quibus usui futura videt. Sicut nunc Haachio Selegia quaedam Oxperimenta de Magnete una misit, tibi simul ac descripta suerint, impertienda. De Structura tamen operis tui nolim aliquid proponas. quando nee inter nos de ea satis adhuc convenit, et quae in Dilucidatione Tua exstant, ei non videntur displicuisse. Broviter: non ulterius eas, quam ipsius te literae duxerint: sic nec labor seribendi nimius erit, et facile expectationem tuam tueberis. Alterum, quod monemus, est, ne haSce literas aliis monstres, quam quos et libero a partium studiis animo et insuper tibi amitissimos esse nosti: ne ista cum Pontificiis familiaritas aliquid monstri alere Di iii od by Cooste
188쪽
suspicacibus quibusdam videatur. Quibus observatis nihil erit. quod ab adornando quamprimum licuerit responso, te impedire jure possit. Neo est, quod ex frequentations commercii istius literarii magnam posthac temporis jacturam metuas: Modo jam responso tuo ostendas rius literas bona fido tibi transmissas, tuis postea forsan non ita crebro opus fuerit, quippe quarum vicem vel Haaerii vel meas etiam subinde supplebunt. Jam ut ante tuas ipsum adoriar. neo satis commodum fuerit sne scilicet importunius
me illi obtrudam) neo per alias moditationes mihi jam licet, imo
Supervacuum est, subsidiarii interea amicissimi mei Ηaachii opera Muro. Atque haec hactenus, qua mct monent, ut aliquid reponam epistolae tuae parti, quae de asciscendis collegis agit. Nihil vero hic a to diversum sentio. Retineas imo tecum, quorum Operaseliciter jam laueris, nec quemquam repudies, auxilium Suum quacunquo in re offerentem. Neminem saltem ut perpetuum laborum collegam statim reeipi, multo minus solenniter ad id aTe invitari velim. quamdiu neo ab ipsa totius operis sorma certius aliquid inter nos statutum. neo te sumtibus certioribus uberioribusque melius nobis prospectum. Sed mitto sumtus: ipsaeonciliatio vel constitutio solennis collegae alicujus. quam sine eerto aliquo Ductu molesta nobis fuerit, vide. Primo, multum temporis effluet, antequam oui seribendi munus delegamus, ei mentem nostram de toto proposito nostro per Omnia faciamus planam. ut de certa partis elaboratione cum eo transigamus. Cum gnarum eum promtumque satis reddiderimus, nondum securis nobis esse liceti Non enim aliud tuto ei credere possumus, quam in
quo Vel optime versatus est, vel ad quod poculiari quadam animi inclinatione sertur. Quod si contingat, ut id, quod is sibi deposcit, vel jam anto satis tractatum sit nobis, vel samiliarius et gratius
saltem. adeoque tractatu sacilius, parum est, in quo nobis prodesse possit ejus labor: sin vero idem illud extra nostram curam suerit, duplici nihilominus in metu sumus: vel enim prorsus non implet expectationem nostram argumenti tractatione prorsus sutili vel argumentum non male quidem, non tamen ex methodi nostrae praescripto exequitur. Si illud, nihil scilicet actum est, idemquo nihilominus nos labor manet. Si hoc, ipsa tamen tractationis dissimilitudo operi nostro non convenit, quam ut nostrae methodo per
omnia consormemus . non minoribus euris Vellamur, quam si de
integro materiam istam pertexuissemus. Si amico eo usi suissemus vulgari, in talibus animi gratia stilum exercenti, in nostro arbitrio erat admittere illa et rejicere. Nunc collegii et societatis vineulum Disiligod by Cooste
189쪽
hanc necessitatem assert ut aut lacinia ejusmodi dissormi et sutili opus devenustemus, aut si Vel temerius nugas suas amet, micitia ejus et auxilio in aliis sorsan non modo in perpetuum careamus. Cogita igitur, anno multo satius sit munus excitandi laborum socios voluntarios nulloquo pacto nobis obligatos curatoribus nostris relinquere, qui illo hactenus satis fideliter iuncti sunt, nosque totos ad lucubrationes nostras detexendas perpoliendasque conserre, quam inanibus solicitationibus molestisque instructionibus hominum propositi nostri ignarorum tempus perdere 3 Quanquam satis alioqui virium scripta nostra habebunt in publicum emissa. si eruditionis soliditate vincant ejusdem generis alia: vel aemulatio vel invidia ad similia aecedendum stimulabit alios. Si qui vero nostra vel ut amici legunt, vel ut eadem destructuri, neutrobique fructu carere possumus. Quantum enim illi laudibus et communicatione auxilii. tantum hi erroribus nostris detegondis nobis profuerint et mmmuni causae. Qui vero ista nec amoro nec ira sua digna judicaverint, apud hos literae nostrae valebunt multo minus. Contra quemcunque illa impulerint, ut privatim nos amice compellet, hunc non amicum tantum habebimus, sed et simul collegam. etsi eo nomino peculiariter posthae nunquam nobis fusirit obstrictus Sio vero inter duo periculosa extrema medium lacile tenebimus, ut cum nec otiosi et desidos
aliorum extraordinaria a Deo excitandorum auxilium exspectem .npo citra causam commodumque commune aliorum interpellemus
otium: quicquid apud nos depositum est talenti, cum fide et judicio
in publicum exponamus. Sic sensim delabimur ad Didaeticam tuam . quam aliquando praemittendam Pansophiae me suasisse non inficior, sed tum, cum ex lemmatis capitum longe aliud opus. quam quod postea vidi, imaginarer. A quo tempore nunquam me editionem ejus probasse memini. In ultimis vero Haruibianis non tantum editionem ejus, sed et nimis promis uam communicationem ejus disertim dissuasi. Quia vero, quas flagitas non ibi eXplicari Sententiao meae causas, eas, quantum per alia negotia licebit. perspicue hic enarrare annitar. Eae vero in universum duae sunt. Altera, quod nec opus in se satis accuratum editionique aptum. Altera quia nec tale quod commode satis Pansophiae praemittatur. In opere ipso quantenus id in se considero, primum Omnium complures offensum iri arbitror grandi nimis tituli a toto reliquo corpore dissimilitudine. Tantum enim abest, ut omnes
190쪽
omnia docendi in eo doceatur artificium, ut ne adhue quidem ibi repererim definitum, quid sit proprie dolere, et quo modo ab aliis actionibus, quae ab homine in hominem sermonis potissimum exercentur beneficio, differat. Tum vero nihil minus ostenditur, quam quomodo quilibet quoslibet quaelibet, quam optime possit docere. Omnis sere ars dogendi ad scholas tantum restringitur, quasi vero extra ipsas nullus ejus in vita humana usus sit: nee aeque Con-esonator in Templo, Senator in curia ete. suos auditores doceat ac Paedagogus in Schola: aut si sit, paucis aliquot generalibus Regulis ad bene docendum omnes, quibus in quandoque incumbit, satis queant informari: cum neminem latere possit, longe aliud observandum docenti juvenem, aliud senem, aliud nobilem vel Principem, aliud plebejum etc. Neque Vero exquisitus ille modus scholas perfectissimas ubique gentium erigendi plenius docetur. Cum solis praeceptoribus iterum tantum res est. Illi modo noverint methodum melius docendi consultum illico erit scholis et per has rebus mortalium. Magistratus interea et parentum circa ista officii perquam exigua ratio habetur. Jubentur tantum Scholas erigere resormare, fovere; quomodo ista omnia vinciant, minime docentur. In quo cardo rei praecipue situs est. Cui enim bono summa Pras-ceptoris docendi peritia, si pravis scholae legibus, quominus ea utatur, prohibetur 3 Ut nonnullibi hodie Doctores sub mul in pe-euniaria ad tuenda docendaque Aristotelis plagita teneri scio. Cui bono vel amplissima a Principibus extracta Scholarum in usum aedificia, lautissima docentibus discentibusque constituta stipendia, si nihilominus iidem fundatores destituantur peritia serendarum legum, quibus utrique illi in officio assiduo contineantur, si detur vigilantia, tacitis errorum incrementi8 tempestive semper obviam itura 3 De quibus omnibus altum in toto opere silentium. Tametsi vero hic in titulo admissus error substitutione novi alicujus angustioris facile corrigi possit; sic tamen multiplici, quae materiae libri inhaeret, impersectioni et delectibus non illico medebitur. Ipsum quippe Doctorum munus, prora et puppis totius libri minime ita est explicatum, ut illis solis praeceptis subnixus subire illud tuto audeat. Non paucae officii ipsorum partes siceo pede transeuntur: reliquae nudis potius praeceptis quam accuratis consiliis et instructionibus juvantur. Et inde plerorumque praeceptorum ususpendet. novi libri non delineantur ibi, sed vix nominantur. Hosce
vero desectus ex altera parte multa Superflua non tam compenSant, quam molestiores reddunt, quibus inter alia merito accenseam,
quaecunque primis aliquot capitibus et passim per totum opus de