Monumenta Germaniae paedagogica

발행: 1903년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Christo. beata vita. Angelis et aliis Christianae Religionis materiis immiscentur. Magna enim Christianorum pars de istis ne dubitat quidem. At qui cum Judaeis, Turgis, paganis ista rejiciunt, vel

saltem in dubium vocant. longe firmioribus argumentis, quam a Tehio asseruntur, sunt convincendi. Proposita est hic docendi ratio, quae sine istis satis commode traderetur. Hi vero, quos tang0 naevi soli tantum ac nudi argumenti massae inhaerent. Et sane exigui ac tolerabiles sunt prae iis, quae totam formam ac texturam ejus devenustant. Prorsus ea non talis, quam rigidi Censores figunt in artem omnes omnia docendi prosessi. Non tamen a stylo minus a curato periculum aliquod est. Facile ejus incuriam agnoscat cui rerum potior quam Verborum cura, quique raptim ista a Tememinerint translata. Quae et sine Verborum elegantia satis commode procedit rerum ipsarum apta tractatio. hic fere omnis desideratur. Ρrincipio nullus in toto opero sin quo alioqui nil diligentius urgeturi certus apparet rerum ordo et dispositio, nulla sub initium libri totius operis in membra sua partitio, nulla per totum concinna partium connexio. Totus in aliquot capita contextus scinditur, quae, praeterquam quod aptis Transitionibus non vinciuntur novis singula et longe accersitis exordiis Lectoris cupiditatem morantur et ita sero comparata sunt, veluti non grandis ejusmodi operis partes sed miscellaneae aliquot dissertationes sint . quarum quamcunque

primo loco legas. ad intelligentiam libri parum intersiti Nullum

id saltem boni ordinis argumentum, quod ejusdem generis materiae. eaeque praecipuae, non uno et constanti loco, sed nunc hic nune illic concisim velut et frustillatim proponantur. Sio vitia Scholarum notantur primo in praefat. Cap. 11., iter. ap. 16., 17., 18. in doctrina de fundamentis, deniquo paulo spissius cap. 19. Remedia quoque eorum ter nimium inculcantur, primo mixtim cap. 16., 17., 18., 19., Strictius eap. b. Sequentibus, strictissime inde ad finem

libri; ita quidem, ut sequentia nihil sero prioribus addan sed sola repetitionis diversitato ab iis disserant. Quo fit, ut

nec vitiorum deformitas, nec remediorum vis satis pateat ita disjectorum, unius vero rei adeo creber occursus ingens lectori fastidium cieat. Quod deinde mirifice augetur immoderata ista circumlocutione rerum per se satis perspicuarum, et miro illo probationis genere, quod ea confirmat, quae nemo labefactat, quae ad summum rationes aliquod ponit, sed ab objectionum insultibus non Satis munit, denique per ea probat, quae Vix qualitereunque

illustrant, ad probandum sane illis in locis ineptissima sunt. Caput 13., quis quaeso otii sui mans sine impatientia leget 3 Quo omnia

192쪽

ista exempla, si Schola in so non sit res ordinis capax 3 Talom vero esse cum vel notitia communis doceat, quid opus tam odiosa probatione. Nemo sane unquam tam rationem omnem ita Hur vit coetum aliquom assereret confusione optimo gubernari. Paucis

aliquot lineis omnia huc spectantia expediri poterant, quae nunc aliquot paginis vix satis absolvuntur. Quid vero, ubi ad sequentia pervenerit capita, animi putas lare 3 Quantum aberit, quin, si paulo delicatior, horrenda illa axiomatum didacticorum inter soconfusione perpetuaque tractationis similitudine et satietate eneω- tur 3 Ferreae sint oportet aures, quo ad tam diuturnos avium et arborum strepitus non obsurdescant: serreus stomachus, qui hae omnia sine nausea concoquat. Quis Vero rationis compos adeo originis suae immemor, adeo virium animae suae oblitus, adeo hostis nature Euae sit, ut id, quod fundamentum veluti fundamem

torum reliquorum jacis, tibi eoncedat 3 Αn homo, si quid discere aut inventro volet, ad Naturam hoc est ut exempla a Te adducta testantur, nullibi enim. quid per naturam velis, clare satis definitur ad bestias, imo vel ad ipsamet inanimata ipsi est abeundum et in ea schola ad discendum 3 Ergo sine hisco magistris nemo unquam praeclari aliquid didicit. invenit 3 Quis igitur hominos

docuit artem ratiocinandi, numerandi, loquendi, ne alias memorem,

quae sano in bestiis non conspiciuntur 3 Quid igitur fiet iis, qui

caeci ex utero progressi contemplari brutorum sapientiam nequivere, quorum tamen quidam videntes quam plurimos varia antei-verant rerum scientia 3 An cum bestia aliqua sorte fortuito inveniendi alicujus rei angam praebet, normam simul inveniendi et utendi recte, quod inventum est, praebebit 3 Cur ergo artifices ita sudant, aestuant, modo hae modo illa via rem tentant, quam prorsus novam dare satagunt, si in ista bestiarum schola omnia ita facile et suaviter diseuntur 3 Sed lac plurima ab eis disceren0s posse, discemus tamen ea, quae revera inesse iis conspicimus, imitabimur ea, quae revera videbimus ab iis agi. Piger a formica ossicii sui admonebitur. cum colligere eam et seponere fruges Videt

in hyemem suturam. Cur 3 quia nisi ipsemet ita agat, fame ipsi est pereundum. At a qua bestia docendi artem hauriemus 3 Quaenam earum aliquid sui generis ignotum docet 8 Ubi quaeso

gentium aviculae reperiuntur suis concionantes pullis 3 Quanquam si reperirentur, quid hoc ad hominem, si forsan eadem docendi methodus naturae ejus non eonveniret. Prosecto si non aliud quid sit artis docendi fundamentum, quam quod bestiae et arbores suppeditant, actum de ea esse arbitror, e0que rem redituram, ut

193쪽

tandem homines non amplius quam bestiae digeant. Quae tamen cum dico, minimo ut falsa repudio omnia illa universalia axiomata quae de Natura efformas, quae rerum Naturalium et artificialium exemplis illustras, et unde regulas docendi quam accuratissim deducρro tibi videris. Agnoseo illa maximam partem GSe Vera, docendi sundamenta esse nego. Cur e rebus extra me eruenda credam, quae mihi innascuntur, cujus exemplum quilibet seipsum circumfert 3 Quis nescit omnia suo tempore agenda, materiam prius praesto osse debere, antequam iis introducatur sorma et reliqua id generis 3 Quis haec non inveniat aut saltem ab aliis postulata concedat, qui nunquam vel animal vel plantam vidit ΘΗaed vero omnia qui novit, an propterea ex illis solis artom docendi constituerit3 Generales tantum regulae sunt omnibus in universum actionibus Ordinatis competentes, quarum Solarum duetu ad spocialissima media fini alicui apta minime pervenerit. Experimentis hio opus est, quae res nobis ostendant universalibus illis legibus agendi et conditionibus consormes. Quae ubi absunt, non magis mirum est, si quaesita invenerit, quam si turrim ascenderit per seMam. eui intermedii gradus desunt. Quid mo juvat discendi eupidum, si audio, Naturam, hoe est aves et arbores commodo tempori attendere 3 Si ego tamen quodnam studiis meis commodissimum tempus sit ignorem. Unde vero hoc discam. nisi per omnes anni, imo diei partes mihimet ipsi attendam, quo puncto temporis ut plurimum laboribus literariis aptissimus sim 3 Id vero ubi per experientiam invenero, quid ad me, quo anni spatio avis pullos exeludat, arbor solia et frondes emittat 3 Quae eadem prorsus in meteris ratio est. Mirum vero merito alicui videatur ita te tibimet ipsi imponere potuisse, ut ea beneficio et intuitu adductorum exemplorum de scholarum ordine et ratione docendi invenisse tibi persuaderes, quae jam ante instinctu partim naturali, partim experientia duce noveras, ex comparatione vero eum rebus aliis inmemoriam modo tibi revocabas: ut id a priori te invenisse prost- tereris, quod ipsum non nisi post varia experimenta asserere tibi licebit. Quid protulisses unquam scholis salubre ae frugiferum, Si nunquam homines vidisses doceri, nunquam ipsemet doctus eSS , nunquam ipse docuisses, sed inter bestias et plantas aetatem omnem exegisses 3 Nunc quia partim in Te, partim in aliis Observaveras, quid captus puerilis serret, quid recusaret . quao grata ei aetati, quae adve a essent, in eas cogitationes incidisti, et cum Vulgo eas in docendo leges negligi, quae in aliis lego vilioribus actionibus non ab hominibus tantum, sed ipsis quodammodo bostiis et plantis Diuiligod by Cooste

194쪽

videbas observari, merito misertum te est stuporis et incogitantiae humanae nec prorsus inepta inita est Via ejus demonstrandae, modo aliquanto cautius pressisses. Nunc cum plura inde extundere Vis, quam ibi latent, Vereor, ne et eorum apud plures fides vilescat quae ipso alioquin instinctus naturalis dictamine nituntur. Quod portentosius et magis inauditum ratiocinationis genus quam ex parabolis argumentari 3 in volucrum et fructuum republiea Seholis legos praescribero 3 Et ut salsis illis sundamentis honos suus constaret, adeo misere praecepta seliolastica inter se miscere, ut vix duo unius argumenti conjuncta sint, sed fundamento deducantur, toto coelo nonnunquam inter se distantia Z Haud puto turpius inter se confundi potuisse. si singula praecepta singulis schedulis inscripta ex vase aliquo sortilegii in modum) extraxisses et, ut quamquo sors obtulisset, ita primo vel postremo loco collocasses. Quem putas risum, imo bilem motum iri Jungiis. Tassiis, Cartesiisque et similibus Mathematicarum exactissimis deductionum rigidissimis exactoribus, cum ea pro invictissimis fundamentis Venditari videbunt, quao vix precarium aliquem assensum obtinenlyVereor sane, ut qui hoc videant, aut in horum aut borem negent aut alia seripta tua alteri tribuant. quippe in quibus rationis aliquid apparet. quae a tota hac landamentorum tractatione omnis per vim veluti exulati Nisi enim per vim contorta ac catenis veluti falsarum legum vineta suisset instinctus naturalis et ratiocinationis vis. tam multa te et ore tuo indigna calamo tuo exire nequivissent. Ab hoc veluti sonte omnes, qui per totum postea opus sparsi Sunt errores dimanant. nimis quam benigna carpendi materia. Possem hic pluribus memorare quam male certitudo et soliditas tanquam res diversae tractentur, quam multo prius una eum soliditate et tacilitate celoritas in dogendis requiratur, quippe cujus praecepta illis alteris multis in locis manifeste adversentur. Adducere POSSem quam plurima prorsus salsa, multa absurda, non paudiora prorsus ineerta exempla fundamentis illis interspersa. Multa desideram 90ssem in tradenda scientiarum, artium etc. ratione, quamplurima quoque in quadripartita descriptione scholarum, sanae rationi ma-Bis te contraria. Sed quando finis foret 8 Habuisses haec omnia, si jamdudum coeptas in totum opus exercitationes per varia impedimenta pertexere licuisset, quarum quae hic raptim effundo vix umbra aliqua sunt. Sed haec ipsa pauca licet, jam plus quam 8ulficiunt, ut, quam nondum editioni maturus sit iste liber, Ostendant. quippe ex quo prius falsa aliena superflua omnia sint abstergenda, dubiisque certitudo, consusis ordo, deformibus elegantia aliqua con- Diqiii od by Cooste

195쪽

cilianda. Quod quomodo metu expeditissimum sit, alias Deo volente erit consultandi loeus. Ne tamen interea incertae do fructu ejus spei tanquam scilicet Pansophiae saltem juvandae. qualis qualis alioqui est, animos plurium sit praeparatura , aliquid nihilominus tribuas. Quam non commode praemitti ei possit, paucis quoque jam ostendam. Quanquam ipsamet superiora id satis evicerint. Quam incongruum enim librum tot maculis obsitum praemitti illi

quem persectissimum sero omnes ominantur 3 Sed sunt tamen, quae id dissuadeant, quaedam peculiaria. Neo enim Didaetica ria necessitatem Pansophias conscribendae satis Raserit: vitia enim schiniarum tantum exagitat, non librorum. nee modum ejus deficientiae delineat, quippe quae vix semel iterumque idque obiter tantum ejus meminerit: omnium minimo consilium impertit studiosis. qua ratione etiam ante Pansophiam conditam sua fructuosius studia colant.

Quae tria in Prodromo ejusmodi accurato exequenda alibi, quod Te non fugit, demonstravi. Ars tantum dogendi utramque ibi paginam laeti. Artis discendi nec via ibi extat nec vestigium; sundamenta ejus quando una cum illis doeondi tradi videntur, nihil tamen aliud monstratur, quam quomodo dogentes effigere debeant, ut discentes discere et velint et possint, minime omnium qui ad discendum undicunque sponte sua quolibet sΘ excitare, qui ex sρ tantum Magistro in omnimoda scientia proficere queat. Quod tamen illo altero traditu haud paulo magis negessarium est. Doctores enim hodio nimis quam multos habemus, at paucissimos vere doctos. Tum haud adeo dissicile est zommunicare alteri, quod probe noveris, amor impertiendi et candor, qui plerisque deest. callidi satis hujus artis magistri sunt. At sine Doctoris ope magnos in sapientia progressus facere, res sane perquam ardua, quaeque prorsus accuratum consilium poscat. Nam nec primi parentes plurima oeulis alioquin obvia novissent nisi ab ipsomet Deo moniti; at quae semel didicerant, sanile postea in posteros suos propagarunt. Unde vero sperabimus persedissillos Doctores si nullibi adhuc exstat perfecta ratio sponis sua discendi 8 Nemo enim plura docere postest, quam didicit. Quod si datis tantummodo αυτοδ-κτοις quibusdam, qui novam illam methodum Tuam in scholas introducant, et omnium scientiarum semina accuratissime tradant, nemini scholas Illas frequentatum dolaturam putas rationem vel ultro postea disgendi: non parum falleris. Quantaeunquo enim methodus ibi adhibeatur. discendi ars tamen summa credulitate constabit, quae ulterius non progreditur, quam doctor fines credendi extendit: nihil vero de suo invenit. Nam summam selicitatem arbitratur Pangophi sui doctoris Diuiligod by Cooste

196쪽

102. Hubner an Comenius.

umbram tantum adipisci. Qui vero omnia ex rerum iundamentis eruere volet, is praescriptam methodum non ultra observabit, quam genio suo congruit, in coeteris naturae inclinationem unice sequetur. Quid 3 quod Didaetica ista tua Pansophias haud obscuro

adversetur, dum et vulgaina artium et scientiarum divisiones adhuc retinet, quas illa respuit, et varios illos libros Pammethodicos ante ipsam requirendo et scholis omnia sero tribuendo amplitudini ejus et pretio non parum detrahit. tanquam non omnia complexura sit, nec ita ut ab omnibus. junioribus aeque ac adultis etiam sine imperiosi Doctoris assidua ope percipi possint. Denique, ut nihil aliud editionem ejus dissuadeat, hoc unum sufficit, quod quantaquanta est, aliqua tantum adumbratio artis docendi est, quemadmodum reliqua aeripta tua Pansophici Operis. At si verum amamus, sola ista votorum et consiliorum multitudo obtundunt potius quam excitant, quibus citra exemplum

et specimen, optimum futuri Successus argumentum ingeruntur. Mo nec specimen unum atque alterum, utcunque Vel integram

novi operis delineationem comitetur, multum valet ad auxilium aliorum eliciendum. Tot per annos Verulamiana desiderata cirumferuntur, et adhuc, qui manus perficiendis adhibere volint, desiderantur. Qui novi aliquid in publicum proferre pstrat, ut materiam propriis sudoribus peperit, ita et ordinem ejus et methodum sibi deberi cupit. et vel imperfectum, dummodo Suum alieno, licet maxime concinno, praeseri; certo paeno servilia ingenii argumento. impressis ab alio vestigiis solicite nimium insistere. Qui imitatores alios habere cupit, semet exemplum dignum praebeat, quod imitentur. Quale id fuerit. talis etiam labor erit eorum. qui tantum didicerint imitari. Detineationes tantum operum et consilia perficiendorum das 3 Frustra es, si aliis tali lacinore, quium Detineatores et Consiliatores peiores forsan Te, imitatores tamen tui te effecturum speras. Da novum aliquod et praeceptorum tuorum accurationi ubique respondens opus, et ingenerabis illico audaeiam generosioribus animi η. novis operibus a servitute pristina semet vindicandi. Non votis sane et consiliis solis majores nostri et rei literariae et religionis emendationem orsi sunt. Quantopere abhorrerent ab anteriorum barbario et superstitionibus. ipsis lactis demonstrabant. Aliter qui vel Politianus, Barbarus, Masmus, Budaeus ad protrahenda in lucem et a mendis purganda tot veterum Graecorum et Latinorum monumenta, vel ZWinglius, Lutherus, Calvinus ad duranda Pontificiorum sacra, denique Melanchion, Ramus et Kehemannus Disiligod by Cooste

197쪽

ad immutanda Disciplinarum systemata tot alios animassent Z Non excuso errores, in reformando ab iis admissos. Prudentiam saltem et candorem ne hostes quidem vituperaverint, quod conatibus suis ostendero maluerint posteritati, quibus malis impares suerint, quam magnis, sed jejunis Ideis, majore do dotibus suis. quam merebantur, Opinione easdem lascinante, effigere potius, quantum ligebat quam agendi tempora consultando corrumpere. Non carent equidem fructu suo paraeneses illae et Ideae inter amicos: cotis instar sunt, qua alter alterum acuit: publice perquam exiguarum virium sunt, nisi opus ipsum, de quo agunt, cito subsequatur. Quippo velut somnia poscunt aliquantisper mentem, et magnis

cogitationibus implent; sed brevi post tanto agrius indignaturum, quod praeter recordationem tam jucundi spectaculi nihil sibi amplius fuerit relictum. Cur vero de praeparandis Pansophiae animis ulterius cogitetis 3 Qui Tua vidit, non nisi optime de ea sentit, et quos circa eam scrupulos adhuc lavet, eos non nisi opere ipso eximi sibi patitur. Quid voro minus, Si nondum praeparati sint, eos praeparat, quam doetrina de modo ejus docendae 3 Quis hune comprehendet aut probabit, nisi conspecta re, quae docenda est3 Si ante Januam Tuam rationem exercendae in Bajuventutis tradidisses, an putas ab ullo in hunc usque diem consectam videremus 3 Seommata potius et cavillas omnium provin asses. Nune post editam eam. donati informatorio Tuo, majori eam in pretio habent, gaudentque ostensum sibi ampliorem ejuS fructum, quam antea conceperant animo. Imitare te hic iterum et similem fortunam expecta. Vide, ut prius dones Vel totam P Sophiam, vel illustriores aliquot partes ejus, et proba inventa suerit, et titulo suo digna, vel ultro invenietur ratio ejus docendae aut a Te tradita haud dissiculter tum recipietur. Sed quid diutius moror in re clara 3 Summa omnis dictorum huc redit. In doliberatione de editione Pansophiao ita tibi calculi ponendi sunt. Ex

altera parte quaedam non contemnendae nec aliis forsan dictae de rationo docendi observationes; ex altera errores et naevi iis

admixti propemodum infiniti. Eligo jam, utrum pauculis aliquot

monitis bonis imperitorum gratiam in incertum captare, exiStim tionis vero tuae apud omnes sapientes jacturam semel malis facere: quam vel opus totum tamdiu domi continere, donec mete atque ordine immutatum omendatumque sit, Vol ea. quae vera et bona, sola ita proponere. ut citra ludibrium et offonsam ab omnibus legi possint 3 Si me audies, prorsus adhuc Siluoris et publicationem scriptorum tuorum posthac non ab iis, quae rationΘm Diuiligod by Cooste

198쪽

docendi, sed quae res docendas exhibeant, exorsus fueris, ut videant omnes, te non inanibus promissis Voluisse eos deludere

sed quantum in te situm suerit. quae promiSeris, omnia quam fidelissimo praestare. Nihil vero diligentius posthac tibi, quam titulorum magnificentia vitanda erit. Rudi plebicolae ea forsan blandiatur; sapientibus et gravibus viris risui et fastidio est; quippe qui magnificentius putent promissorum modestiam operis

postea excellentia vincere, quam illorum inconsideratam vastitatem paulo post coactis explicationibus intra angustiorum ambitum eum dedecore constringere, si non prorsus abolere. Malunt ex sumo lucem dare, quam ex luce fumum. Laudibus Vero amicorum

non nisi lento posthac et caute credas. Pauci de rebus judicare apti Sunt. Maxima pars. ut laudetur, laudati Praecipitantia quoque non paugi labuntur. in primo sero aspectu de toto opere pronuntiant, et quia aurei aliquid Splendoris primo oculos feriit, reliqua Omnia aurum putant, quod et mihi hio contigisse ingenue eonfiteor. Quibusdam etiam malignitas laudes exprimit. laudant. ut Τρ decipiant, et ad naevos tuos omnibus manifestandos tanto securius et citius impellant. De quibus merito Tacitus: pessimum inimicorum genus LAUDANΤm Ego sano nullius de visis judicium magni secerim, nisi certis indiciis mihi comprobet et omnia in eis legisse et intellexisse. Nam qui carpere audet librum, quem inspicere est dedignatus, quidni ejusdem censuram audire dedigner 8 Nam si vera ea, casui id imputandum habet, non sibi: quippe qui quae protulit. ipse nescivit; me vero, qui librum

c0mposui, ex toto latere non possunt, modo non ipsemet mihi Supinus esse velim. Atque haec sunt, quae de Didactica Tua monenda tibi hoc tempore putabam, etsi non ita plene et accurate, quam decebat, tamen sustus forsan. quam vel primo decreveram vel tu quoque desideras. Sed emissum semel fervorem cogitationum reprimere ita cito non licuit, neo sere libuit, quo videres, nos non Dictatorio modo tecum agere animum induxisse, sed dissuadere tantum, non vetare; simul quia memineram adversus rem diu et tenerrime tibi adamatam non volsellis pugnandum se, sed gladiis. Quanquam haec, quasi jam obiter effudi, lusoria tantum arma sunt, prae decertoriis illis, quae in singula operis capita servavi, alio tempore, si ita visum suerit supremo Deo. districtius explicanda. Si rigor subinde meus te offendit, scias primo parem non tantum in haec eadem et reliqua mea tibi permitti, sed multo majorem ex te sagitari. Plus equidem ei me Semper obstrictum ratus sum, qui errata in lucubrationibus mea Diqiii od by Cooste

199쪽

mihi ostendit, quam quae in iis bona sunt. laudat. Haec enim ultro nobis patent, et plus saepe quam opus est. Illa vix moniti agnoscimus et devitamus. Deinde ad usurpandum eundem rigorem Vi me quodammodo et necessitato adactum. Quidni enim amicitiae nostrae convenientius privatim inter nos haeo ulcera, quam postea ab aliis inclementius attrectari. Α me saltem posthaonihil minus quam adulatorias laudes expectaVeris, qui, quicquid laudum importunitate et inter alios sorsan damni dedi, censurarum severitate posthae expiare decrevi. Qualiacunque tamen haec

sint; nolim ut jam anto dixi) tam imperia illa arbitreris, quam

consilia. Non minus per me integrum est edere tua, prout libet, ac si do hisce omnibus nihil scripsissem, maxime si certus sis fructuum, adductis a me incommodis superiorum. Tum Vero me

nolim publicationi eorum admisceas. Nam docendi quidem aliam rationem profiteri minime sustineo, ipse docendus adhuc et ignorantiao in infinitis meas satis mihi conscius, insuper in animo semper habens Apostolieum illud. Jac. 3. 1. μη πολλώ διδάσκει γινεσθε. Si quid invenire aut observare datum luerit publico profuturum, non invidebitur aliis, sed potestate cuivis relicta recipiendi ejusdem vel spernendi. Nunquam equidem adducor, ut Sectae illi Paedagogicae, aut ut vocari maVult Didacticae, accessio fiam. Quam tametsi haud pauci eertissimum melioris aevi augurium arbitrentur, ego tamen inter maxima seculi incommoda et summam fundi literarii et Ecclesiastici calamitatem referre non dubito. Nisi aliae quaedam sublimes animae decus literarum sustinerent, et praeclaris suis scriptis totum juvaro mundum, quam Stentorea voce ignaram juventutem aut rudem plebicolam obtundere mallent, per jejunos illlos et steriles Methodistas, Epitomatores ot Didacticos in pristinam bonis avibus regredi barbariem liceret. Dummodo illi apud pueros docendi munero minoricum labore langantur, et mercedulae tanto amplioris eompotes fiant, quo citius ex stultis insanos legerint, ex ignorantibus improbos, ex indoctis Doetores et Magistros: quam Vera, quam bona, quam salutaria iis instillaverint, parum pensi habent. Nam si unicum modo novum salubre inventum, unicam antea non cognitam veritatem beneficio suae methodi eruerint isti docondi Magistri, per me summis in re literaria viris aequiparentur. Moper hos nihil quam bonis aliorum scriptis ineptissimum ordinem accessisse video. Ipsi vero Scholarum instituto multis partibus tantum non tribuo, quantum tu eidem tribuere videris. Haud dubiis quippe argumentis persuasus sum sine iis et Rempublicam Disiligod by Cooste

200쪽

102. Hubner an Comenius.

et Rem literariam quam optime posse consistere. Ecclesias Vero vero Christianas nihil iis opus habere, quippe quae nihil aliud sint, quam Schola Spiritus Christi, cujus omnes discipuli inter sokatres sint, ad unius corporis membra, quorum quodlibet alteri gratis lubentissime communicet, quae sibi supersunt, illi desunt. In hac Vero perversitate seculi et inseparabili adeo mundi ot

Ecclesiae mixtura vanum esse scholas Omnibus numeris absolutas sperare, nedum Suadere. Nam ex quo Ludos ejusmodi aperire ab Ethni eis didicimus, et mercede condueere Venales animas quam non habebant pietatis, justitiae, sanitatis et omnium praeterea artium et scientiarum doctrinam, immani pretio vendituras, maxima antiquo Imposiori ad deludendos miseros mortales senestra aperta est. Factum est istorum Doctorum et Ρseudo-Christorum multitudine, ut minus aestimarentur et desiderarentur vera Spiritus

S. dona, cunctis cum Simono Mago existimantibus nummis jam ubique sero eas venire, et tandem Christo ipso ex animis hominum Vpluti pulso, figmentum cordis humani pro cujusque Sectae placito. uniet veri Dei et Christi ejus loco, ab omnibus adoraretur. Hae arto Bestia por tot secula Sanctos devicit. Hoc solo fulcro ruinam hactenus offugit magna illa Babylon, tot consusarum et implacabilium sectarum maior impietate et Impostura illa jam ad

summum progressa. Utcunque do selicitato seculi nobis plaud mus, nunquam adeo accuratas scholarum Ideas effinxerimus, quin ubi ad actum ventum fusrit, Diabolo nihilominus permittere gamur, ut, si minus supremum Ludimoderatorem, aliquem saltem hypodidascalum eo intrudat, suum ibi, nemine observante, negotium quam diligentissime acturum. Haec quidem lateor nec hujus loci nee temporis sunt, majorisque momenti. quam ut in tranS- cursu attingantur. Id tamen non in ommode monuerim, ne Si probabile aliquod in ulla scientiae parto arripueris, ei tanquam invictus et universali veritate securus statim acquiescas, cum hielacile conjicere possis non deesse mihi satis validas machinas quibus vel ipsamet operum tuorum fundamenta concutiam, quas

tamen non serio adversum ea producere animus est, antequam

omnia videro. Id quo celerius mihi gratificatus sueris, ita ut promisisti, eo lubentiorem ad hanc examinandi ea provinciam me reddideris: qui alioquin praeoptem meam cognitionem novis inquirendis augere, quam alienam destruere. Et tibi interea, dum ei rei vaco, tanto plus otii erit ad partes operum tuorum vel amplificandas vel illustrandas. Prodromo illi, cujus antehac mentionem feci, cursum illico inhibui, simulae illud Idearum satum. Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION